[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXXI.]

De sanctis Simone et Iuda
Sermo tertius

Ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Ioh. XV. 1 et in evangelio de apostolis. (A)

Sicut docet Augustinus Confessionum li. X.: Veritas parit odium. Omnes quippe amant veritatem lucentem, sed odiunt eam
2 redarguentem. Exemplum ponit de oculis aegris, quibus odiosa est lux, quae puris est amabilis. Sic in proposito, ex quo apostoli sanctissimi veritate pleni redarguebant vitia totius mundi tam potentum, quam divitum, et veritatem fidei praedicantes verum Deum Iesum annunciantes de falsitate idolatriae omnes redarguebant, qua falsitate scilicet mundus plenus aegrotabat, ideo mundus illos odiebat ac persequebatur usque ad mortem, sicut phreneticus insaniens contra medicum persequitur, et occidit eum. Sed Dominus Iesus consolatur eos de electione ad vitam aeternam dicens: Ego elegi vos de mundo, scilicet ad regnum caelorum, propterea scilicet non curate de hoc, quod odit vos mundus, id est mundani homines insani et falsitate decepti erroris. Haec ergo verba dicuntur de istis etiam apostolis. Iuxta quae tria mysteria notabimus pro sermone ad honorem illorum.
· Primum de electorum Christi odio ab hoc mundo
· Secundum de sanctorum Dei flagello in hoc saeculo
· Tertium de apostolorum horum privilegio, quo sunt honorati a Christo
Haec clarent ex themate. (B)
Circa primum de electorum Christi odio a mundo quaeritur: Unde est, quod mundani homines non diligunt, sed odiunt et persequuntur bonos et Christi electos. Cum enim secundum Philosophum III. Topicorum: Bonum quanto melius, tanto eligibilius, et per consequens amabilius. Sed quia ut idem dicit I. Ethicorum: Bonum animae est optimum bonum. Et li. VII. dicit, quod pravus homo deterior est bestia, homines vero virtuosi propter virtutis excellentiam dii dicuntur, et sunt praehonorandi. Mirum ergo est, quod homines mundani odire possunt sanctos, qui sunt virtuosissimi, cum naturali lege haberent amare eos. Respondendo ad haec notandum est pro conclusione, quod quamvis bonos deberent omnes homines diligere ipsa rationis lege, tamen teste Salvatore mundus odit bonos ex vitiosa corruptione. Et huius causae assignantur praecipue sex.
Prima causa, quia Christum Dominum odit omnis reprobus, quibus mundus est plenus, ita, quod scribitur I. Ioh. V.: Mundus totus in maligno sit.
3 Cum ergo odiant ipsum caput, non mirum, quod odiunt eius servos, qui caput et dominum eorum oderunt. Unde dicit Christus Ioh. XV.: Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem vobis odio habuit, non est servus maior domino suo, si me persecuti sunt, et vos persequentur. 4 Ex quo claret, quod pessime faciunt Christiani, dum murmurant de hoc, quod odia et persecutiones patiuntur, et conqueruntur contra Deum. Nam Augustinus in sermone de martyribus dicit: Recusat esse in corpore, qui odium non vult sustinere cum capite, id est Christo, unde exemplo Christi tolerandum est.
Secunda causa, quia redarguunt boni saepe malos de pravis actibus, mali autem nolunt audire correptionem, sed vellent loqui sibi placentia, ut scribitur Isa. XXX. 5, unde Ecci. XXXII.: Peccator homo vitabit correctionem, 6 Lyra: tamquam sibi abominabilem. Sicut enim videmus, quod aves noctis odiunt lucem, ita mali lucem bonitatis. Propterea Salvator dicit Ioh. III.: Lux venit in mundum, id est Christus, qui est lux vera, et dilexerunt homines magis tenebras, 7 scilicet infidelitatis et malitiae peccati. Erant enim eorum mala opera. (C)
Ubi Lyra dicit, quod legisperiti cognoverunt Christum verum esse Iesum, sed quia arguebat eorum vitia, moti fuerunt contra eum, invidia excaecante eorum cognitionem, quia passio fortis pervertit iudicium rationis, sicut patet in continente, qui praesente passione iudicat sibi esse fornicandum, tamen extra passionem positus iudicat contrarium, ut dicitur VII. Ethicorum. Item Cato: Ira impedit animum, ne possit cernere verum. Sic et invidia. Unde et subdit Christus dicens: Omnis enim, qui male agit, odit lucem, ut patet de adultero, fure, et sic de aliis, et non venit ad lucem, id est in palam, ut non arguantur opera eius,
8 scilicet mala per iustitiam saecularem. Item Ioh. VII. dicit: Non potest mundus odisse vos, scilicet mundanos. Me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, scilicet redarguendo, quia opera eius sunt mala. 9 Sic est et de aliis bonis, quod propterea odiuntur.
Tertia causa, quia inimicatur sibi ipsi omnis malus. Non mirum ergo, quod bonos odit, qui et seipsum odit. Nam ut dicitur Ecci. X.: Qui sibi nequam, cui bonus? 10 Quod dicit: nulli. Si quaeras: Et quomodo odit seipsum malus, respondetur, quia qui diligit iniquitatem, odit animam suam, teste Psalmo, 11 sed peccatores mundi sunt huiusmodi, ergo etc.
Quarta causa, quia suos etiam caros sicut et se odit homo mundanus. Non mirum ergo, quod odit alienos, id est bonos et iustos. Et patet, quia suos caros, ut filios, uxorem et consanguineos volunt sibi consociare et participes esse suarum iniquitatum, et illis occasionem damnationis praestant, cum male adquisita illis possidenda relinquunt, quibus et ipse, et illi damnantur. Nam ad restitutionem usurarum et male ablatorum tenentur omnes, ad quos devolvuntur talia, tam filii, quam extranei, secundum Augustinum XIV. q. VI. „Si res”, et extra de usura „Tu a nos”. Unde merito de talibus dicitur illud Oseae IX.: Effraim deducet ad interfectionem filios suos. 12 Effraim interpretatur auctus vel fertilis, et significat ditatos ex male adquisitis, qui suos in eis hereditando interficiunt morte gehennae.
Quinta causa, quia dissimiles sunt boni a mundanis in moribus, dissimilitudo autem est causa odii, sicut per contrarium similitudo est causa dilectionis, Ecci. XIII.: Omne animal diligit sibi simile. 13 Unde Salvator Ioh. XV. dicit apostolis: Si de mundo fuissetis, scilicet imitando concupiscentias mundi, mundus, quod suum erat, diligeret, quia vero non estis de mundo, sed ego elegi vos, propterea odit vos mundus. 14 Chrysostomus: Malus dominus malos servos suae voluntati conformes diligit, et per contrarium, bonus dominus bonos amat servos, et malos redarguit, sic Christus bonus amat bonos, et mundus malos. Si dicas: Tamen multi principes mundani et mali persequuntur malos, ut fures et latrones. Respondet Lyra in Postilla super Ioh. XV. dicens, quod malum non potest esse purum, quin habeat aliquod de bono, aliter seipsum destrueret, secundum Philosophum IV. Physicorum. Et ideo licet plurimi principes sint mundani et mali quoad superbiam vel etiam infidelitatem et huiusmodi, tamen habent aliquod bonum, ut iustitiam, clementiam et aliqua huiusmodi, sicut legitur de Traiano et aliis multis principibus, et sic persequuntur praedones, inquantum sunt dissimiles in bono iustitiae, sic et de aliis hominibus.
Sexta causa, quia infectum habet iudicium omnis iniquus, ut bona virtutum, quae deberent placere, iudicet amara. Isa. V.: Vae, qui dicunt malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras in lucem et lucem in tenebras, ponentes amarum in dulce. 15 Videmus enim ad experientiam, quod qui habet corruptum palatum et iudicium saporis, sicut claret de febricitante, iudicat amarum dulce, et ea, quae sunt sibi nociva, diligit, puta: aquae potum ac vinum iudicat amari saporis et abominabilis. Proinde ut dicit Gregorius, a principio mundi bonos sustinuisse semper persecutionem malorum legimus. Quod patet primo de angelis, inter quos factum est proelium magnum in caelo malis proeliantibus contra bonos. Secundo de Cain, qui occidit Abel iustum. Tertio de Ismael persequente Isaac. Quarto de Esau contra Iacob. Quinto de filiis Israel volentibus occidere Ioseph. Sexto de Iudaeis persequentibus Christum et discipulos eius. Non mirum ergo, quod mundus persequitur bonos, nec novum. Sed o carissimi, laboremus, ut patientiam in persecutionibus Deo dante habeamus, quia velimus-nolimus pati oportet adversa, si boni esse cupimus. Gregorius: Abel esse renuit, quem Cain malicia non exercet. (D)
Circa secundum de sanctorum Dei flagello in hoc saeculo quaeritur: Cur Deus, qui est suavis in omnibus, vult suos sanctos et electos in hoc mundo persequi, odiri et affligi a malis hominibus. Ratio quaestionis, quia Ps. dicit: Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet,
16 ergo videtur, quod Deus deberet custodire sanctos, et potius affligere malos. Item quia Iob IX. dicit: Si flagellat Deus, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat. 17 Lyra: quod dicit: Nonne deberet sufficere, quod innocentes propter peccatum originale affliguntur in morte, et non affligerentur per malos in vita, cuius videmus contrarium. Numquid ridet Deus, id est delectatur Deus in poenis innocentum, quod dicit: non ridet, quia homo solet ridere de his, quae placent, sed Deo non placent poenae et afflictiones innocentum propter se. Mirum ergo est, cur ipse Deus voluit fieri in mundo isto, et permittit, quod sancti affligantur, odiantur et persequantur, ac etiam occidantur ab iniquis hominibus vel daemonibus. Ad haec respondetur secundum doctores, quod misericors Deus sic mundum circa suos misericorditer ordinat, ut eos utiliter flagellari permittat, non quod placerent Deo afflictiones suorum electorum propter se, sed pro hominum salubritate. Et declaratur hoc praecipue ex sex rationibus.
Prima ratio ex parte mundi, scilicet ut contemnatur. Unde Augustinus: Non convertitur anima ad Deum, nisi cum ab hoc saeculo avertitur. Nec opportunis ab hoc saeculo avertitur, nisi eius pernitiosis voluptatibus labores, dolores ac amaritudines miscerentur. Si enim cessaret Dominus, et non misceret amaritudines felicitatibus saeculi, oblivisceremur eum. Haec Augustinus. Sicut quippe mater pia volens filium ablectare et sequestrare a sugendo amarissimis confectionibus inungit mamillas, et sic ille respuit sugere propter amaritudinem, sic fecit nobis Deus, ut mundum contemnamus, et eius vitia delectabiliaque refutemus, amaritudines admiscuit odiorum et adversitatum. Bernardus: O munde immunde, si transiens sic me tenes, quid faceres, si maneres, quod dicit: multo magis a Deo separares. Secunda ratio ex parte electi, scilicet ut se recognoscendo humilietur, et in gratia conservetur. Unde II. Cor. XII. Apostolus dicit: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus etc. 18 Tertia ratio ex parte fidei, ut scilicet confirmaretur. Non enim est credendum, quod tot et tanta adversa ac martyria sustinuissent sanctissimi viri, scilicet omnes apostoli, martyres, confessores, et sanctissimae virgines viduaeque et alii pro fide Christi, nisi cognovissent eam omni veritate plenam, propter quam ultro se morti obtulerunt, ut pervenirent ad Christum Dominum. Unde Maximus in sermone de martyribus dicit: Magni periculi res est, si post prophetarum pericula, post apostolorum testimonia, post martyrum vulnera veterem fidem quasi novellam discutere praesumas, et post tam manifestos duces adhuc in errore permaneas. O ergo carissime, esto fidelis usque ad mortem. Quarta ratio ex parte exempli, scilicet ut alii instruantur per patientiam sanctorum. Sicut patet in Iob ca. VI. dicente: Haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore non parcat, nec contradicam sermonibus sanctis. 19 Bernardus: Felix, qui passiones corporis sui propter iustitiam ordinat, ut quidquid patiatur, propter Dei Filium patiatur, quatenus et a corde tollatur murmuratio, et in ore versetur vox laudis et gratiarumactio. Haec Bernardus. Sic ergo in Iob et aliis sanctis, maxime in Christo habemus exemplum patientiae, ut non murmuremus contra Deum in adversis, sed gratias agamus. Quinta ratio ex parte caelestis regni, ut magna fore beatitudo credatur, quae tam caro pretio sanctis datur. Nam revera talis et tanta est, ut ait Apostolus Ro. VIII.: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur etc. 20 Vult ergo Deus, ut sui electi magna patiantur ad promerendum maius praemium et caelestem coronam, sicut hos claret in martyribus. Unde Iac. I.: Beatus vir, qui suffert temptationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. 21 Sexta ratio ex parte iudicii veri, scilicet amoris divini, ut vera et gratuita charitas comprobetur. Nam per flagella praesentia comprobatur, si homo vere Deum amaverit, quia Gregorius dicit: Poena interrogat, si quietus quis veraciter amat. Nemo enim in pace vires suas cognoscit. Item per flagella indicatur, quod Deus talem hominem amat. Apoc. III.: Ego quos amo, arguo etc. 22 Augustinus: Magna Dei ira est, quando peccantem non corripit, sed licentiam vagam in peccatum ruendi permittit. Bernardus: Tunc magis irascitur Deus, cum non irasci nescitur. Non enim cum nescio, sed cum sentio te iratum, tunc maxime confido propitium. Etenim cum iratus fueris, Domine, misericordiae recordaberis. Haec Bernardus. (E)
Circa tertium de privilegio horum sanctorum sit pro conclusione, quod benedictus Dominus Iesus sublimavit istos sanctos magnis privilegiorum honoribus. Primum est apostolicae electionis, quia Dominus elegit eos ex omnibus hominibus mundi ad numerum duodecim apostolorum, quod maioris est dignitatis, quam fore regem vel imperatorem vel etiam papam. Nam apostolatus excellentissimum gradum tenet in ordine sanctorum secundum Dionysium. Secundum est cognationis Christi et eius matris, quia fuerunt filii Mariae, Cleophae scilicet filiae, quae fuit uxor Alphei, soror gloriosae Virginis Matris Christi, haec enim genuit Iacobum minorem, Simonem, Thaddaeum et Ioseph iustum. (F)

Hic quaeritur, qualiter homo possit cum Christo et Virgine eius Matre cognationem spiritualem habere. Ad quod respondendo notandum, quod sunt quidam homines, qui habent confusibilem cognationem, utpote cum brutis animalibus, iuxta illud Ps.: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis.
23 Nam avarus cognationem contrahit et similitudinem cum talpa, quae semper terram fodit. Luxuriosus cum porco. Superbus cum pavone. Invidus cum cane. Iracundus cum urso. Acediosus cum asino, et sic de aliis. Ambrosius in Hexaemeron: Homo neglecta in se Dei imagine cadens in vitia non recte dicitur homo, sed iumentum. Unde Ps.: Nolite fieri sicut equus et mulus etc. 24 Alii sunt homines, qui habent cognationem connaturalem, secundum quam unus hominum est ab altero secundum carnis propaginem, et unaquaeque anima est ad imaginem Dei. Et ista cognatio tamquam nobilis est honoranda et conservanda, ne foedatur vitio. Ecci.: Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. 25 Alii denique sunt homines, qui ultra hoc secundum sunt cognatione spirituali coniuncti Christo ut Filio Dei naturali, ipsi filii adoptivi, sicut sunt Christiani in gratia exsistentes, de quibus Ioh. I.: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri etc. 26 Et haec est summa et nobilissima cognatio ad Christum et eius matrem, quam homo habet per fidem Christi, charitatem et gratiam. De qua Christus Luc. VIII.: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt, 27 verbum scilicet fidei charitate formatae. Tertium privilegium est devotionis ardentis, quia legitur de eis, quod ad introitum ipsorum daemones clamabant per energumenos: „O apostoli Dei vivi, ecce flammis exurimur, scilicet orationis vestrae ignitae.” Quartum est enitentis sanctitatis. Nam dicitur in Historia Ecclesiastica de Iuda, quod cum venisset ad regem Abagarum, vidit rex in vultu eius quendam mirum et divinum splendorem, per quem enitebat eius sanctitas. Sicut enim peccatores sunt tenebrosi per peccata, sic sancti per contrarium sunt lucidi per gratiae Dei splendorem, I. Thes. V.: Omnes vos filii lucis estis et filii Dei, non tenebrarum. 28 Quintum est fructificationis, quia fidem multum dilataverunt, et multos suis praedicationibus ad Christum converterunt. Patet in *legenda*. (G)
Sextum gratiosae instructionis in articulis fidei, nam Simon composuit in Symbolo decimum articulum fidei, scilicet: Sanctam Ecclesiam catholicam. In quo docet credere primo, quod Ecclesia fidelium Christi est sancta, ita quod intra Ecclesiam exsistentes, id est in unitate eius possunt tantummodo salvari, et extra eam non est salus. Unde errant, qui dicunt, quod quilibet homo bene vivens salvari possit in quacumque fide. Unde Augustinus extra de haereticis c. [„Firmissime”]: Firmissime – inquit – tene, et nullatenus dubites omnem haereticum aut schismaticum et omnem, qui est extra unitatem Ecclesiae, aeterni ignis incendio cum diabolo participandum. Secundo docet, quod haec sancta Ecclesia est universalis, ideo dicit ’catholicam’, id est universalem. Unde extra de summa tri. et fide catholica c. I.: Una est fidelium universalis Ecclesia, extra quam nullus omnino salvatur. Et nota, quod haec Ecclesia est divisa in tres partes habens unicum caput, scilicet Christum, et eius vicarium, scilicet Romanum pontificem. Unde Matth. XVI. Christus dixit: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
29 Una quippe pars Ecclesiae est in mundo, quae est congregatio fidelium. Secunda pars in Purgatorio. Tertia in caelo. Haec repraesentant tres partes hodie in missa. Unde versus: Pars intincta mero pro vivis sacrificatur. Alia pro sanctis, tertia pro redimendis. Quidquid ergo haec una Ecclesia determinat, tenendum est, et ei tamquam capiti in omnibus oboediendum est Christiano. Matth. XVIII.: Qui Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 30 (H)
Item Thaddeus composuit in Symbolo undecimum articulum, scilicet: Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, secundum Henricum de Frimaria, licet alii dicant, quod sanctorum communionem simul cum praedicto articulo posuit Simon. Et in hoc docemur primo credere, quod in sancta Ecclesia est sanctorum communicatio, ita, quod fideles participes sunt omnium bonorum operum per sanctos et per quodlibet membrum Ecclesiae factorum ac meritorum, iuxta illud Ps.: Particeps ego sum omnium timentium te etc.
31 Secundo docemur credere, quod in sanctae Ecclesiae sacramento, scilicet in Eucharistia continetur vere Sanctus Sanctorum, id est Christus, in quo omnes sancti habent vitae aeternae participationem. Et ideo Eucharistia dicitur sanctorum communio, et quod sic intelligi debeat, habetur extra de sum.trini. c. I. § „Una vero”. Tertio docemur credere, quod in Sancta Ecclesia est remissio omnium peccatorum per sacramenta, scilicet per baptismum, per poenitentiam etc. Errant ergo, qui desperant. Isidorus: Desperatio est pessimum omnium peccatorum. Ultimum privilegium est abundantis suffragationis. Nam leguntur subvenisse hominibus in corpore et anima infirmitates curando et vulnera, cum hoc etiam animam salvando per fidei doctrinam. Iudas enim sanavit Abagarum, et uterque caecos illuminabat, surdos, claudos, leprosos et varios infirmos curabat. Item subveniebant etiam in persona et rebus bella compescendo. Unde dixerunt duci contra Indos pergenti ad bellum: „Pax nobiscum intravit.” Et in crastinum victoriam sine humani sanguinis effusione concesserunt. Patet in legenda. Hoc etiam patet in civitate Edessa, 32 in qua epistola Salvatoris Abagaro missa cum reverentia servabatur, ubi nullus haereticus vel paganus vivere poterat. Et dum hostes contra civitatem insurgebant, puer super portam civitatis eam legebat, et illa die hostes aut fugiebant, aut componebant. Item subveniunt vulneratis. Nam refert Discipulus, quod quidam amicus regis Nicanor in bello sagittam accepit, quae de ossibus eius nullo modo poterat evelli, tunc Simon in nomine Iesu eam excepit, et mox sanavit, ut nec vestigium videretur. Item subveniunt contra infamiam, ut dictum est supra II. sermone „I” de diacono infamato. Item contra pericula bestiarum et venenosorum. Nam cum duae tigrides ferocissimae omnes occurrentes sibi homines occiderent, apostoli advenientes in nomine Iesu velut oves mansuetas eas fecerunt. Denique Simon triginta mortuos in aquis mersos legitur suscitasse. O ergo sancti apostoli, orate pro nobis apud Christum. Amen.

Sermonem quartum de eis vide in communi apostolorum.33



1 Ioh 15,19
2 Editio: eum
3 I Io 5,19
4 Ioh 15,18-20
5 Cf. Is 30,10
6 Cf. Sir 32,21
7 Ioh 3,19
8 Ioh 3,20
9 Ioh 7,7
10 Cf. Sir 14,5
11 Ps 10,6
12 Cf. Os 9,13
13 Sir 13,19
14 Ioh 15,19
15 Is 5,20
16 Ps 144,20
17 Iob 9,23
18 II Cor 12,7
19 Iob 6,10
20 Rm 8,18
21 Iac 1,12
22 Apc 3,19
23 Ps 48,13;21
24 Ps 31,9
25 Sir 10,31
26 Ioh 1,11
27 Lc 8,21
28 Cf. I Th 5,5
29 Mt 16,18
30 Mt 18,17
31 Ps 118,63
32 Editio: Edissa
33 Vide PA 105: De apostolis communis sermo vel PA 106: De apostolis communis sermo vel PA 107: De apostolis communis sermo.