[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXXVIII.]

In commemoratione defunctorum
Sermo III., scilicet de Purgatorii iudicii loco ac acerba poena

Memor esto iudicii mei, sic enim erit et tuum, mihi heri, tibi hodie. Ecci. XXXVII. 1 (A)

In quibus verbis secundum Lyram et alios expositores hortatur nos Scriptura, ut memorari debemus de iudicio mortis, quae quidem scilicet mors merito dicitur iudicium. Primo quia per sententiam summi iudicis, id est Dei est inflicta omni homini. Unde Ecci. XLI.: Hoc iudicium mortis a Deo positum est omni carni. 2 Secundo quia mors aequaliter iudicat omnes homines mundi. Heb. XI.: Statutum est omni homini semel mori. 3 Unde Augustinus: Vita nostra nil aliud est, nisi cursus ad mortem, in quo quis nec ad momentum sistere permittitur, sed comedens et bibens, ambulans et quiescens, vigilans et dormiens aequa lance semper ad mortem festinare cogitur. Bernardus: Mors inopiae non miseretur, divitias et potestates non veretur, non maioribus nec aetati parcet. Tertio quia in morte recipit homo sententiam irrevocabilis iudicii. Unde XXV. dist. „Qualis” Gregorius dicit: Qualis hinc quisque egreditur, talis in iudicio praesentabitur. Et quia haec sententia statim in puncto mortis accipitur, nec differtur. Unde Gregorius in Moralibus dicit: Sicut electos a die sui exitus beatitudo laetificat, ita credi necesse est, ut a die exitus sui reprobos ignis exurat. Scriptura ergo nos hortatur, ut advertamus, quomodo anima exuta a corpore dicit nobis: Memor esto iudicii mei, id est mortis, sic erit et tuum, quod dicit: festines operari bonum et poenitere, dum vivis, quia post mortem poenam lues, mihi heri, id est de praeterito, tibi hodie, id est in praesenti, quia incertum est, quando morieris. Iuxta haec ergo verba tria mysteria notabimus declaranda pro hoc sermone, secundum quod de tribus debemus memorari circa exsistentes in Purgatorio iuxta divisionem subscriptam. Item aliud thema Apo. XIV.: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. 4 Nam aliqui contra Deum moriuntur, ut damnati, alii in Domino, id est in gratia Dei, ut transeuntes ad Purgatorium, hi beati sunt in spe. De istis ergo tria mysteria declarabimus:
· Primum de Purgatorii iudicio, scilicet qui illuc adiudicantur
· Secundum de Purgatorii supplicio, scilicet quomodo ibi affliguntur
· Tertium de animarum querulo lamento, scilicet quomodo contra quosdam conqueruntur (B)
Circa primum de iudicio Purgatorii quaeruntur tria pro simplicium aedificatione. Prima quaestio: Quales homines non iudicantur ire ad Purgatorium? Secunda: Quales iudicantur transire debere ad Purgatorium? Tertia, utrum sit aliquis locus proprius deputatus animabus ad purgandum.
Ad primam ergo quaestionem, scilicet quales homines vel animae non iudicantur ire ad Purgatorium post mortis exitum, respondetur secundum doctores super IV. communiter, quod praecipue tria genera hominum non iudicantur nec ibunt ad Purgatorium. Primum genus est in peccato mortali decedentium, quia tales iudicantur et descendunt mox in Infernum. Unde Magister in II. dist. XLII. c. V. dicit: Mortale peccatum est, per quod homo mortem aeternam meretur. Crimen enim – ait Augustinusest, quod dignum accusatione et damnatione. Hinc Iob XXI.: Ducunt in bonis dies suos scilicet reprobi, et in puncto ad Inferna descendunt. 5 O ergo homo, si non vis damnari, depone superbiam, luxuriam et alia peccata. Secundum genus est in originali peccato morientium, ut pueri sunt nondum baptizati. Nam et hi perpetuo excluduntur a visione Dei, et ire habent ad limbum puerorum, ut Augustinus De fide ad Petrum dicit, firmissime credentium. Tertium genus sine omni culpa, scilicet tam mortali, quam veniali transeuntium, ut sunt omnes perfecti, qui nil purgabile secum deferunt, et etiam qui post baptismum statim decedunt, et etiam qui post susceptum religionis habitum statim sine aliquo purgabili moriuntur, ut de his dicit Bernardus li. De praecepto et dispensatione. Item qui in mortis hora plenariam indulgentiam consequuntur, tales etiam statim in caelum tali statu decedentes sine Purgatorio evolant, ut dicit Hostiensis, concorditer Ray. (?) et doctores.Unde valde utile est tibi, o homo, talia iudicia observare, ut sis baptizatus, a mortali caveas, et remedia dicta quaeras. (C)
Ad secundam quaestionem, scilicet quales animae iudicantur a Deo transire in Purgatorium ad satisfaciendum pro peccatis, respondetur secundum doctores, quod tria sunt talia genera hominum, scilicet in Purgatorium descendentium. Primum genus est eorum, qui in solis venialibus peccatis moriuntur, ut dicit Magister in Sententiis. Tales secundum Antoninum in Summa parte I. tit. V. sunt primo omnes, qui inordinate afficiuntur circa temporales divitias, honores et potestates ac huiusmodi, vel etiam circa delectabilia sensualitatis, scilicet visus, auditus, gustus, odoratus, tactus. Dummodo tamen haec omnia sub Deo et Dei amore sint ita, quod Deus praediligatur omnibus, alioquin si quis afficeretur in talibus contra vel supra Deum paratus facere contra praeceptum Dei, talis iturus esset pro hoc in Infernum, si in tali statu decederet impoenitens. Qui autem delectantur in talibus infra Deum, in Purgatorium habent ire. Unde in Vitis patrum legitur pro huiusmodi levibus quosdam sanctos in Purgatorium iudicatos, aliquos pro delectatione in gustu, alios in cantu, alios in aedificiis superfluis. Ad id legitur, quod quidam propter acediam suam fuit per XL annos ad Purgatorium iudicatus. Item quod soror sanctorum martyrum Cosmae et Damiani fuit per XV dies in Purgatorium deputata pro eo, quod quadam vice chorizantes et cantantes cum aliquali complacentia audierat. Haec refert Discipulus in sermone. Secundum genus est eorum, qui in fine ad poenitentiam convertuntur, et sic poenitentiam de peccatis implere non potuerunt. Tales enim salvantur, sed per multos ignes Purgatorii, ut dicit Augustinus XXV. dist.: Qui in aliud saeculum etc. Tertium genus est eorum, qui iniunctam sibi poenitentiam impleverunt, sed illa non fuit secundum divinam iustitiam sufficiens, ut peccata illa delerentur. Nam secundum doctores super IV., praecipue Thomam: Poenitentia in confessione a sacerdote iniuncta aut est maior, aut aequalis, aut minor, quam deberet iniungi, quia accidit saepe propter indiscretionem aut ignorantiam vel negligentiam sacerdotis imponentis poenitentiam, sed nihilominus peccator semper manet coram Deo obligatus ad poenam eiusdem quantitatis. Itaque si maior poenitentia imponitur a sacerdote, quam deberet, tunc id, quod plus fecit homo, in augmentum gloriae sibi cedit. Si autem est aequalis, tunc sufficit ad totius poenae dimissionem. Si autem fuerit poenitentia minor, tunc id, quod residuum est, secundum divinam iustitiam in Purgatorio emendatur, ne aliquod peccatum maneat impunitum. O ergo homo, age poenitentiam. (D)
Ad tertiam quaestionem, qua quaerebatur, utrum sit aliquis locus animabus ad purgandum proprie deputatus, respondetur communiter secundum doctorum sententiam, praecipue Bonaventurae, Richardi et Thomae super IV., quod locus purgationis animarum est duplex. Unus est de lege communi, et iste est locus Purgatorii proprius circa Infernum, ubi sunt quattuor receptacula animarum secundum inferius et superius se habentia. In infimo autem sunt damnati pro peccato actuali mortali. In immediate superiori sunt damnati pro peccato solo originali. In loco, qui immediate est supra illum, sunt animae, quae ad Purgatorium sunt deputatae, quia ille est locus Purgatorii de communi lege. In quarto loco supra istos est limbus sanctorum patrum, qui per Christum est evacuatus, unde patet, quod secundum legem communem proprius est locus Purgatorii secus Infernum. Sed alius quandoque est locus Purgatorii ex lege speciali secundum divinam dispensationem, quia leguntur aliquae animae punire quandoque in privatis locis. Et hoc vult Deus pluribus causis, clarius tribus. Primo propter culpae in loco perpetrationem, ut sic Dei iustitia manifestetur signis evidentibus aliquibus. Unde Gregorius IV. Dialogorum refert, quod quidam presbyter dum ob infirmitatem balneum frequentaret, quendam ibi invenit ad suum obsequium praeparatum sedule semper ministrantem, qui cum pro mercede illi dare vellet panem benedictum, ille maerens dixit: „Ego aliquando huius loci dominus fui, et pro peccatis hic perpetratis deputatus sum huc. Rogo ergo, offer pro peccatis meis panem Deo, et cum me hic non inveneris, scito me liberatum.” Et sic per hebdomadam est liberatus. Secundo hoc Deus ordinat propter liberationem celeriorem, scilicet per suffragia sic impetranda. Tertio propter aliorum instructionem, ut scilicet noverint homines magnam poenam infligi peccantibus in futuro. Aliis quoque consimilibus causis, quas dimitto. (E)
Circa secundum de Purgatorii supplicio tria quaeruntur hic:
· Primo de Purgatorii igne
· Secundo de acerba afflictione
· Tertio de poenae inflictione
Prima quaestio, utrum idem ignis affligat animas in Purgatorio, qui cruciat reprobos in Inferno, respondetur, quod sic. Unde Gregorius IV. li. Dialogorum dicit: Sicut sub eodem igne rutilat aurum et palea fumat, ita sub eodem igne peccator crematur et electus purgatur. Item ad idem videmus, quod idem sol suo eodem radio ceram liquefacit et lutum indurat. Sic idem ignis hos, scilicet in Purgatorio purgat, qui tamen reprobos induratos cruciat. Et ratio, quia ignis in Inferno agit in unumquemque, prout est instrumentum divinae iustitiae. Cum enim ignis ille sit corporalis, ut ab omnibus doctoribus tenetur, ut sic, ergo non haberet de natura sua in spiritum agere. Sed prout est instrumentum divinae iustitiae vindicantis, agit in spiritum. Hoc enim exigit ordo iustitiae divinae, ut anima, quae habet materiam igni congruentem, scilicet peccatum, ardeat in illo igne plus vel minus, prout demeruit, et sic affligit ignis Inferni exsistentes in Purgatorio, licet minus, quam in Inferno, utpote purgans venialia. Idemque ignis cruciat in Inferno acerbissime, et unumquemque illorum secundum peccatorum quantitatem, ut patet XXV. dist. „Qualis”. Sed quomodo animae separatae possunt teneri a tali corporali igne? Respondet Augustinus XII. De civitate Dei, quod sicut anima cum sit spiritus, tamen coniungitur corpori et aggravatur per corpus, sic ille ignis habet ex divina iustitia et eius virtute, quod spiritus sibi coniungi possit. Unde magister Iulianus: Si spiritus viventis hominis ligatur corpore, cur non magis post mortem corporeo igne teneatur. Unde licet damnati libenter solvi vellent ab igne, sed nequeunt, quia alligabuntur igne perpetuo virtute divinae iustitiae. (F)
Secunda quaestio, utrum poena Purgatorii sit acerbissima prae omni poena temporali. Ad hoc respondetur, quod sic. Et approbatur tripliciter:
· Primo auctoritate
· Secundo ratione
· Tertio exemplaritate
Primo auctoritate. Nam Augustinus XXV. dist. „Qui in aliud” et de poenitentia dist. VII. c. ultimo dicit sic: Qui in aliud saeculum distulit fructum conversionis, purgabitur igne purgationis. Hic ignis etsi non sit aeternus, miro tamen modo gravis est, superat enim omnem poenam, quam umquam passus est aliquis in hac vita vel pati potest. Numquam – inquit – in carne tanta inventa est poena, licet mirabilia martyres passi sunt tormenta et multi nequiter, quanta sustinerunt supplicia. Studeat ergo quisque sic delicta corrigere, ut post mortem non oporteat poenam tolerare. Haec Augustinus ubi supra coniunctim. Unde ut idem Augustinus dicit, gravius est esse in Purgatorio ad ictu oculi, quam fuerit poena sancti Laurentii in craticula, et quidquid poenae in hac vita potest excogitari. Et subdit, quod qui Purgatorium petit, nescit, quid petit. Hinc etiam Chrysostomus dicit: Intende, anima mea, quascumque poenas saeculi, totum leve erit respectu poenae Purgatorii. Item Hieronymus: Intende, homo, qualitatem et quantitatem poenitentiae, quae debet poenae Purgatorii aequipollere.
Secundo probatur ratione secundum Richardum super IV. dist. XX., quia motus animarum in Purgatorio non retardatur mole corporis, et ideo vehementissime desiderant cum Deo perfecta fruitione coniungi, scilicet ad quod sunt creatae ut ad finem ultimum. Ideoque ex absentia visionis divinae vehementissime affliguntur, cum tempus videant advenisse, quo cum Deo perfecte deberent coniungi, unde poena damni in Purgatorio est acerbissima. Nec dubium, quod animae vellent ibi omnem poenam huius vitae praeacceptare, ut quantotius haberent Deum videre. Item etiam ex poena sensus est ibi acerbissima, quia ignis Purgatorii magis est activus igne nostro, qui tamen inter omnia elementa maxime est afflictivus. Nam secundum Augustinum ignis noster in hoc mundo est tamquam ignis depictus in afflictione respectu poenae ignis Purgatorii. Subdit ergo Richardus, quod nulli dubium debet esse, quin poena Purgatorii longe sit gravior, quam quaecumque poena in hoc mundo. Et ad id adducit, quod Algazel V. libro Physicorum c. IV. dicit, quod scilicet anima in hoc mundo propter occupationem sui corporis est, sicut qui occupatur in bello vel in periculo, ubi non percipit laborem vel laesionem suam, sed in Purgatorio est apprehensionis fortioris, ubi libere sentit cruciatum suum. Unde idem Algazel dicit, quod in Purgatorio est cruciatus ineffabilis, sed omnis poena huius vitae est effabilis, ergo etc. O Deus, quid erit ergo damnatis.
Item alia ratio est secundum Aureolum in Compendio, quia Deus hic plus ponderat virtutem bonae voluntatis et emendationis in poenitentia, quam poenam afflictionis in Purgatorio non ita voluntariam. Sicut plus valet et ponderatur modicum auri, quam multum cupri vel plumbi, et ideo necesse est, quod ad valorem satisfactionis id, quod defecit de voluntate in praesenti, in futuro suppleatur in poenae acerbitate, concorditer Bonaventura. Haec sufficiant. (G)
Tertio probatur exemplis. Nam Iacobus episcopus Tusculanus scribit, quod quidam mortuus precibus sancti cuiusdam fuit resuscitatus de Purgatorio ad agendum poenitentiam in terris, hic tantum se afflixit, quod in sepulchris habitavit, quamdiu vixit post hoc, et in nive, glacie et igne se volutabat. Interrogatus, cur hoc faceret, respondit: „Si lacus ante ecclesiam totus igneus esset, mallem in eo manere usque in diem iudicii, ut possem evadere poenam Purgatorii.” Item pro exemplo sufficiat, quod praecipui sancti Dei, qui utique non sunt extimandi fatui, sane vitam duxerunt arduam et gravem, egerunt poenitentiam, ut evaderent Purgatorium. Nam et ad designandum gravitatem poenae Purgatorii secundum Wilhelmum in Rationali non canitur in missa defunctorum „Gloria in excelsis”, quia nondum sunt in ea, nec pax datur, quia pacem a poenis non habent, sed petimus „Requiem aeternam dona eis, Domine” etc.
Tertia quaestio, utrum poena Purgatorii infligatur per ministerium daemonum vel angelorum. Ad quod breviter respondet Richardus in IV. dist. XX.,concorditer Bonaventura, quod quamvis boni angeli et mali assistant morientibus, boni ad adiuvandum, mali ad nocendum, si possunt, et ad videndum, si quid habent in eis, et quamvis boni per bonos ducantur ad locum Purgatorii comitantibus malis et libenter aspicientibus poenas ipsorum propter invidiam, tamen in loco poenali non puniuntur ministerio daemonum, quia cum tales de daemonibus triumpharunt, iuste non decet, ut puniantur per eos, et quia sciunt daemones hanc poenitentiam esse ad salutem illarum animarum, sed daemones non quaerunt utilitatem animarum, ergo etc. Item non puniuntur etiam ministerio bonorum angelorum, quia concives suos illi potius consolantur et confortant, quam tam vehementer affligerent. Relinquitur ergo, quod puniantur animae in Purgatorio sola divina iustitia ignem illum sicut instrumentum applicante ad punitionem earum. Haec Richardus et Bonaventura. O ergo Christiane, adverte haec et provide tibi. (H)
Circa tertium de lamento animarum conquerentium sit pro conclusione verbum Guidonis in sermone dicentis sic: Conqueruntur animae in Purgatorio eo, quod non fit mentio de eis in hoc saeculo. Haec ille. Sed gratia huius quaeritur, de quibus hominibus animae in Purgatorio conqueruntur eo, quod non faciunt mentionem et subsidia pro illis. Hoc quippe scire est utile, ut sciamus cavere, quia ut Beda ait: Indignus erit omni suffragio, qui defunctorum immemor fuerit in hoc saeculo. Et Hieronymus: Quantam consolationem defunctis impendimus, tantam viceversa recipimus. Unde et in themate dicitur: Memento iudicii mei, sic enim erit et tuum etc. Respondetur ergo, quod animae conqueruntur super septem hominum genera praecipue.
Primo super amicis et beneficiatis infidelibus, quia non refundunt illis charitatem, ut deberent, sed iuxta dictum Ps.: Obliti sunt benefactorum eius. 6 Et haec est magna ingratitudo. Unde Seneca li. De beneficiis dicit: Gratiam referre beneficiis turpe est, ingratus est, qui dissimulat accepisse beneficium, quod accepit, ingratior, qui non reddit, ingratissimus omnium, qui oblitus est. Haec ille.
Secundo super bona derelicta usurpantibus et rapientibus, sicut sunt heu multi, quibus committuntur aliqua bona, ut dent heredibus vel pro animae salute, et illi sibi tamquam propria iniuste usurpant. De talibus Hieronymus XII. q. II. „Gloria” dicit: Amico rapere quicquam furtum est, Ecclesiam fraudare sacrilegium est, accepisse pauperibus erogandum et exinde aliquid subtrahere omnium praedonum crudelitatem superat. Haec ille.
Tertio conqueruntur super cognatis et coniugibus, qui eis non subveniunt, cum tamen illorum bona possideant, tales sunt ingrati et immisericordes ac infideles, sicut si quis videret consanguineum vel maritum, patrem aut matrem esse in igne, et posset liberare, sed non vult. Unde Iac. II.: Iudicium sine misericordia fiet illi, qui non facit misericordiam. 7 Ambrosius: Indignum est illi Deum esse propitium, qui crudelis est in proximum.
Quarto super debitoribus. Nam secundum doctores per mortem non solvitur obligatio, qua vivus tenetur mortuo, sed tenetur homo restituere aut heredibus, si habet, aut pro anima illius exponere, quod si vivus non habet, unde possit solvere, tenetur satisfacere in spiritualibus, scilicet pro anima orando, ieiunando etc. Item domini tenentur servis, Augustinus XIV. q. VI. „Si res”: Peccatum non dimittitur, nisi restituatur ablatum.
Quinto super exsecutoribus. Unde consilium XIII. q. II.: Qui oblationes – inquit – defunctorum retinent, et ecclesiis tradere demorantur, ut infideles sunt ab Ecclesia abiciendi. Tales enim sunt egentium necatores et homicidae, ut patet ibidem etc. „Clerici”.
Sexto conqueruntur animae super fructus elemosynarum suarum capientibus, et pro ipsis fideliter non orantibus, ut sunt plures presbyteri habentes praebendas et altaria, et religiosi habentes monasteria ab illis constructa, aut alii pauperes habentes provisiones, qui tenentur non solum pro seipsis, sed etiam pro vivis et defunctis, quorum elemosynis sustentantur, exorare, ut Hieronymus X. q. I. „Quia sacerdotes” testatur. Si enim tales non orant, iudicium Dei incurrunt.
Septimo conqueruntur super omnibus, qui succedunt in suis bonis temporalibus. Nam omnes, qui hereditant bona defunctorum, tenentur subvenire illis, a quibus talia habent, immo etiam uxor maritata alteri, ut patet per Gregorium XIII. q. II.: Ultima – inquit – voluntas defuncti modis omnibus servari debet. Ibi Glossa dicit, quod pro lege est servanda, et si quis eam non servat, hoc ipsum, quod ei est relictum, aufertur, XI. q. I. „Silvester”. Nam et Deus tales non servantes plagat in praesenti et in futuro.
Narratur in legenda et Speculo historiali: Miles quidam in bello Caroli, ut Turpinus ait, rogavit cognatum suum, ut si moreretur in bello, equum suum venderet, et pretium pauperibus daret. Quo mortuo equum sibi nimis placentem retinuit, postea defunctus eidem nocte XXX. apparuit tamquam sol refulgens, dicens: „Ecce tanto tempore fecisti me ardere in Purgatorio, quia equum non vendidisti, ut pauperibus pretium dares, sed impune non feres. Hodie enim ferent animam tuam in Infernum diaboli, ego autem purgatus vado in regnum Dei.” Et ecce subito in aere auditus est clamor daemonum ut leonum, ursorum et luporum, qui ipsum rapientes in montibus colliserunt.
O ergo homo, compatere defunctis, et subveni, ut evadas damnationem, et habeas vitam aeternam. Amen.



1 Sir 38,23
2 Sir 41,5
3 Hbr 9,27
4 Apc 14,13
5 Iob 21,13
6 Ps 77,11
7 Iac 2,13