[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXXV.]

De omnibus sanctis
Sermo quartus, scilicet de sanctitatis imitatione et beatitudinibus, quae in evangelio leguntur

Elegit nos Deus in Christo, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate. Eph. I. 1, et ad laudem huius festivitatis. (A)

Sicut docet Sacra Scriptura, sancti Dei multum gaudent et gloriantur. Primo de divina electione. Idcirco Apostolus ubi supra dicit: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo.
2 Lyra: id est quae finaliter habebitur in caelo per Christum. Sicut – inquit – elegit nos Deus, scilicet ex omnibus hominibus mundi periclitantibus, et hoc maius est, quam elegisse in regem terrenum. Secundo gaudent sancti et gloriantur de conscientiae puritate et animae sanctitate, II. Cor. I.: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae. 3 Ideo Apostolus in themate subdit, ad quid Deus sanctos elegit, dicens: ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius. Tertio gaudent de gratiae divinae dulcedine, quae habetur in charitate Christi Iesu. Ideo addit: in charitate. Sed quoniam hodie omnium sanctorum festum celebramus, ut ipsos venerando imitari conemur in sanctitate. Nam ut ait Chrysostomus super Matth.: Frustra sanctos colit, qui eorum sanctitatem spernit imitari. Idcirco in themate isto hortamur, ut noverimus nos a Deo fore electos in Christianos, quatenus exemplo sanctorum simus sancti et immaculati, id est a peccatis mundi et in charitate vera Dei et proximi, quatenus sic ad eorum gloriam et gaudium pervenire valeamus. Dicit ergo Apostolus: Elegit nos Deus in Christo, ut essemus sancti etc. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro hoc sermone:
· Primum de sanctitatis imitatione, ibi: Ut essemus sancti
· Secundum de sanctitatis cognitione, quod sequitur ad primum articulum
· Tertium de sanctitatis beatificatione, scilicet de conspectu Dei in patria (B)
Circa primum de imitatione beatorum in sanctitate ut melius clarescat, qualiter debeamus hoc facere, quaeruntur tria:
· Primo, quid est sanctitas
· Secundo, per quae adquiritur sanctitas
· Tertio, qualiter conservatur sanctitas
Primo ergo quaeritur, quid sit sanctitas. Ad quod respondet Dionysius De divinis nominibus c. XII.: Sanctitas est, quae ab omni peccato est libera et perfecta puritas. Declaratur, quia sanctus dicitur quasi sanguine tinctus secundum Catholicon, et hoc de veteri consuetudine, eo quod in veteri lege omnia mundabantur in sanguine, et sic consecrabantur. Sic modo quicumque a peccatis mundatur et consecratur sive in baptismo, sive in poenitentia et aliis sacramentis, non nisi per sanguinis Christi meritum mundatur et sanctificatur, ut sit sanctus. Ex quibus patet primo, quod nullus hominum potest esse sanctus, nisi in fide Christi, cuius sanguinis merito sanctificantur, quicumque mundantur. Secundo patet, quod homo etiam in fide Christi exsistens non potest esse sanctus, nisi vivat sic, quod abstineat se a peccatis pure et munde. Tertio sequitur, quod si quis peccaverit, per poenitentiam et alia sacramenta in fide et virtute sanguinis Christi sanctificari poterit. Unde I. Ioh. II.: Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis, sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.
4 Haec ibi. (C)
Secundo quaeritur, per quae potest quis effici sanctus. Ad hoc respondet Chrysostomus super Matth. dicens: Tria faciunt sanctum: a peccatis munditia, Spiritus Sancti praesentia, operis boni affluentia. Primum ergo est efficiens hominem sanctum munditia a peccatis. Unde II. Cor. VII.: Emundemus nos ab omni inquinamento carnis, et spiritus perficientes sanctificationem nostram in timore Dei.
5 O ergo peccator, hoc pro certo tene, quod quamdiu in peccato iaces, non potes esse sanctus, sed in statu es damnationis. Exemplum videmus in omni re naturali, quod purum et mundum ascendit superius, et immundum ac vile descendere habet inferius, patet de caelo, quod est mundum et superius, et de terra, quae est immunda, et ideo infimum locum tenet. Item in aqua, quae superius est, clara et munda, inferius lutosa. Item in dolio vinum superius est clarum et mundum, in fundo habet faeces. Sic in proposito homo mundus a peccato habet ascendere sursum, scilicet in caelum, sed peccator habet descendere in Infernum, Iob XXI.: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad Inferna descendunt etc. 6 Secundum est, quod efficit sanctum, Spiritus Sancti praesentia, sine quo non est gratuita charitas in homine. Unde Rom. V.: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum etc. 7 Sed sine vera et gratuita charitate non potest quis esse sanctus, I. Cor. XIII.: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut etc., et si fidem habuero ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero etc. 8 Tertium est bonorum operum affluentia, quia scribitur Iaco. II.: Fides sine operibus mortua est in semetipsa. 9 Item Gregorius: Amor Dei non potest esse otiosus, operatur enim magna, si est, si vero operari renuit, amor non est. Et sic patet propositum. (D)
Tertio quaeritur, qualiter adquisita sanctitas conservetur. Nam sicut thesaurum adquirere et perdere parum valet, sic et sanctitatem. Respondetur ergo, quod quattuor sunt sanctitatis conservativa. Primum est carnis mortificatio, I. Cor. IX.: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.
10 Sicut enim carnes putrescunt, nisi bene saliantur, sic in proposito, nisi caro diligenter mortificetur. Nam Iac. I.: Unusquisque temptatur a concupiscentia sua etc. 11 Secundum conservativum sanctitatis est occasionum peccati devitatio, sicut est mulierum societas, aspectus, auditus et sensuum irrefrenatio. Augustinus: Temptationi subiacet, cui femina est coniuncta. Idem: Crede mihi, episcopus sum, et non mentior: Cedros Libani vidi corruisse per feminam. Item Bernardus: Mors intrat per fenestras nostras, si sensus exteriores sollicite non custodiuntur. Tertium est devota oratio, Mat. XXVI.: Vigilate et orate, ut non intretis in temptationem etc. 12 O ergo homo, adverte, quam ferventes fuerunt sancti circa sui custodiam, et tu imitari eos stude. Quartum conservativum est assidua crucis Christi cogitatio. Isidorus: Nil tam efficax medicamentum contra omnia vitia, sicut passionis Christi memoria. (E)
Circa secundum principale de sanctitatis cognitione quaeritur, qualibus signis cognosci potest perfecta sanctitas in homine. Respondetur secundum doctores, quod triplex est differentia signorum. Primo quaedam sunt signa, quae tantummodo ostendunt sanctum, sed non faciunt, ut miracula. Gregorius: Miracula sanctum ostendunt, sed non faciunt. Nam hoc est etiam malorum, ut patet de Antichristo et aliis, de quibus Matth. VII. Christus dicit: Multi dicent mihi: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et daemonias eiecimus, et virtutes multas fecimus? Et confitebor illis, quia numquam novi vos.
13 Ubi nota secundum Ludolphum, quod miracula quandoque fiunt ex merito invocantis nomen Domini, quandoque ex merito illius, super quem invocatur, quandoque nec ex huius, nec ex illius merito, sed ob utilitatem assistentium, ut videntes Deum honorent, et virtus Christi ostendatur, quandoque autem ad damnationem invocantis, scilicet quando ex hoc ille in elationem et vanam gloriam extollitur, vel aliquo alio vitio occasionaliter nocent facienti miracula, vel etiam aliis, qui ex hoc obcaecantur, ut videntes non videant. Non mireris ergo, si quandoque iniqui prophetent aut miracula faciant, quia istae sunt gratiae gratis datae, et ideo dantur principaliter ad utilitatem Ecclesiae, etiam per malos, sicut dominus elemosynam per malum servum quandoque facit. Secundo quaedam signa licet non ostendant, tamen efficiunt sanctum, ut sunt intima opera virtutis et gratiae, scilicet fides, humilitas, munditia, charitas, patientia et aliae virtutes interiores, quae etsi sanctum reddunt hominem vere, non tamen ostendunt, quia ab hominibus talia deridentur, Iob XII.: Deridetur iusti simplicitas. 14 Gregorius in Moralibus: Ab huius mundi sapientibus puritas, mansuetudo et simplicitas et humilitas reputatur fatuitas, quia reprobi abominantes talia fatuitatem putant, quae iusti Deo grata offerunt. Tertio quaedam sunt signa, quae sanctum faciunt hominem simul et ostendunt, ut sunt exteriora opera virtutum. Et talia praecipua sunt septem signa perfectae sanctitatis. (F)
Primum signum arduorum operum exercitatio praecipue in pietate misericordiae ad proximum. Nam I. Tim. IV. dicitur: Exerce te ad pietatem.
15 Corporalis enim exercitatio ad modicum utilis est, scilicet ad repressionem concupiscentiae, quae reprimitur per ieiunia, vigilias et huiusmodi, quia modicam potestatem habet concupiscentia in perfectis, eo quod est repressa ex bono virtutis exercitio, nec permittitur regnare in eorum corpore. Sequitur ibidem: Pietas autem ad omnia utilis est (scilicet quia disponit hominem et ad se et ad proximum optime), promissionem habens vitae, quae nunc est, id est gratiae (et futurae), 16 id est gloriae. Haec Lyra. Secundum signum benigna in adversis toleratio et gratiarumactio. Unde Gregorius: Ego – inquit – patientiam veram in adversis praefero quibusvis miraculis, etiam si mortuos quis suscitaret, unde et in canonizatione sanctorum fit inquisitio maxima et vis de patientia cum charitate, ut patet per Hieronymum I. q. I. „Vide quantum”, VII. q. I. „Omnis qui”. Hinc etiam Bernardus in libro de interna conversatione: Sine patientia non sunt multum ponderanda merita. Tertium est charitatis inflammatio, scilicet in moriendo et vivendo cum Christo. Augustinus De natura et gratia: Charitas nascitur, nata nutritur, nutrita roboratur, roborata perficitur, quae cum perfecta fuerit, dicit: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Haec ille. Quartum est despectus mundi et divinorum delectatio. Unde sanctum in Graeco dicitur agios, id est sine terra, quia ille verus sanctus est, qui nil terrenum cupit, sed in solo Deo delectatur, ut ait Dionysius De divinis nominibus. Augustinus: Venenum charitatis est cupiditas. Quintum signum est excessus mentis ex amore divino. Nam Dionysius dicit: Est exstasim faciens divinus amor non dimittens suiipsorum amatores esse, sed ipsius Dei. Sextum est fletus uberior in sancto desiderio. Augustinus: Quanto quisque est sanctior et sancti desiderii plenior, tanto fit in eius oratione fletus uberior. Et sic patet. Septimum est gratiarum facilis impetratio. Ps.: Voluntatem timentium se faciet scilicet Deus, et deprecationem eorum exaudiet. 17 Haec sunt signa praecipuae et perfectae sanctitatis. Conemur itaque, carissimi, et si non valeamus esse perfecti, tamen pro modulo nostro satagamus imitari et ipsorum intercessiones exorare, ut per eorum merita salvemur. (G)
Circa tertium de beatificatione scilicet sanctorum accipiamus hanc quaestionem, qualiter homo debeat imitari sanctos in ipsis beatitudinibus, quas Salvator ponit et Ecclesia legit in hodierno evangelio expressius. Ad quod omittendo causa brevitatis multa, quae de hoc scribuntur in sermonibus, sufficiat breviter notare, quod ut dicitur Matth. V., diversae sunt beatitudines sanctorum et eorum merita ac praemia correspondentia, secundum quas promisit nobis Christus regni caelestis vitam beatam. Quam promissionem in morte sua confirmavit per testamentum. Unde Ps.: Disposui testamentum electis meis.
18 Per has ergo beatitudines observantes sancti possident vitam beatam diversis ordinibus et imitando sanctos, nos quoque adquirere et possidere poterimus per easdem. O devota anima, eleva mentem ad contemplandum ordines omnium sanctorum et beatam illam caelestem curiam.
Primo quidem in supremo ordine in caelo est Sancta Trinitas personarum divinarum, scilicet Pater, Filius et Spiritus Sanctus, unus Deus omnipotens, quem hodie debemus maxima devotione adorare et collaudare in sanctis suis, quia ipse est creator, redemptor et glorificator omnium electorum suorum. Unde Rabanus, sicut legitur in lectione hodierna, dicit: Nunc ergo, fratres carissimi, in omnium primordiis sanctorum nobis nominare, laudare et glorificare condecet Deum, qui cunctos condidit sanctos, per quem omnia facta sunt, cuius maiestas nec incipit, nec desinit in saeculum. Secundo ordine post Deum super omnes angelos et beatos consistit Beata Virgo Maria, domina omnium creaturarum, et ideo hodie ipsa summe est honoranda, quia est regina et domina angelorum et hominum, mater Dei et spiritualis mater Christianorum, advocata saeculi, mater gratiae et misericordiae. Unde canit Ecclesia: Maria mater gratiae etc., in hora mortis suscipe, ut sciamus, quod non nisi per ipsam salutem habere possumus. Tertio est ordo angelorum per distinctionem novem chororum, qui etiam in hodierna sollemnitate sunt multum honorandi, quia sunt nostri custodes et in caelum ductores, orationum nostrarum praesentatores, de salute nostra congaudentes, teste Salvatore Lucae XV.: Gaudium est angelis Dei super uno peccatore etc. 19 Isti omnes beatificati sunt per charitatem et amorem divinum, ergo qui vult beatificari cum angelis, adhaereat Deo et Christo per amorem. Unde Anselmus de similitudinibus dicit: O charitas, quam magnum est vinculum tuum, quod non solum angelos Deo, sed Deum et hominem mirabiliter copulasti, Deum ad terram traxisti, ad columnam ligasti, cruci affixisti, sepulchro clausisti, et ad Inferos attraxisti. Quis, inquam, fecit haec omnia, nisi amor salutis nostrae? O graviores saxo et plumbo, quos tanti amoris vinculum non trahit sursum ad Deum, ex quo prius traxit Deum deorsum ad homines. Quarto ordine super alios sanctos consistit coetus apostolorum, quia ut Dionysius De ecclesiactica hierarchia dicit: Gradus apostolicus est supremus, utpote Christo vicinissimus in Ecclesia militante, sicut et Seraphim in Ecclesia triumphante. Istis promisit et legavit Christus regnum caelorum per primam beatitudinem, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 20 Isti enim fuerunt primi, qui propter Christum omnia reliquerunt. Et nos ergo debemus ipsos in hoc imitari, si volumus ad eorum beatitudinem pervenire, et debemus ipsos hodie honorare et invocare, quia per eos sumus in fide Christi plantati et edocti ad salutem. (H)
Quaeritur: Qualiter debeat et teneatur Christianus hanc beatitudinem habere, scilicet paupertatem spiritus. Respondetur secundum doctores, quod tripliciter. Uno modo Deum humiliter timendo, Chrysostomus in homilia: Pauperes spiritu dicuntur humiles et formidantes Dei iussiones. Secundo nil mundi aeque Deo diligendo vel contra praeceptum Dei cupiendo. Ps.: Divitiae si affluant, nolite cor apponere,
21 scilicet per affectum amoris. Hieronymus: Pauperes spiritu sunt non qui rebus tantum, sed voluntate sunt pauperes. Sunt enim quidam pauperes Deo, et non mundo, sicut David rex et alii sancti divites, qui inter divitias spiritum habent paupertatis, cum eis per amorem non haerent. Alii autem sunt pauperes mundo, et non Deo, ut qui nil habentes cupiunt libenter habere, sicut sunt fures et latrones. Tertio autem modo perfectissimo pauperes spiritu sunt amore Christi omnia mundana relinquentes, sicut apostoli et religiosi, sed hoc est perfectionis, ad quod non tenentur communes Christiani, I. q. II. „Sacerdos”. Quinto ordine sunt agmina patriarcharum, quibus Christus legavit regnum caelorum per secundam beatitudinem, dicens: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. 22 Nam mitis est, qui non resistit malo, scilicet per impatientiam, sed vincit in bono malum, ut dicit Augustinus, scilicet refrenando passiones irae secundum dictamen rationis et divinae legis. Sic fecerunt patriarchae, ut patet de Noe in fabricatione arcae, de Abraham in peregrinatione, de Isaac in immolatione, de Iacob in persecutione ipsius Esau, de Ioseph in venditione. Qui ergo vult beatificari cum patriarchis, studeat esse mitis. Augustinus: Rixantur immites pro regno terreno. Beati autem mites, quoniam ipsi possidebunt terram viventium, de qua expelli non poterunt. Sexto est ordo prophetarum, quibus Christus legavit caelum per tertiam beatitudinem, dicens: Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. 23 Nam prophetae luctum habuerunt pro peccatis populi, ut patet de Moyse Exo. XXXII., de Isaia ca. LXI., de Ieremia ca. IX., de Daniele ca. X. Qui ergo luctum pro peccatis propriis et alienis faciunt, cum prophetis beatificabuntur. Septimo ordo martyrum, quibus legavit Christus caelum per beatitudinem patientiae, dicens: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 24 Fac et tu, homo, similiter. Octavo est ordo confessorum, quibus legavit Christus caelum per beatitudinem, dicens: Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. 25 Nam confessores tanto desiderio fervebant ad iustitiam omnis virtutis et probitatis, quod merito canitur de eorum unoquoque sic:
Qui pius, prudens, humilis, pudicus,
sobrius, castus fuit et quietus,
vita dum praesens vegetavit eius
corporis artus.

Honora ergo eos imitando, ut sis in numero eorum. Nono est ordo virginum, quibus legavit Christus beatitudinem munditiae, dicens: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. 26 Debemus ergo eos honorare hodie et imitari in castitate. Decimo ordo religiosorum, quibus Christus legavit in testamento beatitudinem pacis in conscientia, dicens: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. 27 Nam religiosorum est esse in omnimoda pace conscientiae, et etiam alios ad pacem reducere, quia ipsi sunt in claustro tamquam in caelesti Paradiso, ubi pax summa viget et laus semper divina. Unde Gregorius: Quid est pax ista transitoria, nisi quiddam vestigium pacis aeternae. In hoc debemus imitari eosdem, quia ubi pax, ibi Deus. Bernardus: Sicut in pace factus est locus Dei, sic in discordia locus diaboli. Undecimo est ordo viduarum et coniugatorum, quibus Christus legavit caelum per beatitudinem misericordiae, dicens: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. 28 O ergo homo, exhibe misericordiam esurientes alendo, peregrinos suscipiendo etc., ut tibi Deus misereatur. Duodecimo est ordo omnium electorum, quibus Christus testamentum legavit, ut servent fidem formatam charitate inviolatam in omni adversitate, quoniam post enumerationem octo beatitudinum concludit dicens sic: Beati estis, cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint, dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. 29
Accedamus ergo, carissimi, et humiliter genu flexo rogemus Dominum Iesum, ut per merita omnium sanctorum suorum, praecipue Beatae Matris suae, ac passionis et sanguinis ipsius Christi det nobis haec servare in praesenti, et tandem feliciter regnare in caelo cum beatis sine fine. Amen.



1 Eph 1,4
2 Eph 1,3
3 II Cor 1,12
4 I Io 2,1-2
5 II Cor 7,1
6 Iob 21,13
7 Rm 5,5
8 II Cor 12,1-2
9 Iac 2,26
10 I Cor 8,27
11 Iac 1,14
12 Mt 26,41
13 Mt 7,22-23
14 Iob 12,4
15 I Tim 4,7
16 I Tim 4,8
17 Ps 144,19
18 Ps 88,4
19 Lc 15,10
20 Mt 5,3
21 Ps 61,11
22 Mt 5,4
23 Mt 5,5
24 Mt 5,10
25 Mt 5,6
26 Mt 5,8
27 Mt 5,9
28 Mt 5,7
29 Mt 5,11-12