[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXII.]

De Seraphico patre Francisco
Sermo tertius, scilicet de crucis Christi devotione, qua ipse mire claruit

Christo confixus sum cruci, vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus. Gal. II. 1, et ad laudem huius sancti Francisci. (A)

Sicut dicit Hugo et concordans Augustinus: Charitas tantae virtutis est, ut copulet amantem cum amato, et ideo Christianus fidelis exsistens in charitate Christi passi adeo unitur per amorem Christo, ut in eo transformetur, et in Christo vivat, quemadmodum ferrum ignitum totaliter transformatur in ignem, ut sit candens et calens. Sed quoniam beatus Franciscus fuit plenus divini amoris igne, et totum studium ad Christi amorem crucifixi apposuerat, idcirco cum Apostolo convenienter dicere poterat haec verba: Christo confixus sum cruci, scilicet per fidem et charitatem, vivo autem iam non ego, qualis fui in saeculo amans terrena, vivit vero in me Christus, scilicet per gratiam inhabitantem. Nam I. Ioh. IV.: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo etc. 2 Iuxta quae verba thematis ad honorem beati Francisci tria mysteria notabimus, sicut et de his tribus in ipsis verbis commendatur et in exemplum proponitur.
· Primo de crucis Christi devotione, scilicet qua Christo confixus est cruci
· Secundo de Crucifixi transformatione, unde dicit: vivo iam non ego etc.
· Tertio de sancti Francisci gloria et honore pro crucis Christi amore (B)
Circa primum de devotionis studio ad Christi crucem sit pro conclusione, quod omnes fideles Christiani debent exemplo beati Francisci summo studio devotionis versari erga crucem Christi. Patet hoc tripliciter probando. Primo quia id canit Ecclesia in collatione orans sic dicendo: Deus, qui mira crucis mysteria in beato Francisco multiformiter demonstrasti, da nobis, quaesumus, devotionis suae semper exempla sectari et eiusdem Sanctae Crucis assidua meditatione muniri. Secundo quia ad idem hortatur nos etiam Scriptura, I. Pet. II. dicens: In hoc vocati estis, scilicet ad Christianam fidem, quia Christus passus est pro nobis vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius, qui peccatum non fecit etc. 3 Denique tertio est ratio theologica, quia Christiani sunt membra Christi, ut dicit Apostolus I. Cor. II.: Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro, 4 sed membrum habet vivere de spiritu eius, cuius est membrum, et debet sentire dolorem capitis, cuius est membrum. Unde Gregorius: Languente capite cetera membra dolent, ergo Christianus debet vivere per fidem et amorem in Christo, et sentire eius passionem per devotam compassionem, sicut fecit et beatus Franciscus. Nam ut Apostolus Rom. VIII. dicit: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius. 5 Lyra: id est si quis excidit a Christi gratia, scilicet per peccatum, hic non est eius, scilicet Christi membrum merito, licet sit numero, quia est sicut membrum stupidum et mortuum. Bernardus: Scio membrum longe a salute exsistere, quod obstupuit, et aegrum sese non sentientem periculosius laborare. Ad haec plures aliae scripturae faciunt, de quibus secundo articulo prosequemur. Beatus Franciscus haec considerans totum suum studium dedit ad devotionem crucis Christi et eius vestigia sectanda, ut dicit Bonaventura. (C)
Sed quaeritur, qualiter homo possit se disponere, ut inflammetur in crucis Christi devotione. Respondetur, quod hoc clare edocetur in beato Francisco, qui quidem praecipue per tria dispositus fuit et habilitatus ad talem gratiam. Primo per pietatis operationem. Nam videmus, quod ligna per unctuositatem vel pinguedinem disponuntur ad inflammandum facilius. Sic corda humana pietatis pinguedine vel oleo uncta inflammantur in divino amore crucis Christi. Unde I. Timo. IV.: Pietas ad omnia utilis est. 6 Beatus ergo Franciscus licet inter vanos filios hominum iuvenili aetate fuisset nutritus in vanis, inerat tamen iuvenis Francisci praecordiis ad pauperes miseratio liberalis, quae cor ipsius tanta benignitate repleverat, ut omni proponeret se petenti tribuere, maxime si divinum allegaret amorem. Qui dum promissum tam nobile servavit, ad copiosa in Deum gratiae incrementa pervenit. Haec Bonaventura. Secundo per carnis mortificationem, quare sicut ligna magis desiccata magis inflammantur, sic homo ab humore carnalis concupiscentiae desiccatus divino amore plus inflammatur. Rom. VIII.: Si Spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. 7 Beatus ergo Franciscus, ut dicit Bonaventura in legenda, cum nondum didicerat degustare divina, distractus ad terrena, facta est super eum manus Domini languore corripiens et affligens corpus ipsius, ut coaptaret animam ad Sancti Spiritus unctionem. Tandem resumptis viribus corporis cum obvium habuisset quendam militem pauperem, memor Christi vestimenta sua nova protinus se exuto illi tribuit. Eadem autem nocte sequenti in somnis Christus monstravit talem visionem, quod palatium speciosum armis militaribus crucis signaculo insignitis vidit. Et cum quaereret, cuius essent, responsum est, quod omnia sua forent et suorum militum, si crucis Christi vexillum assumeret. Exinde mundo cogitavit se debere militari. Cumque iret ad quendam comitem, iterato in somnis audivit vocem dicentem sibi: „Francisce, quis potest melius facere tibi, dominus an servus, dives an pauper.” Cumque diceret, quod dominus et dives, ait ille: „Cur ergo relinquis pro servo dominum, et pro paupere homine divitem Deum?” Et Franciscus: „Quid vis, Domine, me facere?” Et Dominus: „Revertere – ait –, quia visio, quam vidisti, spiritualem praefigurat effectum divina dispositione in te complendum.” Ex tunc reversus coepit carnem mortificare, a negotiatione publica se subtrahere, et Domini voluntatem exspectare. Tertio per sedulam orationem. Sicut enim per flatum succenditur et inflammatur ignis, sic per orationem frequentem et meditationem ignis divini amoris. Ps.: Os meum aperui, scilicet in oratione, et attraxi spiritum, 8 scilicet devotionis. Idem: In meditatione mea exardescet ignis. 9 Beatus Franciscus dum post haec cum gemitibus oraret, ut quid sibi foret agendum, ac Deo acceptissimum servitium qualiter exhibere posset, apparuit ei Christus Iesus veluti crucifixus eidem ingerens illud evangelicum: Si vis venire post me, abnega temetipsum, tolle crucem tuam, et sequere me. 10 Ex hinc adeo impressa est memoria passionis Christi cordi ipsius, ut quasi iugiter oculis mentis cerneret Crucifixum, et a lacrimosis gemitibus continere non valeret exterius. Ex tunc ad Christum totum conversus coepit perfecte imitari crucis Christi vestigia. O ergo peccator mundane, exerce te ad pietatem, refrena et abnega omnia vitia, et devotius ora, ut habeas gratiam. (D)
Circa secundum principale, scilicet de transformatione in Crucifixum quaeritur, qualiter Christianus exemplo beati Francisci debeat vitam suam transformare in Christum Iesum crucifixum, ut vivat in Christo et Christus in ipso. Ad quod respondetur secundum scripta Gorrae super epistolam Gal. II., quod quilibet Christianus debet transformari in Crucifixum, alioquin sicut Salvator ait Ioh. XV.: Si quis – inquit – in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et in ignem mittent et ardet. Qui autem in me – ait – manet et ego in eo, hic fert fructum multum. 11 Unde patet, quod Christianus debet transformari et manere in Crucifixo, si vult salvari. Et hoc praecipue quinque modis, quibus et ipse Christus se habuit in cruce vel circa crucem propter nos:
· Primo in crucis portatione
· Secundo in crucis affixione
· Tertio in crucis vulneratione
· Quarto in crucis mortificatione
· Quinto in crucis glorificatione
Primo itaque debet Christianus cum Christo crucem portare, quia ipse praecepit Matt. XVI.: Qui vult venire post me, abneget se, et tollat crucem etc. 12 Et Lu. XIV.: Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. 13 Haec crux secundum doctores est poenitentia vera, quam debet portare peccator post Christum, si vult regnare cum Christo. Sicut enim videmus, quod avis non potest elevari a terra, nisi volando, nec potest volare, dum est in terra, nisi extendendo alas ponat se in modum crucis, sic homo peccatorum pondere gravatus et in terris iacens non potest elevari in caelum, nisi ponat se ad crucem poenitentiae, per quam solvitur a vinculis peccatorum. Nam impossibile est peccatorem impoenitentem in caelum ire, quia ut dicit Apocal. XXI.: Nil coinquinatum intrabit in illud, 14 scilicet caelum. Proinde et Bernardus in li. de interna conversatione: Non est – inquit – salus peccatori, nec spes aeternae vitae, nisi in cruce, scilicet poenitentiae. Tolle ergo crucem, et sequere Iesum, et ibis in vitam aeternam, praecessit ille baiulans sibi crucem pro te, ut tu etiam portes crucem, ambula, ubi vis, quaere, quodcumque volueris, non est alia via ad vitam, nisi via regia crucis. Sed nota, quod legimus crucem Christi aliquando portatam vel baiulatam coacte, ut a Simone Cyrenaeo, aliquando cum murmuratione, sicut malus latro murmuravit pendens iuxta crucem Christi. Aliquando de necessitate faciendo virtutem, ut bonus latro iuxta Christum pendens, aliquando autem libenter, ut Christus. Sic aliqui homines accedunt ad poenitentiam libenter, alii coacti necessitate, sed faciunt de necessitate virtutem, et tales salvantur. Qui autem coacte tantum et cum murmure portant, damnabuntur, de quibus Bernardus ubi supra: Multis – inquit – durus videtur hic sermo: abnega temetipsum, tolle crucem tuam, et sequere Iesum. Sed multo durius erit audire illud extremum verbum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Haec ibi.
Secundo quoque debet Christianus cum Christo non solum crucem poenitentiae baiulare, sed et cum Christo affigi, ut dicere possit cum Apostolo: Christo confixus sum cruci, vivo ego iam non ego, vivit vero in me Christus, quia non sufficit poenitentiam agere, sed oportet vivere in Christo crucifixo. (E)
Sed quomodo homo configitur cruci Christi? Respondetur, quod configi est adhaerere. Et hoc secundum doctores fit per tres virtutes theologicas. Sicut enim Christus tribus clavis est affixus cruci, sic Christianus his tribus clavis affigitur Crucifixo: Primus clavus fidei. Secundus spei. Tertius est amoris Dei. Per haec vivit homo in Christo, et sine his non est salus, ut patet.
Tertio insuper debet Christianus cum Christo vulnerari, quia dicente Gregorio: Mala est salus cordis, quae dolorem nescit vulneris amoris. Unde anima sancta Can. IV. dicit vulneratam se in corde per charitatem sponsi, 15 id est Dei. (F)
Sed quali signo cognoscitur quis fore vulneratus charitate Christi? Respondetur, quod pertranseundo perfectae charitatis signa, eo quod loquimur communibus hominibus in praedicatione. Advertendum pro simplicium captu, quod vulnus in corpore per tria potissime agnoscitur, scilicet per dolorem, per reserationem vel divisionem partium carnis, et per sanguinis effusionem vel exitum. Sic spiritualiter homines communes satis sunt vulnerati charitate Christi pro salutis necessitate. Primo si habent verum dolorem de peccatis. Secundo si peccata vere reserant, et aperiunt in confessione. Tertio si satisfactionem impendunt, quod notatur per sanguinis fusionem. Qui haec vulnera spiritualiter habet, cum Christo vulneratus est.
Quarto Christianus debet cum Christo in cruce mori crucifixus, quia dicit Apostolus II. Tim. II.: Fidelis sermo, nam et si commortui sumus, Lyra: id est cum Christo, et convivemus. 16 Si sustinebimus, et conregnabimus. Si negaverimus, scilicet verbo vel facto per peccatum mortale, et ille negabit nos. Item Gal. V.: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 17 Lyra: ita, quod mortua sint in eis. Ubi nota, quod sicut Christus inter duos latrones crucifixus et mortuus est, sic spiritualiter debet Christianus crucifigi et mori sic, quod moriantur in eo vel cum eo hi duo latrones, scilicet concupiscentia carnis per refrenationem, et concupiscentia mundi per contemptum cupiditatis. Dicit ergo Apostolus crucifigi cum vitiis, quoad primum, et concupiscentiis, quoad secundum. O homo, adverte, quia nisi hi duo latrones moriantur, rapiunt animam ad Tartara, et spoliant omnibus meritis.
Quinto Christianus cum Christo debet in cruce glorificari, ut sicut Christus per crucem meruit gloriam exaltationis, ut dicitur Phil. II., 18 sic Christianus per virtutes in cruce Christi monstratas, scilicet oboedientiam, humilitatem et castitatem, et sic de aliis quaerat mereri caelestem gloriam. Unde Col. III.: Si consurrexistis cum Christo, Lyra: scilicet per fidem charitate formatam, quae sursum sunt, quaerite, non quae super terram. 19 Beatus Franciscus his modis transformatus fuit in similitudinem Crucifixi, quia crucem Christi portavit per poenitentiam magnam. Christo confixus est per fidem et charitatem adhaerendo, Christi amore ferventissimo vulneratus fuit, et cum Christo mortuus concupiscentiis ac Christo conformis in virtutibus, ergo exemplum tibi, o Christiane. (G)
Circa tertium de sancti Francisci honore in crucis Christi amore accipiamus hanc conclusionem, quod benedictus Iesus crucifixus in suae crucis devotionibus amavit Franciscum specialibus et magnis gratiarum honoribus, ut cunctis fidelibus sit pro exemplo imitandi in similibus. Declaratur inductive ex legenda per plurima signa subscripta. Primum signum, quia arma cruce fulgentia sibi repromisit, ut patuit articulo I. huius sermonis. Sed quid per illa arma significabantur, nisi virtutes, quibus militando contra vitia munimur. Sicut ad haec hortatur nos Apostolus Rom. XIII.: Abiciamus opera tenebrarum, id est peccata, et induamur arma lucis, 20 id est virtutes, secundum Lyram. Secundum est, quia benigne Crucifixus ipse sibi apparuit et vocavit in corde illius dicens: Si vis venire post me, ut supra patuit, et hoc etiam fuit magnum. Tertium est, quia crucis in imagine eum allocutus fuit, videlicet dum oraret in ecclesia sancti Damiani coram imagine Crucifixi, qui alloquens corporali voce dixit ter: „Francisce, vade, repara domum meam, quae ut cernis, tota destruitur.” Quod Franciscus implevit, et hoc etiam fuit magnum, quod destinabatur spiritualiter ad renovandam Sanctam Ecclesiam Christi, quam triformiter renovavit tres ordines ordinans. Primum minorum pro viris. Secundum sanctae Clarae pro dominabus, virginibus vel viduis. Tertium poenitentium pro omnibus. Quartum signum amoris, quia daemones effugari per ipsum monstravit. Nam sacerdos quidam honestae vitae Silvester nomine spiritu humano horrescens duram vitam minorum, vidit in somnis Deo revelante Assisium magno dracone circumdatum, et totam regionem exterminio subiacere, vidit etiam crucem auream ex ore Francisci procedentem, quae summitate caelos tangere et brachiis protensa usque ad fines mundi videbatur. Ad cuius aspectum draco fugabatur. Hoc tertio videns ille ordinem intravit.
Quintum est, quia excellenti gratia compassionis Christi exaltavit adeo, ut Bonaventura in maiori legenda testatur, quod iugiter Crucifixum in mente haberet, et eius amore flagraret, et a fratribus pie observantibus audiretur in locis secretis et nemoribus alta voce deplorare quasi coram positam Dominicam passionem. Hinc et Libro conformitatum habetur, quod cuidam sancto fratri, Petro de Monticulo fuit revelatum, scilicet quod post Beatam Virginem Mariam et Iohannem evangelistam Christo compassus fuerit beatus Franciscus prae sanctis ceteris. Sextum est, quia frontem et faciem eius fulgidam cruce ostendit per ’tau’ vario decore venustantem, ut vidit sanctus frater Pacificus, quod testabatur internae claritatis fulgorem, scilicet crucis studio datae mentis. Septimum signum, quod Christus amavit Franciscum, est, quia gladio Spiritus Sancti consignavit. Nam dum praedicaret semel, aderat quidam saecularium cantionum curiosus inventor, qui propter hoc ab imperatore fuerat coronatus. Et iste vidit crucis praedicatorem Franciscum duobus transversis ensibus valde fulgentibus et viscera eius transfigentibus in crucis modum. Ad quod ille stupefactus et verborum illius virtute compunctus tamquam foret gladio spiritus, scilicet transfixus, procedente ex ore illius religionem intravit, et est frater Pacificus vocatus. Octavum est, quia habitu crucis configuratum apparere Franciscum voluit. Dum enim sanctus frater Antonius fratribus in capitulo Arelatensi de titulo crucis „Iesus Nazarenus” etc. praedicaret, beatus Franciscus tunc a remotis virtute divina adductus apparuit in aere ad ostium, manibus velut in cruce extensis. Et benedicens fratribus sicque crucis Christi vestigia sectanda ostendit et verbo, et exemplo, et configuratione etiam habitus. Qui extensis manicis in integra tunica et caputio transversaliter figuram crucis monstrat. Colore etiam cinereo humilem Christi mortem significat. Chorda quoque pro cingulo Christi ligationem repraesentat, pedes nudi et baculus in signo ’tau’ concorditer Christo configuratum docent. [(H) ]
Nonum est, quia intelligentia prophetica illustravit, quod in multis claruit, sed hic sufficiat hoc unum narrari, videlicet quod praebendarius quidam nomine Gedeon infirmatus lacrimose rogabat cum pluribus aliis, ut ab ipso beato Francisco crucis signo signaretur. Cui ille: „Cum vixeris secundum carnis desideria, ecce quidem signabo te. Sed scito graviora passurum te, si ad vomitum redieris.” Quo signato statim contractus ille surrexit sanus. Cumque iterato corpus impudicitiae dedisset, nocte dormiente in quadam domo tectum super omnes corruit, et ceteris evadentibus mortem solus ille miser interemptus est iudicio divino. Decimum est, quia carius annuit orationi eius ad modum crucis factae, et exaudivit. Cum enim aestivis diebus quidam pauper homo duceret in asino beatum Franciscum, sitire coepit homo, et dixit, quod moreretur, nisi haberet poculum. Vir Dei prosilivit de asino, et flexis genibus palmas tetendit in caelum orans, donec intellexit se exauditum, et mox petra per miraculum Deo annuente dedit aquam vivam, ubi antea numquam fuit aqua. Undecimum est, quia levavit a terra, et divinam consolationem exhibuit. Nam teste Bonaventura visus est nocte orans in nemore, manibus ad modum crucis protensis, toto corpore sublevatus a terra, et nubecula fulgente circumdatus. Et ut dicitur, a Christo et Maria consolatus. Duodecimum est, quia miraculis multis eum magnificavit, ut de aliis pertranseamus, aliqua eorum, tantum quae facta sunt ab eo crucis signo, referamus. Nam quendam paraliticum ad instantiam episcopi signo crucis signavit, et mox sanatus est. Item puerum conglomeratum adeo, ut caput portaret pedibus applicitum, ad lacrimosas parentum preces signavit, et subito liberavit. Item puerum in uno oculo macula obtectum intantum, ut nil illo videret, signo crucis tam limpide illum illuminavit, ut ordinem ingressus assereret clarius videre cum oculo prius infirmo, quam cum oculo semper sano. Item mulierem omnino caecam signo crucis illuminavit. Item aquam signo crucis in vinum mutavit. Item mulierem contractis et aridis manibus signo crucis liberavit, quae cibos mox illi et pauperibus paravit. Ultimo quia nobilissime sacris stigmatibus Christus eum insignivit. O ergo gloriosissime pater, per amorem crucis te deprecamur, ora pro nobis dilectum Christum. Amen.



1 Gal 2,19-20
2 I Io 4,16
3 I Pt 2,21-22
4 I Cor 11,27
5 Rm 8,9
6 I Tim 4,8
7 Rm 8,13
8 Ps 118,131
9 Ps 38,4
10 Mt 16,24; Lc 9,23
11 Cf. Ioh 15,6-8
12 Mt 16,24
13 Cf. Mt 10,38
14 Apc 21,
15 Ct 4,9
16 II Tim 2,11
17 Gal 5,24
18 Cf. Phil 2,8-9
19 Col 3,1-2
20 Rm 13,12