[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXXIV.]

De omnibus sanctis
Sermo tertius, scilicet de huius festi celebritate et copiosa sanctorum mercede

Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Mat. V. 1 et in evangelio hodiernae sollemnitatis. (A)

Si, carissimi, diligenter consideramus, merito hodie gaudere debet in Christo omnis Christianus, et laudes ac gratias Deo agere. Primo quia hodie Christus et sanctissima mater eius et omnes sancti angeli atque omnes beati in patria gaudent, et Deum laudant iucundissime pro sibi collatis beneficiis gloriae ineffabilis. Debemus ergo ut membra congaudere. Gaudent etiam pro honore, qui hodie exhibitur eis ab Ecclesia, non quia indigeant, sed ut pro nobis intercedendo et suffragia impetrando nos ad caelestem patriam ducere Deo bono praestante valeant. Nam et Hieronymus ait ad Vigilantium: Si sancti adhuc in corpore constituti quando pro se debebant esse solliciti, orabant pro aliis, etiam inimicis, quanto magis post coronas, victorias et triumphos orant in patria, ubi charitas non est imminuta, sed augmentata. Congaudendum est ergo ipsis, ut et nos charitatem ad illos habere ostendamus veraciter. Unde hortatur Apostolus Ro. XII.: Charitate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes gaudete cum gaudentibus,
2 scilicet sanctis. Secundo quia mercedem inenarrabilem pro bonis operibus cum sanctis sumus accepturi a Deo in caelesti patria. Hortatur ergo Ecclesia hodie nos ad gaudendum pluribus passibus officii, scilicet in introitu missae dicens: Gaudeamus omnes in Domino diem festum celebrantes sub honore etc. Item in epistola, ubi canit, quomodo omnes sancti Deum iubilose in caelo laudant dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super throno, et Agno, 3 et plura talia. Denique potissime in evangelio iuxta verba dicta: Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Unde ex istis verbis tria mysteria notabimus pro hoc sermone ad honorem sanctorum.
· Primum mysterium dicitur gaudiosae celebrationis, ibi: Gaudete et exsultate
· Secundum dicitur copiosae adquisitionis, ibi: Quoniam merces vestra copiosa
· Tertium dicitur gloriosae remunerationis, quia merces est in caelis (B)
Circa primum de celebratione huius festi quaeritur: Quare Ecclesia instituit celebrandum festum omnium universaliter sanctorum? Ad quod respondetur, quod praecipue quadruplici ratione:
· Prima accipitur ex parte Dei
· Secunda ex parte sanctorum Christi
· Tertia ex parte nostri
· Quarta ex parte auxilii
Prima ratio ex parte ipsius Dei, ut scilicet Deum verum, in cuius fide sancti omnes salvati sunt, recognoscamus, et idola falsorum deorum respuamus. Legitur enim, quod cum Romani universo orbi dominarentur, quoddam templum construxerunt in honorem omnium idolorum, quod vocaverunt Pantheon, a ’pan’, quod est ’totum’, et ’theos’ ’deus’, et sic sonat ’toti dii’. In huius templi medio suum idolum collocantes omnium provinciarum simulacra per circumitum statuerunt respicientia rectis vultibus ad idolum Romanorum. Si quando autem aliqua provincia rebellaret, continuo – ut aiunt arte diabolica – illius provinciae simulacrum idolo Romanorum terga vertebat innuens, quod ab eius dominio recessissent, et sic Romani statim illuc exercitum mittebant ad subiugandum. Tempore igitur Phocae imperatoris, dum iam Roma dudum fidem Domini receperat, Bonifacius papa impetravit hoc templum a caesare circa annos Domini DCV., et eliminata idolorum spurcitia consecravit ipsum in honore Beatae Virginis Mariae et omnium martyrum Christi. Quae ecclesia nunc Sancta Maria Rotunda a populo appellatur. Nondum enim confessorum sollemnia ab Ecclesia agebantur, sed postea quidem Gregorius papa instituit per universum mundum hunc diem dedicationis illius templi in honorem omnium sanctorum celebrari Kal. Novembris, ut hodie omnes sancti venerarentur, et Deus in eis glorificaretur. (C)

Ubi notandum, quod septem ordines sanctorum hodie celebrantur a fidelibus Christianis, sed per contrarium septem genera idolorum coluntur a malis Christianis, quibus universitas daemonum comprehenditur. Primo quidam hodie celebrant festum omnium angelorum, scilicet humiles Deum humiliter colentes, et contritionem de peccatis assumentes. Angeli enim sunt valde humiles, quia non dedignantur nobis servire miseris. Heb. I.: Omnes sunt administratorii Spiritus etc.
4 Sed contra hoc hodie festum Luciferi faciunt heu multi, scilicet omnes superbiam sectantes et vane se ornantes. Iob XLI.: Ipse, scilicet diabolus, Lucifer est rex super omnes filios superbiae. 5 Secundo patriarcharum festum faciunt misericordes. Ecci. XLIV.: Hi sunt viri misericordiae, hereditas sancta nepotum etc. 6 Econtra avari faciunt festum Mammonae, de quo Mat. VI.: Non potestis Deo servire etc. 7 Tertio prophetarum festum faciunt orationi et devotioni insistentes. Econtra festum Beelphegor faciunt trufis et tabernis ac ludis se dantes. Nam Beelphegor interpretatur ’deus vetustatis’. Quarto apostolorum festum faciunt verbum Dei audientes. Econtra faciunt festum Beelzebub, quod interpretatur ’deus muscarum’, detrahentes et aliis obloquentes. Quinto martyrum festum faciunt patientiam habentes. Econtra festum Satan, id est: adversarii faciunt iram tenentes. Sexto confessorum festum faciunt abstinentes et sobrii. Econtra Belial, quod interpretatur ’devorator’, faciunt festum gulosi et ebriosi. Septimo virginum festum faciunt continentes et mundi. Econtra festum Asmodei faciunt luxuriosi, qui per hoc vitium occidit luxuriosos, ut patet Tob. VI.: Qui Deum a sua mente excludunt et libidini vacant, super hos daemon Asmodeus habet potestatem. 8 O ergo homo, stude hodie sanctos colere, non diabolum. Unde Hieronymus: Totiens diabolo genuflectimus, quotiens peccamus.
Secunda ratio, scilicet quia hodie celebratur festum omnium sanctorum, accipitur ex parte sanctorum Christi, quia omnes debemus honorare. Et quia sunt multi, nec sufficimus omnibus specialia festa exhibere, ideo Ecclesia omnes hodie communiter honorat. Nimirum ut Hieronymus in Epistola ad Heliodorum et Chromatium dicit: Nullus dies est per annum, qui infra numerum quinque milium martyrum reperiri possit ascriptus excepto die Kalendarum Ianuarii. Nam illo die Romani neminem interfici praeceperant, eo quod esset prima dies anni Iano, qui fuit primus rex Italiae, dedicata. Et quia tunc consules permutabant, ideo illi diei deferebant. Cum ergo solummodo martyrum numerus tantus sit et adhuc plus, quid est de confessoribus et virginibus, patriarchis et prophetis? Unde omnes universaliter hodie colimus.
Tertia ratio ex parte nostri. Nos enim multorum sanctorum festa specialia negligenter celebramus, ideo hodie per devotionem supplemus. Unde Rabanus dicit: Decretum est, ut hodie sanctorum omnium memoria habeatur, ut quidquid humana fragilitas per ignorantiam vel negligentiam seu per occupationem saecularium rerum omisit, hac die solvatur. Sed diceres: Nonne sufficit ergo aliis sanctorum festis dimissis et vigiliis hoc solum festum colere et vigiliam eius ieiunare? Respondetur, quod non sufficit ad salutem, sed oportet, quod et illa festa specialia et vigilias, quae sub praecepto sunt, observemus. Si tamen quis deliquit, poenitentiam veram agat cum proposito de cetero cavendi a peccatis et observandi omnia praecepta, et sic satisfacere potest. Bernardus: Vere poenitens id, quod perdidit de tempore, restaurare poterit bono opere.
Quarta ratio ex parte auxilii, ut scilicet per sanctorum intercessionem adiuvemur coram Deo ad exaudiendum in omni petitione, et subveniendum in omni necessitate et indigentia, ac ad consequendam gratiam et gloriam tandem caelestem. Nam Hieronymus dicit, quod impossibile est preces multorum non exaudiri, et ideo hodie omnes honoramus, ut omnes intercedant pro nobis, propter quod in collecta hodierna canitur sic: Omnipotens sempiterne Deus, qui nos omnium sanctorum merita sub una tribuisti celebritate venerari, quaesumus, ut desideratam nobis tuae propitiationis abundantiam multiplicatis intercessoribus largiaris, et sic omnes sanctos honoramus, ut per eos iuvemur ad salutem aeternam. (D)
Sed hic quaeritur: Utrum praedestinatio iuvetur precibus sanctorum ita scilicet, quod qui non esset de numero praedestinatorum, per preces efficiatur sanctorum de electorum numero, ad id breviter respondetur secundum doctores super I. dist. XL., quod in praedestinatione divina duo includuntur. Unum est ipsa Dei praecognitio et praeordinatio ad gratiam et gloriam. Et hoc non iuvatur precibus sanctorum, quia infallibilis est Dei cognitio et invariabilis ordinatio, quantum est ex parte Dei, qui dicit Ioh. XIII.: Ego scio, quos elegerim.
9 Et Augustinus in li. De correptione 10 et gratia dicit: Certus est numerus electorum, qui non potest minui, nec augeri. Aliud est in praedestinatione effectus ipsius praedestinationis, qui est collatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro, et hoc iuvatur orationibus sanctorum impleturque. Nam ut Bonaventura ubi supra super I. dicit, quod in praedestinatione, si loquamur de certitudine a parte rei, scilicet hominis, non est – inquit – maior certitudo in numero electorum, quam sit in numero aliorum futurorum contingentium, quia pendet eventus nostrae salutis et damnationis ex nostri arbitrii libertate. Si autem loquamur de certitudine a parte Dei praecognoscentis, sic est certus eventus salutis nostrae. Unde patet, quod ex parte hominis iuvatur praedestinatio precibus sanctorum, qui impetrant hominibus gratiam et gloriam.
Si dicas: Et quomodo erit mutatio talis in divina praedestinatione, respondetur secundum Bonaventuram ubi supra, quod nulla est ex parte Dei et eius diffinitionis, licet fiat ex parte hominis secundum reputationem praesentis iustitiae. Non enim est certitudo necessitatis impositae in praedestinatione, licet sit certitudo infallibilis in cognitione divina. Sicut exempli gratia: Cum ego video illum facere rotam, mea visio est certa de hoc, quod vere facit rotam, sed tamen ille non necessario facit rotam, et potest, ut non faciat. Propterea secundum eundem Bonaventuram numerus praedestinatorum potest esse maior vel minor, et praesciti possunt de salvandorum numero esse, quantum est ex parte hominum secundum praesentem iustitiam. O ergo quam stulti sunt, qui dicunt: Quare debeo bene facere, cum Dei praedestinatio non mutetur, sed si praevidit me salvandum, salvabor, si damnandum, utique damnabor, quidquid faciam. Nam Bonaventura dicit ibidem, quod stultorum est hoc argumentum, sicut si diceretur: Deus te praedestinavit, utrum tu debeas vivere cras an non, ad quid ergo comedis et bibis etc.? O ergo homo, audi Augustinum super Iohannem dicentem: Si non es praedestinatus, fac ut praedestineris. Si non traheris, ora, ut traharis. Nam et Gregorius XXIII. q. IV. „Obtineri” dicit, quod praedestinatio ita est a Deo disposita, ut ad eam electi meritis et precibus perveniant. Et ad id sunt plura exempla. Unum est de Paulo, de quo dicit Augustinus, quod Ecclesia Paulum apostolum non habuisset, si pro eo Stephanus non orasset. Item de Traiano, quem Gregorius oratione liberavit, et multis aliis. Multum ergo est utile sanctos invocare. (E)
Circa secundum de copiosa adquisitione a Deo quaeritur propter simpliciores de modis, qualibus scilicet modis sancti Dei adquisierunt regnum caeleste, et intrarunt ac possiderunt illud. Hoc enim nobis est utile, ut sciamus sanctorum exemplo consimiliter adquirere et habere. Ad quod respondetur, quod sicut Iohannes Apoca. XXI.
11 dicit se vidisse in civitate caelesti portas duodecim ornatas lapidibus pretiosis, sic duodecim modi describuntur, quibus homo potest adquirere et intrare regnum caeleste pro copiosa beatitudinis possessione.
Nam ab oriente sunt tres portae regni caelestis. Prima porta est adhaesionis fidei. Adoptatur enim homo in filium Dei per fidem Christi, iuxta illud Ioh. I.: Quotquot autem receperunt eum, id est: Christum per fidem, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in eum. 12 Nam hereditas aliqua etiam secundum iura devolvitur ad adoptatos, ff. de adoptis l. ulti. Et sic homo quandoque regnum adquirit vel hereditatem. Sic in proposito hoc modo adquirunt regnum caeleste omnes Christiani fideles et sancti, quia omnes sunt adoptati a Deo in filios et a Christo in fratres. Si tamen vivunt, ut Christiani deberent. Unde orando dicunt: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur etc. Secunda porta est bonae operationis et spei. Athanasius in Symbolo: Qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, et qui mala egerunt, ibunt in ignem aeternam, quia ut scribit Iaco. II.: Fides sine operibus mortua est. 13 Hoc modo adquisierunt patriarchae, de quibus dicit Bernardus in quodam sermone: Multi ante Salvatoris adventum Deum omnipotentem credentes, suae salutis gratissimum promissorem cernentes et in promissione fidelem, sperantes certissimum redemptorem in hac spei exspectatione salvati sunt, scilicet colendo Deum operibus bonis. Hoc modo ius habent in regno caelorum, qui bonis operibus, quae faciunt in spe divinae retributionis, aedificant ibi sibi castra et domos, sicut qui suis sumptibus fabricat sibi palatium. Tertia porta conservationis mandati, Matth. XIX.: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. 14 Per hanc intraverunt prophetae et sancti veteris legis. Istae sunt tres portae ab oriente, quia per haec habet in nobis ortum beatitudinis adquisitio, scilicet per fidem, spem et oboedientiam mandatorum, qua homo adquirit regnum iure compactionis et promissionis divinae.
Item aliae tres portae subsequuntur a meridie. Quarta est dilectionis, scilicet Dei et proximi, Lucae X.: Quid faciendo vitam aeternam possidebo? Et respondit Iesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, et proximum sicut teipsum. Haec fac et vives. 15 Per hanc intraverunt apostoli, qui charitate pleni mundo salutem praedicaverunt. Nam tales iure hereditario habent regnum caeleste. Rom. VIII.: Sumus filii Dei, 16 scilicet per charitatem, quod si filii, et heredes et coheredes Christi. Quinta est expositionis sui, scilicet per mortem pro amore Christi, Apoca. II.: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. 17 Hoc modo adquisierunt martyres, et possident iure belli et victoriae. Matth. XI.: Regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 18 Sexta est: fuga saeculi vel contemptus mundi. Matth. XIX.: Vade et vende omnia, quae habes, et veni, sequere me, et habebis thesaurum in caelo. 19 Sic adquirunt religiosi confessores iure commutationis. Istae tres portae a meridie dicuntur, quia in eis claret fervens amor Dei, sicut in meridie fervor est solis.
Sequuntur aliae tres portae ab aquilone et in ordine. Septima porta est gratitudinis in patientia adversi. Lucae ca. XXI.: In patientia vestra possidebitis animas etc. 20 Item Heb. XII.: Per patientiam curramus ad propositum certamen. 21 Hoc modo adquisierunt sancti confessores multi. Unde et Act. XIV.: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. 22 Et sic possidetur regnum caelorum iure testamenti vel legationis, quia Christus praecipue fecit in morte testamentum pacis dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis, scilicet in testamento, Ioh. XIV. 23 Praecipue autem deberent sic adquirere principes et militares, qui etiam per bella pacem deberent quaerere, ut dicit Augustinus XXIII. q. I. „Noli”. Octava est humanitatis miserendi, Matth. XXV.: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Esurivi enim, et dedistis manducare etc. 24 Per hanc intraverunt sancti coniugati, confessores et alii multi. Tales possident regnum iure emptionis et venerationis, Augustinus De doctrina Christiana: Miser homo, qui feneraris homini. Fenerare Deo, et centuplum accipies, et vitam aeternam possidebis. Da tectum, et accipe caelum, da elemosynam, et accipe patriam beatam. Item Petrus Ravennas: Ecce Dominus regnum suum vendit, et ut quilibet emere valeat, ipsum pro fragmento panis exponit. Haec ille. Nona est incoinquinationis casti propositi, Math. XIX.: Sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum caelorum. 25 Per hanc intrant virgines et viduae iure desponsationis a Christo. Unde canitur de eis: Veni, sponsa Christi, accipe coronam etc.
Sequitur: de portis occidentis, id est: mortis. Decima porta est laboris perseverandi. Unde Mat. XXIV.: Qui perseveraverit usque in finem etc. 26 Per hanc intrare habent omnes electi communiter iure lucri bravii. Bernardus in epistola: Licet omnes virtutes currant, sola tamen perseverantia accipit bravium. Undecima porta mortis Christi et meriti alieni. Per quam intrant parvuli baptizati, Marci ultimo: Qui baptizatus fuerit, salvus erit. 27 Et isti habent caelum iure gratuitae donationis liberalis, quia non in propriis meritis, sed alienis salvantur. Duodecima est poenitentiae pro hora finali, Matth. III.: Poenitentiam agite, appropinquabit regnum caelorum. 28 Per hanc intravit latro, cui dictum est: Hodie mecum eris in Paradiso. 29 Et per hanc intrant poenitentes in extremis. (F)
Sed quo iure tales possident regnum caelorum, non possumus dicere, quod ius aliud habeant, nisi fraudis more et rapinae? Nam ut dicitur ff. de actionibus empti et venditi l. „Iulianus”: Fraus est, quando quod quis erat venditurus, ego per dolum induxi, ut illud minori pretio mihi venderet. Sic ergo magni peccatores solum in fine poenitentes fraude furantur et rapiunt caelum quodammodo, quia minori pretio, scilicet poenitentia modici temporis adquirunt. Nam bonus et misericors Deus ut omnes possit salvare, permittit scienter se in hoc fraudari ex misericordia infinita, unde Ambrosius dicit: Aggrediantur peccatores saltem more latronum et furum, ut spolient Dominum, et auferant regnum et vitam aeternam. Sed ille tam dives et largus est, ut non abnuat, non resistat, qui cum omnia dederit, nihilominus omnia possidebit. Sed de hoc peccatores non praesumant, sed quantocius poeniteant, quia ut de poenitentia dist. VII. in principio Augustinus dicit, quod in extremis poenitentibus licet poenitentiam dare possimus, securitatem tamen dare non possumus. Tene ergo, quod certum est, et age poenitentiam, dum sanus es. Ecce, carissimi, patet, quam copiosus est Deus in dando caelum hominibus. (G)

Circa tertium de remuneratione gloriae caelestis quaeritur, unde vel ex quibus conditionibus merces caelestis reputatur ineffabiliter gloriosa et commendabilis. Ad quod secundum Scripturas et doctores respondetur, quod ex quattuor conditionibus praecipuis. Primo quia certa celeritate redditur, quia hoc ipse Deus ineffabilis charitatis repromisit. Unde Apoc. XXII.: Haec verba fidelissima et vera sunt.
30 Et infra: Qui iustus est, iustificetur adhuc, et qui sanctus est, sanctificetur adhuc. Ecce venio cito, et merces mea mecum reddere unicuique secundum opera. 31 Nam revera cito veniet, scilicet statim post mortem et indubitanter. Secundo quia opulenta pace tenebitur. Isa. XXXII.: Sedebit, id est: quiescet populus meus in pulchritudine pacis et in requie opulenta. 32 (H)
Sed quaeritur: Quare in caelo inter tam multos sanctos non potest esse discordia? Respondetur, quia discordiam faciunt tria, quae non habent locum in caelo. Unum est voluntatis dissidia vel discrepantia. Secundum est superbia, Prover. III.: Inter superbos semper iurgia sunt.
33 Tertium est invidia. Sed in caelo erunt omnes concordes voluntati divinae unanimiter. Ps.: Qui habitare facit unanimes in domo. 34 Nec in caelo erit superbia. Ps.: Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam. 35 Denique ibi ut ait Augustinus super Iohannem, non erit aliqua invidia disparis claritatis, sed sempiterna regnat charitas, ergo non potest discordia esse. Tertio quia nimia felicitate dotabitur. Bernardus: Merces sanctorum est tam magna, quod non potest mensurari, tam multa, quod non potest numerari, tam pretiosa, quod non potest extimari, et tam copiosa, quod non potest finiri. Quarto quia durabiliter sine diminutione perpetuo possidebitur, Sap. V.: Iusti autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum. 36 Unde Augustinus de utilitate poenitentiae dicit: Festinate illuc, festinate, scilicet o Christiani carissimi, ubi semper vivatis. Si ista vita fluida diligitur, quanto magis ubi ferventer et semper sancti in Deo laetantur? Bernardus: O beata merces Deum videre in se, in nobis et nos in ipso felici iucunditate! O ergo homo, quid torpes exardescere in desiderio vitae aeternae, ubi est omne bonum sine fine? Quod nobis Christus concedat etc. Amen.



1 Mt 5,12
2 Rm 12,10-15
3 Apc 7,10
4 Hbr 1,14
5 Cf. Iob 41,25
6 Cf. Sir 44,10-12
7 Mt 6,24
8 Cf. Tb 6,17
9 Ioh 13,18
10 Editio: correctione
11 Apc 21,11-12
12 Ioh 1,11
13 Iac 2,26
14 Mt 19,17
15 Lc 10,25-28
16 Rm 8,16
17 Apc 2,10
18 Mt 11,12
19 Mt 19,21
20 Lc 21,19
21 Hbr 12,1
22 Act 14,21
23 Ioh 14,27
24 Mt 25,34-35
25 Mt 19,12
26 Mt 24,12
27 Mc 16,16
28 Mt 3,2
29 Lc 23,43
30 Apc 22,6
31 Apc 22,11-12
32 Is 32,18
33 Prv 13,10
34 Cf. Ps 112,8
35 Cf. Ps 100,7
36 Sap 5,16