[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CXXII.]

De sanctis virginibus communis, etiam de sanctis mulieribus
Sermo quartus evangelium prosequendo

Simile est regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso. Matth. XXV. 1 et in evangelio hodierno. (A)

Item aliud thema ex eodem evangelio: Venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias. 2 Item si vis singulariter pro una, accipe thema: Haec est virgo sapiens, quam Dominus vigilantem invenit. Verba sunt Ecclesiae accepta ex ipso evangelio Matth. XXV., quod hodie legitur. Salvator noster, carissimi, parabolam hanc de virginibus occurrentibus sponso et intrantibus ad nuptias proposuit contra Iudaeos et contra omnes malos Christianos, qui non sunt digni intrare ad convivium caelestium nuptiarum et gaudiorum, et etiam ad instructionem fidelium et bonorum Christianorum, ut per eam discant, quomodo digni habeantur ad intrandum caeleste convivium. Idcirco Augustinus in sermone dicit: Intellegamus, carissimi, ad omnes nos, id est ad universalem omnimodo Ecclesiam parabolam pertinere, non ad solas propositas, scilicet eas, quae propria et excellentiori sanctitate in Ecclesia virgines nominantur, nec ad solas plebes, sed prorsus ad omnes. Haec ille. Ergo ut omnes doceamur, ad salutem audiamus diligenter Christum, quomodo nobis in exemplum proponit decem virgines, quarum quinque fuerunt prudentes, et istae vigilantes et paratae intraverunt ad nuptias. Quinque autem erant fatuae, quae exclusae sunt. Dicit ergo: Simile est regnum caelorum decem virginibus etc. In quo sacro evangelio tria praecipua docet Christus mysteria.
· Primo commendat in generali castitatem dicens: Simile est regnum caelorum decem virginibus
· Secundo reprobat in speciali fatuitatem ibi: Quinque fatuae
· Tertio laudat pro salutari exemplo virginum sagacitatem in prudentibus (B)
Circa primum de castitatis commendatione sit pro conclusione, quod benedictus Iesus in hoc evangelio multum commendat sanctam castitatem pro nostrae salutis commodo. Et hoc facit praecipue tripliciter.
· Primo eam regno caelorum comparando
· Secundo eam numero perfectorum designando
· Tertio eam nomine sponsae honorando
Primo commendat comparando castitatem regno caelorum dicens: Simile est regnum caelorum decem virginibus. Quinque prudentes etc. Quaeritur ergo hic: Quare castitas comparatur regno caelorum? Ad quod assignantur praecipue rationes quattuor. Primo quidem propter amorosam amoenitatem, quia caelum est locus amoenus et pulcherrimus, in quo Deus habitat per gloriam. Sic anima casta et corpus est habitaculum Deo gratissimum. Unde prima Cor. III.: Nescitis, quia templum Dei estis vos, et Spiritus Sanctus habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, id est se fornicationi expondendo, disperdet illum Dominus etc. 3 Et ipse Deus multum delectatur in anima casta, plus quam in caelo. Augustinus: O quam dulces sunt fructus castitatis, nam singulariter reficitur in eis Dominus maiestatis, qui pascitur inter lilia castitatis. Secundo propter caelicam puritatem, quia caelum est incontaminabile. Nam nil coinquinatum intrabit in illud, Apocal. XXI. 4 Sic castitas debet esse incontaminatae puritatis tam in anima, quam in corpore, I. Cor. VII. ca.: Mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu. 5 Hinc etiam Sap. IV.: O quam pulchra e[s]t casta generatio cum claritate, 6 scilicet sapientiae et puritatis, scilicet ab omni inquinamento peccati. Unde Augustinus De vita Christiana: Quo sublimior est gloria, scilicet castitatis, eo debet maior esse cura in custodia a peccatis. Nam qui castus est in se abstinendo a peccatis carnalibus, non tamen custodit, nec cavet a peccatis, similem castitatem habet, sicut daemones, qui a carnalibus abstinent, sed vitiis spiritualibus, scilicet superbia, invidia, odio, ira sunt pleni. Tales ergo non amat Deus. Unde Hugo li. de bono conscientiae dicit: Deus, qui amator est munditiae, cor pollutum peccatis non potest amare. Tertio propter dignitatem, quia sicut caelum inter creaturas corporeas est dignissima et superelevata creatura, ubi sunt dignissimae creaturae, scilicet angelicae, et ipse Deus omnium etc. Propter quod caelum dicitur a caelando, quia caelat nobis beatos spiritus. (C)
Sic castitas est virtus dignissima, cuius dignitas in tribus attenditur. Primo quia a solo Deo datur speciali dono eius. Sap. VIII.: Non possum esse continens, nisi Deus dederit. 7 Augustinus: Domine, continentiam iubes. Da, quod iubes, et iube, quod vis. Secundo in hoc, quia paucis datur et ideo rara et pretiosa virtus existimatur. Nam secundum proverbium commune: Quod rarum, carum, vilescit quotidianum. Ideo Hieronymus dist. XCIII. c. „Legimus” dicit, quod pulegium apud Indos pipere pretiosius est, quia rarius. Sed de castitatis raritate testatur Christus Matth. XIX.: Non omnes capiunt verbum hoc. 8 Et loquitur de castitate, quia pauci sunt corpore et mente casti, ut deberent. Tertio in hoc, quod multum appretiatur. Et primo super omnem mundi rem pretiosam, Ecci. XXVI.: Omnis ponderatio non est digna continentis animae. 9 Secundo, quod maius est super humanam naturam, quia ut Ambrosius li. De virginitate dicit: Supergreditur – inquit – virginitas conditionem humanae naturae, per quam homines angelis assimilantur. Tertio, quod maximum est, super angelicam victoriam, quia ut Glossa I. Cor. VII. dicit: Maior est victoria virginum, quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines in carne triumphant. Nam et virginibus debetur fructus et etiam aureola, quae sunt pretiosissima in caelo, sed haec praemia non dabuntur angelis. Sequitur ergo, quod castitas dignitatem habeat proximitatis divinae. Sap. VI.: Incorruptio facit proximum Deo. 10 Quarto propter aeternitatem, quia caelum est perpetuo stabile. Sic castitas aeternaliter stabit in caelesti beatitudine, ubi neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli Domini perpetuo Christo teste Matth. XXII. 11 Merito ergo castitas comparatur regno caelorum.
Secundo Christus commendat in hoc evangelio castitatem per numerum perfectionis, quia decem virginibus assimilat. (D)
Unde hic quaeritur: Quare dicere voluit Christus similando castitatem decem virginibus et non pluribus vel paucioribus? Ad hoc respondetur secundum Lyram et doctores, quia denarius est primus digitus vel limes numerorum, unde et numeri sequentes componuntur ex denario pluries sumpto vel aliqua parte eius, ut patet, quia viginti sunt bis decem, triginta ter decem et ceteris, et XI sunt X et unum et ceteris consequenter. Et ideo denarius bene significat universitatem. Sed quoniam Christus in ista parabola voluit significare universitatem Christianae Ecclesiae, ut supra dictum est, ergo sub numero denario castitatem commendavit omnibus pro documento perfectionis. Item alia ratio est, quia per numerum denarium significantur decem praecepta, sine quibus nullus intrat in regnum caelorum. Matth. XIX.: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. 12 Sed adhuc quaeritur: Quare dixit regnum caelorum simile decem virginibus, non dixit viduis aut coniugatis, cum tamen omnes universaliter significavit? Respondetur, quod ad significandum integritatem fidei, continentiaeque ab omnibus illicitis actibus, quia virgines sunt integrae carne et continentia, ut per hoc doceat, quia Christiani debent esse saltem fide integri omnes, et ab illicitis actibus vitiosis continentes, id est ab omnibus peccatis mortalibus. Unde Augustinus in sermone: Qui abstinet se ab illicito visu, auditu, gustu, odoratu, tactu propter ipsam integritatem fidei, virginis nomen accepit. Sed adhuc quaeritur: Quare ibi posuit Christus duplicem numerum quinarium dicens: Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes etc.? Respondetur, quod ad designandum duplicem sexum in Ecclesia, qui omnes debent esse continentes secundum gradum suae continentiae, scilicet vel virginalem, vel coniugalem, vel vidualem, alioquin non veniunt ad caelestes nuptias. Unde Eph. V.: Hoc scitote, quod omnis fornicator aut immundus non habet hereditatem in regno Christi et Dei. 13 Sed quare dicit quasdam fatuas, quasdam prudentes? Respondet Origenes, quia in sancta Ecclesia quidam credunt et iuste vivunt, et hi prudentes sunt, quia vitant futura mala perpetuae damnationis. Seneca: Prudentiae actus est praecavere futura mala. Alii autem sunt, qui recte profitentur fidem, sed iuste non vivunt, nec agunt opera ad salutem, et ideo fatuae damnantur, quia ut dicitur Iaco. II.: Fides mortua est in seipsa sine operibus etc. 14
Tertio Christus commendat castitatem sponsam nominando, quod est maximi honoris et gratiae, cum dicit: Venit sponsus et quae etc. Nam magnum esset dicere servam vel ancillam. Nunc autem quid maius et mirabilius, quod summus Deus immensae maiestatis pauperculam animam castam vocet tam honorabilissimo nomine, scilicet sponsam regis regum Christi, cum sit Christus infinitae nobilitatis, formositatis, potestatis et omnis bonitatis, sed anima miserrimae qualitatis et infirmitatis utpote peccatrix. Unde Bernardus super Cantica dicit: Quis digne pensare poterit, quanto affectu nos diligit Deus, ut animam sponsam vocet. O anima mea, unde tibi haec gratia, ut dicaris Dei sponsa? Haec ille. Esto ergo casta. (E)
Circa secundum de reprobatione fatuarum virginum tres quaestiones sunt inquirendae.
· Prima de earum fatuitate
· Secunda de Christianorum per eas figuralitate
· Tertia de signata per oleum charitate
Prima quaestio est: Unde istae quinque virgines probantur fore fatuae? Ad quod respondetur, quod ex ipso evangelio clare probantur fore fatuae. Et hoc quintupliciter ostendi potest. Primo quia necessaria salutis non sumpserunt, quod notatur, cum dicitur: Fatuae autem acceptis lampadibus, scilicet castitatis, non sumpserunt oleum secum, 15 scilicet charitatis. Nam ut dicit Ambrosius: Ingratum est Spiritui Sancto neglecto eo, ad quod quis tenetur, facere ea, ad quae non tenetur. Et ideo fatuum est relinquere ea, quae sunt charitatis, scilicet praeceptorum Domini observantiam et veram poenitentiam ac Ecclesiae oboedientiam, ut quis propriam sequatur voluntatem solum de castitate confidens. Secundo quia aliorum merita mendicaverunt, scilicet post mortem, quod in vita non fecerunt dicens: Date nobis de oleo vestro etc. 16 Cum dicat Augustinus, quod vix unicuique sua sibi sufficiunt merita. Ideo subditur responsio: Ne forte non sufficiat nobis et vobis. 17 Tertio quia operari voluerunt, quando non potuerunt, scilicet post mortem. Unde dicitur: Dum autem irent emere, 18 et hoc postquam dormierant, scilicet in morte. Propter hoc scribitur Apoc. X.: Tempus ultra non erit, 19 scilicet meritorium, et ideo fatuum est differre opera post mortem. Quarto quia tarde venerunt. Unde dicitur: Novissime venerunt et reliquae virgines etc. 20 Id est quando iam porta clausa fuit, hoc est sententia firmata. Unde fatuum est expectare extremam mortis horam, quia ut Magister in IV. dist. XX. dicit: Difficile est, ut tunc vera sit poenitentia, quando sera venit, quando cruciatus membra ligat et dolor sensum opprimit, ut tunc vix valeat cogitare. Quinto quia aperiri sibi ianuam praesumunt, cum non meruerunt, quod est fatuum, quia ut Gregorius dicit: Sine meritis sperare videlicet caelestia non est spes, sed praesumptio, scilicet fatua. Ecce ergo quam fatuae fuerunt istae. Heu, quam multi nunc sunt tales Christiani, qui suo modo excludentur a caelo. (F)
Secunda quaestio ergo est, quales Christiani figurantur per has virgines fatuas. Respondetur, quod omnes illi, qui sensuum deliciis et appetitui illicito ac vitiis se dederunt, ut dicit Origenes et etiam Augustinus. Pro quo sciendum, quod potissime quinque sunt genera fatuorum et reprobandorum Christianorum. Primi enim fatui sunt, qui aliorum excessus respiciunt, et se per aliorum malitiam excusare volunt. De talibus bene dicitur Ecci. XXI.: Stultus a fenestra respicit in domum, 21 scilicet proximi attendendo alienam vitam. Ideo Seneca: Proprium est stultitiae alienam vitam cernere suamque oblivisci. Tales revera sunt stultiores asinis, quia si asinus videt alium asinum cadentem in lutum, circumit et non sequitur. Isti autem Christiani fatui per eandem viam sequuntur in malo dicentes: „Ille sacerdos vel religiosus fecit hoc, cur non ego; vel ecce multi sic vivunt, ergo et ego sic” etc. Contra quos Gregorius: Non minus ardet, qui cum multis ardet. Secundi fatui sunt, qui bona opera faciunt, sed bonam intentionem non agunt. Nam fatuus est, qui laborem impendit in eo, quo scit nullam mercedem adquirere, sed potius tormentorum stipendia ex hoc adquirere. Sic in proposito. Unde Gregorius: Qui rectam intentionem in opere non tenent, totum opus amittunt et poenas adquirunt. Idem: Ecce Redemptoris voce decem virgines et omnes virgines dicuntur, et tamen intra beatitudinis ianuam non omnes receptae, quia earum quaedam, dum de virginitate sua gloriam foris expetunt, in vasis suis oleum habere noluerunt, et sic a caelo exclusae sunt ut fatuae. Tertii fatui Christiani sunt, qui credunt in Christum, sed operibus malis contradicunt. Nam tales stultiores reputantur, quam daemones, qui ut dicitur Iaco. II., credunt et contremiscunt. 22 Isti autem fatui credunt et non contremiscunt Dei iudicium, ut dicit Augustinus. Proinde Gregorius: Sicut – inquit – lampas sine oleo foetet et non lucet, sic fides sine operibus Deo non placet. Quarti sunt, qui diuturnam vitam sperant et corrigi vel de malis poenitere differunt. Unde Seneca: Stultus est, qui quaerit, ut diu vivat, cum hoc ignorat et non curat, ut bene vivat. Talis fatuus fuit ille dives, qui dixit: „Anima mea, requiesce, comede, bibe, habes multa bona reposita in annos plurimos.” Cui dixit Dominus: „Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te, et quae congregasti, cuius erunt?” Luc. XII. 23 Ecce eum stultum nominavit. Unde Augustinus li. de verbis Domini dicit: Qui in uno peccato mortali obdormit, audacior est, et sic stultior, quam qui cum septem hostibus de morte sua ad invicem obligatis confligit. Et sic patet. Quinti sunt, qui exercitant se in operibus bonis, et extra charitatem vivunt, quia tales tam stulti sunt, quod sua offerunt Deo in bonis operibus expendendo, et seipsos dant diabolo, et sic perdunt se et omnia sua. Ideoque Hilarius super Ioh.: Frustra est omnis operatio, nisi assit vera Dei dilectio, hoc est eius mandatorum observatio. Nam et istae virgines fatuae dicuntur, quae castitatem habentes tamquam lampadem operis non habuerunt oleum charitatis. (G)
Tertia quaestio ergo est: Quare charitas signatur per oleum? Respondetur, quod propter plures olei proprietates charitati convenientes. Nam secundum Plinium: Oleum primo ardet fortiter accensum, sic charitas ardet in corde ignito amore. Secundo cibi est condimentum, sic charitas sapida reddit bona opera. Unde dicit Bernardus: Ubi est amor, ibi non est labor, sed sapor. Tertio doloris est lenitivum, sicut ait Augustinus: Omnia gravia facit levia charitas. Quarto emendativum est rubiginum, sicut dicit Gregorius in homilia super Luc. VII.: Tanto plus rubigo peccati consumitur, quanto plus mens hominis charitate accenditur. Quinto fluit ex fructu arborum, sic charitas fluit abundantius ab arbore crucis Christi. Damascenus: Quid magis ad charitatem accendit, quam quod Deus Filio suo non pepercit, sed pro nobis illum tradidit. O ergo homo Christiane, disce diligere Deum, ut habeas charitatis oleum, alioquin in iudicio dicetur tibi et aliis consimilibus: „Ite ad vendentes”, 24 id est adulatores in peccatis, qui tamen tibi nil prodesse poterunt, et sic reprobaberis cum fatuis virginibus, a Christo dicente: „Amen dico vobis, nescio vos”, 25 ac a caelo excluderis. (H)
Circa tertium de prudentia virginum laude digna quaeritur: Qualibus signis cognoscuntur homines casti, utrum sint cum fatuis virginibus a Deo reprobandi et e caelo excludendi, an cum prudentibus acceptandi in sua castitate? Ad quod respondetur, quod Christus in evangelio discernendo dixit quinque fatuas virgines et quinque prudentes, in quo patenter ostendit, quod quinque sunt defectus vel vitia, per quae castitas tamquam fatua a Deo reprobatur, ac per contrarium quinque sunt virtutes, quae faciunt eam multum amabilem Deo et acceptam. Unde haec signa notent coniugati, viduae et virgines, ut Deo sciant per castitatem placere. Primus defectus, qui facit castitatem Deo displicere, est superbia. Contra hoc ergo primum signum acceptanda est humilitas profunda. Unde Augustinus: Non solum praedicanda est virginitas, ut ametur, sed etiam monenda, ne infletur. Nam superba virginitas prostibulum est diaboli. Idem: Audeo dicere, quia superbis utile est cadere, ut in eo, in quo extolluntur, humilientur, quia plus expedit virginem non esse, quam de virginitate insolescere, id est superbire. Bernardus: Audeo dicere, quod nec virginitas Mariae Deo placuisset sine humilitate. In huius signum dicit Christus, quod istae virgines aptaverunt suas lampades. Lampas autem est fragilis, utpote vitrea vel testea, in hoc docetur, quod debet virgo vel castus homo recognoscere suam fragilitatem, ne superbiat de castitate, quia facile perditur, nisi a Deo servetur propter humilitatem hominis. Secundus defectus concupiscentia, scilicet deliciosa. Contra quod est secundum signum aspera vita in prudentia castitatis, praecipue virginea. Nam dicit Bernardus, quod periclitatur castitas in deliciis. Quo contra Apostolus I. Cor. IX. dicit: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. 26 Tertius defectus, scilicet castitatis est otii desidia. Contra hoc est tertium signum laboris vigilantia. Bernardus: Omnium cogitationum malarum et temptationum initium est otium. Quo contra Hieronymus ad Rusticum monachum dicit: Semper aliquid facito, ut te diabolus semper inveniat occupatum, scilicet ut non tentet contra castitatem. Propter tales desides castos seu etiam virgines dicitur in evangelio, quod dormierunt omnes et dormitaverunt, 27 et interim sponsus venit, quasi diceretur, quod non deberent casti dormire in deliciis, nec dormitare in otio, quia interim Christus venit ad iudicium mortis. Quartus defectus conversatio dissoluta. Sed contra hoc est signum quartum, cautae vitationis fuga. Ideo Hieronymus dicit, quod vir et mulier, scilicet coversantes ignis et palea, diabolus autem insufflare non cessat, ut ardeant. Unde contra hoc valet signum, quod scilicet homo sit devotus et spiritualis vitans consortia mulierum et econverso. Unde Augustinus: Brevis semper sermo et asper cum mulieribus est habendus, ut consortia fugiantur. In huius signum dicitur in hoc evangelio, quod fatuae virgines fuerunt in una societate, prudentes in alia. Quintus est indevotio in contemplatione divina. Contra hoc est quintum signum inflammatae devotionis in divinae charitatis ferventia, et hoc significatur per oleum in lampade ardens. Unde Bernardus in epistolis: Castitas sine charitate lampas est sine oleo. Subtrahe oleum, lampas non lucet. Tolle charitatem, castitas Deo non placet. Haec ille. O ergo omnes casti sive virgines sive viduae aut coniugati, haec omnia considerantes discite Christo placere, ut Dei amore ferveatis, passionem Christi saepe recogitate, ut gratiam a Christo maiorem obtinere valeatis in praesenti, et tandem gloriam in futuro. Amen.



1 Mt 25,1
2 Mt 25,10
3 I Cor 3,16-17
4 Apc 21,27
5 I Cor 6,34
6 Cf. Sap 4,1
7 Sap 8,21
8 Cf. Mt 19,12
9 Sir 26,20
10 Sap 6,20
11 Mt 22,30
12 Mt 19,17
13 Eph 5,5
14 Iac 2,17; 26
15 Mt 25,3
16 Mt 25,8
17 Mt 25,9
18 Mt 25,10
19 Apc 10,6
20 Mt 25,11
21 Sir 21,26
22 Iac 2,19
23 Lc 12,19-20
24 Mt 25,9
25 Mt 25,12
26 I Cor 8,27
27 Mt 25,5