[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XCI.]

De sancto Emerico sermo secundus

Iustus germinabit sicut lilium, et florebit in aeternum ante Dominum.(A)

Haec verba canit Ecclesia transsumendo praecipue ex Oseae XIV.
1, quae inter ceteros confessores bene canuntur de sancto Emerico. Tum quia fuit iustus, utpote perfectus in sanctitate omnis virtutis. Nam secundum Philosophum I. Ethicorum: Iustitia communis est virtus, et accipitur quandoque generaliter, inquantum comprehendit omnes virtutes morales, sicut accipitur in praedicto etiam themate. Tum etiam quia beatus Emericus floruit in conspectu Dei sicut lilium per virginalem munditiam. Unde in Sancta Ecclesia ipse pro honore speciali habet hoc decus clenodii, ut depingatur cum lilio manu gestans. Tum denique quia ipse floret in gloria caelesti in aeternum ante Dominum praemio virginitatis, ut lilii corona. Unde de eo accipiendo dicimus, quod iustus iste, scilicet sanctus Emericus germinabit etc. In quibus verbis commendatur de tribus, et secundum haec tria mysteria notabimus pro sermone ad ipsius honorem:
· Primum de lilii comparatione, quia dicitur: Iustus germinabit, sicut lilium
· Secundum de virginali florisatione, ibi: Sicut lilium florebit
· Tertium de aeternali decoratione, patet ibi: In aeternum ante Dominum (B)
Circa primum de lilii comparatione quaeritur: Unde est, quod iustus homo in Sacra Scriptura comparatur lilio, ut patet in themate praemisso? Ad quod respondetur, quod propter quattuor praecipuas lilii proprietates:
· Primo propter decorem
· Secundo propter colorem
· Tertio propter odorem
· Quarto propter tenorem
Primo propter decorem. Nam lilium inter flores habet pulchritudinis decorem, sic iustitia inter virtutes dicitur pulchra. Unde Augustinus VIII. De civitate Dei dicit: Iustitia est pulchritudo animi, qua homines pulchri sunt in conspectu Dei, plerumque etiam corpore deformes. Hinc etiam Philosophus V. Ethicorum dicit: Praeclarissima virtutum moralium videtur esse iustitia, et nec Hesperus, nec Lucifer ita mirabiliter lucet. Item Tullius De officiis dicit: Iustitia virtutis splendor est maximus, ex qua quique boni viri nominantur. Item XII. q. II. „Cum devotissima” Gregorius dicit: Summum bonum est iustitiam colere. Nam et Christus Math. V. dicit beatos eos, qui eam desiderant, pro solo vero desiderio etiam si perfecte habere nequeant, dicit: Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
2 (C)
Sed hic adhuc restat dubium, cur decor iustitiae potius per decorem lilii significetur prae decore aliorum florum. Ad quod potissima ratio est, quia alii flores in suae pulchritudinis candorem plerumque admittunt aliquid alterius coloris admixtum, ut patet de rosa, quae albet cum rubedine, viola cum flavedine et sic de aliis. Sed flos lilii est mere alba in se sine admixtione, sic iustitia stat sine omni vitio. Unde dicit Ambrosius in Hexaemeron: Ubi prudentia, ibi saepe malitia. Ubi fortitudo, ibi iracundia. Ubi temperantia, ibi iracundia et plerumque alia vitia. Ubi autem iustitia, ibi omnium virtutum concordia. Et hoc patet ex hoc, quod sicut dicit Hieronymus, omnes virtutes comprehendit, et per consequens omne vitium excludit, quia quicumque unum tantum vitium habeat, iam talis non iudicatur iustus coram Deo. Sed castus quis potest esse cum superbia, humilis cum hypocrisi, sobrius cum loquacitate et ira, et sic de aliis. Hinc etiam Augustinus De gratia et libero arbitrio dicit: Non omnibus iustis promissa est aeterna retributio, sed illis tantum, qui sunt iusti sine omni iniustitia. Item Orosius: Si quis minus vel magis facit, quam virtus iustitiae patitur, iniustitia est. Unde lilio comparatur.
Secundo propter colorem, quia lilium in suo flore habet album colorem impermixtum, sed intra se habet flores aurei coloris tamquam trium granorum inclusorum, et in stipite ac foliis viridem habet colorem. Sic homo iustus et bonus debet habere in se albedinem innocentiae. Unde Hieronymus in Epistola ad filium Mauritii dicit: Iustitia nil aliud est, quam non peccare. Non peccare est legis praecepta servare. Item homo iustus debet habere aureum colorem, scilicet charitatis, quae habet tres gradus, scilicet verae dilectionis Dei, sui et proximi. Unde Bernardus: Iustitia est reddere unicuique, quod suum est, scilicet Deo reverentiam, sibi innocentiam, proximo amicitiam. Denique iustus debet habere viriditatem virtutum omnium, ut patuit.
Tertio propter odorem. Ipsum enim lilium odore suo et vigore valet ad infirma corpora fortificanda, et infirmitati subvenit. Sic iustitia vera infirmis compatitur et subvenit. Unde Gregorius XLV. dist. c. [„Vera iustitia”]: Vera iustitia compassionem habet, falsa vero dedignationem, quamvis etiam iusti soleant recte peccatoribus indignari. (D)

Sed in hoc differentia est, ut ibidem tangitur, quia falsa iustitia typo superbiae gerit, quod vera iustitia zelo iustitiae agit. Item quia vere iusti licet indignantur peccatoribus, sed tamen non dedignantur, ut faciunt falsi iusti, quia vere iusti in increpatione intus charitatem et dulcedinem servant ac praeponunt sibi in animo plerumque eos, quos corrigunt meliores extimantes, quod falsi iusti, si sic faciunt. Unde Cassiodorus super Ps.: Iusti veri cum aliis iurgium non habent, sed cum seipsis.
Quarto propter tenorem. Nam lilium teneri habet pulchre et stare inter spinas, ne laedatur, iuxta illud Canticorum II.: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea, id est: anima iusta, inter filias.
3 Et sic iustitia in homine manere habet pulchre et servari inter spinas spirituales, extra quas facile laniatur. (E)
Sed qualiter quisque iustus debeat se tamquam lilium inter spinas obstruere, ut possit iustitiae decorem sine peccato omni servare? Respondetur, quod ad hoc valent homini spinae spirituales quattuor generum. Prima namque spina est timor Dei. Ecci. I.: Qui sine timore Dei est, non poterit iustificari.
4 Chrysostomus: Facile declinat a iustitia, qui non timet Deum, sed homines. Unde Ecci. XXVII.: Si in timore Domini te non tenueris, cito subvertetur domus tua. 5 Secunda spina est castigatio corporis sui. Unde I. Cor. IX.: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar. 6 Tertia spina frequens confessio peccati. Sicut enim vasa domus frequenter sunt abluenda, alias sordes semper contrahunt, sic anima. Unde Psalmus: Exercitabar et scobepam spiritum meum etc. 7 Quarta spina tribulatio mundi. Ps.: Multae tribulationes iustorum. 8 Unde Bernardus super Cantica: Quomodo stellae in nocte lucent, quae in die latent, sic virtus iustitiae, quae in prosperis latet, in adversis patet.
O ergo homo, si vis florere ut lilium coram Deo, amplectere iustitiam, quam si vis tenere, elige te manere inter istas spinas, scilicet timoris, castigationis, confessionis, tribulationis etc. (F)
Circa secundum de virginitatis flore vel castitatis formositate sufficiat hic una quaestio talis: utrum castitas sit plus meritoria et commendabilior in viris, quam in femellis, an econverso. Ratio quaestionis est talis: quia virtus est circa difficile, sicut et ars, ut dicitur II. Ethicorum. Unde et in iuvenibus iudicatur difficilior castitas, quam in senibus, quia senes minus habent de impugnatione et concupiscentiae fervore. Sed quoniam mulieribus difficilius est tenere castitatem propter fragilitatem sexus, quam viris, ergo videtur, quod maioris sit meriti in mulieribus iuxta dictum Apostoli I. Cor. III.: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem,
9 scilicet difficultatis. Sed in contrarium est, quod vir plus viget ratione, quam mulier, ergo plus peccat contra continentiam luxurians, et per consequens plus meretur continendo. Nam dicit Philosophus I. Priorum, quod oppositorum eadem est disciplina, et patet per Topicam regulam: Sicut propositum in proposito, sic oppositum in opposito. Ad quaestionem ergo respondetur colligendo secundum doctores, quod circa castitatem servandam quattuor praecipua considerantur: Unum est id, quod formale est in castitate, et hoc est propositum abstinendi ab omni Venerea delectatione propter Deum, et sic debita intentio, scilicet ad vacandum divinis est finis virginitatis vel castitatis, iuxta illud I. Cor. VII.: Mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta mente et corpore. 10 Istud autem propositum tanto in quocumque sive viro, sive muliere est plus meritorium indifferenter, quanto ex maiori charitate procedit, vel maiori affectu occupandi se Deo fit, aut quanto magis paratum animum quis habet ad servandum propositum castitatis ac magis fixum ad perseverandum, ut haec patet per Thomam II. II. q. CLXI. Et secundum haec potest esse, quod aliquis vel aliqua in statu etiam coniugali melior sit, quam exsistens actu virgo, ut patet ibi secundum eundem Thomam.
Secundum est, quod potest in castitate considerari, scilicet materiale, quae est integritas carnis in virginitate aut in aliis videlicet corruptis pudicitia animae, quae refrenativa est omnis carnalis concupiscentiae. Unde Augustinus Contra Iulianum li. IV. dicit: Pudicitia est res animae, virginitas corporis. Illa quippe in animo permanente potest ista de corpore violenter auferri sibi. Et cum ista manet integra corpori, potest illa lasciva in animo voluntate corrumpi. Haec Augustinus. Istud autem materiale castitatis esse potest plus meritoria in aliquibus, vel ratione diuturnitatis, quia a iuventute semper eam quis tenuit, vel ratione charitatis amplioris, aut ratione multiplicationis boni operis et huiusmodi.
Tertium potest considerari in castitate difficultas continendi. Haec autem difficultas si est ex vitio personae, non auget meritum, sicut patet in eo, qui difficilius habet servare castitatem, postquam diutius libidini deservivit, quam virginitati. Unde Hieronymus in Epistola ad Eustochium dicit, quod viduata difficilius caret experta voluntate, quam virgo, minorem tamen habet continentiae mercedem. Item potest etiam difficultas continendi oriri ex aliqua circumstantia, quam homo vitare posset, sed non vult, sicut cum quis occasiones temptationum vel familiaritates mulierum non vult vitare, et ex hoc difficultatem habet continendi, nec talis difficultas auget meritum. Nam contra hoc vitium pugnandum est fugiendo, ut dicit Hieronymus adversus Vigilantium. Sed si quis vellet occasiones vitare, et non potest, huiusmodi difficultas per accidens auget meritum. Unde iuvenis continendo plus meretur, quam senex, et plus commendatur castitas in iuvene ceteris paribus, quam in sene, ut dicit Isidorus, propter difficultatem pugnae in iuventute. Haec omnia de difficultate secundum Bonaventuram li. De apologia pauperum adversus calumniatorem, ubi haec clare notantur.
Quartum potest considerari castitas in ordine ad suum contrarium, scilicet vitium luxuriae, quod excludit, et sic secundum Richardum super IV. dist. XXXV. q. I. ar. IV.: Vir contra castitatem gravius peccat in simplici fornicatione, quam mulier fornicando, et hoc ceteris paribus eo, quod in viro plus viget usus rationis, quo efficacius potest frenari concupiscentia, quam in muliere. Et quia mulier sexus fragilioris est, et plus habet de materia temptationis. Unde Augustinus XXXII. q. VI. „Indignatur” dicit, quod tanto gravius oportet puniri virum, scilicet fornicantem, quanto magis ad eum pertinet et virtute rationis vincere, et exemplo regere feminas. Haec Augustinus. Cum ergo magis puniri habet vir in Inferno, sequitur, quod gravius peccat, scilicet intelligendo de fornicatione simplici secundum Richardum, et per consequens continentia quoad hoc in viro plus est commendabilis, quam in muliere. Sed in adulterio plus peccat mulier adulterando, quam vir, quoad bonum prolis, quia magis laedit adulterium per prolis incertitudinem. Quoad bonum fidei autem vir et mulier aequaliter peccant ceteris paribus, et quoad hoc intelligendum est, quod Magister eadem dist. XXXV. dicit: Christiana – inquit – religio adulterium in utroque sexu pari conditione condemnat. Haec secundum Richardum, et sic patet, quod quandoque castitas in viris et quandoque in mulieribus plus est commendabilis.
O ergo omnes Christiani, sive viri, sive mulieres, diligite castitatem, quia indicibilis est eius gloria in caelo. O carissimi in Christo, cavete luxuriam, quia ut Gregorius ait, momentaneum est, quod delectat, aeternum, quod cruciat. Advertamus haec, ne pereamus! (G)
Circa tertium de aeternali decore, scilicet quo beatus Emericus simulque omnes casti florent in aeternum ante Dominum, accipiamus pro conclusione, quod beatus Emericus miro decore castitatis laetatur aeternaliter ante Deum glorificatus. Declaratur, quia casti homines et praecipue virgines in caelo pro castitatis praemio decorantur mirabili modo.
Primo quidem in vestimenti gloriae candore, pro Christi similitudine, Apoc. III.: ambulabunt mecum in albis, quoniam digni sunt.
11 Sicut quippe gloria est militi consimili veste regia a rege praestita indui, sic virginibus et castis assimilari regi Christo et sanctae matri eius. Et quoniam beatus Emericus exemplo Christi voluit in praesenti virginitatem tenere, et ad conformitatem Sanctae Mariae, matris Christi, tenuit virginitatem in sancto matrimonio, ut patet in legenda, sermone I. „G”, ergo sequitur, quod habet candorem gloriae consimilem in ornatu.
Secundo in angelico honore. Unde Ambrosius li. De virginitate dicit: Supergreditur virginitas conditionem humanae naturae, per quam homines assimilantur angelis in caelo, qui neque nubent, neque nubentur etc. Istud monstratum est in beato Emerico, de quo legitur, quod mirabili honore angeli concinentes duxerunt eum in caelum, ut patet sermone I. „I”. Immo et Deus honorat revelando sua secreta caelestia virginibus, ibidem „H”.
Tertio in coronae fulgore, quia per virginitatem fulget non solum corona aurea gloriae caelestis, sed insuper corona aureola virginitatis. Nam canit Ecclesia de virginibus: Veni, sponsa Christi, accipe coronam, quam tibi Dominus praeparavit in aeternum, ergo etc.
Quarto in Christi consociatione, iuxta illud Apo. XIV.: Hi sequuntur agnum quocumque iverit, et ibidem dicitur, quod cantabant canticum, quod nemo alius poterat cantare. 12 Istud habet beatus Emericus, quod Deus per multa miracula declaravit, praecipue autem in miraculo de peccatorum magnorum per intercessionem ipsius remissione, ut patet sermone I. „K” de quodam Conrado. Rogemus ergo, carissimi, ut per merita beati Emerici Christus Dominus det nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.



1 Cf. Os 14,6
2 Mt 5,6
3 Ct 2,2
4 Sir 1,28
5 Sir 27,4
6 I Cor 8,27
7 Ps 76,7
8 Ps 33,20
9 I Cor 3,8
10 I Cor 6,34
11 Apc 3,4
12 Apc 14,4