[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Legenda sanctae Ursulae et undecim milium virginum]

Item de undecim milibus virginum sermonem vide ex communi1 applicando legendam.

Undecim milium virginum passio
hoc ordine celebrata fuit in Britannia. Rex quidam nomine Nothus 2 Editio: Nochus filiam nomine Ursulam habuit mirabili sapientia, honestate et pulchritudine pollentem, ita quod eius fama ubique volabat. Rex autem Angliae cum esset praepotens, audita huius virginis fama, unigenito filio suo eam optabat copulari, quod et iuvenis ipse multum affectabat. Mittunt igitur sollemnes nuncios ad patrem virginis magnis promissionibus, adicientes etiam magnas minas, si renueret, quod petebant. Rex autem Nothus cum esset Christianissimus, coepit multum anxiari. Tum quia filiam Christi fide insignitam cultori idolorum tradere indignum duceret, tum quia ipsam non consentire cognosceret, tum quia regis illius ferocitatem plurimum formidaret. Unde Ursula divinitus inspirata suasit patri, ut regi assensum praeberet, ea tamen conditione proposita, ut ipse filius regis cum patre decem virgines electissimas sibi ad solatium daret, et tam sibi, quam aliis singulis mille virgines assignaret, et comparatis trieribus inducias triennii sibi daret ad dedicationem suae virginitatis, et ipse iuvenis baptizatus in his tribus annis in fide instruetur. Haec pro tali consilio sapienti usa, ut aut difficultate propositae conditionis animum illius ab hoc averteret, aut hac opportunitate praedictas virgines secum Deo dedicaret. Sed iuvenis hanc conditionem acceptari apud patrem institit, et baptizatus accelerari omnia, quae beata virgo praeceperat, imperavit. Undique ergo confluunt virgines, undique et viri Christiani ad tam grande spectaculum concurrunt, sed et multi episcopi inspirati ad martyrium se eis associarunt. Regina quoque Siciliae, nomine Gerasina inspirante Deo cum quattuor filiabus suis et parvulo filio relicto regno in manu unius filii sui usque in Britanniam navigavit, cuius consilio virgines de diversis regnis colligebantur, et cum eis tandem passa est. Iuxta condictum ergo praeparatis trieribus et sumptibus ipsis virginibus confluebant proceres et primates, quibus scilicet suis commilationibus regina secreta revelat, et in novam militiam omnes coniurant.
Tandem cum Ursula omnes ad fidem virgines convertisset, flante vento prospero ad Coloniam cum venissent, angelus Domini apparuit Ursulae, et praedixit eas illuc numero integro reversuras, et coronas martyrii ibidem praecepturas. Inde ergo ad angeli monitionem Romam venerunt, quas papa Cyriacus cum et ipse de Britannia esset oriundus, et multas inter eas consanguineas haberet, gaudens cum honore magno suscepit. In ipsa nocte papae divinitus relevatur eum cum ipsis virginibus palmam martyrii percepturum. Unde coram omnibus resignavit dignitatem et officium. Sed cum cardinales reclamarent, qui eum delirare putabant in eo, quod pontificatus gloria relicta post mulierculas iret, ille nullatenus adquievit, sed quendam virum sanctum, qui Ametus dictus est, loco sui in pontificem ordinavit. Et quia sedem apostolicam invito clero reliquit, nomen eius de catalogo pontificum idem clerus abrasit. Tunc duo iniqui principes Romanae militiae videntes magnam virginum multitudinem, et quod multi et multae ad eas dietim confluerent, quapropter iter earum explorans, ne per eas nimis cresceret religio Christiana, miserunt nuncios ad Iulium, cognatum suum, principem gentis Hunorum, ut educto exercitu contra eas ipsas eo, quod Christianae essent, cum venirent Coloniam, trucidaret. Beatus ergo Cyriacus enim illa nobili virginum multitudine egressus de urbe, secuti sunt eum plures episcopi cum cardinali Vincentio. Interea Aethereus, sponsus beatae Ursulae per visionem angelicam a Domino admonetur, ut matrem suam hortaretur fieri Christianam. Nam patre iam mortuo Aethereus in regno successerat. Admonetur etiam ab angelo, ut sponsae suae surgens occurrat, et cum ea in Colonia martyrii palmam accipiat. Qui divinis monitis adquiescens matrem suam baptizari fecit, et cum ipsa ac sorore sua, parvula Florentina iam Christiana, necnon et Clemente episcopo ipsis virginibus obvians se ad martyrium sociavit eisdem.
Omnes ergo virgines cum praedictis, papa et episcopis multis cum venissent Coloniam, invenerunt ipsam iam ab Hunis obsessam. Quas barbari videntes super ipsas cum clamore nimio irruerunt, et quasi lupi saevientes in oves, totam illam multitudinem occiderunt. Cum autem ceteris iugulatis ad beatam Ursulam venissent, videns princeps eius pulchritudinem miram obstipuit, et consolans super necem virginum promisit, quod eam sibi in coniugium copularet. Sed cum hoc illa penitus respuisset, ille directa sagitta eam transfixit, et sic virgo martyrium consummavit, quaedam virgo, nomine Cordula prae timore in navi se abscondit tota illa nocte. Sed in crastinum sponte se morti offerens martyrii coronam suscepit. Passae autem sunt, ut verius creditur, circa annos Domini CCCCLII.
Miraculum narratur in legenda, quod religiosus quidam cum has virgines in devotione multa haberet, quadam die graviter infirmatus vidit quandam virginem pulcherrimam sibi apparentem et dicentem: „Ego una sum virginum, erga quas habes tantum devotionis affectum, et ut inde mercedem accipias, si in honorem nostri undecies milies Dominicam orationem dixeris, in hora mortis in protectionem et solatium nos habebis.” Qua disparente ille quam citius potuit, haec implevit. Statimque vocato abbate iniungi se fecit. Qui cum iniungeretur, subito exclamavit, ut exirent, et venientibus sacris virginibus locum darent. Quem cum abbas interrogaret, quid hoc esset, ille per ordinem enarravit, et sic inter multitudinem beatarum virginum sibi apparentium migravit ad Dominum feliciter. O ergo carissimi, veneremur ipsas sanctas virgines et omnes in tam copiosa multitudine beatos istos martyres, quia ut dicit Hieronymus: Impossibile est preces multorum non exaudiri, quatenus tam multorum sanctorum precibus promereamur gratiam et gloriam. Amen.



1 Vide PA 110: De martyre uno vel pluribus communis sermo vel PA 111: De martyre uno vel pluribus communis sermo vel PA 112: De martyre uno vel pluribus communis sermo vel PA 119: De sanctis virginibus vel mulieribus sermo communis vel PA 120: De sanctis virginibus vel mulieribus sermo communis vel PA 121: De sanctis virginibus vel mulieribus sermo communis vel PA 122: De sanctis virginibus vel mulieribus sermo communis.
2 Editio: Nochus