[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CII.]

De sancta Catherina
Sermo quartus

Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. Prover. ultimo, 1 et ad laudem huius festivitatis. (A)

Legimus multas fore sanctas virgines et filias Dei adoptivas, quae multas sibi congregaverunt divitias spirituales. Quarum quaedam congregaverunt per meritum virginitatis et castitatis. Quaedam merito caritatis et contemplationis. Quaedam merito boni operis exterioris. Quaedam etiam merito praedicationis. Nam licet sit inhibitum mulieribus officium praedicandi, tamen quibusdam sanctis virginibus et mulieribus fuit a Spiritu Sancto concessum quadam praerogativa specialis gratiae, ut patet de Martha et Magdalena. Quaedam insuper virgines congregaverunt divitias spirituales merito passionis, quia propter Christum sanguinem fuderunt. Sed quoniam beata Catherina his omnibus modis praecellenter inter omnes congregavit, quia esse meruit virgo castissima, sapientia et bonis operibus plena, praedicatrix et martyr, et ideo convenienter de ea haec verba dicuntur: Multae filiae congregaverunt etc. Iuxta quae tria mysteria notabimus, de quibus commendatur:
· Primo de spirituali thesaurizatione, ibi: Multae filiae congregaverunt divitias
· Secundo de virginali appretiatione, cum dicitur: Filiae pro virginibus capiendo
· Tertio de speciali sublimatione, cum dicitur: Tu supergressa es universas
Propter haec bene de ipsa dicitur illud Iudith XIII.: Benedicta est tu, filia, a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram.
2 Et hoc pro alio themate. (B)
Circa primum de spiritualibus divitiis quaeritur, quales divitias adquisierunt sanctae virgines, et exemplo earum quales debeant adquirere quique fideles. Ad quod respondendo notandum, quod divitiae sunt in differentia triplici:
· Quaedam sunt temporales
· Quaedam sunt spirituales
· Quaedam sunt caelestes
Primo quaedam divitiae sunt temporales, de quibus Ps.: Divitiae si affluant, nolite cor apponere.
3 Glossa: Divitias licet habere, sed non licet eis corde inhaerere, quia sic ad peccatum inducunt. I. Timo. V.: Qui cupiunt divites fieri, incidunt in temptationes et in laqueum diaboli, et in desideria multa et nociva, quae mergunt hominem in interitum, 4 scilicet gehennae. Istas non licet congregare Christiano, sed potius dispergere pauperibus, ut homo sic per eas veras divitias caelestes adquirat. Iuxta illud Ps.: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum etc. 5 Unde Chrysosthomus super Mat. homilia ultima dicit: Si vere bonum esset aurum habere, hoc utique dedisset Christus discipulis suis. Nunc vero non solum non dedit, sed et habere prohibuit. Ergo nec verae divitae sunt temporales divitiae, nec bonae, nisi sint moderatae ad usum necessitatis et pietatis. Has ergo sanctae virgines et sancta Catherina non congregarunt, sed contempserunt et pauperibus erogaverunt.
Secundae sunt divitiae spirituales, et istae sunt verae bonae, quae vere divites faciunt homines, et consistunt in tribus: Primo in sapientia, secundo in virtutibus, tertio in gratia.
Primo inquam in sapientia, de qua Sap. VII.: Invocavi et venit in me spiritus sapientiae, et praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nil esse duxi in comparatione illius. 6 Infinitus enim thesaurus est hominibus, quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei. 7 Sed hoc intelligitur non de humana, sed de divina et vera sapientia. Sapientia enim dicitur quasi ’sapida scientia’, quia per ipsam sapiunt homini omnia, secundum quod mala vel bona sunt. Unde Bernardus: Invenisti plane sapientiam, si tibi sapiant singula, ut sunt. Mala ut mala et detestanda, bona ut bona, et optima ut optima. (C)
Unde etiam apud philosophos et gentiles sapientia reputabatur in cognitione divinorum consistere et multum honorabatur. Nam Philosophus I. Metaphysicorum dicit: Sapientia est scientia primarum et altissimarum causarum. Et infra dicit, quod sapientia divina res est, quia solus deus eam maxime habet. Et secundum Simonidem
8 solus deus habet hunc honorem, id est sapientiam. Haec Philosophus I. Metaphysicorum. Ad quod Valerius li. IV. refert exemplum, quod in Milesia regione dum quidam piscarentur in mari et rete proiecissent, unus homo superveniens dixit: „Vultisne mihi vendere istum tractum?” Aiunt: „Volumus.” Et conventione facta piscatores in reti traxerunt unam magnam mensam auri, in qua erant sculptae imagines deorum. Orta est autem contentio inter illos. Nam piscatores dicebant: „Nos non vendidimus tibi nisi pisces trahendos.” Ille vero dicit: „Ego emi fortunam huius iactus.” Cumque venissent coram civitate, consuluerunt de hoc deum in suo idolo. Qui respondit, quod dari deberet illi, qui sapientia prae ceteris in mundo esset praecellentior in signum honoris. Cumque fuisset missa uni de sapientibus mundi, ille noluit tenere reputans se minus sapientem, misitque alteri, et ille tertio. Et dicitur in expositione Prologi Bibliae, finaliter pervenit ad Solonem, qui consecravit deo suo eam, quae dicitur famosissima solis mensa, de qua meminit scilicet Hieronymus in Prologo Bibliae I. c. Si ergo pagani philosophi divinam sapientiam sic humiliter venerabantur, et se indignos reputabant, ac aurum contemnebant, multo fortius Christiani debent esse humiles et mundi contemptores amore sapientiae Christi, scilicet fidei, qui se diligentibus vitam promisit aeternam. Ideoque Catherina et sanctae virgines hunc thesaurum sapientiae verae congregare curaverunt, per quam placuerunt.
Secundo spirituales divitiae consistunt in virtutibus et earum operibus ac sanctis meritis. Unde Gregorius: Verae divitiae non opes sunt, sed virtutes, quas qui possidet, in Deo dives est. Item Augustinus de moribus Ecclesiae: Virtus facit animam esse optimam. Et Seneca in epistola: Virtus extollit hominem et super omnia cara mortalibus collocat. Has congregaverunt virgines.
Tertio spirituales divitiae consistunt in gratia Dei, quae realiter idem est, quod charitas secundum Scotum. Unde Augustinus super Ioh. sermone IX. dicit: O quam dives est charitas, quae si desit, frustra habentur cetera, si assit, recte habentur omnia. Propterea Apoc. III.: Suadeo tibi emere aurum ignitum, scilicet charitatis, ut locuples fias. 9 (D)
Sed quaeritur, qualiter possit homo adquirere vel lucrari virtutes et gratiae Dei thesaurum. Ad quod respondetur secundum doctores, quod virtutes et gratia Dei sunt tam nobilissimi effectus, quod non potest ex propriis laboribus eos habere, sed solus Deus confert et operatur in homine, sicut ait Augustinus super Gal. III. Possumus tamen nos Deo cooperari, ut habeamus, quia Deus semper praesto est dare, si tamen homo velit suscipere faciendo, quod in se est. Ideoque inexcusabilis est homo, si non habet gratiam vel virtutes. Debemus ergo cooperari Deo, ut largiatur et operetur in nobis virtutes et gratiam. Et hoc facimus quadrupliciter. Primo divinis inspirationibus, per liberum arbitrium consentiendo. Secundo vitiis reluctando. Tertio humiliter nos recognescendo, quia omnis nostra sufficientia ex Deo est, II. Cor. III.
10 Quarto Deum exorando, ut det nobis virtutes et gratiam. Si haec fecerimus, in virtutibus divites erimus.
Tertiae divitiae sunt caelestes, scilicet quae consistunt in gloriosis praemiis beatitudinis aeterna, et istae sunt felicissimae et veracissimae. Unde Gregorius in homilia Dominicae sexagesimae dicit: Fallaces divitiae sunt, scilicet mundanae, quae nostrae mentis inopiam non expellunt. Solae divitiae verae sunt, quae nos divites virtutibus faciunt. Si ergo, fratres carissimi, divites esse cupitis, veras divitias amate, si culmen honoris quaeritis, ad caeleste regnum tendite, si gloriam dignitatum diligitis, in illa superna angelorum curia ascribi festinate. Haec Gregorius. De istis divitiis hortatur nos Christus Matth. VI. c. dicens: Thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi nec tinea erugo demolitur, et ubi fures non effodiunt. 11 Augustinus: O quam felices et beati, qui in hac peregrinatione sunt solliciti, ut bona eorum in aeterna patria conserventur. Quia hic habere est virtutis, sed ibi esse est felicitatis. Sanctae virgines has divitias congregarunt summo studio, in quibus Catherina supergressa est ceteras specialibus privilegiis, ut infra dicemus, ergo etc. (E)
Circa secundum de pretiositate virginitatis quaeritur, utrum ex pretiositate virginali omnis virgo sit melior et praeamabilior Deo, quolibet homine exsistente in statu viduali et coniugali. Ratio quaestionis, quia status virginalis praecellit statum coniugalem et vidualem. I. Cor. VI.: Qui matrimonio iungit virginem, bene facit, qui non iungit, melius facit.
12 Ergo omnis virgo praecellit. Sed ad haec respondetur secundum Rainerium in Summa iuxta sententiam sancti Thomae II. II. q. CLII., quod quamvis virginalis status sit melior de se et simpliciter, quam status coniugalis et vidualis, tamen ex hoc non sequitur, quod omnis virgo omni coniugata vel vidua sit melior et Deo carior, sicut a simili gradus sacerdotalis melior est laicali, non tamen omnis sacerdos melior est omni laico, immo quandoque aliquis laicus reperitur maioris sanctitatis pluribus presbyteris. Item status religionis melior est et sanctior statu saeculari, sed quandoque contigit, quod unus saecularis sanctior est et Deo carior pluribus religiosis. Sic licet virginalis status sit melior et sanctior coniugali et viduali 13, potest tamen coniugata aliqua vel vidua esse melior et sanctior ac Deo carior pluribus virginibus. Sed quomodo hoc possit quis facere, ut melior sit coram Deo, quam virgo, notandum, quod praecipue propter tria contingit meliorem esse coniugatam vel viduam multis virginibus et praeferri:
· Primo propter fortiorem observantiam castitatis
· Secundo propter aliquam excellentiam virtutis
· Tertio propter maiorem gratiam charitatis
Primo inquam propter fortiorem observantiam castitatis, quia potest esse, quod coniugalis vel vidua habeat animum magis paratum et fortiorem ad servandam castitatem suam, ita quod si oporteret se morti exponere pro servanda castitate, magis prompte et constanter exponeret, quam illa, quae est actu virgo. Et sic talis melior est tali virgine. Unde Augustinus li. De coniugali bono dicit: Ego non sum melior, quam Abraham, licet melior sit castitas caelibum, quam castitas nuptiarum. Et subdit rationem dicens: Quod enim ego nunc ago, ille melius egisset, si tunc temporis agendum fuisset. Haec Augustinus. O ergo homo, ama fortiter castitatem!
Secundo propter excellentiam alicuius virtutis. Potest esse, quod ille, qui non est virgo, habeat aliquam in se virtutem excellentiorem, quam non habet virgo, et tunc ille scilicet praefertur tali virgini. Sed quae sint tales virtutes, notandum, quod una est peccati spiritualis immunitas. Unde Hieronymus: Quid prodest carnem habere virgineam, si mentem quis habeat peccato inquinatam. Sicut exempli gratia multae sunt modo virgines et castitatem voventes, quae tamen ira, invidia, detractatione plenae sunt, vana gloria et huiusmodi, aliqua autem coniugata ab his munda est, et talis praefertur etc. Alia est humilitas, quia ut Augustinus dicit: Humilis coniugata praefertur superbae virgini. Tertia est oboedientia. Augustinus De viduitate dicit: Quis nesciat oboedientem mulierem virgini inoboedienti praeponendam? Quarta est monastica vita. Augustinus: Nemo, quantum puto, virginitatem praeferre ausus sit monasterio. Quinta est martyrii gloria, per quam coniugata praefertur virgini secundum Augustinum li. de virginitate.
Tertio propter magnitudinem charitatis praefertur corrupta virgini quoad praemium essentiale, ut patet de Petro apostolo et de Magdalena, qui praeferuntur multis virginibus. Unde Bernardus super Cantica sermo XXVIII.: Uniuscuiusque animae quantitas ex charitatis quantitate pensanda est. Idem in epistola: Tolle charitatem, castitas Deo non placet. Ex istis accipe hoc documentum, quod quicumque amisit virginitatem, licet illam recuperare non possit quoad aureolam, tamen potest tanta merita adquirere, ut aequiparetur virgini, vel etiam praecellat. Et haec potest per ardua virtutum opera et per magnam charitatem.
Unde Hugo De arrha sponsae dicit: Amor fervens ipsius Dei consuevit corruptis integritatem reddere et integris castitatem conservare. Si olim peccasti, et meretrix fuisti, noli desperare, cum iam Deum amando possis paria merita virginitati recuperare. O mira Dei nostri benignitatis, qua nobis providit misericorditer peccatoribus, ut valeamus ad caelestia sublimari! Accipiamus ergo, o carissimi, exemplum de sancta Catherina et sanctis virginibus, ut earum exemplo congregare studeamus thesauros meritorum. (F)
Circa tertium de speciali sublimatione, scilicet Catherinae sit pro conclusione, quod beata Catherina quasi cara regina speciali honore super ceteras virgines a Christo est sublimata. Et patet per plures honores eius prosequentes ex legenda. Primo honoravit eam in originis nobilitate, quia filia fuit regis et nobilissima regina, et quia a Christo Iesu data miro modo ad ruinam idolorum, patuit
sermone I. „D”. Secundo in conversione, quia Christus cum matre et multitudine angelorum sibi apparuit, ut patuit sermone I. „E”. Tertio in desponsatione, quia mirabiliter eam anulo sibi dato desponsavit, patet ibi. Quarto in disputatione, quia sibi dedit victoria super omnes sapientes mundi oratores, ut claruit sermone I. „G”. Quinto in carcere, quia ipsam visitavit cum multitudine angelorum et virginum, patuit sermone I. „H”. Sexto in fame, quia caelesti cibo per angelum refecit apparentem in specie columbae. Septimo in orationis exauditione. Octavo in evocatione caelesti et apertione. Nono in decollatione, quia lac pro sanguine fudit. Decimo in sepulturae exhibitione, quia angeli corpus eius transtulerunt in montem Sina, ubi sibi sepulchrum fecerunt, et honorifice tumulaverunt. Haec clarent sermone I. „H”. Undecimo in miraculorum illustratione, quia ex eius ossibus indesinenter de sepulchro oleum manat, quod cunctorum languidorum corpora sanat. (G)
Dicitur etiam, quod sepulchrum eius religiosi servant, et quod claves sepulchri non dantur nisi fratri virgini, quia nullus potest custodire corpus ipsius, nisi sit virgo, ut hoc refert etiam Franciscus de Mayronis in suo sermone. Nam si alius accesserit, diu vivere non potest, sed virgo debet custodire. Cum autem mortuus ille fuerit, eligunt alium fratrem sanctum, et oratione ac ieiunio praemissis manus illius lavant, et ex oleo, quod manat de ossibus sanctae Catherinae, in eius palma mittitur, si sine laesione oleum illud manum pertransit, et opposita parte effluit, claves et cella illi assignantur. Si autem oleum in manu stat, nec pertransit, alius eligitur, donec virgo dignus inveniatur. Quae divino miraculo Christus ad honorem sanctae Catherinae facere dignatur. (H)

Duodecimo Christus honorat Catherinam in suorum devotorum suffragatione. Ut enim refert Discipulus in sermone, beata Catherina a Christo hoc pro honore privilegii habet, ut numquam vel raro permittat damnari sibi servientes.
Unde legitur, quod quidam canonicus malae vitae fuit habens plura beneficia, sed beatam Catherinam in devotione magna habuit. Quadam nocte huius canonici capellanus, vir devotus in visione vidit, quod scilicet canonicus ille simul cum quodam presbytero, quem saepe commensalem habuit, et saeculariter viventem ambo ad iudicium tracti sunt. Iudex autem sententiam voluit dare, ut ambo illi decapitarentur. Sed beata Catherina intercessit pro suo devoto, scilicet canonico apud iudicem, ut sententiam adhuc per annum differret, et sic se emendaret. Sed ille presbyter non habens intercessorem decapitatus est. Mane facto narravit capellanus visionem canonico, et ad domum presbyteri illius accedentes eum subitanea morte defunctum invenerunt. Quo viso canonicus perterritus beneficia plura resignavit, et ordinem Cisterciensis intrans vitam bene finivit.
Item ipsa habet etiam meretrices salvare. Unde legitur, quod quaedam meretrix per XX annos perdurans in meretricio nil boni faciebat, nisi quod vigiliam sanctae Catherinae ieiunabat, et in eius festo ad ecclesiam ibat, et cum contritione beatam Catherinam invocabat, et se emendare promittebat. Sed iterato tandem recidivabat. Anno autem XX. sic coram imagine sanctae Catherinae plorans ecce imago illa magna cecidit super caput eius, et mortua est. Cumque populus videns sepelire eam curaret, ecce surrexit, et narravit, quod beata Catherina ostendit ei poenas damnatorum et gaudia bonorum, et impetravit a Christo, ut revivisceret ac poenitentiam ageret et confiteretur, et confessa est sacerdoti. Postmodum autem numquam mortaliter peccavit, sed in bono finivit.
Item in hoc regno frater quidam devotus ordinis minorum vicariae Hungariae, ut a fidedignis fratribus audivi, dum in vita foret devotus sanctae Catherinae, in hora suae mortis astantibus fratribus dixit, quod beata Catherina adesset consolans, et sic spiritum feliciter emisit in gratiarumactione et oratione. (I)

Praeterea narratur in legenda inter superadditas legendas, quod episcopus quidam Mediolanensis, Sabinus nomine, vir vitae venerabislis, sicut refert Petrus Ravennas li. gestorum notabilium, post matrem Domini sanctam Catherinam in devotione ab infantia habebat, et ipsam omnibus sacris virginibus praeferre solebat, utpote adiutricem fidelissimam. Cum ergo praedictus praesul cum abbate Theodoro de Monte Cassino et duobus capellanis ac militibus et XV servis sepulchrum Domini visitassent, inde Montem Sina adierunt. Et ecce dux quidam Thurcorum ferox a Soldano rediens cum multis armatis illis occurrit, ac eos peremit. Episcopum autem et abbatem lingua, oculis, auribus, naribus, manuum et pedum summitatibus privavit, et sic semivivos ut veherentur ad tumbam virginis praecepit dicens: „Nunc videbo, quid vobis valet huius sepulchri visitatio.” Cumque ad tumbam virginis venissent, abbas continuo exspiravit. Episcopus vero, ut potuit, oravit. Et ecce circa noctis medium mons totus contremuit, ducemque cum suis tantus pavor invasit, ut cum fugere vellent, nequirent, tantum etiam lumen resplenduit, ut dies clara crederetur, et Mons Sina ut sol radiaret. Interea sancta Catherina ex tumulo processit, et sui devoti omnia vulnera illa tangens sanavit. Ille pulchritudinem eius videns et ferre non sustinens corruit, quoniam ipsa per duos angelos iuxta eam stantes praecepit de terra elevari, et dixit: „Scito, mi care, quod Dominus Iesus, sponsus meus te et omnes me honorantes hic et futuro paratus est honorare. Et quia perdidisti propter me linguam tuam, vix in proprio idiomate expeditam, ecce commodavi tibi linguam meam in Graeco et Latino peritissimam. Praeterea noveris omnes animas familiae tuae esse in sinu Abrahae. Facta autem die crastina, cum missarum sollemnia celebraveris, de oleo, quod exsudat de tumulo meo singula membra abbatis mortui perunges et suscitabitur, ac ad vigorem pristinum reformabitur.” His dictis sancta virgo pontifici anulum pretiosum dedit, et chartulam aureis litteris scriptam, et disparuit, ac mirus odor ibi mansit. Chartula vero tres verborum lineas habebat, hoc ordine scriptas:
Prima: Sabine, hae litterae sunt inter me et te signa dilectionis perpetuae.
Secunda: Fecit tibi meritum ingens dolor, faciet tibi gaudium vehemens amor.
Tertia: Ducem baptizabis, sanus ad propria remeabis. Sicque decennio expleto laudabiliter mecum eris in caelesti palatio.
Tunc vir Dei consolatus gratias immensas egit. Facto ergo die dux montem ascendit, et videns episcopum sanum celebrantem obstipuit. Vidit etiam, quod abbatem mortuum de oleo perunxit, et mox omnibus membris renascentibus sanatus est. Compunctus ergo et lacrimis perfusus fidem amplectitur, et cum multis nobilibus baptizatur. Omnia, quae habuit, vendidit, et illius ecclesiae monasterio fratribusque ac pauperibus distribuit. Monasterio quoque virginum constructo et ditato possessionibus, postremo habitum monachalem suscepit a Christo et Mariae ac sanctae Catherinae devotissime militavit tota vita.
Sanctus vero Sabinus cum post decennium ad extremum venisset, dignum Deo spiritum efflavit. Sed cum lingua eius in ore minime appareret, nulli dubitum, quin gloriosa Catherina eam tulit, quae suo devoto per decennium mutuavit. In huius gloriosi episcopi memoriam anulus et charta apud Mediolanum usque hodie servantur.
O ergo carissimi, accedamus et oremus, ut Dominus Iesus per merita sanctae Catherinae det nobis gratiam in praesenti, et gloriam in futuro. Amen.



1 Prv 31,29
2 Idt 13,23
3 Ps 61,11
4 Cf. I Tim 6,9
5 Ps 111,9
6 Sap 7,7-8
7 Sap 7,14
8 Editio: Simoniadem
9 Apc 3,18
10 II Cor 3,5
11 Mt 6,20
12 I Cor 6,38
13 Editio: virginali