[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXIX.]

De angelis sermo IV., scilicet de eorum excellentia ordinibusque et nostri provisione

Benedicite Dominum, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius. Ps. CII. 1 Haec verba canit Ecclesia in introitu missae hodiernae. (A)

Ecce, carissimi, hodie celebratur festum omnium sanctorum angelorum, qui sunt in caelis, quatenus admoneantur omnes filii Ecclesiae angelos honorare et invocare, ut auxilientur nobis, quia nimirum dignum et iustum est eos honorare et festum celebrare pro eorum gloria. Primo propter eorum dignitatem, quia sunt aeterni regis, id est Dei milites et innumerabiles. Iob XXV.: Numquid est numerus militum eius. 2 Si ergo unum servum principalem regis honoramus, quanto magis debemus honorare tot ac tales ministros tanti regis, id est Dei semper sibi assistentes et quidquid voluerint, impetrare valentes. Secundo propter eorum erga nos charitatem, qua nostram salutem procurant iugiter. Unde Chrysostomus super epistolam Heb. dicit: O quantus honor nobis exstitit, ut ad nos sicut ad amicos angelos Deus pro ministerio salutis miserit. Tertio propter nostram utilitatem, quia ipsi nostras orationes perferunt ad Deum et intercedunt, ut exaudiamur. Et tanto magis gaudent de nobis, quanto vident nos lacrimose Deo supplicare. Bernardus: Lacrimae poenitentium sunt vinum angelorum, scilicet laetificativum. Et nos ergo debemus eos honorare et grati esse ac illis pro hac festivitate congratulari, ut per eos salutem consequamur eorumque in consortium assumi mereamur in caelo. Ideo eis congratulando ad benedicendum Deum invitamus pro beneficiis tam ipsis, quam nobis praestitis dicentes: Benedicite Deo, omnes angeli eius etc. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro hoc sermone:
· Primum de mirabili conditione, pro qua benedicere debent Deum, quia potentes virtute
· Secundum de ordinali distinctione, scilicet in quot ordinibus sint angeli
· Tertium de salutari procuratione, scilicet nobiscum iuxta verbum vel voluntatem Dei (B)
Circa primum de mirabili conditione, scilicet angelicae dignitatis. Ex quo Magister in II. dist. I. dicit: Si quaeritur, ad quid creata sit rationalis creatura, hoc est homo et angelus, respondetur: ad laudandum Deum, ad serviendum ei, ad fruendum eo, in quibus proficit ipsa, non Deus, qui est summe bonus. Et iterum distincta est itaque – inquit – rationalis creatura in incorpoream et corpoream, et incorporea quidem angelus, corporea vero homo vocatur. Haec Magister. Istae itaque, scilicet duae creaturae, quae habent Deum benedicere et laudare perpetuo in caelo pro suae bonitatis beneficiis et gloria, comparari possunt ad invicem, ut noverimus, quae plus teneatur Deo ad gratiarumactionem et benedicendum ac laudandum. Proinde ut hoc clarius scire valeamus pro nostra aedificatione, quaestio occurrit: Utrum Deus condidit excellentius et mirabilius ac pretiosius angelos aut humanas animas? Nam sunt auctoritates et rationes pro parte una et pro altera. Augustinus enim li. De Trinitate et li. LXXXIII. q. dicit, quod inter mentem humanam et Deum nil cadit medium, et quod humana mente solus Deus est maior. Ergo sequitur, quod anima humana praecellit et mirabilius sit condita, quam angelus, et per consequens magis tenetur benedicere Deum. Item quia angeli sunt omnes administratorii spiritus nobis servientes, Heb. I. 3 Sed maior est, qui recumbit, quam qui ministrat, Lu. XXII. 4 per verba Christi, sequitur ergo, quod homo praecellat, et sic magis Deo tenetur. Sed in contrarium est, quia dicit Magister ubi supra, quod spiritualis natura dignitate praecellit compositam ex corporali et spirituali. Sed homo est compositus, angelus autem est spiritus purus. Unde et Augustinus dicit, quod angeli secundum se considerati omnem creaturam transcendunt, quia flores naturae sunt. Et ratio, quia angeli sunt magis Deo similes et deiformiores et impassibiles. Unde et Ps.: Minuisti eum, id est hominem, paulo minus ab angelis, 5 ergo etc. Ad haec respondetur recolligendo secundum sententiam Bonaventurae super. II. dist. I. et Richardi aliorumque concorditer doctorum similiter:
· Primo, quod angeli in aliquibus sunt pares animabus rationalibus
· Secundo, quod angeli in aliquibus sunt praecellentiores hominibus
· Tertio, quod homines in aliquibus praecellunt omnes angelos (C)
Primo inquam angeli pares sunt animabus hominum vel hominibus in aliquibus, et praecipue in quattuor, ut de aliis transeamus. Primo in hoc, quod ab eodem Deo immediate sunt creati ex nihilo, quia anima humana creatur immediate a Deo ex nihilo, sicut et angeli sunt creati, ut haec tenet fides. Et sic quoad hoc aequaliter tenentur creatori Deo. Secundo quia facti sunt ad imaginem Dei tam angelus, quam homo. Nam secundum Augustinum memoria, intellectus et voluntas sunt in anima, quibus est capax Dei. Anima enim eo imago Dei est, quo eius capax particepsque esse potest. Haec Augustinus XIV. De Trinitate. Sed in angelo memoria perfectiori modo tenet actum suum, quia sine oblivione, similiter et intelligentia, quia sine inquisitione, diligit etiam voluntas sine retardatione. Hinc Isidorus De summo bono li. I. c. X. dicit: Quanto subtilior est angelica natura, tanto plenius exsistit ad similitudinem divinae veritatis expressa. Haec ille. Sed heu, quia per peccatum fit homo diabolo similis. Unde Origenes super Levi. lectione IV. dicit: Si es misericors, si iustus et sanctus, et omnia, quae in Deo sunt, per naturam in te per imitationem subsistant, tunc imago et similitudo in te est Dei. Si vero impius es, tunc abiecta Dei imagine diaboli in te imaginem suscepisti. Haec ille. Tertio in hoc, quod Deus immediate influit gratiam animae, sicut et angelo. Et hoc modo intelligitur praescripta Augustini auctoritas, quod inter Deum et mentem nil cadit medium. Sed solus Deus est maior mente secundum Bonaventuram. Hoc intelligitur secundum causalitatem divinae influentiae. Nam Deus immediate influit in mentem, et ipsa, scilicet mens immediate a prima veritate informatur, sicut et angelus. Licet angelus sit medius secundum dignitatem naturae inter Deum et mentem. Quarto in hoc, quod ad eundem finem perpetuae beatitudinis sunt ordinati ambo, scilicet tam angelus, quam homo. Et eadem est mensura hominis, quae et angeli in praemio, scilicet secundum gradum charitatis. Nec homo factus est propter angelum, id est propter eius beatitudinem, nec angeli propter hominem, id est propter hominis beatitudinem. Tamen sicut lex charitatis facit in membris et concivibus civitatis, quod unum membrum supplet indigentiam alterius, nam oculus videt viam pedi et pes fert oculum. Sic et in homine est et angelo, qui sunt concives civitatis supernae. Nam homo habet habilitatem ad labendum frequenter et possibilitatem ad resurgendum, angelus vero stans habet perpetuitatem in stando et cadens habet impossibilitatem in resurgendo. Ideo et angelus stans sustentat hominem et eius infirmitatem, et homo resurgens reparat ruinam angelicam. Et propter hoc quodammodo dicitur, quod angelus factus est propter hominem, ut scilicet ministret ei. Et homo quodammodo propter angelum, ut reparetur ex homine ruina angelica. Sed non simpliciter, quia ambo pariter ad beatitudinem ordinati sunt. Haec omnia ex Bonaventura. Quod ergo obicitur supra de ministerio angelorum, patet solutio, quia angelus non ministrat homini ut domino suo vel regi propter suam excellentiam, quia sic qui recumbit, maior est ministrante. Sed angelus ministrat homini propter Deum, sicut dives et fortis aegrotanti eo, quod ille indigeat. Non ergo maior est. Haec Bonaventura. (D)
Secundo dixi, quod angeli praecellunt homines in aliquibus, et hoc etiam praecipue in quattuor, aliis pertransitis causa brevitatis. Haec enim quattor sunt in angelis miranda et stupenda nostramque fragilitatem excellentia, quae Deus bonus contulit eisdem: Primo praecellunt in perfectione, scilicet naturae incorporeae. Sic enim simpliciter loquendo angelus est creatura superior homine, ut supra in argumentis claruit secundum Bonaventuram. Et in hoc tam miro modo excellit hominem, quod minimus angelorum maior est maximo sanctorum. Iuxta illud dictum Christi Math. XI.: Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista, qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo. 6 Tunc enim non erant in caelo nisi angeli, ergo de illis intelligitur. Et ratio, quia ut dicit Isidorus li. I. De summo bono: Angeli sunt impeccabiles et immutabiles non natura, sed charitate sempiterna. Scilicet dicitur Ecci. VII.: Non est homo iustus super terram, qui non peccet, 7 scilicet saltem venialiter. Et dato, quod non peccaret, tamen quia homo est corporalis et eius anima corpori unita, ideo inferior est spiritu. De hoc ergo angelus plus tenetur. Secundo praecellunt in caelesti creatione et locatione, quia angeli sunt creati in caelo empyreo, ubi est habitatio Dei gloriosa et beatorum omnium perpetua. (E)
Unde Beda, ut allegatur a Magistro in II. dist. „Ubi sint angeli creati et quando” ostendit dicens: Hoc superius caelum, quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis angelis impletum est. 8 Haec ille. Et sic patet secundum Franciscum de Mayronis et doctores, quod illud caelum simul fuit creatum cum angelis, et ipsi creati sunt in principio, ita quod haec quattor simul sunt creata: angelica natura, caelum empyreum, tempus et materia quattor elementorum, quae mira sunt. Et sequitur, quod angelus factus fuit in die laetitiae, scilicet Dominicae. Sed postea factus est homo, feria sexta, quae est dies tristitiae, quare sic, nisi ut doceretur homo, quod per tristitiam poenitentiae verae habet salvari, si peccaverit. (F)
Tertio angeli praecellunt homines miro modo in multitudine et varietate, quia licet innumerabiles fuerint, sint et erunt homines, tamen angeli incomparabiliter praecellunt. Sed unde hoc probatur? Respondetur, quod Dionysius li. De angelicis hierarchiis c. XIV. dicit, quod innumerabiles sunt substantiae angelicae excedentes omnem materialem multitudinem corporalium numerorum commensuratione. Proinde Dan. VII.: Milia milium ministrabant ei, et decies centena milia assistebant ei. 9 Super quae verba Lyra dicit, quod ibi ponitur numerus determinatus pro indeterminato, quia angeli sunt in maximo numero nobis indeterminato. Cuius ratio talis ponitur a Lyra ibidem: Nam videmus sensibiliter, quod corpora caelestia quasi incorporabiliter excedunt elementa, quia una stella visu notabi[li]s in firmamento maior est tota terra. Cum igitur angeli videantur sic se habere respectu hominum, sicut corpora caelestia respectu elementorum. Rationabile enim est, ut sicut nobiliora corpora, scilicet caelestia excedunt ignobiliora, id est inferiora corpora in magnitudine, ita immaterialis substantiae, quia nec possunt excedere in magnitudine continuae quantitatis, ideo excedunt in numerositate quasi incomparabiliter et mirabiliter. Unde et Iob XXV.: Nam quid est numerus militum eius, 10 quod dicit: Facilius posset prius numerare stellas caeli, guttas marium, folia arborum, arenas terrarum, quam numerum angelorum. Ad confirmationem huius est et talis ratio secundum Antoninum prima parte Summae tit. III. c. VI., quia quaelibet anima ab exordio suae nativitatis habet angelum deputatum ad custodiam, ut dicit Hieronymus, qui quidem angeli custodes secundum theologos sunt de infimo ordine angelorum. Unde oportet, quod in illo ordine infimo tot numero sint, quot sunt homines simul in mundo, quando umquam plures fuerunt, et ultra numerum hominum oportet adhuc esse plures tot, quot sunt species creaturarum aliarum et quot caeli, quia quaelibet species et quodlibet caelum habet specialem angelum ad sui gubernationem et motum. Sed quoniam dicente Apostolo Rom. I.: Invisibilia Dei a creatura mundi per ea, quae facta sunt intellecta, conspiciuntur. 11 Cum ergo videamus in creaturis corporalibus et caelis, quod illa, quae superior est, decies maior est quantitate continua, quam inferior. Sicut aqua decies maior est terra, et aer, quam aqua et ceteris. A simili videtur in angelis attendendum secundum quantitatem discretam, quod secundus chorus, scilicet angelorum habeat plures decuplo, quam inferior, et ceteris ascendendo. Si ergo infimus tot angelos habet, ut praemisimus de custodibus, quis poterit capere multitudinem omnium superiorum vel cogitare. Item quod prae stupore facit deficientes, hoc est maximum, quod quilibet angelus differt ab altero, non solum numero, sicut homo ab alio homine, sed et specie secundum Thomam. Sed nostri doctores et Scotistae hoc non tenent, sed dicunt aliquos plures esse unius speciei. Haec sufficiant. O magne Deus, quam mirabilis es et immensae maiestatis in operibus tuis. Quarto angeli praecellunt nos in praemii perceptione, quam in prima die suae conversionis unico motu angeli sunt glorificati et praemium acceperunt essentiale plenissime. Homo vero accipiet post mortem. Pro illis quattuor tenetur plus angelus. (G)
Tertio ut dixi, homo praecellit in aliquibus ipsos angelos, et praecipue in quattor, et hoc per Dei gratiam. Primo in naturae humanae assumptione et divina unione. Ad Heb. II.: Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae. 12 Secundo in redemptione, quia Christus redemit homines peccatores, non angelos peccantes. Tertio in glorificatione, quia homo duplicem gloriam habebit in caelo, quia videbit divinitatem in anima, et cum hoc in glorioso corpore videbit gloriam humanitatis Christi etc. Quarto in exaltatione, quia homo in utroque sexu exaltatus est super angelos cunctos, scilicet in Christo et eius sanctissima matre, et adoratur humanitas in Christo adoratione latriae et in matre eius hyperdulia. Non autem adoratur angelus nisi dulia. O ergo homo, age gratias Deo pro tanta charitate, quia tu es frater Christi, angelus tantum servus. Nam pro his plus tenetur homo Deo, quam angelus. (H)
Circa secundum principale de ordinibus angelorum quaeritur, utrum a principio creationis angeli fuerint in ordinibus distinctis ordinati. Ad hoc respondetur secundum Franciscum de Mayronis breviter per tres veritates circa hoc considerandas. Prima veritas est, quod angeli non fuerunt creati, nec sunt aequales omnes etiam angeli eiusdem ordinis. Nam licet in hoc essent uniformes, quod omnes facti sunt spirituales et immortales, alii aliis erant in essentia nobiliores, in sapientia perspicatiores et in libertate voluntatis habiliores. In eodem etiam ordine nunc exsistentes non omnes sunt aequales, quia sicut in ordine apostolorum alter altero est excellentior, similiter et ordine martyrum vel virginum etc., sic in uno ordine angelorum alii alios excedunt. Nam Lucifer erat de superiori ordine et tamen alios praecellebat, tam superiorum, quam inferiorum ordinum angelos, ut dicit Magister, et si ipse perstitisset, omnes etiam sui ordinis angelos excessisset. Secunda veritas, quod in principio creationis angelorum ordines non erant distincti, quia nomina et munera gratiarum, a quibus distincti assignantur ordines, nondum in principio habebant. Non autem adhuc habebant illam charitatem Seraphicam, propter quam fit ordo Seraphim, nec plenitudinem sapientiae, propter quam fit ordo Cherubim, et sic de aliis. (I)
Sed quando vel quanta fuit mora a principio creationis, quod talia haberent? Respondetur, quod ordines distincti sunt in angelis, postquam boni conversi sunt ad Deum malis aversis. Quanta ergo in hoc mora fuerit? Nota secundum doctores, praesertim Scotistas, quod sicut videmus in homine, quod habet quattuor moras temporis, in quibus diversimode se habet. Primo habet statum naturae, in quo nec meretur, nec demeretur, ut patet in pueritia. Secundo statum, quo incipit habere usum rationis, quando potest se disponere vel ad culpam, vel ad gratiam. Tertio statum adultum, quando se convertit omnino vel ad bonum, vel ad malum. Quarto statum, in quo finaliter perseverat, ut in separatione animae a corpore. A simili accipe sic in angelis quattuor morulas vel nunc seu instantia. In primo instanti creationis nec meruerunt, nec demeruerunt. In secundo se disposuerunt ad bonum boni angeli libero arbitrio consentiente gratiae Dei excitanti ad Deum diligendum gratuite. Mali autem neglexerunt divinae gratiae consentire, et propriis naturalibus uti ad bonum noluerunt. In tertio instanti Deus illis ad se conversis gratiam et gloriam infudit, malis autem non, quia noluerunt ad Deum converti per amorem, sed consenserunt Lucifero de sua virtute glorianti, ut nollent subesse Deo et Domino Iesu incarnando, prout dicit beatus Bernardus super Ionae II. In quarto instanti boni in diversis ordinibus sunt confirmati in beatitudine gloriae, mali autem obstinati in superbia contra Deum, et de caelo mox expulsi. (K)
Tertia veritas, quod angeli beati sunt distincti in novem ordinibus, prout tradunt sancti doctores. Et hos prosequamur secundum Gregorium et Bernardum, nam Dionysius aliter ordines hos assignat. Sed huiusmodi doctrinam doctoribus relinquamus.
· Supremus ordo est Seraphim, id est in charitate ardentes
· Secundus ordo est Cherubim, id est scientia pleni
· Tertius est Thronorum
· Quartus est Dominationum
· Quintus Principatuum
· Sextus Potestatum
· Septimus Virtutum
· Octavus Archangelorum
· Nonus angelorum
Circa tertium ergo restat quaestio, qualiter angeli in istis ordinibus constituti nostram salutem omnium procurant singuli. Ad quod respondendo pro intellectu accipiamus recolligendo ex scriptis sancti Thomae super II. dist. IX. et aliorum exemplum declarativum praemissorum, tamen prosequendo iuxta Gregorii assignationem. Si quidem in curia regali vel imperiali quidam sunt continue conversantes circa personam regis vel in aula eius, et isti sunt in triplici differentia, quia quidam ratione familiaritatis et amicitiae, ut filii, fratres, socii et cubicularii regis. Sic sunt Seraphim, qui prae ceteris amicitia et dilectione Deo sunt familiarissimi. Secundo quidam ratione consilii et scientiae, ut sunt consiliarii regis, et hoc spectat ad Cherubim, qui divina sapientia sunt praediti. Tertio quidam ratione iustitiae, ut sunt iudices et assessores, et hoc spectat ad Thronos, qui sic dicuntur secundum Gregorium eo, quod Deus in eis sedeat et iudicia sua discernat et cuncta disponat. Item in curia regali alii sunt, qui circa regni negotia generaliter occupantur. Et isti etiam sunt triplici differentia. Quidam enim hoc habent facere per modum imperii et dominii, ut sunt marschalli 13, duces, palatini, voivodae 14 et huiusmodi. Et hoc pertinet ad Dominationes, qui habent praesidentiam super angelos bonos. Alii sunt, qui hoc habent facere per modum principalis deputationis, ut comites et principes capitanei. Hoc spectat ad Principatuum ordinem, qui praesunt omnibus universaliter bonis hominibus. Quidam autem hoc habent facere per modum pugnandi contra hostes, ut sunt campiductores, magistri militum, milites et legiones. Et hoc est ad Potestates, qui habent arcere daemones. Item apud regem sunt alii ad negotia et determinata loca officiales deputati. Et horum aliqui praesunt uni toti provinciae vel castris et civitatibus unius comitatus, ut sunt barones et bani. Hoc spectat ad Virtutes. Alii praesunt deputati ad regimen alicuius multitudinis, ut civitatis aut castri vel villae, sicut sunt magistri civium aut castellani, provisores curae regiae. Hoc spectat ad Archangelos. Quidam vero deputantur ad regimen personae singularis, ut exactores rationum et huiusmodi. Et hoc spectat ad angelos, qui habent singulos homines custodire, ut bene vivant, quia rationem reddituri sunt de factis suis. (L)
Sed quid de aliis mundi creaturis? Numquid et illae creaturae habent angelicam custodiam, sicut et homines? Respondetur secundum quod Augustinus li. LXXXIII. Quaestionum dicit: Unaquaeque res visibilis in hoc mundo habet potestatem angelicam sibi praepositam. 15 Haec ille. Sed secundum Thomam et doctores super II. dist. XI. aliter data est homini angelica custodia et aliis creaturis corruptibilibus, quia ex quo alia sunt corruptibilia secundum individuum, licet maneant secundum speciem usque finem mundi, ideo divina providentia rebus aliis secundum speciem dedit angelum custodem. Ita quod unus angelus pluribus individuis eiusdem speciei datus est in custodiam, ut conserventur secundum speciem. Sed quia homo est incorruptibilis etiam secundum individuum quoad nobiliorem partem, scilicet animam rationalem, ideo singulis animabus humanis singuli angeli de infimo choro dati sunt custodes. Nota ergo pro finali iuxta praedicta, quod Seraphim procurant salutem hominum apud Deum intercedentes et inferioribus angelis hoc revelando, ut inflammentur corda hominum ad charitatem Dei. Cherubim autem ad cognitionem divinorum. Throni ad iustitiae et legis divinae observationem. Dominationes ad subiugationem sensuum sub dominio rationis. Principatus ad praelatorum instructionem. Potestates ad temptationum hostium repressionem et superationem. Virtutes ad virtutum Christiformium imitationem. Archangeli ad arduorum bonorum operationem. Angeli ad animarum salutem saltem per poenitentiam, ut perveniamus ad beatorum consortium angelorum. Bernardus: O quanta Dei pietas, ut nos vermiculi [ad] numerum angelorum computemur. O ergo carissimi, oremus Deum, ut per angelos assequi det nobis hoc.



1 Ps 102,20
2 Iob 25,3
3 Hbr 1,14
4 Lc 22,27
5 Ps 8,6
6 Mt 11,11
7 Sir 7,21
8 Cf. Petrus Lombardus, Sententiae II,II, PL 192,656
9 Dn 7,10
10 Iob 25,3
11 Rm 1,20
12 Hbr 2,16
13 Secundum Antonium BARTAL (Glossarium mediae et infimae latinitatis Regni Hungariae, Leipzig-Budapest 1901, Budapest 1983); editio: marchali
14 Secundum Antonium BARTAL; editio: vaivode
15 Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus LXXIX, PL 40,90