[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CXXIV.]

De quacumque sancta muliere, sive vidua, sive coniugataCommunis sermo sextus

Mulier timens Deum ipsa laudabitur. Prover. ultimo. 1
Item aliud thema: Ora pro nobis, quoniam tu mulier sancta es et timens Deum. Iudith VIII. c. 2 (A)

Sicut, carissimi, beatus Maximus episcopus dicit, quod quemadmodum paterfamilias splendide cupiens depingere domum suam, ante aspectum pictoris proponit quasque imagines exquisitas, ut illas depingat, sic Deus ad animas nostras exornandas demonstrat nobis sanctorum et sanctarum merita tamquam quaedam vivendi exemplaria. Subdit idem Maximus: Rapiat ergo sibi alter candorem castitatis, ille pallorem abstinentiae, iste ruborem verecundiae, scilicet poenitentialis pro peccatis, iste ardentem charitatem et fidem velut auri splendorem radiantem, sic etiam ille nigredinem humilitatis in timore Dei. Quia ergo in hodierno festo proponitur nobis in exemplum haec sancta mulier, quae valde refulsit in timore Dei, et observantia praeceptorum ac sanctitate omnimoda. Ideo ad honorem eius haec verba accipimus pro sermone: Mulier etc., et Ora etc., in quibus verbis commendatur et in exemplum proponitur de tribus:
· Primo de divini timoris virtuositate, quia dicitur utrobique: timens Deum
· Secundo de castitatis amorositate, quia mulier sancta, ergo et casta
· Tertio de sanctitatis gloriositate, quia laudatur vere sancta (B)

Circa primum de timore divino
quaeritur, cur Deus sit timendus, cum sit totus suavis et pius omnibus. Iuxta illud Ps.: Suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius.
3 Ad quod sic respondetur, quod Deus misericors et totus pius maxime timendus est triplici ratione:
· Primo ratione immensae maiestatis
· Secundo ratione infinitae bonitatis
· Tertio ratione iustissimae aequitatis
Prima ratio immensae maiestatis, quia quanto quis altioris est maiestatis et potestatis, tanto magis est reverendus et timendus, ne quis oculos tantae maiestatis offendat, quia ut habetur extra de sententia exco. c. „Cum illorum” § „Nos autem”: Tanto offensa est gravior, quanto persona, quae offenditur, est dignior. Et patet, quia gravior iudicatur culpa, si quis percutiat in maxilla regem, quam baronem, et papam, quam regem. Sed quoniam maiestas Dei est infinita, ergo eius offensa est maxime timenda. Unde omnis offensa Dei dicitur maxima, iuxta illud Ps.: Si mei non fuerint dominati, id est sensuales mei motus, tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo, 4 id est mortali peccato.
Secunda ratio infinitae bonitatis. Nam regula Topica est: Cuius habitus melior, eius privatio peior, et per consequens magis timenda. Exempli gratia, habere caput et habere oculum est melius, quam habere digitum vel pedem. Ergo privari ipso capite vel oculo peius est, quam privari digito vel pede etc., scilicet quoniam Deus est infinitae bonitatis iuxta illud Anselmi in Monologion: Deus est summum bonum, quo maius excogitari non potest. Ergo ipsum amittere per peccatum est summum malum et timendum.
Tertia ratio dicitur iustissimae aequitatis, quia ut Augustinus dicit in Enchiridio: Deus nullum malum relinquit impunitum, nec ullum bonum irremuneratum. Ideoque summe timendus est, ne contra eum peccando iustitiae eius poenam incurramus. O ergo quam stultus homo, qui confidens de Dei misericordia peccare praesumit. Quo contra Eccli. V.: De propitiatu peccatorum noli esse sine metu, et ne adicias peccatum super peccatum, et ne dicas in corde: misericordia Dei magna est etc. 5 Misericordia enim et ira ab illo cito approximat. Chrysostomus: Tu, homo, qui confidenter peccas, dicis.: „Magna est Dei misericordia”, verum dicis, immo maior est, quam tu extimas, sed scito, quia nec minor est eius iustitia, scilicet puniens peccata. Proinde valde timendus est Deus propter eius iustum iudicium. Quia ut Gregorius in Moralibus super illud Iob IX. „Verebar omnia opera mea sciens, quod non parces delinquenti” dicit sic: Delinquenti nequaquam parcitur, quia peccatum sine ultione numquam deseritur, aut enim hoc homo in se poenitens punit (sic), aut Deus cum homine praeiudicans ferit, scilicet in Purgatorio expiando, aut in Inferno impoenitentem perpetuo torquebit. Patet ergo, quod Deus misericors multum est timendus. Nam teste Ps.: Beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis, qui sperant super misericordia eius. 6 (C)
Sed qualiter Deum timere debeamus? Nam hoc scire est utile, quia non omnis timor Dei est meritorius vitae aeternae. Notandum est ergo, quod secundum doctores, praecipue Alexandrum de Hales II. II. de timore ac Thomas II. II. q. XIX. ar. II. timoris sex species assignantur sive differentiae:
· Primus timor dicitur naturalis
· Secundus dicitur humanalis
· Tertius dicitur mundialis
· Quartus servilis
· Quintus initialis
· Sextus filialis
Primus timor naturalis dicitur, quo quis timet naturae suae nocivum, puta mortem naturaliter. Unde Damascenus: Timor naturalis est, quo non vult anima separari a corpore propter naturalem inclinationem, tali timore nec meremur, nec demeremur, secundum quod Philosophus dicit II. Ethicorum, quod propter ea, quae insunt nobis a natura, nec laudamur, nec vituperamur. Sicut videmus, quod homo saepe in tenebris expavescit, velit-nolit. Talis ergo timor non est meritorius, sed naturalis passionis. Nam et Christus in agone positus coepit pavere, Matth. XXIV. Unde hunc timorem debemus vincere exemplo Christi per rationem committentes Deo, sicut ipse ait: Pater, si vis, transfer a me calicem istum, scilicet passionis. Verumtamen non mea, sed tua voluntas fiat.
7 Nam si homo in hora suae mortis timens omnino non vult mori, contradicendo divinae voluntati, peccat et damnabitur. Unde XIII. q. ultima c. „Quam praeposterum” dicitur, quod mali servi videntur, qui cum a Domino vocantur, non voluntarii, sed inviti moriuntur.
Secundus timor dicitur humanalis, quo quis plus debito timet infligi poenam corpori suo, puta vincula, verbera, occisionem etc. Isto timore peccavit Petrus Christum negando, et multos sic deicit is timor. Ideo contra hoc Christus dicit Mat. X.: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, et non habent amplius, quid faciant, magis autem timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. 8 Propter quod Augustinus super Ioh. dicit: Cum causae articulus venerit, ut haec conditio proponatur: aut faciendum esse contra praeceptum Dei, aut ex hac vita migrandum, quorum duorum unum homo cogitur eligere, ibi eligat Deo dilecto mori, quam ipso offenso vivere. Haec ille. Exemplum ad id in sanctis martyribus. Si enim fidelis servus morti se exponit in bello pro rege, quanto magis Christianus pro Christo.
Tertius timor dicitur mundialis, quo quis plus timet perdere bona mundi, scilicet divitias, res, honores, dominia et huiusmodi, quam bona animae. Hunc habuit Herodes, qui timens perdere regnum occidere voluit Christum, Mat. II. Item Pilatus, qui Christum innocentem morti adiudicavit, timens illud dictum Iudaeorum: Si hunc dimittis, non eris amicus Caesaris. 9 Ideo Chrysostomus super Mat. dicit: Facile deviat a iusticia, qui in causis non Deum, sed hominem formidat. Unde timor mundialis, sicut et humanus, malus est, et quandoque peccatum mortale est, quando videlicet quis ex tali timore paratus est aliquid facere vel omittere, quod est contra aliquod praeceptum Dei. Sicut exempli gratia, si quis periurat, ne damnum in rebus vel corpore patiatur. Similiter si quis consentit luxuriae, ne damnificetur vel verberetur. Item cum quis vovit se religionem intraturum, et timore mundi, ne scilicet careat oblectamentis honoris, divitiarum et huiusmodi, omittit votum implere. Talibus eveniet illud Iob VI.: Qui timet pruinam, irruet super eum nix, 10 id est qui timet modicum pati pro Christo in religione, incurret damnum aeternum.
Quartus timor servilis, de quo Magister in III. dist. XXXIV. dicit: Timor servilis est, ut ait Augustinus, cum propter timorem gehennae continet se homo a peccatis. Item Hugo de Sancto Victore: Servilis timor est pro evitanda poena abstinere a malo, retenta mala voluntate. Exemplum, si quis libenter vellet adulterari, sed abstinet timore infamiae vel legis punientis etc. Talis timor secundum se non est peccatum, tamen stat cum peccato, ut dicit Augustinus, eo, quod huiusmodi vivit voluntas peccandi et sequeretur opus, si videlicet posset impune agere, unde huiusmodi timor non sufficit ad salutem. Propterea illi, qui tantum in extremis poenitent timore mortis, et non principaliter propter Deum, non salvantur. Augustinus: Abstinere a peccato solo timore poenae non liberat a morte. Et Gregorius III. li. Moralium: Vera obsequia Deo non impendimus, si ex timore, et non potius ex amore mandatis eius servimus. (D)
Quintus timor dicitur initialis, quo quis timet non solum poenam, sed etiam timet Deum offendere, ne separetur ab eo, quem iam amare incipit. Et iste timor habet duos oculos vel respectus: unum dextrum, qui est principalior, scilicet ad Deum, ne offendat eum, et ne separetur ab eo, alium sinistrum, qui est minus principalis, scilicet ad gehennam, quam timet incurrere peccando. Unde si potius propter vitandam gehennam, quam propter Deum a peccato caveret, servilis timor esset, non initialis. Iste itaque timor dicitur initialis, quia est initium salutis parans locum charitati perfectae. Iuxta illud Ps.: Initium sapientiae timor Domini.
11 Et Eccli. XX.: Timor Domini initium dilectionis eius. 12 De hoc Augustinus De civitate Dei dat exemplum, quod iste timor est tamquam acus vel seta introducens filum in consuendo pannum, quo consuto reicitur seta et manet filum in panno. Sic in anima timor iste praecedit, et amor sequitur, quo Deo iungimur. Et tunc perfecta charitas foras mittit timorem, I. Ioh IV. 13
Sextus timor dicitur filialis et castus, quo quis Deum timet ex mera charitate, sicut filius patrem, non propter commodum proprium, vel remunerationem aliquam, nec propter poenam vitandam, sed pure propter ipsum Deum. Sic debent boni Christiani timere, quia ut Augustinus dicit: Christiani non sunt servi, sicut mancipii, sed liberi. Iuxta illud Ro. VIII.: Non accepistis spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis filiorum. 14 O ergo homo, disce haec, quia etiam si scires, quod Deus te vellet damnari permittere, adhuc nihilominus Deum deberes diligere, timere et revereri, sicut bonus filius patrem reveretur, etiamsi a patre verberetur, et etiamsi nil ab eo remunerationis sperare habeat. Exemplum de sancto Fortunato, qui legitur dixisse: Etiamsi (inquit) Deus me aeternaliter reprobet, volo eius cavere offensam et ei deservire propter suam bonitatem, addens: Quia melius est ab eo pro suo servitio recipere poenam, dum sibi sic placet, quam recipere a diabolo eam pro mercede iniquitatis. Hunc timorem Ps. multum commendat dicens: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi. 15 Iuxta quod quaeri potest: (E)
Primo, cur timor filialis dicitur sanctus? Ad quod respondetur, quia proprie sancti salvandi eum habent. Et secundum Rainerium in Summa: Oritur iste timor ex tribus respectibus in sanctis. Primo respiciendo praeterita peccata timent, ne forte non satisfacerint. Secundo ad praesentia putantes in eis esse aliquid occultum, quod Deo displiceat. Gregorius: Bonarum mentium est agnoscere culpam, ubi non est culpa. Propter quod Ps. orabat: Ab occultis meis munda me.
16 Tertio ad futura timent, ne forte non perseverabunt, sed cadent. Eccli. IX.: Nescit homo, an odio vel amore dignus sit. 17
Secundo quaeritur: Quomodo iste timor permanet in saeculum saeculi in caelo? Ad quod respondetur secundum doctores, quod licet in caelo inter beatos non sit timor separationis a Deo, tamen est timor quidam reverentialis, quia ut dicitur Iob XXVI.: Columnae caeli contremiscent et pavent, 18 id est angeli et beati reverendo et admirando divinam maiestatem, quae ut exponendo illa verba Hugo dicit, quod talis et tanta est divina, scilicet maiestas, quod sine admiratione intueri non potest. Hinc etiam Gregorius XV. Moralium dicit: Virtutes caelestes, quae Deum sine cessatione conspiciunt, contremiscunt. Sed idem timor ne eis poenalis sit, non timoris est, sed admirationis. Haec ille. De huiusmodi timore commendatur haec sancta. (F)
Circa secundum de castitatis amore quaeritur: Qualibus signis probatur quaecumque mulier vel etiam vir ferventer amare castitatem? Ad quod respondetur, quod praecipue per sex signa probatur, quorum duo sunt in corde, duo in sensibus, duo in operibus.
Primum signum in corde affectus devotus, quo gustatur divina dulcedo. Gregorius: Gustato spiritu desipit omnis caro.
Secundum ibidem cogitatus mundus in Christi passione fixus. Hic ratio, quia impossibile est in hominis sensum non irruere motum. Ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui statim ut coeperint, interficit cogitatus et allidit eos ad petram, id est Christum. Iuxta illud Ps.: Beatus, qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram.
19 Parvulos, id est cogitatus in principio ortus eorum, quia si increscere permittuntur, difficile eiciuntur. Unde Poeta:
Principiis obsta, sero medicina paratur.
Tertium signum in sensibus, scilicet custoditus vel refrenatus omnis sensus, videlicet visus, auditus, gustus et tactus etc. Nam Mat. V. dicit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est in corde suo. 20 Augustinus: Impudicus oculus impudici cordis est nuncius.
Quartum purus affatus, quia dicente Apostolo I. Cor. XV.: Corrumpunt bonos mores colloquia prava. 21 Et Mat. XII.: Ex abundantia cordis os loquitur. 22
Quintum signum in operibus est castigatum corpus. Unde I. Cor. VIII.: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar. 23 Nam ut Bernardus ait: In honore humilitas et deliciis periclitatur castitas. Ideo Augustinus: Facilius conservatur ignis et aqua in uno vase, quam cum superfluitate cibi et potus et in deliciis servetur continentia.
Sextum signum assiduum opus, quia otium est sentina et mater omnium vitiorum, ut dicit Bernardus. Item Gregorius: Nec castitas magna est sine bono opere. O ergo castae mulieres, observate haec. (G)
Circa tertium de sanctitate laude digna et gloriosa in mulieribus quaeritur: Quales virtutes disponunt mulieres ad gratiam magnam et laudabilem sanctitatis gloriam? Respondetur, quod Scriptura commendat in eis sex virtutes:
Prima est timoris Dei perseverantia in praeceptorum observantia, ut patet ex themate. Item Eccli. XXVI.: Stabilis mulieris fundamenta aeterna super petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae.
24 Haec ibi.
Secunda est erubescentia conservans in pudicitia. Eccli. XXVI.: Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. 25 Lyra: Id est verecunda. Nam verecundia decorat et conservat castitatem. Ideo Aegidius De regimine principum li. II. dicit, quod homo filias debeat taliter regere, ut coerceat a discursu, otio et multiloquio, quia sic fiunt verecundiores, et tollitur occasio ruinae. Haec ille.
Tertia est morum disciplina cum lingua tacita. Eccli. XXVI.: Mulier tacita et sensata, disciplina illius datum Dei est. 26 Cuius ratio est, quia mulier facta est ex costa Adae, ideo naturaliter sequitur proprietates costae. (H)
Nam costa est dura et difficulter flectitur, sic mulier difficulter inclinatur ad oboediendum praeceptis. Unde versus: Semper prona rei, quae prohibetur mulieri. Exemplum de ea, cui vir peregre proficiscens (ut narratur, cum uxor eius peteret, quod aliquid iniungeret sibi, quod amore illius interim observaret) iniunxit, ne interim subintraret in fornacem. Illa autem cogitans, cur tale mandasset, tandem intravit, et fornax corruens oppressit eam. Et ecce die eodem maritus rediit, et sic deprehensa est de inoboedientia. Item costa si colligatur in sacco, sonat collisa, quod non facit terra. Sic mulieres sunt sonorosae loquacitate plusquam viri de terra facti in Adam. Ideoque magnae gratiae donum est a Deo, cum mulier est disciplinata moribus, oboediens et tacita, ut sic per gratiam Dei vincatur vitiosa natura.
Quarta virtus est prudentia in verbi Dei audientia. Proverb. XIV.: Mulier sapiens aedificat domum suam, scilicet prudenter regendo familiam, et exempla virtutis eis praebendo. Sequitur: Insipiens autem destruet scandalizando.
27 Proinde debet frequentare praedicationes verbi Dei, ut prudentia erudiatur, et hoc est magnae gratiae. Eccli. XXVI.: Datum Dei mulier sensata, non est immutatio eruditae animae, 28 scilicet digna ponderatione. 29 (I)
Sed quare Scriptura sic commendat in mulieribus prudentiam et eruditionem, plus quam in viris? Respondetur, quod secundum Aegidium ubi supra: Mulier est debilioris rationis et virtutis naturaliter, quam vir. Propter quod dicitur mulier quasi ’mollis aer’, eo, quod nimis molliter inclinatur ad passiones sequendas, puta ad passionem timoris sive amoris sive irae et gaudii. Ideo communiter excedunt in talibus, ut si sunt superbae, nimis tales sunt, si iracundae, nimis sunt, si piae, nimis sunt et sic de aliis. Denique quia consilium mulierum est invalidum propter deliberationis defectum, ceteris tamen paribus, melius est consilium mulieris in casu, quando debet fieri aliquid repente vel cito. Haec secundum Aegidium. Idcirco commendabilior est gratia prudentiae in muliere eo, quod rarior, et per consequens magis admirabilis, cum sciunt prudenter se habere in passionibus et consiliis, sicut maius est rusticum philosophari, quam magistrum doctum. O ergo mulieres, visitate praedicationem, ut sitis eruditae.
Quinta est laboris diligentia in pietate et misericordia. Prover. VII.: Mulier diligens (scilicet in exercitio misericordiae) corona est viro suo.
30 Et c. ultimo: Mulierem fortem (scilicet ardua operando) quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius. 31 Et infra: Quaesivit lanam et linum, 32 et panem otiosa non comedit. 33 Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperes. 34
Sexta est orationis frequentia, cum devota passionis Christi memoria. Augustinus: Quamvis ad omnes Christicolas orare pertineat, specialis tamen cura orationis competit mulieribus, videlicet viduis maxime. Iuxta illud I. Thim. V.: Instet vidua orationibus die ac nocte. 35 Idem Augustinus: Crucifixi memoria crucifigit vitia. O magne Deus, quid est, quia mulieres nunc sunt tam indevotae, cum olim canantur fuisse multum devotae, ut patet in officio, cum canitur ad Beatam Virginem: Ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu. O ergo vos, sanctae et castae mulieres, recognoscite vos fore sponsas Christi, sicut fuit et ista, cuius festum agitur, ut eius exemplo studeatis esse timentes Deum castae, prudentes, devotae etc., quatenus valeatis regnare cum Christo. Amen.

Sermo in ordine VII. habetur ad idem prima parte huius operis in communi sub themate „Sicut lilium” etc.



1 Prv 31,30
2 Idt 8,29
3 Ps 144,9
4 Ps 18,14
5 Sir 5,5-6
6 Ps 146,11
7 Lc 22,42
8 Cf. Mt 10,28 et Lc 12,4-5
9 Cf. Ioh 19,12
10 Iob 6,16
11 Ps 110,10
12 Sir 25,16
13 I Io 4,18
14 Rm 8,15
15 Ps 18,10
16 Ps 18,13
17 Ecl 9,1
18 Iob 26,11
19 Ps 136,9
20 Mt 5,28
21 I Cor 14,33
22 Mt 12,34
23 I Cor 8,27
24 Cf. Sir 26,23-24
25 Sir 26,19
26 Sir 26,17-18
27 Prv 14,1
28 Sir 26,17-18
29 Cf. Sir 26,20
30 Prv 12, 4
31 Prv 31,10
32 Prv 31,13
33 Prv 31,27
34 Prv 31,20
35 I Tim 5,5