[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXXII.]

In festo omnium sanctorum
Sermo primus de veneratione sanctorum

Laudate Dominum in sanctis eius, laudate eum in firmamento virtutis eius. Ps. ultimo. 1 (A)

Sancta Ecclesia hodie omnium sanctorum festa colit et hortatur omnes Christianos, ut Deum laudent in suis sanctis. Nam revera maxime debemus Deum in sanctis collaudare. Primo quidem quia in eis monstratur mira Dei clementia, cum pro eorum bonorum operum labore contulit eis tam excellentem beatitudinem ac gloriam in caelo, quod teste Apostolo I. Cor. II.: Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus etc. 2 Secundo quia in eis claret mira Dei sapientia, qua tam pulchre et gloriose eos ordinavit, quosdam patriarchas et prophetas, quosdam apostolos et martyres, quosdam confessores et quosdam virgines, et omnes in variis choris angelorum secundum merita in civitate caelesti. Unde Ps.: Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte, 3 scilicet eius. Et iterum Ps. LXVII.: Mirabilis Deus in sanctis suis, 4 et gloriosus in maiestate. Tertio quia lucet mira Dei potentia tamquam summi regis in tam innumerabili multitudine exercitus caelestis. Denique quarto ostenditur in eis erga nos piissima charitas, cum omnes eos voluit, ut auxilientur nobis et intercedant apud Deum pro nostra salute. Augustinus: O immensa Dei pietas, quia sanctorum merita nostra vult esse suffragia. O ergo carissimi, auscultemus, quomodo nos hortatur Scriptura dicens: Laudate Dominum in sanctis eius. O vos omnes fideles, viri et mulieres, divites et pauperes, laudate Dominum in sanctis, laudate eum in firmamento virtutis eius, id est in firmo et perpetuo caelesti habitaculo, quod Deus fundavit sua virtute infinita. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro hoc sermone:
· Primum de sanctorum veneratione
· Secundum de sanctorum exoratione
· Tertium de sanctorum intercessione
Nam his modis debemus Deum laudare in sanctis, ut intercedant pro nobis. (B)
Circa primum de veneratione sanctorum quaeritur: Cur Ecclesia veneratur sanctos Dei festorum celebratione? Cum enim cultus festivitatis Deo debeatur pro honore latriae, mirum est ergo, cur exhibendus sit sanctis. Ad quod secundum Wilhelmus Autissiodorensis in Summa de officiis aliosque concordantes doctores respondetur, quod festivitates sanctorum celebrari instituit convenienter Ecclesia pro honore sancti ad laudem Dei. Et hoc ratione multiplici, praecipue quintuplici.
Prima ratio amicitiae Dei et acceptationis. Nam tanta amicitia charitatis coniuncti sunt sancti omnes in caelo cum Deo tamquam filii Dei et membra unius capitis, scilicet Christi, quod honorem, qui impenditur sanctis, Deus sic acceptat et diligit, ac si sibi proprie impenderetur, iuxta illud dictum Salvatoris, Matt. XXV.: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. 5 Revera talis et tanta est charitas inter Deum et sanctos, quod numquam aliquis sanctorum in caelo potest aliud velle, quam quod Deus vult, nec potest Deus irasci contra eos in aeternum. Hieronymus in testamento. In caelo una est charitas omnium beatorum, quae numquam excidet. I. Cor. XIII. 6 Ideo ubi supra Wilhelmus dicit: Cum sanctis honorem impendimus, Deum in sanctis honoramus, et ipsum in eis mirabilem praedicamus, quia qui sanctis honorem tribuit, Deum specialiter honorat, qui eos sanctificavit et glorificavit. Exemplum: Si quis honorat filios vel amicos aut servos regis propter regem, hoc rex pro se acceptat. Item quando manus honoratur munere vel anulis aureis, sive quando pes calceis et huiusmodi, caput sibi hoc reputat, et resalutat. Sic Christus, qui est rex et caput omnium sanctorum.
Secunda ratio consecrationis pro templo divinae inhabitationis. Si enim festa dedicationis vel consecrationis templi materialis celebrabantur tam in Veteri, quam in Novo Testamento, eo quod Deus in eis habitet per cultum specialem, et ad divina deputatur, quanto magis festa sanctorum sunt celebranda, qui fuerunt in terris, et nunc sunt in caelis animatum Dei templum, quorum anima et corpus consecrata sunt per gratiam et in futuro per gloriam perpetuam. Unde I. Cor. VI.: An nescitis, quoniam corda vestra templum sunt Spiritus Sancti, qui habitat in vobis. 7 O tu homo peccator, vide, quanta est Dei gratia, quia inhabitat sanctorum suorum et fidelium animam et corpus. Sed in contrarium in peccato manenti homini vae et vae, quia diabolus in suo corde habitat possidendo nunc per malitiam et in futuro tradetur perpetuo in possessionem diaboli in Inferno. Ad propositum: Ex quo ergo in sanctis Deus habitat et operatur, merito sunt honorandi tam in anima, quam etiam in corpore et eorum reliquiis. Unde Augustinus De civitate Dei dicit: Non sunt contemnenda, sed plurimum reverenda sanctorum corpora, quibus dum adhuc viverent, Spiritus Sanctus quasi quibusdam organis ad omne opus bonum usus est. Haec ille. Venerandae sunt sanctorum imagines, sicut et quaelibet res sacrae adorantur dulia, et in reverentia habentur, nec per hoc serviunt talibus fideles divino cultu latriae, nec alicui creaturae, ut patet in Decreto de consecratione dist. III. „Venerabiles” per textum et glossa. (C)
Quaestio occurrit hic, utrum sanctorum reliquiae possint et debeant portari ad collum a fidelibus. Respondetur secundum fratrem Angelum de Clavasio in Summa, quod non deberent portari, nisi ex causa magna pro aliquo tempore. Tamen secundum Thomam II. II. q. XCVI. licet portare ex devotione sanctorum et fiducia ad Deum, ita tamen, quod in hoc non sit aliqua superstitio, quia sic esset illicitum, puta quod vas sit triangulare vel aliud huiusmodi, quod non pertinet ad honorem Dei et reverentiam sanctorum, quia sic illicitum est. Denique circa reliquias sanctorum ista sunt observanda: Unum est, quod vendi vel emi non possunt licite, quia hoc simonia esset secundum Rainerium et Goff. I. q. I. „Qui studet”. Secundum est, quod reliquias furtive subtrahere non solum simpliciter peccatum est, sed etiam sacrilegium, XVII. q. IV. „Quisquis”, etiam si ex devotione hoc quis faceret secundum Ro. (?) et Hugo. Tertium est, quod causa quaestus reliquiae non debent ostendi, sicut in plerisque locis consuevit fieri, quia vendi dicuntur, quando pro quaestu ostenduntur secundum Pa[pam] (?) de reliquiis et veneratione sanctorum c. II. Quartum est, quod reliquiae de novo inventae non debent publice venerari, nisi prius auctoritate summi pontificis fuerint approbatae, ut patet de reliquiis et veneratione sanctorum c. II., et de huiusmodi sanctorum exoratione infra dicemus.
Tertia ratio debitoriae recompensationis. Sancti enim de nobis in caelo magnum festum faciunt gaudentes de nostra conversatione. Lu. XV.: Gaudium est angelis in caelo, sic et sanctis super uno peccatore poenitentiam agente. 8 Ut ergo eis nos vicissitudinem rependamus, debemus festum pro eorum honore agere in terris.
Quarta ratio exemplificationis, ut scilicet per festa provocemur ad imitandum sanctorum exempla virtuosa. Nam Augustinus sermone de martyribus dicit: Ab eis enim in veritate festiva gaudia celebrantur, qui ipsa martyrum exempla sequuntur. Sollemnitates enim martyrum exhortationes sunt martyriorum, ut imitari non pigeat, quod celebrari delectat. Haec ille. (D)
Sed quare pro festis sanctorum vigilias colimus ieiunando? Respondetur, quod hoc Ecclesia statuit primo propter augmentum devotionis, ut per abstinentiam devotiores et sanctiores reddamur ad festum ipsum celebrandum. Secundo propter exemplum instructionis, ut sciamus, quia per poenitentiae asperitatem possumus pervenire ad sanctorum gloriam et iucunditatem, sicut etiam sancti per artam viam poenitentiae ingressi sunt in caelum. Unde Math. VII. dicit Salvator: Intrate per angustam portam, lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, multi sunt, qui intrant per eam, arta via et angusta porta, quae ducit ad vitam. 9 Proinde Chrysostomus super Mat. ait: Quae est iustitia sanctos colere et sanctitatem spernere? Sine causa iustos colit, qui iustitiam spernit. Haec ille. O ergo homo, stude imitari sanctos Dei, quorum festa et vigilias etiam colimus in operibus sanctis, scilicet patriarchas in unius veri Dei fide et cultu, prophetas in praecepto Dei oboediendo, apostolos in mundi contemptu et Christi amore sectando, martyres in patientia, confessores in misericordia proximis exhibenda, virgines in castitate, et omnes electos in poenitentiae artitudine et peccatorum devitatione.
Quinta ratio 10 fructificationis, quia per hoc, quod sanctos honoramus, eos pro nobis apud Deum intercessores constituimus, ut per eorum merita a praesentibus periculis liberemur, et ad vitam aeternam pervenire possimus. Unde Iob V.: Voca, si est, qui respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere, 11 quod dicit: Tu, homo, ex quo indiges gratia Dei ad salutem, invoca ergo Deum. Et quia non poteris confidere de propriis meritis, ergo ad aliquem sanctorum convertere implorando eius patrocinium. O ergo homo, elige tibi aliquos sanctos in patronos, ut salveris per eos, sicut hortatur ad id Coelestinus. (F)
Circa secundum de exoratione sanctorum pro aedificatione simplicium occurrunt quinque quaestiones prosequendae.
· Prima de patrocinii imploratione
· Secunda de reverendis sanctis oratione
· Tertia de orationis directione
· Quarta de sanctorum in caelo cognitione
· Quinta de eorundem exauditione
Prima quaestio est, utrum utilius sit semper homini implorare pro patrocinio aliquem sanctum maiorem, quam minorem. Et videtur, quod sic, quia superiores sancti sunt Deo magis accepti et maioris praemii in caelo, et per consequens magis possunt auxiliari. Sed contra videmus per experientiam, quod quandoque invocatio minoris sancti fit efficacior, et obtinet homo a Deo per minorem aliquid, quod non obtinet invocando maiorem. Respondetur ergo secundum doctores, praecipue Thomam super IV. dist. XLV., quod quamvis superiores sancti sint Deo magis accepti, utile tamen est etiam minores sanctos exorare, quia quandoque homo consequitur per minorem, scilicet quod non obtinuit per maiorem. Et hoc contingit propter tria. Primo propter maiorem devotionem, quia homo quandoque habet devotionem ampliorem ad minorem sanctum, quam ad maiorem, et sic contingit orationem minoris sancti esse efficaciorem aliquando, quam maioris. Nam effectus orationis pendet maxime ex devotione. Secundo propter claram manifestationem, quia Deus vult sanctitatem inferioris sancti clarius manifestare quandoque, et sic dat homini per illius invocationem, quod petit. Nam Deus vult, ut omnibus sanctis, etiam minoribus honorem exhibeamus, quia omnes et singuli possunt nos iuvare. Unde Bernardus in sermone de omnibus sanctis dicit: Si potentes fuerunt in terris, potentiores sunt in caelis, nec patria minuit eorum charitatem, sed augmentat. Unde Deus dat quandoque per invocationem minoris, quatenus clarescat eius gloria. Tertio propter gratiae specialis concessionem, quia quibusdam sanctis est concessum seu et datum a Deo in aliquibus specialibus causis praecipue patrocinari, sicut beato Antonio liberare ab igne infernali ipsum invocantes. Item beato Nicolao defendere itinerantes, beato Brictio praecavere a confusione, beato Gratiano ad recuperandum res perditas, beato Francisco ad subveniendum in morte et in Purgatorio, et sic de aliis. Sic ergo in talibus obtineri contingit quandoque per unum, quod non obtinetur per alium, etiam superiorem, sic etiam est iudicandum de auxiliatione unius sancti vel paucorum respectu invocationis multorum simul. Nam Hieronymo dicente: Impossibile est preces multorum non exaudiri, si tamen cetera sint paria. (F) 12
Secunda quaestio, quales sancti sunt reverendi oratione. Ad quod respondetur secundum doctores, praecipue Thomam in IV. dist. XV., quod oratio illis solis sanctis in reverentiam et honorem est exhibenda, qui habent vitam beatam, quia nil petitur ab eo, qui non habet illud, quod petitur. Nam dicente Philosopho: Nil dat, quod non habet, I. et II. Elenchorum. Cum ergo beata vita est, quae orando petitur, ad illos solos oratio potest dirigi, qui illam habent. Unde non est dirigenda ad illos, qui adhuc sunt in hoc mundo, quamvis petitio aliqua potest fieri ab eis, ut orent pro aliquo. Item nec ad illos, qui in Purgatorio sunt, dirigenda est oratio, quia quamvis sint securi de beata vita habenda, tamen sunt in afflictione maxima. Et etiam quia non sunt in statu merendi, ideo magis indigent, quod pro ipsis oretur, quam condeceat, ut ipsi orent. De illis autem animabus, quae creduntur esse in Inferno, dicit Augustinus: Si – inquit – scirem patrem meum esse in Inferno, non orarem pro eo, sicut nec pro diabolo. Si autem aliquis creditur esse sanctus et in patria esse, qui tamen est in Purgatorio, vel forte non est bonus, tali secundum Innocentium potest oratio fundi, quia Deus fidem illorum orantium attendens etiam si non esset bonus, preces supplicantium acceptaret et exaudiret, XV. q. ultima c. finali. Non tamen licet de eo facere officium sollemne vel preces sollemnes, scilicet missam vel officium et huiusmodi. Et secundum Antoninum nec facere licet ecclesiam vel altare et huiusmodi, nisi de canonizatis sanctis. Haec habentur per fratrem Angelum de Clavasio in Summa, concorditer Thomam ubi supra. Unde et legitur IV. Dialogo Gregorii de Paschasio, qui post mortem faciens miracula erat tamen in Purgatorio. Item in legenda sancti Martini legitur, quod quidam ad sepulchrum faciebat miracula, et tamen dixit in revelatione, quod fuerit latro pro scelere occisus. (G)
Tertia quaestio, qualiter oratio nostra sit ad sanctos dirigenda, cum ut Cassiodorus dicit: Oratio proprie fieri habet ad Deum. Respondetur secundum Richardum in IV. dist. XV. q. III., et post eum fratrem Angelicum in Summa, quod dupliciter potest quis alicui porrigere preces. Uno modo tamquam per ipsum implendas, et sic solus Deus est exorandus, quia illa bona, quae praecipue sunt petenda in oratione, scilicet gratia, salus et gloria, vel quae nobis deserviunt ad horum adquisitionem, ut fides, spes, charitas, a solo Deo dantur, nec ab alio dari possunt tali modo, scilicet ad adquisitionem gratiae et gloriae. Alio modo preces potest quis porrigere alicui, tamquam per eius impetrationem adimpleantur, et hoc modo orandi sunt sancti, qui a Deo impetrant exauditionem orationis nostrae. Maxime autem gloriosa Virgo Maria super ceteros est oranda isto modo secundo, quia plus valet, quam omnes alii ceteris paribus. Et propterea Ecclesia orando Deum vel Christum dicit: ’Miserere nobis’. Vel: ’Da nobis, quaesumus, Domine’, et huiusmodi. Sed orans sanctos dicit: ’Orate vel intercedite pro nobis’. Cultum ergo latriae in oratione Deo exhibemus, et ab eo postulamus praedicta bona. Sed sanctorum intercessiones in adiutorium deprecamur, ut per eos impetrare valeamus, et sic patet. (H)
Quarta quaestio, utrum sancti in caelo cognoscant vel videant nostras orationes fusas ad eorum venerationes et cordis deprecationes. Respondetur secundum Richardum in IV. dist. XLV., quod licet animae sanctorum naturali cognitione non cognoscant omnia, quae fiunt in hac vita, et maxime interiores motus cordis, quia solus Deus scrutatur corda, ut dicit Ps. 13, extra de simo. c. „Tua” in fine. Tamen sancti in verbo divino vident ea, quae decet eos de nostris actibus cognoscere, de quibus sunt hi actus orationis, quia ad eorum gloriam pertinet, quod ad eos habeamus necesse currere. Et quod ipsi videant nostra vota, et auxilium praebeant. Sed diceres: Numquid sancti videntes aliquas tales necessitates vel adversitates suorum carorum afficiuntur aliqua compassione pro eis ex charitate, qua sunt pleni? Respondetur secundum Thomam ibidem, quod sancti non afficiuntur, quia ita sunt repleti gaudio beatitudinis, quod dolor nullo modo in eis habet locum. Sed forte animae non glorificatae dolorem aliquem sentirent, si incommoda suorum carorum perciperent. Haec ibi. (I)
Quinta quaestio, utrum sanctorum orationes pro nobis fusae apud Deum semper exaudiantur. Respondetur secundum Richardum in IV. dist. XLV., concorditer Thomam, quod sancti dupliciter dicuntur orare pro nobis. Uno modo per eorum merita, sicut etiam sanguis Christi dicitur interpellare pro nobis, et sic orationes sanctorum licet sint efficaces ad impetrandum, quantum sunt in ipsis, tamen ex parte nostri potest esse defectus, quod non exaudiantur pro nobis propter nostra peccata. Alio modo sancti orant pro nobis votis suis postulando, et sic semper exaudiuntur, quia non volunt nisi quod Deus vult, nec petunt, nisi quod Deus vult peti et dare. Quod autem Deus simpliciter vult, impletur, nisi loquamur de voluntate antecedente, qua vult Deus omnes homines salvos fieri, ut dicitur I. Tim. II., 14 quae non semper impletur. Unde nec est mirum, si etiam quod sancti volunt per hunc modum voluntatis, interdum non impletur. O ergo homo, adverte Dei benignitatem erga te, recognosce, quanta charitate omnes sancti tuam salutem desiderant, et Deum exorant. Noli ergo contemnere, sed age poenitentiam, cave peccata, et ora Deum ac sanctos, ut salveris. (K)
Circa tertia de intercessione scilicet sanctorum pro nobis sufficiat pro conclusione, quod hodie omnes sanctos universaliter honorando promeremur Dei misericordiam per ipsos omnes pro nobis intercedendo. Et hoc probari sufficiat per revelationem, quae legitur in legenda, scilicet quod postquam hoc festum omnium sanctorum Romae institutum fuisset, anno sequenti hac ipsa die custos ecclesiae Sancti Petri ex devotione omnia altaria circumivit, sanctorum suffragia implorando. Cumque rediisset ad altare Sancti Petri, in raptu vidit regem regum, Christum in sublimi solio, et omnes angelos in circumitu eius. Tunc regina diademate fulgente gloriosissimo, quam innumerabilis multitudo virginum sequebatur, advenit, cui rex assurrexit, et iuxta se eam in solio sedere fecit. Angelus autem, qui praedictum custodem ducebat, dixit eidem, quod haec virgo regina praefulgens est mater Dei. Post hoc advenit quidam vestitus de pilis camelorum, quem sequebatur multitudo seniorum, de quo dixit: Iste est Iohannes Baptista cum patriarchis et prophetis. Denique advenit quidam pontificali habitu decoratus cum magno choro consimili habitu fulgentium, et dixit hunc esse Petrum cum apostolis et pontificibus sanctis. Postea processit multitudo innumerabilium militum, hos dixit esse martyres. Post quos advenit turba infinita diversarum gentium, quos dixit esse confessores. Videbat autem, quod omnes flexis genibus regem adoraverunt ante solium regis advenientes. Et tunc beatus Petrus matutinas inchoavit, ceteris prosequentibus mira dulcedine concinentibus. Tunc custodi miranti dixit angelus: „Hi omnes sancti pro honore sibi hac die a mortalibus exhibito Deo gratias agunt, et pro orbe universo intercedunt.” Deinde angelus duxit eum ad locum alium, ubi vidit utriusque sexus homines, quosdam in aureis mensis gaudentes et abundantes, alios nudos et inopes auxilium mendicantes. Dixit autem hunc locum esse Purgatorium, et quod abundantes essent illi, quibus ab amicis per multa suffragia subveniebatur, inopes vero, quorum cura non habebatur. Iussit ergo, ut omnia haec summo pontifici intimaret, ut post festum omnium sanctorum statueret diem celebrem animarum, quatenus saltem generalia suffragia pro illis die illa fierent, qui specialia habere nequirent, et sic factum est. O ergo carissimi, veneremur sanctos Dei et exoremus, ut Dominus Iesus per eorum intercessiones det nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro.



1 Ps 150,1
2 I Cor 2,9
3 Ps 47,2
4 Ps 67,36
5 Cf. Mt 25,40
6 Cf. I Cor 12,8
7 Cf. I Cor 5,19
8 Lc 15,10
9 Mt 7,13-14
10 Editio: Quinto ratione; Hagenau 1500: Quinta ratio
11 Iob 5,1
12 Deest in editione: (F)
13 Cf. Ps 7,10
14 I Tim 2,4