[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CXVIII.]

De quocumque confessore communis sermo alius

Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Ioh. XII. 1 (A)

Item aliud ex Veteri Testamento: Acceptus est regi minister intelligens. Prover. XIV. 2 Item ex evangelio: Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam. Luc. XII. 3 Scimus, carissimi, quia ut docet non solum theologia et Sacra Scriptura, immo etiam testatur philosophia, quod pravus non est honore dignus, quia honor est praemium virtutis, ut patet IV. Ethicorum. Proinde diabolum et vitiosum hominem nullus sanae mentis honorat, similiter nec brutum. Sed virtuosum hominem omnes debent honorari et diligere, quia et ipse Deus illos honorat, acceptat et glorificat. Summae autem virtuositatis est servire Christo, Dei Filio, ideo ipse merito repromittit honorem caelestem talibus dicens: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum etc. Et iterum aliud thema: Acceptus est regi Christo minister intelligens. Sed quoniam iste sanctus confessor toto animo Christo ministravit et servivit omni tempore vitae suae perseverando, ergo merito de ipso accipiuntur haec verba. Iuxta quae tria mysteria notabimus, secundum quod de istis commendatur et in exemplum nobis proponitur ad imitandum pro isto sermone.
· Primo de servitii Christi affectione, ibi: Si quis mihi ministraverit
· Secundo de ministerii Christi completione vel perfectione, ibi: ministraverit, scilicet ut debet
· Tertio de obsequii Christi caelesti honore, ibi: honorificabit (B)
Circa primum de affectione servitii Christi quaeritur, quare debeat homo affectanter servire Christo Domino. Ad quod respondetur, quod plures sunt rationes inductivae, propter quas debet homo amanter servire Christo. Prima ratio amicationis, quia Christus sibi servientes ut amicos diligit, Ioh. XV.: Iam non dicam vos servos, sed amicos etc. 4, immo quod maius est, diligit tamquam matrem et fratrem, Matth. XII.: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, soror et mater est. 5 Unde Bernardus: O Iesu bone, quis principum huius saeculi tantum honorem exhibet servis suis, ut tu? Nam magnum est, si quis principum ad suam mensam accipiat suum servum, tu vero nos cum essemus digni tantummodo servi nomine, non tantum ad mensam tuam nos accipis, sed et amicos et fratres dilectissimos nos vocare dignaris, si tibi servierimus. Secunda ratio creationis, quia ad hoc nos Deus creavit, ut ipsi serviamus. Unde Magister in II. dist. I. dicit: Si quaeratur, ad quid creata sit rationalis creatura, respondetur: ad laudandum Deum, ad serviendum ei, ad fruendum eo, in quibus proficit ipsa, non Deus. Et infra: Factus est ergo homo propter Deum, non quia creator Deus eius indiguerit officio, qui bonorum nostrorum non eget, sed ut serviret ei, cui servire regnare est. In hoc ergo proficit serviens, non ille, cui servit. Haec Magister. O tu homo, considera, quantum deberes servire alicui, qui tibi caeco nato visum dedisset, aut manco manum, et sic de aliis, multo magis debes servire Deo, qui dedit singula membra et insuper animam rationalem. Tertia ratio debitoriae recompensationis. Nam ipse Christus nobis servivit trigintatribus annis miserias huius vitae sustinendo, insuper ludibria et verbera. Unde dicit Isaiae XLIII.: Servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem iniquitatibus tuis, 6 scilicet expiandis. Propter quod etiam Christus Lu. XXI. ait: Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. 7 Bernardus: Nulli iustius serviendum est, quam ei, qui si pro nobis non moreretur, non vinceremus, scilicet in gratia, iuste sibi vendicat vitam nostram, qui pro nostra vita, scilicet aeterna posuit suam. Haec Bernardus. Quarta ratio exemplificationis, quia Deus totius mundi creaturas dedit nobis in servitutem pro exemplo videlicet et obligatione, ut nos serviremus Deo. Unde Magister in II. dist. I. dicit: Sicut factus est homo propter Deum, ut ei serviret, ita mundus factus est propter hominem, scilicet ut ei serviret. Et infra ostendit miram Dei circa nos bonitatem, qua omnia dedit nobis. (C)
O Christiane, quaero te, quid putas de omnibus creaturis, cuius sunt caelum, terra et omnia, quae in eis sunt. Audi ibidem Magistrum secundum Augustinum dicentem sic: Omnia enim nostra sunt (ut ait Apostolus, scilicet I. Cor. III. 8) superiora et aequalia et inferiora. Superiora quidem nostra sunt ad perfruendum, ut Deus Trinitas. Aequalia ad convivendum, scilicet angeli, qui et si nobis modo superiores sint, in futuro erunt aequales, qui et modo nostri sunt, quia ad usum nobis sunt, sicut res dominorum dicuntur esse famulorum, non dominio, sed quia sunt ad usum eorum, ipsi quoque angeli in Scriptura nobis servire dicuntur, dum propter nos in ministerium mittuntur. Haec Magister. O pauper homuncio, dic mihi, quare Deus dedit tibi omnia mundi ut sint tua. Ecce nil potes dicere, quod non sit tuum, quare haec et unde tibi tanta. O miser homo, audi Apostolum I. Cor. III. dicentem: Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas (et sic omnes sancti, scilicet ad patrocinium), sive mundus, 9 id est mundi creaturae ad serviendum, sive vita, sive mors, scilicet patienter tolerata, quae deserviunt ad merendum, sive praesentia, scilicet bona, sive futura, scilicet quae speramus. Sequitur: Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei, 10 ergo servire debes Christo Deo. (D)
Proinde Hugo De arca li. II. c. III. dicit: Omnis creatura tribus vocibus nobis loquitur. Prima vox: accipe beneficium. Secunda: redde debitum servitium. Tertia: fuge supplicium. Nam prima vox est famulantis, qua caelum dicit: ministro tibi lucem in die, ut vigiles, tenebras in nocte, ut pauses. Aer dicit: vitalem tibi praebeo flatum, et omne genus avium ad tuum obsequium. Aqua dicit: potum tibi do, sordes purgo, arentia rigo, et piscium genera praebeo ad tuum usum. Terra dicit: ego te po[r]to, pane nutrio et vino, omnibus generibus fructuum et animalium mensas tuas repleo. Secunda vox est admonentis, qua mundus dicit: Vide homo, quomodo amavit te, qui propter te fecit me, servio tibi, ut et tu servias illi, qui fecit me et te. Tertia vox est comminantis, qua ignis dicit: a me combureris. Aqua dicit: in me summergeris. Terra et etiam Infernus dicit: a me conglutieris, scilicet propter peccata, si non servieris Deo. Haec Hugo. Quinta ratio fidelis repromissionis, quia ipse Christus repromisit se nobis ministraturum in caelo perpetua bona supernae beatitudinis. Luc. XII.: Beati sunt servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. Amen – id est fideliter promittens – dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. 11 Augustinus de verbis Domini sermone IV.: O magna – inquit – bonitas Dei, cui cum pro conditione reddere debeamus obsequia utpote servi Domino Deo, mancipia Redemptori, tamen praemia nobis repromittit, ut a nobis obsequia debitae servitutis extorqueat, ut quos nolle servire sponte conspicit, beneficiorum suorum promissionibus invitare possit. Haec ille. Sexta ratio gloriosae sanctitatis et honoris. Nam servire Deo est gloriosi honoris et sanctitatis, quia honestissima et sanctissima servitia Deus requirit, I. Thes. IV.: Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore. 12 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, scilicet peccati cuiuscumque, sed in sanctificatione, id est ut sancte vivendo serviamus Deo. Sed per contrarium pensa, o homo, quam turpe et dedecus maximum est servire carni, quia bestialem efficit. Ps.: Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est iumentis etc. 13 Item servire etiam terrenis rebus per avaritiam turpissimum est, utpote servire luto et foetidissimo stercori. Quid enim foetidius auro vel argento, dum in foco excoquitur, ideoque de tali avaro Sap. XV. dicitur: Luto vilior est vita eius. 14 Et Apostolus Phil. III.: Omnia arbitratus sum ut stercora. 15 Omnia, scilicet terrena delectabilia. Denique quid turpius et confusibilius, quam servire diabolo, quia hoc est peius et turpius, quam servire cani, asino vel ranae, immo ut ait Gregorius: Stultissimum est servire diabolo, qui nullo placatur obsequio, sed sibi servientes exsolvit infernali supplicio. O ergo stultissimi peccatores, ad cor redite, et Christo servite. Septima ratio [h]abundantissimae retributionis. Nam ut dicit Bernardus: Mira est stultitia hominum in eo, quod mundus retribuat parva, et servitur ei aviditate magna. Deus autem retribuit multa indicibilia et aeterna, et pro hoc vix pes levatur a terra. Narratur pro exemplo, quod quidam servus videns suum dominum manducare cepas a cauda devorando usque ad caput, et cancros a pedibus inchoando, reliquit dominum dicens: „Si mihi non das posteriora vel viliora, utique non dabis potiora.” Sed per contrarium Deus dat servis primo omnium seipsum, quod est potissimum, et consequenter omnia, ergo etc. Unde Anselmus: Si amici[ti]a quaeritur, nulla maior, quam in caelo habetur, ubi Deus erit omnia in omnibus, si divitiae, si deliciae et honores, si quaeque mundi bona appetuntur, nusquam feliciores et maiores, quam in caelo perpetuo possidentur. O ergo carissimi, discamus servire Deo, ut simus perenniter beati in caelo. (E)
Circa secundum de ministerii Christi adimpletione quaeritur, in quibus debeat quilibet fidelis servire Christo Domino, vel eius servitia perfecte explere. Ad quod respondet beatus Petrus II. epistola canonica, ca. I. dicens sic: Vos autem curam omnem subinferentes. 16 Lyra: scilicet ad implendum, quae subsequuntur in servitio Christi. Sequitur: Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem. Haec enim si vobiscum assint, non vacuos, nec sine fructu vos constituent, immo plenos meritis et praemiis in Domini nostri Iesu Christi cognitione, id est in aperta visione in patria. Cui enim non praesto sunt haec, caecus est. 17 Haec ibi. In quibus verbis septem potissima notantur, scilicet in quibus debet Christianus ministrare Christo. Primo quidem in fide virtuosa. Nam dicit: Ministrate in fide vestra virtutem. Lyra: scilicet bene operandi. Nam fides sine operibus mortua est in seipsa, Iaco. II. 18 Augustinus: Fides cum operibus fides est Christiani. Fides autem sine operibus fides est daemonum. Nam daemones credunt et contremiscunt. Utinam mali Christiani haberent fidem, sicut daemones, ut scilicet contremiscerent iudicem Christum, et converterentur. Secundo in scientia, ideo dicitur: In virtute autem scientiam, scilicet verbi divini, per quod debet studere Christianus ea, quae sunt necessaria ad salutem. Unde Augustinus: Nescio, quomodo audeat se dicere Christianum, qui non vult addiscere pauca verba in Symbolo et Oratione Dominica ac praeceptis Decalogi. Unde Christianus, qui non vult verba Dei audire, graviter peccat contra Christum, tamquam servus malus, qui nec vult audire praecepta domini sui, nec cognoscere ad implendum. Ideo Clemens papa dist. XXXVIII. „Nullus” dicit, quod qui discere atque agere bona recusat, magis diaboli, quam Christi membrum ostenditur, et potius infidelis, quam fidelis esse monstratur. (F)
Sed quoniam aliqui se excusant de hoc, quod non possunt capere vel intelligere verba Dei in praedicatione, ideo recusant audire. Respondetur talibus, quod verbum Dei habet similitudinem praecipue horum trium, quantum sufficit ad praesens. Primo comparatur oleo, quia vulnera sanat animarum, sicut oleum corporum. Secundo comparatur melli, quod mundificat oculum, et dulcificat saporem. Sic verbum Dei oculum mentis mundat, et dulcificat animam. Ps.: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel ori meo. 19 Tertio comparatur vino, quod laetificat et confortat. Sic verbum Dei in spe caelestium. Unde Samaritanus, id est Christus infudit in vulnera peccatoris oleum et vinum, id est verbum Dei, quod utriusque habet virtutem, ad propositum dicitur de oleo, quod est melius et saporosius in superficie, eo quod est multum aereum, sed mel est melius in fundo, eo quod est terrestre et grossum, vinum autem melius est in medio, eo quod est mediocris naturae. Sic verbum Dei omnibus audientibus confert, aliquibus tamquam oleum in superficie historiali dat intellectum salutarem, sicut simplicibus et grossis hominibus, aliis tamquam mel in fundo, scilicet spiritualis et mysticae expositionis et intellectus, ut patet de acutis et ingeniosis, aliis autem ut vinum in medio moralis intellectus, ut hominibus medio modo se habentibus, partim grossis, partim spiritualibus. Unde nullus potest se excusare, sed omnes debent verbum Dei libenter audire, quia ut Christus ait Luc. XI.: Beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. 20 Tertio debemus servire Christo in abstinentia. Unde ibidem dicitur: In scientia autem abstinentiam, 21 scilicet ab omnibus peccatis. Nam Christus dicit Ioh. VIII.: Qui facit peccatum, servus est peccati, 22 ergo non Dei. Et Gal. V.: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt etc. 23 Sed heu multi licet bona operentur, tamen et peccata faciunt. Tales servi sunt, sicut qui inter bona fercula intoxicant dominum suum. Unde Christus de talibus ait per Ps.: Et dederunt in escam meam fel etc. 24 Quarto in patientia, ideo dicit: In abstinentia patientiam, scilicet ut toleremus aliorum defectus et nobis illatas iniurias. Unde Gregorius XXIII. q. IV. „Haec autem vita” dicit: Quisquis malos non tolerat, ipse sibi per hoc testis est, quia bonus non est. Debemus ergo etiam patienter servire Deo in flagellis et adversis. Unde Christus ait Luc. XXI.: In patientia vestra possidebitis animas vestras. 25 Quinto in pietate vel misericordia, ideo addit: In patientia autem pietatem, scilicet exhibendo in proximos. Debemus ergo servire Christo in misericordiae operibus. De quibus versus: Visito poto cibo redimo tego colligo condo. Nam Matth. V.: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. 26 Et Iac. II.: Iudicium sine misericordia fiet illi, qui non fecerit misericordiam. 27 Sexto in amorositate fraterna, scilicet corrigendo pie proximi vitia, ideo addit: In pietate autem amorem fraternitatis. Lyra: id est communitatis fidelium. Unde homo circa subditos debet sic Christo servire, scilicet dulciter eos regere, ac paterno pio amore corrigere, unde Eph. VI.: Filii, oboedite parentibus vestris in Domino, et vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, scilicet eos nimis aspere castigando, sed educate illos in disciplina et correctione. Servi, oboedite dominis etc., ut servi Christi facientes voluntatem Dei. 28 Haec ibi, ergo taliter serviendum est Christo. (G)
Quaeritur hic, utrum homo pro offensis suorum subditorum domesticorum debeat semper irasci, et verbo ac correctione disciplinae punire delinquentes. Respondetur secundum doctores, praecipue Ludolphum li. De meditatione vitae Christi, ubi allegando Bernardus dicit, quod semper punire ferocitatis est. Unde contra hoc scribitur Ecci. IV.: Noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos. 29 Item semper parcere pusillanimitatis est et remissi regiminis. Contra quos Philosophus IV. Ethicorum dicit: Non irasci, in quibus et quando oportet, insipientis est. Unde subdit Bernardus, quod nec semper punire, nec semper parcere est aequitatis. Habere enim plus amaritudinis, quam suavitatis damnabile est, econverso tolerabile, utrumque autem commendabile. Nam et Samaritanus oleum simul et vinum in vulnera tibi fudit. Ad id exemplum de baculo tortuoso vel stipite arboris plantatae recurvata, quae si nimis importune vehementius flectitur ad erigendum, frangitur, sic subditi franguntur desperando, si nimis exasperentur, sed temperata pietate deducuntur melius. Septimo debemus Christo servire in charitatis divinae observantia. Ideo dicit: In amore fraternitatis charitatem, scilicet quae est perfectiva omnium praedictorum, et ergo debemus Christo servire in praeceptorum observantia. Nam in hoc consistit vere charitas Dei. Unde Ioh. XIV. dicit Christus: Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est, qui diligit me. 30 Hinc Deut. X.: Non aliud Dominus Deus tuus requirit a te, nisi ut timeas et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde, custodiasque mandata eius. 31 O ergo Christiane, haec observa. (H)
Circa tertium de honorificatione, qua Christus sublimabit suos servos in caelesti patria, ut amplius desideremus et ad eam adquirendam festinemus, quaeritur, unde hoc possit clarius probari, quod Deus super omnia honorum genera maxime honorificabit suos. Respondetur, quod praecipue ex septem rationibus clarius consideratur. Primo quia honorificat honore adornationis decorosissimae, scilicet super omnem purpuram regis et amictum imperatoris et cuiuscumque dignitatis. Ps.: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. 32 Regina: id est fidelis anima, in vestitu deaurato circumdata varietate omnis pulchritudinis totius mundi et omnis decoris. Secundo quia honorificat Deus suos honore beatificationis clarissimae et honoratissimae. Nam si posses facere, quod omnes et singuli homines totius mundi te honorarent genibus flexis ut suum regem, adhuc nil esset hoc respectu honoris caelestis, ubi omnes angeli et beati te honorabunt, qui improportionabiliter plures sunt, quam totius mundi homines in praesenti viventes, et insuper hoc est maximum, quod ipsa Virgo Beata et Christus Dominus ac Deus Pater honorabit te inibi, scilicet in caelo, ut patet ex themate. Unde Gregorius homilia Sexagesimae: Si culmen veri honoris quaeritis, ad caeleste regnum tendite. Tertio quia honorificat Deus suos servos honore coronae regalis dignissimae. Matt. XXV.: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum etc. 33 Item Ps.: Gloria et honore coronasti eum etc. 34 Quarto quia honorificat honore donationis ditissimae, quia omnibus divitiis et bonis omnibus desiderabilibus, quia dat Deus suis seipsum, qui est super omnia bona, et in quo omnia bona. Unde Cassiodorus super Ps. V.: O magna et ineffabilis largitas Salvatoris, quid simile potest dare, quam quod rerum omnium Dominus se concedit. Nam quilibet munificus donat illa, quae possidet, Deus autem, qui ineffabile bonum est, se largitur in praemium. Haec ille. Quintum quia honorificat honore exaltationis potentissimae, quia dabit sibi Deus potestatem super omnem creaturam, et quod est maximum, super seipsum, ut scilicet Deum sic in potestate habeat, quatenus quidquid ille velit, impetret a Deo. Anselmus Proslogion: Beati quidquid volunt, erit, et quod nolunt, non erit. Sexto honorificat honore filiationis nobilissimae, quia erunt in caelo filii Dei et heredes, coheredes autem Christi, Ro. VIII. 35, quid maius est, quam esse filium ducis vel regis vel imperatoris et cuiusvis nobilitatis. Septimo honore glorificationis perenniter stabilissimae, quia Deus dabit in caelo perfrui suis omni bono et ipsomet Deo, qui erit omnia in omnibus sine fine. Rogemus ergo Dominum Iesum, ut huius sancti confessoris meritis det nobis ista summa bona. Amen.



1 Ioh 12,26
2 Prv 14,35
3 Cf. Lc 12,41; Mt 24,45
4 Ioh 15,15
5 Mt 12,50
6 Is 43,24
7 Lc 22,27
8 Cf. I Cor 3,22
9 I Cor 3,22
10 I Cor 3,22-23
11 Lc 12,37
12 I Th 4,3-4
13 Ps 48,13;21
14 Sap 15,10
15 Cf. Phil 3,8
16 II Pt 1,5
17 II Pt 1,5-9
18 Iac 2,26
19 Ps 118,103
20 Lc 11,28
21 II Pt 1,6
22 Ioh 8,34
23 Gal 5,24
24 Ps 68,22
25 Lc 21,19
26 Mt 5,7
27 Iac 2,13
28 Eph 6,1-6
29 Sir 4,35
30 Ioh 14,21
31 Cf. Dt 10,12
32 Ps 44,10
33 Mt 25,34
34 Ps 8,6
35 Rm 8,17