[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CXXIII.]

De sanctis mulieribus et viduis
Sermo communis

Viduas honora, quae verae viduae sunt. I. Tim. V. 1
Item aliud thema: Viduam eius benedicens benedicam. Ps. CXXXI. 2
Item aliud: Vidua eligatur in bonis operibus testimonium habens. I. Tim. V. 3 (A)

Merito sanctae viduae honorabiles sunt in Ecclesia, et a Domino specialiter benedictae ac electae, quia non parva, immo magna virtus est viduitatem bene servare. Unde Ambrosius li. De virginibus: Prope modum non inferioris virtutis est a coniugio abstinere, scilicet in viduitate, quam aliquando delectaverit, quam coniugalia delectamenta nescire. Virginitas enim facilior est in eo, quod carnis incentiva non novit. Viduitas autem sollicitior est, id est temptationes plus patitur eo, quod praeteritas animus recolit voluptates. Unde patet, quod maximae virtutis est continentia vidualis, et per consequens multum honoranda et commendabilis pro tali quoque carnis victoria a Deo speciali gratia, et tandem gloria benedicenda. Sicut patet exemplariter in ista sancta vidua, cuius hodie festum colimus, quae per castitatem magnam gratiam et gloriam consecuta est a Domino et sancta Ecclesia. Ad honorem ergo ipsius assumuntur praemissa verba pro nostra aedificatione et instructione, ubi dicitur: Viduas honora etc.Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro sremone isto:
· Primo de viduitatis statu honorabili, ibi: Viduas honora
· Secundo de sanctitatis signo probabili, ibi: quae verae sunt
· Tertio de castitatis merito commendabili, ibi: viduae (B)

Circa primum de honore viduitatis
aliquae quaestiones occurrunt pertractandae pro nostra instructione. Prima quaestio est, qualem honorem viduae debeant amare. Ad quod respondetur, quod honor est triplex. Unus est mundialis. Alius est divinae imaginis. Tertius est caelicae beatitudinis.
Primus honor, scilicet mundialis est contemnendus omni homini Christiano et despiciendus, quia est vanus eo, quod est sine fructu transitivus. Patet in Alexandro Magno, in Nerone rege, et in consimilibus imperatoribus, qui aeternaliter damnati de magno honore ad pessimam confusionem, scilicet infernalem pervenerunt eo, quod fidem et veram charitatem Dei non habuerunt in vita, nec peccata caverunt. De talibus scribitur Sap. V., quod in Inferno turbabuntur timore horribili poenitentiam agentes et dicentes: Quid profuit nobis superbia, aut divitiarum iactantia, quid contulit nobis? Transierunt omnia velut umbra.
4 Item quia talis honor nedum est vanus, sed et poenae infernalis augmentativus, iuxta illud Sap. VI.: Potentes potenter tormenta patientur. 5 Et Apoca. XVIII.: Quantum se glorificavit, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum etc. 6
Secundus amor est divinalis imaginis, et iste est sollicite conservandus, ne perdatur. De quo Ps.: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis, 7 scilicet per peccatum. Unde Richardus De mystico somno dicit: Nullus honor maior, nullum decus admirabilius, quam esse ad imaginem Dei et similitudinem. Hunc itaque honorem valde diligenter debemus custodire. Sicut enim homo nobilis et sapiens bullam vel litteram donatoriam, per quam consequi potest unum magnum comitatum vel dominium castrorum et possessionum, diligenter conservat, sic nos debemus imaginem Domini in anima nostra scriptam, per quam caeleste regnum habebimus, diligentius conservare. (C)
Sed qualiter possit homo istum honorem animae suae conservare in suo statu honorabili, notandum, quod tripiliciter. Primo ei dominium super carne praestando, quod sicut confusio est dominae ancillam sibi dominari, sic carnem, quae est ancilla, dominari animae. Bernardus: Anima tamquam nobilior debet dominari, caro tamquam ancilla famulari, quia ad serviendum data est spiritui. Secundo eam mundam a peccati stercore custodiendo. Sicut enim regi magnum dedecus faceres, cum in faciem eius stercus foetidum iactares et sordidares, sic quando animam peccato sordidas, sic inhonoras. Ideo Ecci. X.: Fili, in mansuetudine serva, scilicet custodiendo animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum, id est secundum dignitatem imaginis divinae. Sequitur: Peccantem in animam suam quis iustificabit, et quis honorificabit exhonorantem animam suam,
8 quod dicit: talis non est a Deo honorandus. Tertio eius decentem ornatum diligenter procurando. Nam confusio est filiam regis nudam procedere, sic non decet animam esse nudam, sed virtutibus ornatam, quia est filia summi regis, id est Dei, et qui eam spoliat, punitur, qui autem decorat, praemiabitur. Unde Apoc. XVI.: Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet etc. 9 Sed heu moderni Christiani plus curant de ornatu ancillae, id est carnis, quam de ornatu animae. Hinc Augustinus: Adeo caecitas mentis invaluit, ut omnia bona et munda velit habere praeter suam animam. Quid est – inquit –, quod te nil omnino malum vis habere, non uxorem, non filium, non servum, non tunicam, postremo non caligam tuam, et tamen peccando vis habere malam animam. Rogo te, praepone animam caligae tuae. Haec ille.
Tertius honor est caelicae beatitudinis, et iste multum desideranter est quaerendus, sicut haec sancta pro hoc omnia contempsit. Unde canitur in officio in persona eius: Regnum mundi et omnem ornatum saeculi contempsi propter amorem Domini mei Iesu Christi, quem vidi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi. Et nos ergo exemplo eius quaeramus caelestem honorem. Unde Gregorius: Si, fratres, culmen veri honoris quaeritis, ad caelestem regnum tendite! (D)
Secunda quaestio oritur, qualiter ergo debeant sanctae animae hunc caelestem honorem et possunt adquirere. Ad quod respondetur ex verbis Leonis papae dist. LXI. c. „Miramur”, quod si ad honores – inquit – mundi sine laboris merito non pervenitur, multo fortius ad honores caelestium dignitatum. Haec ibi. Ideoque advertendum, quod sicut honores mundi adquiruntur pluribus modis, sic spiritualiter honores caelestes.
Primo enim quandoque honor mundanus adquiritur per animosam virtutem et potentiam ac inimicorum victoriam, ut in militaribus ac principibus. Sic spiritualiter per mundi, carnis et diaboli victoriam, quia isti sunt hostes nostri, contra quos pugnare habemus. Unde Bernardus: Quotiens vincis, totiens coronaberis. Nam et II. Thim. II.: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit.
10
Secundo quandoque adquiritur honor in mundo scilicet per bonae servitutis industriam, ut patet in servis regis, sic spiritualiter caelestis honor per servitium Christi. Ioh. XII.: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus, 11 qui in caelis est.
Tertio quandoque per claram sapientiam, ut patet in consiliariis et doctoribus etc. Sic spiritualiter per veram sapientiam, quae consistit in sui ipsius et Dei cognitione. Unde Sap. VII.: Venerunt mihi omnia bona per illam et innumerabilis honestas, 12 id est honoris status.
Quarto quandoque per divitiarum opulentiam. Nam scribitur Ecc. X.: Pecuniae oboediunt omnia. 13 Sic spiritualiter per virtuosum operum et meritorum magnorum divitias, Ro. II.: Gloria, pax et honor omni operanti bonum. 14 Augustinus: Nullum bonum irremuneratum.
Quinto per eloquentiam et facundiae prudentiam patet in oratoribus et advocatis. Sic spiritualiter per orationem. Lu. XI.: Omnis, qui petit, accipit, et qui quaerit, invenit etc. 15 Hinc Ecci. V.: Honor et gloria in sermone sensati. 16
Sexto per familiarem regis, vel principum amicitiam. Sic spiritualiter per charitatem veram ad Deum, Apoc. III.: Suadeo tibi emere aurum ignitum, id est charitatem, ut locuples fias. 17 Ecci. I.: Dilectio Dei honorabilis sapientia. 18 Istis modis quaesivit haec sancta, ergo etc. (E)
Tertia quaestio est: Quali honore sunt ipsae viduae a Christianis honorandae, ut impleatur Apostoli praeceptum dicentis: Honora viduas etc.? Respondetur, quod quadruplici honore, secundum quod colligitur ex Scripturis et doctorum dictis.
Primo honore venerationis, et hoc propter excellentem virtutem castitatis. Dicit namque Philosophus IV. Ethicorum, quod honor est exhibitio reverentiae in signum virtutis, quia honor est maximum bonorum exteriorum, et est praemium virtutis. Perfectae enim virtuti non fit condignus honor. Haec ibi. Sed quoniam ut ait Augustinus: Inter omnia Christianorum certamina duriora sunt castitatis proelia, ubi quotidiana pugna et rara victoria. Nam hoc donum a solo Deo datur, et rari habent, propter quod Christus Matth. XIX. dicit: Sunt eunuchi, id est casti homines propter regnum caelorum. Et subdit: Qui potest capere, capiat.
19 Non enim omnes capiunt verbum hoc, scilicet castitatis. Unde illae mulieres, quae habent talem fortitudinem spiritus, ut possint carnem vincere, multum sunt honorandae. In cuius signum Scriptura viduas virginibus copulavit. I. Cor. VII. dicit: Mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu. 20 Ambrosius in Hexaemeron: Discite, mulieres, quanta sit viduitatis gratia, quae et in avibus commendatur. Nam turtur uni iuncta viduata numquam alteri iungitur.
Secundo honorandae sunt honore sustentationis, scilicet in defectu necessitatis. Nam antiquitus ipsae viduae sustentabantur stipendiis Ecclesiae, quae prae aetate aut infirmitate non poterant laborare, et nunc merito debent sustentari, quia ipsae Ecclesiam iuvant et tenentur iuvare orationibus et meritis. Proinde sacrum consilium Carthaginense LXXXI. dist. c. „Viduae” inquit: Quae stipendio Ecclesiae sustentantur, tam assidue in Dei opere esse debent, ut meritis et orationibus suis Ecclesiam adiuvent. Quo contra Iob XXII. arguit immisericordes dicens: Viduas dimisisti vacuas, propterea circumdati estis laqueis etc. 21
Tertio honorandae sunt honore consolationis in amaritudine tribulationis exemplo Christi, qui videns mulierem viduam flentem super unicum filium mortuum, misericordia motus dixit: Mulier, noli flere, 22 et resuscitavit illum. Sic et nos debemus eas consolari verbo et opere benefaciendo. Unde Iac. I.: Religio munda et immaculata apud Deum, scilicet Christiana haec est: visitare pupillos, et viduas in tribulatione. 23 O ergo tu, mulier coniugata, visita viduas, adiuva et consolare, quia et tibi eadem mensura remetietur, quando viduaberis.
Quarto honore defensationis in suis causis. Unde LXXXVII. dist. per totum dicitur, quod episcopi et alii ecclesiarum praelati praecipue viduarum protectioni et sustentationi debent intendere. Item XXIII. q. V. „Regum” dicit Hieronymus, quod regum officium est iudicium et iustitiam facere, et viduas defendere a potentibus et opprimentibus etc. Quo contra Isa. I. dicitur: Principes tui infideles socii furum, pupillo non iudicant, causa viduae non ingreditur ad eos. 24 Heu vindicabor de hostibus meis, dicit Dominus. 25 O ergo homo, disce viduas honorare, ut a Deo recipias mercedem, disce sanctitatem earum imitari. (F)
Circa secundum de sanctitatis testimonio probabili quaeritur: Quibus signis agnoscitur sancta vidua, et probatur habere testimonium sanctitatis? Ad quod respondetur, quod praecipua signa huiusmodi sanctitatis sunt septem:
Primum est spem totam in Deo ponere et ipsum solum diligere, I. Cor. V.: Quae vere vidua est et desolata, speret in Domino.
26 Cum enim solum Deum elegit sibi in sponsum, totum cor fiducialiter illi dare debet, ut habeat in Christo consolationem, quae aliunde innumeras patitur tribulationes et oppressiones tamquam desolata, et sic habebit consolationem suae patientiae. Iuxta quod Ps. ait: Secundum multitudinem dolorum meorum consolationes tuae laetificaverunt animam meam. 27 Et Eccli. II.: Quis speravit in Domino, et derelictus est, 28 quod dicit: nullus. Unde sperando in Deo patientiam habere in adversis maius est, quam mortuos suscitare et quaeque miracula facere, ut dicit Gregorius.
Secundum signum est orationi insistere. I. Tim. V.: Quae vere vidua est, speret in Domino et inflet orationibus et obsecrationibus nocte ac die. 29 Exemplum de Anna LXXXIII annorum vidua, quae die ac nocte in templo orabat, Luc. II. 30, et ideo meruit videre Christum natum. Unde dicitur Eccli. XXXV.: Non despiciet Dominus, id est diliget, minus enim dicendo plus significat; sequitur: preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus, 31 Dominus enim exauditor est. Augustinus: Quanto quisque sanctior et sancti desiderii plenior, tanto in eius oratione fletus uberior.
Tertium signum refrenare linguam et verbositatem restringere. Nam ut scribitur Proverb. X.: In multiloquio non deest peccatum. 32 Qui ergo moderatur linguam, sapiens est. Hinc Chrysostomus super Matth.: Quale est cor, talia verba quis loquitur. Sic ex vanitate verborum vanitas cordis intellegitur, et religiositas vana videtur, prout Iaco. I. testatur. Unde Gregorius li. Dialogorum narrat quandam sanctimonialem licet castam, tamen damnatam ob hoc, quod linguam non frenavit, ut debuit.
Quartum signum operibus bonis se occupare. Unde I. Tim. V.: Vidua eligatur in bonis operibus testimonium habens. 33 Nam otiosa non est digna etiam pane, quo vescitur. II. Thes. III.: Qui non vult operari, nec manducet. 34 Unde dato, quod vidua in temporalibus abundet, adhuc aeque bene propter pauperes alendos operari debet, sicut legitur in exemplo de Beata Virgine Maria, quae licet in templo manens quotidie ab angelis escam sibi portatam acciperet, tamen manuum labore se propter pauperum distributionem occupabat, et etiam escam, quae de proventu templi sibi debebatur, pauperibus erogabat, sic et de beata Elisabeth et aliis multis. Unde Augustinus De vita Christiana dicit: Illam elemosynam Deus approbat, quam quis de iustis laboribus administrat. (G)
Quintum signum rigide carnem mortificare. Unde Augustinus De vita Christiana dicit: Tria sunt viduarum genera. Unum, quod perfectissimum est caelesti praemio destinatum orationibus et ieiuniis die noctuque deserviens. Aliud vero, quod filiorum curam et domus habet, hoc non tam dignum est, nec tamen peccatis obnoxium. Tertium genus est in epulis et deliciis, quod aeterni morti servatur. Haec ille. Itaque idem Augustinus dicit, quod facilius conservatur ignis et aqua in uno vase, quam in deliciis cibi et potus servetur continentia. Propterea I. Tim. V.: Vidua in deliciis vivens mortua est.
35
Sextum signum vitare publicum et solitudinem diligere. Unde Ambrosius: Discite vos, sanctae virgines, sic et mulieres exemplo Mariae non circumcursare per alienas aedes, non demorari in plateis etc. Idem De fuga saeculi dicit: Qui salvus esse vult, fugiat mundum, ascendat, scilicet mente, quaerat Deum. Unde sancta Iudith vidua de hoc commendatur, quod mansit in cubili secreto domus suae.
Ultimum est memoriam passionis Christi semper corde gestare. Unde Bonaventura dicit, quod totus thesaurus sanctitatis est in memoria passionis Christi, quae super omnia operatur in anima sanctificationem. Et Gregorius: Si passio Christi ad memoriam revocetur, nil tam durum, quod non aequo animo toleretur. Haec sit ergo quotidiana lectio viduarum et studium. Sic fecit haec sancta, de qua hodie celebramus pro nostro exemplo. Imitentur ergo eam, non solum mulieres, sed etiam viri ad salutem. (H)
Circa tertium de castitate merito quaeritur: Qualibus bonis meretur homo felicitari per castitatem? Ad quod respondetur, quod recolligendo ex Scriptura, praecipue Sap. IV. notantur septem bona, quibus felicitat hominem. Nam scribitur ibi sic: O quam pulchra est casta generatio cum claritate, immortalis enim est memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines, cum praesens est illa, imitantur et desiderant eam, et in perpetuum triumphat coronata etc.
36
Primo ergo admirabili decore adornat, ideo admirans dicit: O quam pulchra est casta generatio. Vere mirabiliter pulchra, quia divinae similitudinis gloriam participat, Apoc. III.: Ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. 37 Secundo beatitudinis fructum accumulat, propterea additur: Cum claritate, scilicet meritorum et praemiorum. Nam coniugali castitati debetur claritas felicissimi fructus XXX, viduali LX, virginali C secundum doctores. Tertio clarissimum nomen perpetuo praestat, ideo dicitur: Immortalis est memoria illius. Quarto dignitate summa sublimat, scilicet quia facit sponsam Christi amabilem. Ideo dicitur: Apud Deum nota est, scilicet notitia specialis amorositatis, qua acceptatur anima in sponsam a Christo, prout canit Ecclesia dicens: Veni sponsa Christi etc. Quinto excellentius Christo et Beatae Virgini Mariae conformat et approximat. Ideo dicitur: Apud homines, cum praesens est illa, scilicet castitas, imitantur, scilicet Christum sequendo et matrem eius. Apoc. XIV.: Hi sequuntur agnum, quicumque ierit. 38 Sexto felicissime coronat. Ideo dicitur: In perpetuum triumphat coronata incoinquinatorum certaminum praemium vincens. 39 Nam omnibus castis datur aurea corona essentialis, scilicet praemii, et insuper virginibus datur aureola pro victoria super carne. (I)
Sed quaeritur: Quare solis virginibus datur aureola et non viduis? Cum enim aureola debetur pro victoria in pugna contra carnem, viduae autem in continendo maiorem difficultatem sustinent eo, quod recolunt praeteritas voluptates, ut ait Ambrosius li. De virginibus. Quare ergo non datur viduis aureola pro victoria tali? Respondetur secundum doctores, praecipue Robertum
40 super li. Sapientiae, quod quamvis aliquo modo difficilior sit viduarum continentia propter recordationem voluptatis expertae, tamen simpliciter loquendo pugna virginum est difficilior et gloriosior. Primo quidem, quia virgines acrius temptantur desiderio experiendi voluptatem, quam numquam norunt. Secundo quia extimat virgo maiorem delectationem, quam sit in veritate. Tertio, quia ignorant virgines turpitudinem et incommoda, quae concomitantur corruptionem. Haec autem viduae bene sciunt, et ideo facilius contemnunt voluptatem. Unde et legitur, quod virgo quaedam dum desiderio experiendi victa consensisset et corrupta fuisset, cognoscens, quod illa delectatio fuerit turpis et non tam magna, sicut putaverat, tantum doluit, quod pro tam foeda delectatione perdidit virginitatis gloriam, quod prae dolore mortua est. Patet ergo, quod virginalis continentia est difficilior, ergo meretur aureolam. Est etiam gloriosior, quia numquam cessit hosti, id est carni, sed vidua quandoque cessit. Ideo virgini datur aureola, quae est distinctiva singularis et gloriosissimae victoriae super carnem. Et sic patet.
Ultimo castitas felicitat hominem, quia gaudiis angelorum associat, qui neque nubent, neque nubentur. Ideo dicitur: Desiderant eam, 41 scilicet angeli, qui castiores praediligunt propter similitudinem. Rogemus ergo Christum, ut det nobis haec bona felicia. Amen.



1 I Tim. 5,3
2 Ps 131,15
3 Cf. I Tim 5,9-10: Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens…
4 Cf. Sap 5,2-3: Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, dicent inter se poenitentiam agentes etc.
5 Sap 6,7
6 Apc 18,7
7 Ps 48, 13 et 48, 21
8 Sir 10,31-32
9 Apc 16,15
10 II Tim 2,5
11 Ioh 12,26
12 Sap 7,11
13 Ecl 10,19
14 Rm 2,10
15 Lc 11,10
16 Sir 5,15
17 Apc 3, 18
18 Sir 1,14
19 Mt 19,12
20 I Cor 6,34
21 Cf. Iob 22, 9-10: Viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum communisti, propterea circumdati estis laqueis.
22 Cf. Lc 7,13
23 Iac 1, 27; editio: Religio munda et immaculata, scilicet Christiana haec est, apud Deum visitare pupillos etc.
24 Is 1, 23
25 Cf. Is 1,24
26 I Tim 5,3
27 Ps 93,19
28 Cf Sir 2, 11-12: Quis speravit in Dominum et confusus est, permansit in mandatus eius et derelictus est.
29 I Tim 5,5
30 Cf. Lc 2, 36-37
31 Sir 35,17
32 Prv 10,19
33 I Tim 5,9
34 II Th 3,10
35 I Tim 5,6
36 Cf. Sap 4,1-2: Melior generatio cum claritate, immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. Cum praesens est, imitantur illam et desiderant eam, cum se duxerint, et in perpetuum coronata triumphat.
37 Apc 3,4
38 Apc 14,4
39 Sap 4,2
40 Editiones: Ruper. Cf. Robertus Holkot, Super sapientiam Salomonis, ed. Raymundus Ortz: „Phoenix rediviva (...), seu postilla super librum Sapientiae Salomonis (...), quadruplici indice ornata, Köln 1689 (Univ. Aa ívrét 71). Hic invenitur in Indice rerum memorabilium: „Aureola virginitatis quibus datur, et quibus non datur. I. p. lect. 40. art. 2. post 5. argumentum usque ad finem artic. fol. 74.” Textus in loco: „Dices secundo: Si aureola debeatur propter victoriam supra carnem, sequeretur, quod aureola potius debeatur viduis, quam virginibus, sed consequens non est concedendum: ergo nec antecedens. Sequela probatur. Quia viduae habent maiores temptationes, quam virgines. Unde Aristoteles li. De animalibus dicit, quod iuvenes corrupti magis appetant coitum propter rememorationem delectationis quondam habitae, ergo viduae abstinendo a carnalibus habebunt maiorem victoriam, et consequenter maiorem aureolam, vel si viduae aureolam non habeant, nec illam habebunt virgines. Respondeo, quod si attendamus istam unicam actionem temptationis carnis, quae est recordatio ex parte voluptatis, constat, quod haec sit in viduis, et non in virginibus. Nihilominus est in virginibus quaedam maior imaginatio ex parte lasciviae, cum tribus circumstantiis, ex quibus deinde consurgit maior temptatio. Nam primo virginibus proponitur desiderium experiendi ex curiositate delectationem carnalem, quam numquam senserunt, sicut homo magis desuderat videre modicum oppidum, quod numquam vidit, quam unum magnum monasterium, quod saepe vidit. Secundo est aestimatio maioris delectationis, quam sit in rei veritate. Tertio: Ignorantia incommodorum, et turpitudinis concomitantis, et ideo simpliciter loquendo pugna virginum est difficilior, quam viduarum.”
41 Sap 4,2