[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XCVIII.]

De sancta Elisabeth
Sermo tertius pro viduis

Vidua haec pauper plus quam omnes misit, id est: dedit munera Deo. Haec verba sunt Salvatoris Luc. cap. XXI. 1 (A)

Ubi commendavit quandam viduam pauperculam, quae duo minuta aera misit in gazophylacium Domini, cum plus non haberet, et quia totum, quod habuit, dedit, ideo Christus illam commendavit, quod prae omnibus divitibus dederit, quia divites magna quidem munera dederunt, sed ex abundanti. Haec autem de penuria totum dedit, quod habuit. Unde Hieronymus XXIV. q. II. „Odi” dicit, quod non sacrificiorum magnitudinem, sed offerentium merita causasque Deus diiudicat, propterea vidua ista prae omnibus a Salvatore praefertur, quae in corbonam duo tantum minuta miserat. Haec ibi. Sed haec verba, ut etiam canitur in officio proprio de beata Elisabeth, optime dicuntur. Tum quia ipsa vidualem continentiam post mortem sui viri duxit sanctissime observando. Tum quia paupertatem vovit religiosam et servavit in ordine tertio sancti Francisci vivendo. Tum quia duo minuta dando Deo in sacrificium servitutis, id est animam simul et corpus, vel seipsam et sua omnia totum, quod habuit, Deo dedit, ergo convenienter dicitur de ea, quod vidua haec pauper plus quam omnes misit, quoniam merita prae multis sanctis cumulavit. Iuxta haec ergo verba tria mysteria notemus pro sermone, quod de istis commendatur tribus in themate:
· Primo de sanctimonia viduali, cum dicitur: vidua
· Secundo de observantia regulari, quia vidua haec pauper religiose vivendo in ordine tertio Francisci
· Tertio de meriti copia praemiali, quia plus aliis obtulit (B)

Circa primum de sancta viduitate, scilicet qua in exemplum proponitur beata Elisabeth omnibus utriusque sexus hominibus, quaeritur, qualiter unaquaeque vidua exemplo beatae Elisabeth debeat se Deo sacrificare, ut sit sancta et Christo Iesu accepta. Ad quod respondendo secundum Scripturas et doctores notandum est, quod viduae sunt in quadruplici differentia. Nam primo quaedam sunt viduae totaliter diaboli, quia corpus et animam offerunt diabolo, ut quae non sunt in coniugio, et luxuriis aliisque vitiis vacant. Tales quidem nomine solo dicuntur viduae, quia vidua generaliter dicitur omnis vir vel mulier, qui vel quae virginitatem amisit, sive per licitam, sive per illicitam corruptelam, si tamen non est in statu coniugii, quamvis proprie dicatur vidua, cuius maritus mortuus est, ut patet dist. XXXIV. c. „Vidua” per Hieronymum. Sed tales viduae, scilicet quae vitiis vacant et luxuriis, sunt viduae diaboli, sicut Apostolus docet I. Timoth. V. dicens: Adolescentiores viduas devita. Cum enim luxuriatae fuerint, scilicet frangendo continentiam vidualem in Christo nubere volunt habentes damnationem. Et infra: Iam enim quaedam conversae sunt retro post Satanam.
2 Haec Apostolus. Tales non verae sunt viduae coram Deo, sed meretrices, licet coram mundo videantur viduae.
Secundo quaedam sunt viduae mundi, quia mundo se offerunt, ut quae non propter Deum, sed tantummodo propter mundum continent honeste viventes, et suo tempore nubere intendentes, et istae licet non sint in statu damnationis, tamen non merentur fructum viduitatis sexagesimum, etiam si in viduitate tali interim decedant. Sicut enim aureola virginalis non debetur tali virgini, quae suo tempore habet propositum nubendi, etiam si interim in virginitate moriatur, licet de hoc habeat aliquod gaudium, minus, quam sit aureola, sic nec fructus dabitur sexagesimus tali viduae, quia debetur fructus victoriae excellenti, et non cuilibet virtuti minores delectationes spernenti, ut patet per Antoninum Florentinum III. parte Summae tit. II. c. III. (C)
Sed quaeritur, quid de illis hominibus, qui virginitatem quidem amiserunt, et de cetero numquam nubere volunt, sed hoc non pure propter Deum intendunt. Respondetur secundum doctores, praecipue Antoninum ibidem, quod quicumque non propter Deum principalius, sed magis propter mundum continent, puta ut vitent molestias coniugii, vel ut sint dominae rerum suarum et huiusmodi, tales et si caste vivant, non tamen habebunt fructum sexagesimum viduitatis, nisi contineant principalius propter Deum. Unde Gregorius homilia de confessoribus dicit: Nec castitas magna est sine bono opere, scilicet propter Deum facto, nec bonum opus est aliquid sine castitate, sed si utrumque agitur, restat, ut quisquis ille est, spe ad supernam patriam tendat, nequaquam se a vitiis pro mundi huius honestate contineat, qui etsi quiddam aliquando boni pro honestate inchoat, in eius tamen intentione non debet permanere, nec pro bono opere praesentis mundi gloriam quaerere, sed totam spem in Redemptoris sui adventu constituat. Haec Gregorius.
Tertio quaedam sunt viduae partim diaboli, partim Christi, quia partim se offerunt Christo, scilicet per castitatem continendo a luxuria, sed partim se offerunt diabolo sacrificantes, scilicet non continendo se ab aliis vitiis, puta: detractionis, invidiae, irae et superbiae et huiusmodi. Unde Augustinus dicit, quod superba virginitas, sic et viduitas superba prostibulum est diaboli. Item Gregorius li. Dialogorum refert, quod quaedam sanctimonialis casta quidem corpore, sed detractionis et loquacitatis vitio subiecta, cum defuncta fuisset in ecclesia Sancti Laurentii Romae sepulta, custos ecclesiae vidit nocte strepitum daemonum multorum, qui eam extraxerunt et diviserunt, dicentes: „Pars inferior non est nostra, quia castitatem tenuit, sed pars superior nostra est.” Et illam combusserunt in signum damnationis. Hinc Hieronymus li. I. Contra Iovinianum dicit, quod Dei templum esse debet mundum, et totum holocaustum offerre debet homo in castitate Deo et sanctum esse corpore et spiritu. Haec ille.
Quarto quaedam sunt viduae vere et totaliter Dei, quia se totaliter Deo sacrificant corpore et mente abstinentes, deinceps a coniugio et ab omni actu venereo propter Christi amorem. Tales sunt honorabiles et Deo acceptae, I. Timoth. V.: Viduas honora, quae vere viduae sunt. Quae vere vidua est, et desolata, speret in Domino, et instet orationibus die ac nocte.
3 Tales autem sunt in triplici differentia, quia quaedam se totum Deo offerunt perpetuo continentes sine voto, solo firmo proposito et effectu. Aliae autem sunt perfectiores, quae hoc faciunt vovendo. Ideo Augustinus li. De viduitate dicit: Si non vovisti continentiam, exhortor, ut voveas. Si vovisti, exhortor, ut perseveres. Aliae autem sunt, quae perfectissime hoc implent religionem intrando et sollemni professione castitatem tenendo. Sic enim est firmius castitatem tenere maiorisque perfectionis et praemii secundum doctores et per Antoninum ubi supra patet. Unde dicit Anselmus li. similitudinum, quod sicut qui dat fructum cum arbore regi, plus dat et acceptius est, quam qui fructum tantummodo sine arbore praebet. Sic melior est continentia castitatis cum voto, quam sine voto, quia in voto offert homo Deo arborem, id est totam voluntatem cum fructu operum, ergo etc. (D)
Quaeritur, utrum vidua in saeculo manens et sine voto continens consequatur fructum sexagesimum in caelesti praemio. Respondetur secundum Antoninum ubi supra et doctores, quod ad consequendum fructum non requiritur necessario votum castitatis, sed hoc est de perfectione, quia desponsata Christo per votum est perfectius obligata. Sed sufficit firmum propositum perpetuo continendi etiam sine voto, si contineatur cum effectu ita, quod non cadat a proposito, quod si ceciderit, per poenitentiam potest habere praemium essentiale in proposito continendi de cetero, sed fructum non habebit, quia non debetur fructus cuilibet victoriae vel virtuti, sed excellenti, et in materia excellenti. Unde quia talis non continuit, ut debuit, ergo nec fructum debitum continentiae habebit, licet per poenitentiam salvetur, et per propositum de cetero continendi speciale praemium essentiale adquirat. O ergo homo, adverte, quia per incontinentiam tale et tantum bonum perdes, quod numquam recuperabis, scilicet aureolam et fructum. Nam si virgo es, et perdis virginitatem, numquam aureolam virginalem recuperabis. Item si vidua es, et continentiam violaveris, numquam fructum sexagesimum obtinebis. Si autem coniugata es, et adulteraveris, licet per poenitentiam salveris, numquam fructum tricesimum habebis. Ad propositum: Beata Elisabeth primo quidem servavit virginitatem castissime, tandem in vita tradita est a patre in coniugium, ubi votum fecit, quod post mariti mortem contineret. Demum viduata tam perfectissime castitatem tenuit, quod scilicet religionis habitum suscepit, et sollemniter vovit, et perseveravit. (C)

Circa secundum de observantia regulari, ut omnes generaliter viduas in Christo doceamus, quaeritur, qualem vitam regulariter observare debeat vidua, ut magnam scilicet gratiam a Christo obtineat exemplo beatae Elisabeth viduae. Ad quod sciendum est, quod septem regulas debent viduae observare.
Prima regula dicitur sperationis. Unde dicit Apostolus I. Timoth. V.: Quae vere vidua est et desolata, speret in Deo.
4 Nam viduae mulieres paene omnes sunt desolatae, quia frequenter molestantur et destituuntur bonis temporalibus, et variis modis opprimuntur in hoc nequam et maligno mundo, ideo totam spem debent ponere in solo Christo et ipsum orare, qui eas tamquam sibi desponsatas per continentiam utique non derelinquet. Unde Ecci. II.: Quis speravit in Domino, et derelictus est? 5 Quod dicit: nullus. Sit ergo pro regula viduarum, quod in tribulatione omnem spem ponant in Domino, nec dubitent de auxilio. (F)
Sed unde probatur, quod Deus viduas semper paratus sit iuvare et consolari in eo sperantes, cum videamus saepius illas in hoc saeculo ab impiis totaliter oppressas, et rarissime defensores habere experientia docet. Respondetur, quod hoc satis probatur ex signis quattuor.
Primo ex signo exemplificationis, scilicet Christi, quia ipse Christus Dominus mulieri viduae solatium impendit corde, ore et opere, ut patet Lucae VII., ubi dicitur, quod cum intraret Christus in civitatem Naym, ecce defunctus efferebatur mortuus filius unicus matris suae viduae, quam cum vidisset Iesus, misericordia motus est super eam. Ecce compassio cordis Christi super viduas. Et dixit illi: „Noli flere!” Ecce consolatio oris. Et accessit, et tetigit loculum ac resuscitavit eum, et dedit matri suae. Ecce beneficium operis. In his ergo exemplum nobis dedit Christus, quia ut Gregorius ait, omnis Christi actio est nostra instructio, et per hoc docuit, quod ipse Christus semper est paratus consolari viduas.
Secundo ex signo gratificationis, quia a tempore Veteris Testamenti legitur, quod Deus viduis fecerit miras gratias. Nam tempore Eliae, ut legitur III. Reg. XVII., cum esset fames, misit Deus Eliam ad viduam Sareptanam, quae postquam dedit comedere Eliae iuxta verbum eius, hydria farinae eius non defecit, et lecythus olei non est imminutus omnibus illis diebus miraculose. Item Iudith viduae fecit Deus talem gratiam miraculose, ut interficiendo Holofernem populum Israel liberaret, ut habetur libro Iudith. Item Novo Testamento Anna prophetissa vidua Iesum parvulum videre et consolari meruit, Lucae II. Denique oblationem viduae pauperculae Christus commendavit prae oblationibus divitum, et filium viduae suscitavit, ut patuit supra. Denique matri propriae, scilicet Virgini Mariae viduatae in morte crucis constitutus Christus Dominus solatium reliquit, cum Iohannem ei in filium commendavit, Ioh. XIX. Nam dicit Ambrosius, quod tunc Virgo Maria iam mortuo suo sponso Ioseph viduata fuit, alioquin non fuisset commendata alteri. O ergo viduae, consolemini in Christo, qui gerit curam vestram, state ergo fortiter.
Tertio ex signo praeceptionis, quia Deus praecepit specialius de viduis omnibus, regibus, principibus, iudicibus, advocatis ac cunctis hominibus, scilicet ut viduas defensarent, et earum causas tuerentur, et ne eas opprimerent vel molestarent. Unde Esa. I. praecipitur iudicibus: Quaerite iudicium.
6 Lyra: id est exsecutionem debitae iustitiae, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam, scilicet contra calumniantes. Item principibus et regibus ac praelatis spiritualibus praecipitur Hiere. XXII.: Facite iudicium et iustitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris, advenam et pupillum et viduam nolite contristari, neque opprimatis inique. 7 Unde Hieronymus super Ieremiam, ut habetur XXIII. q. V. c. [„Regum officium”]: Regum – inquit – est proprium facere iudicium et iustitiam, et liberare de manu calumniantium vi oppressum, pupillum et viduam. Item dist. LXXXVII. c. „Licet dicit Gelasius papa”: Licet omnibus debeamus, inquantum possumus, patrocinium non negare, plus tamen viduarum causas exsequendas divina manifestat assertio. Denique omnibus Christianis praecipitur Iac. V.: Religio (scilicet Christiana secundum Lyram) munda et immaculata apud Deum haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum. 8 Sed heu hodierna die nedum visitantur, quin potius vexantur, inique turbantur et exspoliantur. O viduarum persecutores, o lupi rapaces, iudices, falsi advocati, testes iniqui, non utique effugietis vindictam.
Quarto ex signo vindicationis probatur. Nam Exo. XXII. Dominus dicit: Viduae et pupillo non nocebitis. Si laeseritis eos, vociferabunt ad me, et ego exaudiam clamorem eorum, et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio. 9 Item Ecci. XXXV.: Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? 10 Unde hoc est unum peccatorum clamantium. (G)
Ad id exemplum de eo, qui rapuit vaccam viduae, quae cum repeteret, ille respondit: „Si ego non accipiam, alius utique rapiet tibi.” Is post obitum cum esset in tormentis, et unus daemon crudelius eum vexaret prae ceteris, dixit ei ille: „Cur tu me tam crudeliter affligis?” Daemon respondit: „Si ego non affligerem, alius utique te affligeret. Haec sunt verba, quae dicebas, dum vaccam viduae rapiebas, ergo etc.” Unde claret, quod Deus diligit et consolatur bonas viduas sperantes in se.
Secunda regula, scilicet viduis servanda dicitur orationis. I. Timoth. V.: Quae vere vidua est, speret in Domino, et instet orationibus et obsecrationibus nocte ac die.
11 Augustinus: Quamvis ad omnes Christicolas orare pertineat, specialis tamen cura orationis competit viduis. Haec observavit beata Elisabeth, quae cum marito suo mortuo foret viduata, in tribulationibus sperans in Domino gaudebat. Nam a vasallis tamquam prodiga eiecta est, et cum ancillis in stabulo porcorum pernoctans rogavit fratres minores, ut „Te Deum laudamus” cantarent pro sua tribulatione. Denique orationi et contemplationi semper fuit intenta, saepe in oratione facies eius mire splendebat, et ex eius oculis instar solis radii prodibant, et erat tanti fervoris, ut eius oratio etiam alios inflammaret. Cum enim quendam iuvenem saeculariter indutum increpasset, ille orationem pro se petivit fieri ab ea. Cum autem orationi se dedisset, coepit ille clamare dicens: „Domina, cessate, quia totus comburor.” Ac vestes coepit abicere. Unde plerique accurrentes et manus apponentes aestum ferre non poterant, ut autem beata Elisabeth orationem complevit, ille aestuare cessavit, et divina gratia illustratus ordinem minorum intravit. Tertia regula dicitur refrenationis, scilicet linguae et verbositatis. Iac. I.: Si quis putat se religiosum non refrenans linguam suam, huius vana est religio. 12 Verbositas enim turpis est in mulieribus, magis in viduis, et maxime in virginibus. Hieronymus: In verborum pondere consistit probatio vitae. Beata Elisabeth fuit sancta, ergo etc. Quarta regula operationis, ut scilicet non sint viduae otio deditae. Unde I. Timoth. V. reprehendit Apostolus viduas otiose discurrentes per domos et verbosas. Ideoque Hieronymus dicit: Semper aliquid boni operis facito, ut te diabolus inveniat semper occupatum. Nam Bernardus dicit, quod omnium vitiorum et temptationum sentina est otium. Beata Elisabeth filabat, ut pauperes vestiret. Quinta regula rigidae mortificationis carnis. Unde I. Timoth. V.: Vidua in deliciis vivens mortua est. 13 Sancta Elisabeth ieiunabat, et carnem per ancillas verberari faciebat, ipsa cultellas et ollas lavabat, et ne prohiberetur ab ancillis, eas alias destinabat. Sexta regula viscerosae miserationis. I. Timoth. V.: Vidua eligatur bonis operibus, 14 scilicet misericordiae testimonium habens, si filios educavit, scilicet erudiendo ad salutem, si pauperes hospitio recepit. Beata Elisabeth omnia opera misericordiae diligenter exercuit, unde et dicitur, quam bene nobiscum agitur, quia Dominum sic balneamus et tegimus, scilicet in pauperibus. Septima regula meditationis crucis Christi et passionis. Nam I. Pe. IV.: Christo in carne passo vos eadem cogitatione armamini. 15 Augustinus: Memoria Crucifixi crucifigit vitium. Beata Elisabeth iugiter Christum in corde portabat, unde et Christus saepe sibi apparuit, ut patuit sermone primo „L”, „M”, et sic est in exemplum omnibus (H)
Circa tertium de copia meriti et praemii sit pro conclusione, quod benedictus Iesus beatam Elisabeth suam sponsam monstravit fore meritis et praemiis magnam per multorum miraculorum honorem et gloriam, declaratur etc. Primo quia Christus sibi apparuit ante mortem evocando dicens: Veni, dilecta mea, in praeparata tibi aeterna tabernacula. Secundo quia angelum ad eam morientem misit pro solatio, scilicet in specie aviculae dulciter canentis coram ea, ut iucunde moreretur. Tertio quia diabolus confusus tunc recessit sanctitatem eius pertimescendo, nam diabolus advenit etiam ad sanctos in hora mortis, et cum ad eam morientem venisset, ipsa eum terruit, et aufugere compulit. Quarto quia odoris suavitate fragravit pro casto animo et corpore mundo. Quinto quia iubilose in eius transitu angelorum exercitus cecinit animam in caelum transferendo et corpus modulationibus honorando. Nam in specie avicularum multarum super cacumen ecclesiae visi sunt angeli suavissime modulantes, ut cuncti mirarentur. Sexto quia oleum de eius corpore tumulato emanavit pro misericordiae operibus, quae in vita exercuit, et pietatis magnae signo monstrando. Haec patent
sermone I. ex legenda. Septimo quia clarificavit eam Christus multis miraculis illustrando, de quibus prolixum foret prosequi. Nam plurimos mortuos suscitavit Deus ipsius meritis, contractos caecosque etiam natos et varios infirmos curavit, daemoniacos liberavit, contritos sanavit et gibbosos. Rogemus ergo, ut eius meritis det nobis Christus gratiam in praesenti, et tandem gloriam. Amen.

De sancta Elisabeth quartum sermonem vide ex communi16.



1 Lc 21,3
2 I Tim 5,11-12; 15
3 I Tim 5,3-5
4 I Tim 5,5
5 Cf. Sir 2,11
6 Is 1,17
7 Ier 22,3
8 Iac 1,27
9 Ex 22,22-24
10 Cf. Sir 35,18
11 I Tim 5,5
12 Iac 1,26
13 I Tim 5,6
14 I Tim 5,9-10
15 I Pt 4,1
16 Vide PA 123: De sanctis viduis mulieribus communis sermo vel Pa 124: De quacumque sancta muliere sive coniugata, sive vidua.