[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXIII.]

De Seraphico patre Francisco
Sermo quartus, scilicet de ipsius sanctitatis praerogativa et gloria

Similem illum fecit in gloria sanctorum. Eccli. XLV. 1 (A)

Haec verba optime de beato Francisco dici possunt propter similitudinem eius per stigmata ad crucifixum Iesum. Sed quoniam similitudo est causa dilectionis, iuxta illud Eccl. XIII.: Omne animal diligit sibi simile,
2 quod claret in hominibus et etiam brutis. Homo enim plus amat filios sibi assimilatos in effigie. Item Palladius dicit, quod pavo non diligit, immo persequitur pullos proprios, antequam viderit eos cristatos, quo sibi similes agnoscit fovetque. Sic benedictus Iesus eos Christianos, qui moribus vitiosis dissimiles sunt, non amat, sed virtutum imitatione assimilatos diligit. Unde ex quo beatus Franciscus per omnes virtutes Christum imitari studuit, Christus pro signo amoris ipsum similitudinis gratia decoravit prae ceteris sanctis, ut clarescat, quia eum specialius amavit, propter quod similem illum fecit in gloria sanctorum. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro sermone, de quibus hic sanctus commendatur:
· Primo de speciali eius praerogativa, scilicet qua illum Dominus fecit sublimem
· Secundo de Christiformi gratia, qua similem sibi Christus fecit
· Tertio de multiformi gloria, qua fulget in ordinibus sanctorum (B)
Circa primum de praerogativa
beati Francisci inquirendum est: Qualibus praerogativis privilegiorum Iesus sublimavit Franciscum ad suae crucis sectandum vestigium? Ad quod secundum doctores nostros inter cetera notabimus privilegia praecipua VII, quibus gloriam habet inter omnes sanctos.
Primum est, quod auctor est et dux armigerorum vel militum crucis Christi, hoc est ordinis minorum, quod Deus revelavit, quando sibi ostendit arma fulgentia signo crucis dicens: „Tua erunt haec omnia et tuorum militum.” Hoc autem magnae est gloriae esse ducem imitatorum crucis Christi, Filii Dei. Eccli. XXIII.: Gloria magna sequi Dominum.
3 Et certe multo maior, quam sequi regem terrenum. Unde Bernardus: O Domine Iesu, beatus est, qui te diligenter observans pro viribus suis se praebet imitatorem tui. Haec ille. Sed quid de peccatoribus, utique maxima confusio sequi diabolum, qui tamquam tortor per blandimenta vitiorum ducit ad patibulum, scilicet infernale. Hinc Gregorius: Qui praesentium voluptatum oblectamentis trahitur, quasi per amoena prata ad suspendium ducitur.
Secundum, quod legatus est crucis Christi. Ideo dedit sibi Christus stigmata tamquam sigilla, ut credant homines ipsum a Christo missum. Sicut enim ante primum adventum Christi praecursor legatus fuit Iohannes Baptista annuncians Christum incarnandum, sic ante secundum adventum praecursor legatus est Franciscus annuncians Christum ad iudicium venturum, ut scilicet praeparent se ad poenitentiam, ne accipiant damnationis sententiam. Unde II. Cor. V.: Pro Christo legatione fungimur. 4
Tertium, quod vexillifer est crucis Christi, scilicet in pugna contra daemones. Sicut enim ad vexillum milites animantur et hostes terrentur, sic ad vulnera Christi in cruce pendentis fideles aspicientes animantur ad poenitentiam, et daemones terrentur et fugantur. Quod crucis vexillum Franciscus in suo corpore portavit. Unde et visum est, quod crux de eius ore prodiens fugavit draconem, id est daemonem. Ideo canit Ecclesia:
Hunc sequantur,
hinc iungantur,
qui ex Aegypto exeunt,
in quo duce
clara luce
vexilla regis prodeunt.
Quartum, quia evangelicus est sectator crucis Christi. Unde de eo canit Ecclesia:
Franciscus evangelicum
nec apicem vel unicum
transgreditur, nec iota
nil iugo
etc.
Quintum, quia reformator est Ecclesiae Christi. Unde Christus de cruce sibi dixit: „Francisce, vade, repara domum meam, quae labitur.” Et papa in visione vidit Franciscum dorso sustentare Ecclesiam, quod fecit exemplo et praedicatione ac ordinis institutione triplicis. Unde et cernimus exemplo eius reformari omnes.
Sextum, quia notarius signifer est crucis Christi. Ipse enim veluti cancellarius tenet sigilla regis aeterni et consignat, scilicet verbo praedicando et opere exemplificando omnes electos ad hereditatem caelestem per imitationem crucis Christi, id est poenitentiae faciendae, quod significat tau visum in fronte.
Septimum, quia amicus Seraphicus est crucis Christi. Nam Seraph et Christus sibi apparuit, et sic signo crucis consignatus est. Nimirum Boethius De hebdomadibus dicit: Omne, quod est, tendit ad bonum et ad simile. Item Auctor De spiritu c. XV.: Similes similibus congaudent. Quia ergo beatus Franciscus erat totus Seraphico amore ardentissimus et deificatus ac divinus, ergo Seraph et Christus sibi apparuerunt consignando tamquam amicissimum. O Deus aeterne, quomodo peccator heu per contrarium diabolo similis efficitur per peccatum, et ab eo possidetur. (C)
Circa secundum de Chrisoformi gratia quaeritur: Quali gratia inducere potest hominis anima deiformem pulchritudinem ac Christi Iesu similitudinem? Ad hoc respondendo notemus pro conclusione sententiam Augustini li. IX. De civitate Dei dicentis, quod quanto quisque fit Deo similior, tanto fit propinquior. Nulla est enim ab illo, qui ubique praesens est, alia longinquitas, quam eius dissimilitudo. Haec ille. Ex quo patet, quod anima ut fit divinae lucis et gratiae particeps, debet Deo appropinquare, non quidem loco, quia hoc modo semper Deus est praesens. Unde Ps.: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam, si ascendero in caelum etc.
5 Sed debet similitudine morum spiritualiter conformari praecipue in charitate. Nam Dominus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet etc., I. Ioh. IV. 6 Hinc I. Cor. V.: Qui adhaeret Deo, Glossa: scilicet per fidem et charitatem, unus spiritus sit cum eo. 7
Hoc declaratur per exemplum sic: quando enim fit admixtio aliquorum duorum, videmus, quod denominatio fit a praedominante. Sic si modica aqua admiscetur multo vino, totum fit vinum, quia absorbetur a vino. Sic spiritus hominis si admiscetur spiritui divino, scilicet per charitatem, totus absorbetur et mutatur in Deum ac deificatur. Nec Deus in aliquo mutatur, sed haec mutatio est ex parte animae hominis, quae deificatur. Primo quoad intellectum, quo splendet participatione deiformis lucis gratiae. Secundo quoad affectum. Sicut enim ferrum ignitum totum videtur esse ignis, et secundum Damascenum: Sicut in carbone est ignis et lignum, et tamen totum videtur ignis, sic affectus noster coniunctus Deo per charitatem deificatur. Tertio quoad nomen, quia a praedominante, scilicet Deo, Deus nominatur. Iuxta illud Ps.: Ego dixi: dii estis et filii Excelsi omnes. 8 Quarto quoad actum, quia sicut homo a suo actu et officio vocatur. Qui enim exercet medicinam, medicus vocatur, et qui artem carpentariam, carpentarius, et sic de aliis. Sic ab actu divinae dilectionis divinus dicitur, et per contrarium ab actu diabolico, scilicet superbia, invidia diabolicus dicitur. Ab actu carnali brutalis dicitur. Ps.: Nolite fieri sicut equus et mulus etc. 9 Et ab actu cupiditatis terrenus dicitur. Hinc Augustinus: Unusquisque talis est, qualis est sua dilectio. Si terra diligis, terra es. Si Deum diligis, Deus es, etc. Sicut ergo Dominus est aeternus, incorporeus, sine omni inquinamento peccati et charitate plenus, sic debet et homo assimilari. Sic fecit beatus Franciscus, ergo etc. (D)
Circa tertium de multiformi gloria Francisci sit conclusio, quod benedictus Iesus similem fecit Franciscum in gloria sanctorum omnium ordinum, scilicet patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, religiosorum, confessorum, virginum.
Primo patriarcharum. Nam de eo canit Ecclesia: O patriarcha pauperum, Francisce, tuis precibus auge tuorum numerum in charitate Christi etc. Nimirum inter patriarchas primus Adam habuit hanc gloriam, antequam contra Dei praeceptum peccavit, quod omnia oboediant ei ad nutum, quod perdidit per peccatum. Sed Franciscus per Dei gratiam hoc obtinuit et per Dei oboedientiam ad nutum. Unde canitur de eo:
Hic creaturis imperat,
qui nutui subiecerat
se totum creatoris.

Ut aliqua autem miracula narremus, primo de terrestribus animalibus legitur, quod iter faciens magnum ovium gregem in pascuis salutavit, qui relicto pastu omnes cucurrunt ad eum levantes capita sua, et exsultantes ita, ut mirarentur pastores et fratres. Item ovis quaedam sibi oblata fuit, quam pius vir monuit, ut laudibus divinis intenderet, et ab omni offensa fratrum caveret. Illa ergo, quando fratres intrabant, ad officium intrabat, flectebat genua ante altare Virginis, et cum elevabatur in missa corpus Christi, procidebat ad genua, cantantibus fratribus balatus vocem emittebat, nec fratres impediebat, ut sanctus ei pater mandaverat. Item lepusculum vocavit, et statim ad eius sinum prosilivit, nec recedere ab eo volebat. Item cicada vocata mox ad eius manum volavit, cui dixit: „Canta et lauda creatorem”, sine mora canere coepit, et per octo dies mansit super ficum, ubi sanctus pater praecepit, quolibet die cantans et tacens secundum iussa patris, et tandem ab eo licentiata recessit. Item in aquaticis piscis est ei oblatus vivus et satis magnus, cum pio affectu pater sanctus ipsum, ut abiret, in aqua posuit, sed ille a navi nequaquam recedebat, sed in aqua ludebat, donec ab eodem benediceretur, et tum licentia data recessit, similiter fecit avis fluvialis quaedam. Item in aereis aves ipsum praedicantem audiebant, et quando mandabat cantare, cantabant, quando tacere, tacebant, quando advolare, advolabant, et quam volebat retinere, remanebat. Et plura talia, quae non sufficimus narrare. Item lupis rapacibus et grandinibus mandabat, et cessabant a vastatione. Denique in igneis. Nam ferro candenti igne dum sibi cocturam propter oculorum infirmitatem facerent, mandavit, ut ardorem temperaret, et in nullo eum laesit. Haec sufficiant. (E)

Item secundus patriarcha Abel Deo fuit acceptus, et eius sacrificia ignis de caelo descendens consumebat, quod fuit sibi pro gloria. Beatus Franciscus adeo Christo placuit, ut ipse ad eum descenderet, et eius sacrificium, id est animam et corpus Francisci igne divino accenderet stigmatibus consignando.
Item tertius patriarcha Noe cum tribus filiis a diluvio est salvatus, sanctus Franciscus tres ordines pro salvandis in Christo instituit.
Item quartus Abraham Deo placuit, quia cognationem ad mandatum Dei et terram reliquit. Sic Franciscus omnia amore Christi dimisit.
Item quintus Isaac ex sui immolatione mysterium crucis Christi cognovit. Franciscus multipliciter revelatum a Christo mysterium crucis habuit in septem apparitionibus crucis circa ipsum.
Item sextus Iacob duodecim filios habuit principales patriarchas, quos et manibus cancellatis benedixit in mortis tempore. Sic Franciscus duodecim fratres progenitos in Christo habuit, per quos ordo floruit, et in mortis tempore fratribus benedixit manibus cancellatis. Denique sicut omnes patriarchae in fructibus filiorum salvandorum gloriam habuerunt, sic Franciscus in multis filiis suorum ordinum, quos in Christo Iesu per evangelium genuit, ut patet in multis etiam magnae sanctitatis exsistentibus, inter quos canonizati sunt multi. Aliqui eorum martyres, alii confessores, alii virgines et utriusque sexus, aliqui reges, aliquae reginae et filiae regum, alii ad apostolicam dignitatem promoti, alii ad cardinalatum et episcopatum electi, doctores etiam quam plurimi et multi ac multae miraculis et prophetiae spiritu clari usque ad CCCC. Praeter hos alii innumerabiles, ut de praedictis patet li. Conformitatum: Magna gloria est patris Francisci. (F)

Secundo prophetarum gloria fulget beatus Franciscus, quia prophetiae spiritu plenus fuit. Pro quo narremus aliqua ex multis signis. Nam cum Christiani pugnarent adversus Saracenos, longe ante praedixit bellum Christianorum casurum, sed illi non curantes paraverunt se ad pugnam, et devicti sunt. Item miles quidam beatum Franciscum devote invitavit ad prandium, et cum mensam benedicens oraret, spiritu prophetico vidit, quod miles deberet repentina statim morte mori, ac praedixit. Ille confessionem fecit et domum disposuit, et qui fortis et sanus videbatur, sedens ad mensam spiritum exhalavit secundum verbum hominis Dei, et multa alia. Unde canit de eo Ecclesia: In te signis radians, in te ventura nuncians requievit spiritus duplex prophetarum.
Tertio apostolorum, quia de eo canit Ecclesia: Franciscus, vir catholicus et totus apostolicus etc. Nam evangelicam vitam perfectissime tenuit, sicut et apostoli, et fidem miraculis multis confirmavit et praedicavit, sicut et apostoli. Item, sicut apostoli Spiritum Sanctum signo visibili receperunt, et in Christi amore ardentes exstiterunt, sic Franciscus in signo visibili Spiritum Sanctum accepit Seraphim apparente, et charitate Christi ferventissimus fuit. Nam semel interrogatus, quomodo tunica tam tenui a frigore posset arceri, respondit: „Si ignis Sancti Spiritus nos interius calefaceret, caro nostra frigus exterius non sentiret.” Unde tam ardenti flamma calefactus ardebat, ut etiam alios calefaceret. Cum enim quidam homo pauper ipsum veheret asello hiemali tempore, quia propter excrescentes clavos in pedibus et debilitate non poterat ambulare, tunc accidit sub rupis cuiusdam crepidine pernoctare. Homo autem ille tenue opertus prae frigore quiescere non poterat, ideo compatiens vir Dei manu protensa illum palpavit. Et repente ad contactum in illum tantus calor advenit intus et extra, ac si ex fornacis ardentis spiraculo processisset, et suavius, quam in lecto proprio umquam quieverat, ut idem asserebat, dormivit usque mane. (G)

Denique quaero, in quo ordine angelorum in caelo sunt assumpti beati apostoli? Respondet Franciscus de Mayronis, quod in Seraphim, qui ordo est vicinior Christo, et ’ardentes amore’ interpretantur. Apostolatus autem in Ecclesia summum gradum tenet perfectionis et vicinitatis ad Christum, ergo etc., sed Franciscus etiam est assumptus in ordinem Seraphicum, ut patuit
sermone I. „F”, „G”, ergo gloriam habet apostolorum.
Quarto martyrum, quia martyrio flagravit, et pro eo consequendo ter ad partes infidelium meavit, et una vice flantibus ventis contrariis impeditus est. Sed cum prae desiderio martyrii quiescere nequiret, iterato arripuit iter, Spiritu ebrius socium praecurrebat, quamvis esset imbecillis corpore, et tunc gravissima supervenit infirmitas divina dispositione. Et sic quod cupiebat, implere nequivit. Tandem tertio perurgente Spiritu proficisci temptavit mortem pro Christo sitiens, et post multa viarum pericula eo, quod inter Christianos et Saracenos tunc bellis ordinatis in campo erat guerra, sed Deo duce tandem pervenit ad terram Soldani, incolumis una cum fratre socio re et nomine Illuminator. Occurrentes autem satellites Saraceni tamquam lupi servos Dei feraliter comprehenderunt contemptibiliter tractantes, alligantes, conviciis et verberibus afflingentes crudeliter. Sic quoque divina dispositione iuxta viri Dei desiderium afflictos conspectui Soldani praesentaverunt. Cumque princeps perquireret, a quibus et ad quod missi essent, et quomodo advenissent, intrepido animo respondit Franciscus non ab homine, sed a Domino se missum, ut ei et populo viam salutis ostenderet. Et tanto fervore coepit praedicare Christum Iesum et fidem Trinitatis, ut Soldanus miraretur, et audire eum coepit, et ut secum moraretur, invitare. Cui servus Dei superno illustratus oraculo ait: „Si vis converti tu cum populo tuo ad Christum, ob ipsius amorem vobiscum commorabor. Quod si haesitas propter fidem Christi legem Machometi dimittere, iube ignem accendi permaximum, et ego cum sacerdotibus tuis ingrediar, ut vel sic cognoscas, quae fides certior sit.” Ad quem Soldanus: „Non credo, quod aliquis de sacerdotibus meis velit pro sua fide defendenda ignem intrare.” Viderat enim quendam sacerdotem suum authenticum et longaevum hoc audito verbo a suis conspectibus aufugisse. Ad quem vir sanctus ait: „Si mihi velis promittere pro te et populo tuo, quod ad Christi cultum veniatis, si ignem illaesus exiero, ecce ignem solus intrabo, et si combustus fuero, imputetur peccatis meis. Si autem divina virtus me protexerit, Christum Salvatorem agnoscatis.” Soldanus operationem hanc accipere se non audere respondit, quia scilicet populi seditionem formidabat, obtulit tamen ei munera pretiosa, quae vir Dei quasi lutum sprevit. De quo admirans ipsum devotius diligere coepit. Videns se non proficere, nec assequi propositum, ad partes fidelium divina revelatione praemonitus remeavit, quod Dominus ordinavit, ut servaretur in posterum insigniendus privilegio singulari stigmatibus Christi, nec tamen merito optati martyrii careret. Unde et Ecclesia canit de eo: O martyr desiderio Francisce, quanto studio compatiens hunc, id est Christum sequaris! (H)
Quaeritur hic, quomodo Franciscus pro desiderio martyrii dici possit martyr. Numquid potest quis coronam martyrii promereri sola voluntate, sine mortis passione? Ad hoc respondet Cyprianus de poenitentia dist. I. c. „Numquid” in textu dicens, quod in Dei servis, apud quos cogitatur et maryrium mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo iudice coronatur. Haec ille. Ubi Glossa dicit, quod Deus inspicit voluntatem, antequam perducat ad actum tam bonam, ut coronet, quam malam, ut eam damnet, sicut patet in Cain, quem Dominus pro homicidio mente concepto antequam occideret, damnabilem ostendit victimas eius respuendo. Haec secundum Glossam. Sed ad propositum de martyrii corona intellegenda sunt praedicta secundum theologos doctores super IV. sic, quod homo pro sola voluntate et desiderio martyrii dum non sequitur effectus, meretur proprie aureolam martyrii, quia martyrium proprie a ’morte’ dicitur, ut quis per mortem testis sit fidei Christi. Sed meretur talis speciale praemium, quod dicitur palma martyrii, quam promeruit beatus Franciscus, et etiam legitur de beato Martino, et sic de aliis consimilibus. Unde Bonaventura in Legenda maiori dicit sic: O vere ac plene beatum, scilicet Franciscum, cuius animam etsi gladius persecutoris non occidit, palmam tamen martyrii non amisit.
Quinto religiosorum gloria fulgere constat, quia tres ordines instituit, et perfectissimam ordinis minorum religionem insequendo iuxta formam evangelicam Christum crucifixum ordinavit. Sicut patet per tria vota, scilicet paupertatis, oboedientiae, castitatis perfectissima, et quoad eorum circumstantias, ne scilicet aliquid possiderent proprium nec in particulari, nec in communi, ne pecuniam acciperent etc. Item quod oboedirent in omnibus, quae non sunt contra animam et regulam.
Sexto confessorum gloria claret, quia pius, prudens, humilis, pudicus, sobrius, castus fuit et quietus. Orationi continue vacabat ambulans et sedens intus et foris, et manibus laborans ab orando non cessabat. Nam et in oratione visus est sublevatus toto corpore a terra et nubecula fulgente circumdatus. Item abbas quidam eum petiit pro se orari, quod Franciscus promisit, et statim implere curavit. Ecce autem orante illo subito abbas insolitum calorem et dulcedinem hactenus inexpertam sensit in spiritu ita, quod in excessu mentis effectus totus a seipso in Deum defecit, et maiori semper devotione circa ordinem flagravit, et multis hoc miraculum rettulit.
Septimo virginum gloria fulget, quia ut dicit Bonaventura in Legenda: Superno sibi assistente praesidio inter vanos hominum filios post carnis petulantiam non abiit. Et quod virgo fuerit tota vita, claruit ex certis signis. Primum est, quia eius corpus virgineorum stigmatum passionis Christi decore est signatum. Secundum, quia in morte corpus eius candidum futurae gloriae stolam et pulchritudinem candore niveo demonstrans claruit. Tertium, quia integrum sine corruptione eius corpus permansit. Quartum, quia visa est anima eius sanctissima in specie stellae fulgidae a candida nubecula subvecta in caelum recto tramite ferri. Quintum, quia vidit quidam alius frater animam eius in morte in specie solis refulgentis, quem duodecim radii circumdabant.
O gloriosissime pater Francisce, tu nunc in summa gloria regnans in caelo, nostri miserere, ac coram dulci Iesu intercede, ut per tua merita det nobis gratiam in praesenti, et gloriam in futuro. Amen.



1 Sir 45,2
2 Sir 13,19
3 Sir 23,28
4 II Cor 5,20
5 Ps 138,7-8
6 I Io 4,16
7 I Cor 5,17
8 Ps 81,6
9 Ps 31,9