[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Legenda sancti Hieronymi]

De sancto Hieronymo sermonem vide in communi sanctorum doctorum1 applicando legendam.

Legenda

Hieronymus a ’hierar’
, quod est sacrum, et ’noma’, quod est lex, quasi sacra lex disciplinae regularis, quam docuit monachos. Et quia ipse sacram legem Veteris et Novi Testamenti transtulit, exposuit et interpretatus est. Fuit autem nobilis viri Eusebii filius ab oppido Stridonis, quod confinium Dalmatiae et Pannoniae tenet, litteris Graecis et Latinis ac Hebraicis plene eruditus. Cumque avide nimis delectaretur legere die et nocte libros gentilium philosophorum et poetarum, praecipue Tullii et Platonis, eo quod sermo incultus in libris propheticis sibi non placeret, quodam tempore febre correptus est adeo, ut in solo pectore calor vitalis palpitaret. Et dum exsequiae funeris pararentur, subito ad tribunal iudicis Hieronymus trahitur, et interrogatus, cuius conditionis esset, respondit se Christianum esse. Ad quem iudex: „Mentiris – inquit –, Ciceronianus es, non Christianus; ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. 2” At Hieronymus obmutuit. Et continuo iudex ipsum durissime caedi iussit. Tunc exclamavit et dixit: „Miserere mei, Domine, miserere mei.” Tunc qui astabant, precabantur iudicem, ut veniam tribueret adolescenti. Ipseque iuravit numquam velle legere de cetero codices saeculares. Et sic reviviscens totum lacrimis invenit perfusum, et ex verberibus, quae in tribunali susceperat, scapulas terribiliter repperit liv[i]entes. Coepit ergo studiosissime ex tunc libros divinos legere.
Dum autem esset annorum XXIX, in Roma Ecclesia est cardinalis presbyter ordinatus, et fuit adeo carus, ut mortuo Liberio papa Hieronymus acclamaretur ab omnibus dignus summo sacerdotio. Sed dum quorundam clerorum lasciviam increparet, illi nimium indignati eidem insidias paraverunt secundum Iohannem Beleth et Vincentium taliter: Cum enim Hieronymus ad matutinas solito more surgeret et vestes indueret, aemuli vestem mulieris iuxta lectum illius clam posuerant, quam suam esse credens induit, et in ecclesiam sic processit. Hoc autem aemuli faciebant, ut mulierem in thalamo habere crederetur. Quod ille videns tantae vesaniae locum dedit, et ad Gregorium Nazianzenum 3, Constantinopolitanae urbis episcopum pervenit, ubi sacris litteris plenius eruditus tandem in eremum properavit, ubi in maxima abstinentia in illa vasta solitudine exusta solis ardoribus et horrida scorpionum et ferarum socius nuda humo iacens quotidie lacrimis et gemitibus insistens hebdomadarum media carnem subigebat spiritui. Diem crebro iungebat cum nocte flens et pectus verberans, donec rediret Domino imperante tranquillitas, scilicet spiritus et devotionis, quae interdum uberrime sibi a Domino praestabatur, ut videretur sibi interesse agminibus angelorum. Et sic ibi per quadriennium in arta poenitentia mansit.
Tandem ad oppidum Bethlehem apud praesepe Domini sese obtulit permansurum, ibique multos discipulos adunans in sancto proposito LV annis et sex mensibus desudavit, libros sacrarum Scripturarum relegens, diem ieiunus ducebat ad vesperum. Denique tanta lassitudine fatigatus est, ut in stratu suo iacens funiculo ad trabem suspenso supinus manibus se levaret, ut scilicet officium monasterii prout poterat, exhiberet.
Quadam autem die, cum Hieronymus cum fratribus ad sacram lectionem audiendam sederet, subito leo quidam claudicans ingressus est monasterium. Quo viso cum fratres ceteri fugerent, Hieronymus ei quasi hospiti obviavit. Leo autem pedem sibi laesum ostendit. Vocatis ergo fratribus pedes sibi praecepit ablui, et diligenter eius plagam inquiri, et invenerunt plantam leonis a sentibus vulneratam. Adhibita ergo diligenti cura leo convaluit, et omni feritate deposita inter eos quasi domesticum animal habitavit. Tunc Hieronymus videns, quod non tam pro sanitate sui pedis, quam pro eorum utilitate Dominus leonem misisset, de fratrum consilio eidem hoc iniunxit officium, ut asinum, quem habebant, et ligna de nemore deferebat, ipse leo ad pascua duceret, et ductum ibidem custodiret. Quod ille quotidie faciebat. Ibat ergo cum asino ad rura, et in pascendo defensor illius erat tutissimus. Verum ut se cibaret et asinus solitum perficeret opus, consuetis semper horis cum asino domum redibat. Quadam vero vice pascente asino et leone graviter soporato mercatores cum camelis inde transeuntes asinum solum viderunt, et eum quam citius rapuerunt. Expergefactus leo cum socium non inveniret, rugiens huc illucque ibat, nec inveniens tristis ad portas tandem monasterii adiit, et intus, ut soliti erat, prae verecundia ingredi non praesumpsit. Videntes fratres, quod tardius more solito et sine asino venisset, putaverunt, quod fame compulsus asinum comedisset. Nolentes ergo ei annonam consuetam tribuere, dicebant sibi: „Vade, et reliquam partem aselli mande, et tuam ingluviem reple.” Haesitantes tamen, utrum hoc malum perpetrasset, exierunt quaerentes in pascuis, et nullum indicium mortis asini invenerunt, itaque haec Hieronymo rettulerunt. Tunc monitis eius officium asini leoni iniungunt, et ligna caedentes leoni imponunt. Quod cum leo patienter ferret, quadam die expleto opere ad agrum leo exivit, viditque cum onustis camelis praecedente asino illo negotiatores venientes. Mos enim regionis illius est, ut quando cum camelis longius gradiuntur, cameli ut directius vadant, praecedentem et collo funiculum gestantem asinum subsequuntur. Tunc leo viso et recognito asino suo socio cum ingenti rugitu super eos irruit, et omnes homines in fugam convertit. Et rugiens ac cauda fortiter percutiens terram camelos perterritos onustos ad monasterium ire coegit. Quod in spiritu Hieronymus praevidens iussit pedes lavari eis, et hospitibus necessaria praeparari. Tunc leo laetus discurrebat per monasterium, singulorum fratrum vestigiis se prosternens, quasi culpam diceret pro asini amissione. Interim negotiatores adveniunt, et coram Hieronymo provoluti veniam petebant, quos ille benigne docuit, ut sua reciperent, aliena non usurparent. Tandem illi offerebant olei medietatem fratribus, quibus Hieronymus vix coactus assensit, promiseruntque annuatim eandem mensuram olei se daturos, et hoc suis heredibus praecepturos. Tandem ad mandatum Damasi papae beatus Hieronymus Psalterium per nocturnos pro singulis feriis distinxit, et „Gloria Patri et Filio” etc. in fine psalmorum dicendum instituit, quod papa approbavit. Item die ac nocte semper in lectione, semper in libris erat. Multos etiam persecutores et haereticos obtractatores sustinuit, et quam libenter, in epistola ad Asellam dicit sic: Gratias ago Deo, quod dignus sim habitus, quem oderit mundus, utinam in opprobrium mei solidius hic exsurgat mundus, tantum ut merear a Christo mercedem sperare. 4
Post haec ad extremum propinquans (ut Eusebius scribit) devotissime communicavit, et manus in modum crucis super pectus tenens canticum Simeonis, scilicet Nunc dimittis etc. 5 peroravit. Tunc cunctis, qui aderant, cernentibus lux caelitus instar solis ad horam ibi refulsit, in qua luce angeli visi sunt discurrere. Vox quoque caelitus lapsa est audita, dicens: „Veni, dilecte mi, tempus est, ut mercedem accipias pro laboribus, quos mei causa supportasti.” Et Hieronymus ait: „Ecce ad te venio, pie Iesu, suscipe, quem tuo recuperasti sanguine.” Tunc subito lux illa disparuit, et anima carne soluta caelos in ea adiit, odorque tantus subsecutus est per dies non modicos, ut omnis miraretur aetas. Obiit autem anno aetatis suae XCIX. circa annos Domini CCCXCVIII. Et sepultus est in sepulcro, quod sibi construxerat in ore speluncae, in qua Dominus natus iacuit.
Tunc Cyrillus episcopus Hierosolymitanus dum in cella sua oraret, vidit animam sanctissimam Hieronymi itinere splendido usque ad caelum maxima multitudine angelorum praecedente cereos accensos in manibus gestantem et dulci melodia concinentem, ad dextram Salvatoris gradientem in caelum feliciter introduci. Mox etiam miracula coeperunt coruscare. Nam quidam a nativitate caecus tangens corpus beneficium videndi obtinuit. Quidam etiam iuvenis surdus et mutus loquelam et auditum perfecte recepit. Daemones ab obsessis clamantes exibant. Item haereticus quidam coepit blasphemare Hieronymum dicens, quod eius corpus dignum foret incendio, et protinus divino iudicio in ligni speciem est mutatus, et cunctis cernentibus ignis caelitus invasit, combussit et in cinerem redegit. Quo viso magna turba haereticorum ad fidem rediit. Haec Eusebius. Item Cyrillus pulchra refert miracula facta tandem per eius merita, e quibus aliqua proponamus. Unum est de tribus resuscitatis per eius merita a sancto Eusebio, eius discipulo, et quanta stupenda illi resuscitati narraverunt de futuro saeculo et iudicio ac morte. De quo quidem scriptum habetur prolixius parte de tempore Dominica tertia Adventus, sermone I. „X”, „Y”. Hic ergo scribere omitto.
Aliud miraculum refert idem, quod quidam haereticus nomine Sabianus cum suis discipulis suam haeresim defendens falso in disputatione publica allegebat, quod beatus Hieronymus dum viveret, opusculum fecerit scribens ea, quae haereticus ille tenebat, et quod sic Hieronymus astruxerit credendum, prout illorum haeresis dictabat. Cui haeretico contradixit fortiter archiepiscopus de Nazareth nomine Silvanus, qui summa devotione beatum Hieronymum colebat adeo, ut quidquid faceret, Dei nomen et beati Hieronymi praemittebat. Contentione ergo inter haeresiarcham dictum et archiepiscopum orta vehementius quoque alterutrum commoti statuerunt ambo pariter coram omnibus, quod si usque in subsequentis diei horam nonam beatus Hieronymus hoc opusculum falso compositum et sibi intitulatum evidenter ostenderet, praedictus haeresiarcha capite puniretur; sin autem, archiepiscopus. Statuta die et hora advenientes cum nullum foret miraculum de hoc ostensum, haeresiarcha instabat, ut archiepiscopus decapitaretur. Tunc archiepiscopus laetus et consolans fideles genua flexit dicens: „Sancte Hieronyme, adesto mihi, ne falsitas locum teneat, veritati succurre.” Et sic spiculatori collum praebuit, ut feriat. Spiculator elevavit ensem ad illum feriendum. Et adest subito gloriosus Hieronymus cernentibus cunctis manu extensa tenens ensem et archiepiscopo Silvano imperans, ut exsurgat. Et ecce haeresiarchae caput a corpore detruncatum subito in terram corruit, tamquam si spiculatoris manus illud caput amputasset ictu uno. Tunc cuncti, qui aderant, stupefacti Deo gratias egerunt. Denique quomodo postea diabolus de hoc facto commotus contra Silvanum archiepiscopum praedictum ipsum infamavit, apparens in specie Silvani, tamquam vellet cum quadam muliere nobili peccare carnaliter. Et deprehensus dicebat diabolus se esse Silvanum etc. De hoc ibi longa miraculi huius narratione habetur, quomodo tandem per gloriosum Hieronymum archiepiscopus fuit innocens comprobatus. Haec sufficiant.




1 Vide PA 115: De doctoribus sanctis communis sermo vel PA 116: De doctoribus sanctis communis sermo.
2 Mt 6,21
3 Editio: Nazanzenum
4 Cf. Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?), Epistola XLI. ad Oceanum de ferendis opprobriis hortatoria c. III, PL 30,283A
5 Lc 2,29