[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CIX.]

Item de evangelistis, sive etiam de apostolis alius sermo communis

Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Ps. LXVII. 1 (A)

Sicut Gregorius dicit: In vanum laborat lingua praedicantis, nisi intus sit gratia Salvatoris, sicut patet in exemplo de marmoreo lapide, qui licet ab extra lavetur et irrigetur aqua, intus manet siccus, nisi Deus, qui solus hoc potest, vel post Deum angelus faceret, ut scilicet per exteriorem infusionem etiam ab intra lavaretur penetrando, natura enim hoc non potest. Sic verbum praedicatoris exterius resonare potest, sed interius in corde vel anima non penetrat mundando, nisi assit gratia Dei animam ad verbum Dei vulnerans et penetrans et mundans. Bene ergo Ps. dicit: Dominus ipse dabit verbum evangelizantibus virtute multa, quia omnis virtus in verbo evangelii et praedicationis est a gratia Dei ipsius. Sed quoniam in virtute Spiritus Sancti evangelistae et apostoli evangelizaverunt verba Dei, et sic converterunt mundum, ideo ad honorem ipsorum merito haec verba accipiuntur pro sermone. Iuxta quae tria mysteria notemus pro sermone, secundum quod de his commendantur.
· Primo de verbi Dei dono gratuito, cum dicitur: Dominus dabit verbum
· Secundo de evangelii documento saluberrimo, cum dicitur: evangelizantibus
· Tertio de nuncii bono superno et perpetuo, nam evangelizare est bona nunciare, et maxime bona caelestia (B)
Circa primum de verbi Dei dono accipiamus hanc conclusionem, quod misericors et miserator Dominus ex amore, quo vult omnes homines fieri salvos, libenter dat verbum evangelicis praedicatoribus. Unde pro declaratione est notandum, quod sicut colligitur ex Scripturis et doctorum dictis, quaedam sunt, quae Deus numquam vult dare. Quaedam autem sunt, quae Deus dat non libenter, sed quasi invite. Quaedam vero sunt, quae Deus libenter dat ex amore.
Primo inquam sunt quaedam, quae Deus numquam vult dare, ut sunt vitia et peccata. Unde Deus numquam dat homini facere peccatum, quia scribitur Iac.: Nemo cum temptatur (Lyra: id est cum per temptationem ad peccatum inducitur), dicat, quoniam a Deo temptatur (quoniam hoc est falsum), Deus enim intemptator malorum est, ipse enim neminem temptat, quia Deus non potest esse actor mali culpae. Sequitur: Unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua, 2 scilicet inordinata, quoad temptationem in peccatum inducentem. Ex quo solvitur quaestio. Si quaeratur, quae sit causa peccati, vel unde habet ortum malitia, claret, quod non a Deo. Nam ut etiam Augustinus li. LXXXIII Quaestionum ait: Deo auctore non fit homo deterior. Sed causa peccati vel malitia non est nisi ipsa voluntas mali. Ideoque idem Augustinus XIV. De civitate Dei dicit, quod amor sui usque ad contemptum Dei facit civitatem diaboli, id est habitaculum per peccatum. Et I. ac III. de libero arbitrio dicit, quod nulla re alia fit mens serva libidinis, nisi propria voluntate. Item de poenitentia dist. II. c. finali Gratianus dicit: Nec ad virtutem, nec ad vitia necessitate trahimur, sed voluntate. Et ratio, quia ut dicit Augustinus XXIII. q. IV. c. „Nabuchodonosor”: Vasis irae numquam Deus iustus redderet interitum, si non spontaneum inveniretur homo habere peccatum, quia nec Deus peccanti homini iuste inferret iram, si homo ex praedestinatione Dei cecidisset in culpa. Haec ibi. Ergo patet, quod Deus non dat peccare, alioquin quali iustitia puniret hominem pro peccato. (C)
Sed forte petas, utrum diabolus possit esse causa peccati in homine. Respondetur secundum sententiam Bonaventurae super II. dist. XXII. in q. circa litteram, quod diabolus est quandoque peccati causa inducens, et quasi adminiculans, sed voluntas hominis est consummans. Unde Hieronymus super Iere. in Origi. dicit: Quidquid peccamus, quidquid nocte et die malorum operum perpetramus, imperium est daemonum. Sed hoc non est sic accipiendum, quod omnia peccata hominum sint a diabolica suggestione, quia multa peccata proveniunt ex corruptione carnis et libertate arbitrii. Unde Augustinus li. De ecclesiasticis dogmatibus dicit: Non omnes cogitationes malae a diabolo excitantur, sed aliquotiens ex motu liberi arbitrii emergunt. Sed accipiendum est sic, quod omne peccatum procedit vel ex suggestione daemonum immediata, vel saltem ex suggestione primaria, qua scilicet primos parentes cadere fecit, quia omne peccatum, quod facimus, habet ortum quodammodo a peccato primo propter corruptionem, quae inolevit per originalis peccati transfusionem. Unde quamvis non omnis peccati causa directe sit diabolus, tamen indirecte et occasionaliter dicitur omnium nostrorum peccatorum causa inducens. Sicut ille, qui siccat ligna, est occasio combustionis ipsorum. Sed ad quaesitum advertendum est secundum Thomam Prima Secundae q. LXXX., quod cum omne peccatum sit voluntarium. Nam Augustinus De libero arbitrio dicit: Omne peccatum adeo peccatum, inquantum voluntarium. Quod si non est voluntarium, nullum est peccatum, ut patet XLV. dist. c. „De Iudaeis”, et XV. q. I. „Merito”. Ideo diabolus directe non est causa peccati hominis, quia licet possit incitare ad peccandum, non tamen potest voluntatem hominis movere ex necessitate. Nam ut Hieronymus ait: Debilis est hostis, non potest vincere nisi volentem. Et ideo non dicitur directe causa peccati diabolus, sed solum per modum proponentis appetibile, vel persuadentis et incitantis, sed nostrum est consentire vel dissentire per voluntatem. Unde sola hominis voluntas dicitur directe peccati causa perficiens et consummans. Ex quibus colligimus, quod nullus peccator potest conqueri de diabolo, sed tantum seipsum debet inculpare et accusare, patet etiam, quod Deus bonus non dat homini peccare. Unde gravis iniuria fit Deo, cum homo petit, ut adiuvet ipsum Deus ad perpetrandum vel posse perfici malum propositum. (D)
Secundo dixi: sunt quaedam, quae Deus etsi dat petentibus, non tamen libenter dat, sed quasi invite. Et ista sunt quattuor. Unum est longa vita, maxime peccatoribus, qui nolunt converti, quia quanto tales plus vivunt, tanto maiorem sibi poenam adquirunt, et ideo Deus misericors non dat talibus longam vitam libenter, sed quandoque dat raro, ut insinuet, quod quasi dat non libenter, sed invite, pro suae iustitiae ostensione, qua, ut dicit Gregorius: Deus quos peccatores diutius, ut convertantur, tolerat, si non convertuntur, durius damnat. Sed tales (ut dicit Ps.) subito deficiunt, perierunt propter iniquitatem suam, 3 et iterum: Viri sanguinum non dimidiabunt dies suos. 4 Denique bonis Deus libenter prolongat vitam. Ps.: Longitudine dierum adimplebo eum. 5 Ratio, quia quanto plus vivunt, plura merita adquirunt. Secundum est inimicorum vindicta, hoc etiam Deus non libenter dat, quia non est modo tempus vindictae, sed misericordiae. Unde et praecepit Matt. V.: Diliges inimicum tuum etc. 6 Sed in futuro retribuet. Rom. XII.: Mihi vindictam et ego retribuam, dicit Dominus. 7 Tertium est divitiarum copia, quam Deus non libenter dat, quia sunt occasio peccati, Ecci. XI.: Si fueris dives, non eris immunis a peccato. 8 Et I. Tim. VI.: Qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem et laqueum diaboli. 9 Quartum est saecularis potentia, hoc ideo, quia saepe quanto maiores sunt in potentia, tanto maiores sunt in malitia, et maiores erunt in poena. Sap. VI.: Potentes potenter tormenta patientur. 10 Unde Matt. XX., cum Iacobus et Iohannes matrem submittentes peterent, ut sederet unus eorum ad dextram, alius ad sinistram in regno Christi, ipse Christus reprehendit hanc petitionem dicens: nescitis, quid petatis etc. 11 (E)
Tertio dixi, quod sunt quaedam, quae Deus libenti amore dat, et ista sunt quattuor. Unum est peccatorum venia, scilicet in vera poenitentia. Nam tam libenter dat, quod ipsemet praevenit peccatorem ad ostium cordis pulsans, Apoc. III.: Ego sto ad ostium et pulso, et promittit dicens: Si quis aperuit mihi, scilicet poenitentiam, intrabo ad eum, et cenabo cum illo. 12 Item Ps.: Cor contritum et humiliatum etc. 13 Secundum est gratia in praesenti vita, Luc. VI.: Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester caelestis dabit spiritum bonum petentibus se. 14 Tertium est gloria in patria. Ps.: Gratiam et gloriam dabit Dominus. 15 Et Lu. XXII.: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. 16 Quartum est verbi Dei affluentia, quae est ad salutem necessaria. Iaco. I.: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et dabitur ei etc. 17 Nimirum quam libenter Deus dat verbum salutis omnibus hominibus audire volentibus, hoc claret ex pluribus signis. Primo quia ob hoc ipsemet Dei Filius exiit de caelo, ut seminaret verbum suum per mundum, Lu. VIII. Secundo quia ob hoc a principio mundi patriarchas et prophetas misit. Tertio quia ob hoc apostolos et evangelistas destinavit per mundum universum. Quarto quia ob hoc usque ad finem mundi praedicatores et doctores mittere non destitit, ut ait Gregorius. Ecce ergo claret magna Dei charitas, qua tam sollicite quaerit per verbum nostram salutem. O ergo homo, disce cavere peccata, et salubria a Deo petere ac verba Dei audire. (F)
Circa secundum de documento evangelii, scilicet ad salutem necessaria quaeritur: Quae sunt praecepta in doctrina evangelica, quae observare obligatur omnis Christiana anima pro aeterna salute necessaria? Ad quod respondetur, quod in sancto evangelio Christus tradidit plurima praecepta, quae possunt reduci ad haec decem praecipua (secundum alphabetum): Primum est praeceptum adhaesionis fidei catholicae. Unde Iohannis III. Christus ait: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Qui credit in eum, non iudicatur. 18 Lyra: id est non habet causam, ut iudicetur ad damnationem. Et hoc dummodo credit quis in Christum fide formata charitate. Sequitur: Qui autem non credit, iam iudicatus est, 19 id est habet in se causam manifestam iudicii ad damnationem. Sicut ille dicitur mortuus, qui habet in se causam manifestam mortis. Secundum est praeceptum baptismi et sacramentalis gratiae. Unde Ioh. III. dicit Christus: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. 20 Unde baptismus est sacramentum necessitatis. Sed quid de aliis sacramentis, numquid omnia sacramenta sunt necessitatis? Respondetur secundum doctores, praecipue fratrem Angelum de Clavasio, quod ponuntur quinque sacramenta necessaria ad salutem, eo quod sine ipsis non potest quis salvari, si ex contemptu omittuntur, dum haberi possunt. Et sunt ista scilicet baptismus, confirmatio, poenitentia post peccatum mortale commissum, Eucharistia et extrema unctio, ut notatur I. q. I. § „Sed nondum”, et in c. veniens de transact. in glossa. Alia autem duo sacramenta, scilicet matrimonium et ordo dicuntur sacramenta voluntaria, quia sine ipsis potest salvari quis, si non vult ea. Tertium est praeceptum charitatis divinae amicitiae, de quo Matt. XXII. et Lu. X.: Diliges Deum tuum ex toto corde tuo etc. 21, hoc fac, et vives. Ubi nota, quod sicut Chrysostomus ait, in eo, quod dicit ’toto’, non recipit sectionem, id est divisionem, ut scilicet partim diligas Deum, partim peccata, sed hoc excludit omne mortale peccatum, quia omne tale contrariatur Deo. Unde et Sap. XIV.: Similiter Deo odio sunt impius et impietas eius. 22 O ergo anima, dilige Deum finem ponendo peccatis. Quartum est praeceptum Decalogi observantiae. Nam Matt. XIX. Christus dicit: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, 23 scilicet Decalogi, quia sine observatione illorum praeceptorum moralium non est salus, ut confirmavit Christus in evangelio. Quintum est Ecclesiasticae unionis et oboedientiae. Unde Matt. XVIII. dicit Christus: Si quis Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 24 Unde omnes schismatici et haeretici damnabiles sunt, ut dicit Augustinus extra de haere. c. I. Sextum est praeceptum fraternae dilectionis et misericordiae. Matth. XXII.: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. 25 Et Matt. V.: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos etc. 26 Lu. VI.: Estote misericordes, sicut et Pater vester caelestis etc. 27 (G)
Quaeritur: Utrum omnis Christianus tenetur sub praecepto opera misericordiae exercere? Respondetur secundum sententiam Richardi in IV. dist. XV. et Thomae II. II. q. XXXII. aliorumque communiter, quod opera misericordiae exhibere proximo est praeceptum tam ex lege naturae, quam ex lege divina, quam ex lege canonica, LXXXVI. dist. „Non satis” et VII. q. I. „Omnes”. Unde I. Ioh. III. scribitur: Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo. 28 Et Glossa I. Tim. IV. dicit: Omnis summa disciplinae Christianae est in misericordia et pietate. Sed quia hoc praeceptum est affirmativum, ideo non obligat ad semper, nisi pro loco et tempore. Unde considerandum est, quod homines sunt in differentia triplici. Quidam sunt defectum patientes in temporalibus, et tales non tenentur aliis erogare sua, quia ordinata charitas a seipso incipit. Alii autem sunt habentes sufficientiam necessariorum in temporalibus secundum sui status convenientiam quoad se et suos, quibus debet providere, nec habent aliquid superfluum, tunc non tenentur sub praecepto erogare sua aliis, nisi quis esset in extrema necessitate constitutus, quem posset sublevare sine sui et suorum notabili vel magno detrimento, tunc enim tenet. Unde Ambrosius LXXXVI. dist.: Pasce – inquit – fame morientem. Quisquis enim pascendo hominem servare poteris, si non paveris, fame occidisti. Denique alii sunt habentes etiam abundantiam et superflua in temporalibus, et tales tenentur sub praecepto misericorditer proximis subvenire etiam circa necessitatem extremam. Septimum est praeceptum gerendae crucis poenitentiae. Unde Luc. XIV.: Qui non baiulat crucem suam et sequitur me, non est me dignus. 29 Et XIII.: Nisi poenitentiam egeritis, omnes simul peribitis. 30 Est autem poenitentia secundum Gregorium et Ambrosium praeterita mala, id est peccata plangere, et plangenda iterum non committere, ut patet in IV. dist. XIV. Octavum est habendae in adversis patientiae. Lu. XXI.: In patientia vestra possidebitis animas vestras. 31 Et ca. VI.: Benedicite maledicentibus vobis, scilicet imprecando eis bona gratiae et gloriae, et orate pro persecutoribus etc. 32 Nonum est praeceptum iustitiae, de quo Matt. V. Christus dicit: Nisi abundaverit iustitia vestra, plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum etc. 33 Et VII.: Omnia, quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis. 34 Nam quia haec est iustitia legis naturalis, a qua derivantur omnia praecepta, quae ordinant hominem ad proximum. Ideo subdit Christus: Haec est enim lex et prophetae etc. 35 Decimum est praeceptum perseverantiae, de quo Matt. XXIV. Christus dicit: Qui perseveraverit usque in finem, id est usque ad mortem patiendam in fide formata charitate observando praecepta, hic salvus erit. 36 O ergo Christiane, disce haec praecepta evangelica servare in finem, ut salveris. (H)
Circa tertium de nuncio bono, scilicet quod in evangelio annunciatur per evangelistas, sit pro conclusione dictum Glossae Act. I., et Augustinus dicit sic: Evangelium est bona nunciatio, in qua nunciatur requies post laborem, regnum post servitium, vita post mortem et gaudium post dolorem. Declarari potest haec conclusio ex ipsis Scriptis evangelicis atque evangelistarum figuris consonantibus. Primo quidem dicitur, quod in evangelio annunciatur requies post laborem, quia annunciatur, quod Christus per multos labores et praecipue passionis pervenit ad requiem caelestis mansionis. Unde Luc. ultimo scribitur: Oportebat pati Christum, et ita intrare in gloriam suam. 37 In quo docemur, quod ad caelestem patriam nos quoque oportet intrare per multas tribulationes, ut ait Paulus Act. XIV. 38 In huius figuram evangelicus vir Lucas in figura bovis signatur, quia bos est animal laboriosum et immolaticium speciale, eo quod maiora sacrificia de bobus fieri consueverant in lege. Ideoque in hoc docetur, quod evangelii sectatores, id est Christiani laborare debent in bonis operibus et passione adversitatum pro requie regni caelestis, ad exemplum Christi et beati Lucae aliorumque evangelistarum et sanctorum. Secundo dicitur, scilicet in conclusione qua supra, quod in evangelio annunciatur regnum post servitium, scilicet Deo exhibitum et debitum. Unde Matt. XXV. Christus dicit servo bono et fideli: Euge serve bone et fidelis, quia in paucis fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini. 39 Econtra subdit de malo dicens: Inutilem servum eicite in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. 40 In cuius figuram consonat, quod Matthaeus in hominis facie figuratur. Homo enim factus est ad servandum Deo, ut serviendo fideliter mereatur, scilicet per hoc regnare cum Deo perpetuo, ut docet Magister in II. dist. I. Ideoque per hoc docemur, quod si nos volumus esse boni, et evangelici Christiani debemus servire Christo, ut regnemus cum Christo exemplo Matthaei et sanctorum. Tertio dicitur, quod in evangelio annunciatur vita post mortem, vita, inquam, beatae resurrectionis et immortalis, ad quam Christus post mortem resurrexit, de qua inter evangelistas evidentius scribit Marcus, qui figuratur per leonem. De quo Rabanus dicit, quod leonis catulus natus tribus diebus et noctibus dormit quasi mortuus, sed deinde patris rugitu excitatur. In quo docemur, quod de morte culpae debemus resurgere per tres partes verae poenitentiae, scilicet contritionem, confessionem et satisfactionem ad vitam gratiae in praesenti, si volumus pervenire ad beatam vitam gloriae, quae promittitur in evangelio, et sic regnare cum Christo et sanctis. Quarto additur, quod in evangelio annunciatur hominibus gaudium post dolorem. Nam Ioh. XVI. Christus ait: Tristitia vestra vertetur in gaudium. 41 Et secundum Lyram litteraliter loquitur de tristitia, quam habuerunt discipuli de passione et morte Christi. Ponitque ad id exemplum, dicens: Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius, cum autem peperit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium etc. 42 Et vos quidem nunc tristitiam habetis, iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit etc. 43 Ecce ergo evangelium post dolorem compassionis cum Christo crucifixo, et etiam post dolorem de peccatis annunciat nobis gaudium sempiternum. Et hoc figuraliter docetur per aquilam in Iohanne, nam aquila, ut ait Augustinus super Iohannem, et Ambrosius in Hexaemeron, altissime volat super omnes aves, et iucundatur in aspectu Solis irreverberatis oculis intuendo, adeo quod pullos suos pater ungue suspendens radiis Solis opponit, qui si contemplatus Solem fuerit, filius verus agnoscitur et fovetur, si autem acie palpitaverit, tamquam adulterinus abicitur. Item Plinius dicit, quod aquila in nido ponit quendam lapidem pretiosum, qui ipsum iuvat in dolore partus ad pariendum faciliter. Per haec ergo docemur, ut condoleamus Christo passo pro peccatis nostris, et sic volare poterimus ad gaudium divinae visionis eius, quod nobis promittitur in evangelio. Rogemus ergo Dominum Iesum, ut per merita sanctorum evangelistarum det nobis gratiam, qua vivamus secundum evangelium in praesenti, et tandem perveniamus ad caeleste gaudium. Amen.



1 Ps 67,12
2 Iac 1,13-14
3 Ps 72,19
4 Ps 54,24
5 Ps 90,16
6 Mt 5,43-44
7 Rm 12,19
8 Sir 11,10
9 I Tim 6,9
10 Sap 6,7
11 Mt 20,22
12 Apc 3,20
13 Ps 50,19
14 Lc 11,13
15 Ps 83,12
16 Lc 12,32
17 Iac 1,5
18 Ioh 3,16-18
19 Ioh 3,18
20 Ioh 3,5
21 Mt 22,37; Lc 10,27
22 Sap 14,9
23 Mt 19,17
24 Mt 18,17
25 Mt 22,39
26 Mt 5,44
27 Lc 6,36
28 I Io 3,17
29 Cf. Lc 14,27; Mt 10,38
30 Lc 13,3
31 Lc 21,19
32 Cf. Lc 6,28
33 Mt 5,20
34 35 Mt 7,12
35 Mt 7,12
36 Mt 24,13
37 Cf. Lc 24,46
38 Act 14,21
39 Mt 25,21-23
40 Mt 25,30
41 Ioh 16,20
42 Ioh 16,21
43 Ioh 16,22