[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XC.]

De sancto Emerico
Sermo primus cum legenda

Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Gen. XXVII. 1(A)

Haec verba sunt Isaac ad suum filium, optime tamen potest dicere beatus rex Stephanus de filio suo sancto Emerico, nam sicut odor bonus est delectabilis et gratus hominibus, ita sanctitas beati Emerici delectabilis et grata Deo ac angelis et beatis. Nimirum, ut Chrysostomus super Matthaeum ait: Sanctae et bonae voluntates sic suaves sunt apud Deum, quemadmodum odoriferi flores. Et quoniam Christus Dominus libenter pascitur inter lilia castitatis, ut dicit Bernardus super Cantica, et per consequens omnes angeli et beati delectantur in castitate. Beatus autem Emericus fuit sanctus et virgo castissimus, ergo de eo potest dicere pater eius: ecce odor. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus, secundum quod de his commendatur.
· Primo de divinali complacentia: ecce odor filii mei
· Secundo de virtuali opulentia: sicut odor agri pleni
· Tertio de privilegii gloria, qua benedixit ei Dominus (B)
Circa primum de complacentia sancti Emerici – scilicet apud Deum – quaeritur, unde est, quod Deo multum gratae sunt et placent animae sanctae, ut sciamus placere Deo. Respondetur, quod recolligendo ex dictis doctorum huius causae praecipuae sunt tres.
Prima est concordatio voluntatis, quia sancti in nullo volunt contrarium Deo, sed concordant ei per omnia in voluntate
, servantes omnia praecepta, et caventes peccata, ergo diliguntur. Nam Hieronymus dicit, quod concordia voluntatis amicorum est quorum idem velle et nolle. Cato ait: Concordia nutrit amorem etc. Cassiodorus super Psalmum XXVIII.: Amicus – inquit – dicitur quasi animo aequus, quia concordi voluntate iungitur. Item VIII. Ethicorum dicitur, quod amicitiae factiva est concordia. Propterea ut placeamus Deo, voluit Christus, ut quotidie in Oratione Dominica hoc petamus: Fiat voluntas tua, sicut in caelo etc.
Secunda causa est imitatio similitudinis. Nam Ecclesiastici XIII.: Omne animal diligit sibi simile.
2 Unde Philosophus IX. Ethicorum dicit, quod simile simili est amicum. Ideo bonus non potest malum amare, scilicet amore amicitiae, intelligendo inquantum malus. Et subdit, quod pravus nihil amicabile habet nec ad se, nec ad alterum. Haec Philosophus IX. Ethicorum. Ex quo patet, quod Deus, summe bonus non potest amare nisi bonos, qui ipsius similitudinem gerunt in bonitate morum et virtutum. Chrysostomus: Bonus dominus bonos diligit, et habet servos, sic et Deus, malus autem econtra, ut diabolus.
Tertia causa est unio amoris, quia enim mali sunt frigidi ab amore divino, iuxta illud Ieremiae VI.: Sicut frigidam facit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam, 3 ideo Deus non habitat in eo, sed in charitate diligit manere. Et I. Johannis IV.: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. 4 O ergo homo, vis amari a Deo, ama Deum, et serva eius praecepta, quae ipse dicit Proverbiorum VIII.: Ego diligentes me diligo, 5 ergo per contrarium non diligentes non diligo. Beatus Emericus haec dicta servavit, ergo etc. Nam numquam peccavit, ut infra dicetur de puritate eius a peccato mortali. Item Christum imitari studuit in virginitate et omni virtute, ac ipsum summe amavit. (C)
Circa secundum de virtutum opulentia sit pro conclusione, quod beatus Emericus magnis meritis clarus imitando Christum virtutibus exstitit Deo gratus. Declaratur: Nam praecipue claruit triplici perfectione virtutum Christiformium, quae faciunt hominem Deo gratissimum, scilicet quemcumque Christianum.
· Primo humilitate devotissima
· Secundo puritate innocentissima
· Tertio virginitate sanctissima
Primo humilitate devota. Sicut enim Christus Dominus, filius regis aeterni et omnipotentis Dei humillimus fuit, sic beatus Emericus, filius regis sanctissimi Hungariae Christum in humilitate devote studuit imitari. Exemplum ergo est omnibus, et praecipue dominis ac principibus.
Legitur enim, quod beatus Emericus modico contentus sopore per singulas noctes cunctis in lecto se collocantibus, et ut decet regiam subolem, duobus candelabris ante se lucentibus in psalmis Deo dicendis vigilabat, et in uniuscuiusque psalmi fine veniam cum cordis contritione postulabat, quod pater eius occulte per rimam parietis prospiciens Deo gratias agebat, et secretum hoc tenebat. O Deus, quid faciunt peccatores pleni culpis, qui se non recognoscere volunt, cum talis iuvenis devotissimus, sanctissimus et innocentissimus se tam humiliter recognoscebat, et veniam humiliter petebat de venialibus. (D)
Sed unde est, quod sancti etiam minima peccata recognoscunt? Respondet Chrysostomus super Matthaeum, quod hoc est ex lumine gratiae divinae, et ponit exemplum, quod sicut in luce solis videri habent etiam parvi pulvisculi, qui in obscuritate non videntur, et in tenebris etiam magnae sordes non apparent, sic quanto homo est illustratus gratia, tanto peccata recognoscit, etiam minima.
Secundo claruit puritate innocentissima, quia numquam mortaliter peccasse creditur, quo Christum valde imitatus est. (E)
Sed quaeritur, utrum quilibet homo possit tota vita cavere peccata mortalia. Respondetur secundum Bonaventuram et Richardum super II. dist. XXVIII., quod licet homo per solum liberum arbitrium omni gratia destitutum cavere non possit tota vita, quin aliquando peccet mortaliter, ut hoc patet de infidelibus et in peccato mortali viventibus Christianis. Tamen homo Christianus in gratia existens bene potest se praecavere per gratiam Dei tota vita a mortali, et si non possit a venialibus. Unde Hieronymus, ut allegatur in II. Sententiarum dist. XXXVI., dicit errare cum Manichaeo, qui dicunt peccatum vitare non posse. Addit Magister ibidem, quod Hieronymus loquitur ibi de mortalibus peccatis, quae unusquisque gratia illuminatus vitare potest. Haec ibi. Unde I. Iohannis V.: Scimus quia omnis, qui natus est ex DeoLyra: scilicet per gratiam baptismalem –, non peccat – scilicet mortaliter, quamdiu in ea stat. Sed generatio Dei – id est ipsa gratia baptismalis – conservat eum 6 – scilicet de se, nisi voluntarie ille declinare velit a statu gratiae, quod est ex defectibilitate liberi arbitrii. Haec Lyra. (F)
Sed restat, quomodo possit quis agnoscere, quod sit sine mortali peccato. Respondetur secundum Thomam in IV. dist. IX., ubi dicit, quod dum homo non habet conscientiam certitudinaliter de peccato mortali, diligenti discussione praemissa poterit coniecturari se esse sine peccato mortali et accedere ad communionem. Et hoc per signa, scilicet quattuor a Bernardo posita. Primum si quis devote audit verbum Dei, Iohannes VIII.: Qui ex Deo est, verba Dei audit. 7 Secundum si promptum et laetum in Domino delectabiliter reperit se ad bene operandum. Tertium si pleno corde dolet de peccatis. Quartum si firmum propositum habet cavendi omnia peccata. Sed beatus Emericus haec omnia in se habuit, ut patet ex praedictis et sequentibus. Ad quod probandum potissime facit, quod sibi Christus in revelatione dixit: „Virginitatem – inquit – mentis et corporis a te exigo, hanc serva” – ut patebit infra. Sed virginitas mentis consistit in incorruptione omnis peccati mortalis secundum Franciscum de Mayronis, ergo etc.
Tertio claruit virginitate sacratissima, scilicet matrimonii sacramento consecrata, sicut fuit virginitas Beatae Mariae consecrata sacramento. (G)
Unde legitur de eo, quod dum orationis causa secreto cum uno tantum famulo ecclesiam Sancti Georgii Wesprimiensem intrasset, ibique oratione quid acceptabilius posset Deo offerre, pertractaret corde, subito ingenti lumine totum ecclesiae aedificium circumfulsit. In quo vox divina de supernis insonuit, dicens: „Praeclara est virginitas, virginitatem mentis et corporis a te exigo, hanc offer, in hoc praesta proposito.” Ipse vero de se non praesumens, sed in Deo, mox ait: „Domine Deus, universitatis inspector, beneplacitum tuum in me perfice, et noxios motus, qui militant contra animam, rore misericordiae tuae exstingue.” Itaque consolatus in Deo et confortatus famulo illi, qui aderat, ne cuiquam rem aperiret usque ad obitum, obsecrando interdixit. Interea cum ex paterna dispositione, qui etiam huius rei inscius fuit, virgo de regali prosapia desponsata beato Emerico pro posteritate habenda adducitur. Sed ipse sanctus carnalem generationem spe beati praemii horrescens intactam virginitatem illius custodivit, et suam. O miranda gratia, ignem – scilicet concupiscentiae – gestans in gremio non urebatur eius incendio. O vere mirabilis virtus vivere supra humani generis morem despiciendo solatia coniugii et contemnere liberorum dulcedinem! Haec autem, dum viveret, abscondite tenebantur, sed post obitum eius sponsa virgo testimonium perhibuit, et famulus ille secretum divinum oraculum, quod viderat, non abscondit. O quantum hoc maximum meritum sancti Emerici! Quia ut Hieronymus ait ad Paulam et Eustochium: Semper angelis cognata est virginitas, profecto in carne praeter carnem vivere non terrena vita est, sed caelestis. Unde in carne angelicam gloriam adquirere maioris est meriti, quam habere. Haec ille, et sic patet. (H)
Circa tertium de privilegii gloria scilicet beati Emerici accipiamus pro conclusione, quod Christus Dominus sanctum suum, Emericum magna decoravit gloria privilegiorum, et hoc tam in vita, quam in morte ac post obitum. Primo in vita habuit privilegium revelationis divinorum secretorum. Nam legitur de eo, quod tempore quodam beatus rex Stephanus, pater eius una cum beato Emerico accessit ad abbatiam ecclesiae Sancti Martini in sancto monte Pannoniae fundatae. Cumque ipsius conventus fratres peracta processione salutaturi regem accessissent, rex propter sanctitatis filii reverentiam ipsum filium praemisit, ut primum salutaretur. Puer autem Emericus Spiritu Sancto repletus, prout divina gratia sibi revelante singulorum fratrum merita praenovit, singulis oscula tribuit varie. Alii quidem unum, alii tria, alii quinque, postremo uni septena oscula continuavit. Quam rem cunctis intuentibus, sanctus pater tacite mirabatur. Finita tandem missa, secreto de hoc ipsum sanctus rex requisivit familiari colloquio. At ille singulorum fratrum merita coram patre pertractans sub hac consideratione inaequaliter illis oscula dedisse edocuit. Eum quoque, cui septena oscula dederat, virginalem vitam perduxisse asseruit.
Tandem veritatem horum beatus Stephanus sic comperit. Cum enim paucis diebus interpositis, ex quo recesserat inde sanctus rex, tantum duobus ministris adhibitis regressus vigilias fratrum coepisset explorare secreto. Iamque expleto matutinali officio ceteris in lecto se collocantibus, illi soli, quibus beatus Emericus oscula multiplicaverat, in ecclesia persistebant divisi in secretioribus angulis ecclesiae orantes. Cumque ad singulos sanctus rex divisim accederet salutans, singulis regem rupto silentio venerantibus, ipse novissime veniens ad fratrem Maurum nomine, quem commendaverat beatus Emericus in septem osculis. Nec verbis blandis salutans responsionem ab eo extorquere potuit. Mane facto in capitulo animum eius temptare voluit de humilitate, et plurima eidem obiecit religioni contraria ad probandum ipsum in communi audientia. Cuius assertioni Maurus nullam contradictionem fecit, sed humiliter persistens ad Deum mente confugit. Tunc beatus rex verba filii sui rata cognovit esse, et Maurum laudibus extulit, et episcopum Quinqueecclesiarum paulo post sublimavit.
(I)
Secundo in morte habuit privilegium honoris multorum angelorum concinentium. Nam legitur, quod ea hora, qua beatus Emericus migravit de saeculo, sanctus Eusebius, Caesareae Palestinae metropolitanus cum in processione cum clero et populo incederet, audivit angelicae dulcedinis melodiam in excelso. Quam etiam quidam archidiaconus eius tunc praesens audivit per orationem beati Eusebii sibi revelatam. Cumque sanctus episcopus de hoc stuperet, vidit animam transferri in caelum cum tali melodia, audivit quoque vocem mox dicentem hanc esse animam beati Emerici, filii sancti Stephani, primi regis Pannoniae, quae in iubilo multorum angelorum ad superna fertur.
Tertio post mortem habuit privilegium glorificationis maximorum praemiorum. Primo namque habet gloriam incorruptionis innocentiae, quae rara est etiam apud magnos sanctos. Nam Augustinus XXI. De civitate Dei dicit, quod paucissimi sunt tantae felicitatis, ut ab ineunte adolescentia nulla damnabilia peccata commiserint. Secundo habet gloriam virginalis castimoniae, cui debetur aureola secundum doctores super IV. Sententiarum. Tertio habet gloriam vel privilegium illustrationis mirificae, et praecipue eius intercessio valet pro peccatorum remissione magnorum. (K)
Nam legitur, quod beatus Emericus post mortem multis claruit miraculis. Erat autem interea quidam vir Conradus 8 enormitate peccatorum sarcinatus, qui Dei gratia compunctus Romam adiit, ubi confessus est. Tunc erat papa Hildebrandus, qui inaudita antea talium peccatorum enormitate stupens, deliberatione habita illi talem poenitentiam indixit, ut lorica ad carnem quinque catenis ferreis cingeretur, et peccata confessa litteris inscripta, sigillatisque anulo papae ipsi viro daret, quibus omnia loca, ubi sancti dormiunt, lustraret, et ubi divina gratia sic eundem visitaret, ut miraculose lorica fractis catenis in partes prosiliret, et charta crimina inscripta deleta haberet, ut legi non possent, ibi signum divinae misericordiae nosset affore. Abiens ergo homo ille sic, plurimorum sanctorum peragravit loca, et tandem venit ad Ierusalem visitans loca passionis Christi, sed Dominus voluit alibi suam misericordiam tali miraculo manifestare, quatenus ad ostendendam gloriam beati Emerici servaretur. Interea fama beati Stephani regis insignis habebatur, quod ad eius sepulchrum multa fierent miracula. Ille ergo vir accedens Albam et miracula fieri multa circa sepulchrum beati Stephani regis videns coepit orare, et animo firmo instare, ut Deus per eius merita ostenderet sibi misericordiam. Fatigatus autem ex contritione ibidem somno rapitur. Mox quoque beatus Stephanus apparens dixit: „Surge, nec in meis meritis praesume, sed vade ad sepulchrum filii mei, beati Emerici, qui virginali vita Deo placuit, ipsum intercessorem habe.” Tunc surgens ille festinavit ad sepulchrum beati Emerici, ubi cum provolutus oraret, repente lorica fractis catenis in plures partes divisa prosiluit, ad cuius ferri sonitum populo concurrente et clero, ecce homo ille re declarata sigillum papae, quod integrum tulerat, confractum divinitus exhibuit, et charta soluta, nec vestigia litterarum in ea apparuerunt. Tunc omnes, qui affuerunt, in laudem Dei proruperunt, glorificantes Christum in beati Emerici meritis. Et nos ergo rogemus Dominum, ut det per eius merita veniam et gratiam in praesenti, et tandem gloriam. Amen.




1 Gn 27,27
2 Sir 13,19
3 Ier 6,7
4 I Io 4,16
5 Prv 8,17
6 I Io 5,18
7 Ioh 8,47
8 Editio: Conrardus