[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXVI.]

De sancto Michaele et angelis
Sermo I. cum legenda

Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est. Matth. XVIII. 1 et in evangelio hodierno. (A)

Verba sunt domini Iesu, quibus insinuat, quanta charitate nostram salutem desiderant, quia beatos angelos nobis dedit in ministerium ad salutem aeternam adquirendam. Unde Apostolus Heb. I.: Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capient salutis.
2 Hinc Hieronymus in homilia hodierna dicit: Quantam gratiam circa unumquemque credentem in se dominus habeat, ipse declarat cum angelos eorum semper videre faciem Patris, qui in caelis est, ostendit. Et infra: Neque enim posset tuta esse humana infirmitas inter tot et tantas hostis insidias, nisi sanctorum angelorum muniretur auxilio. Haec Hieronymus. Unde, carissimi, gratias agamus Deo pro tali praesidio charitatis divinae, quia dedit nobis angelos beatos, qui semper vident faciem Dei Patris, ne per daemones seducamur et pereamus, sed per angelos dirigamur ad eorum beatitudinem et tuti simus. Dicit ergo Christus confortativum et dulce nobis verbum: Angeli – inquit – eorum, id est hominum semper vident etc. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus de angelis pro hoc sermone, secundum quod de his tribus commendantur in verbis ipsis.
· Primo de naturali nobilitate, quia dicit, quod angeli
· Secundo de officiali dignitate, quia addit: eorum, id est hominum
· Tertio de supernali felicitate, quia semper vident faciem Dei (B)
Circa primum de nobilitate angelicae naturae inquirendum est: Quali nobilitate condidit Deus angelos in sua creatione? Nimirum hoc contemplari est utile homini, ut advertat, qualiter ad eorum societatem possit pervenire in caelum. Nam si eos imitando in praesenti vita fuerimus assimilati, in patria erimus eis associati. Matt. XXII.: Erunt sicut angeli Dei in caelo.
3 Si autem in praesenti daemones imitamur, et eis assimilamur per malitiam, in eorum societatem perpetuo puniendi deputabimur a Christo. Matt. XXV.: Ite maledicti in igne aeterno, qui paratus est diabolo etc. 4 Ad quaestionem ergo respondendo notandum est secundum doctores, quod Deus bonos creavit angelos praecipue in quintuplici excellentia nobilitatis, quibus debemus imitari.
· Prima est speciositas
· Secunda est potestas
· Tertia est intellectualitas
· Quarta est recta voluntas
· Quinta est immortalitas
Prima est speciositas. Unde Dionysius IV. De divinis nominibus dicit, quod angelus est lumen clarum et speculum purissimum suscipiens totam pulchritudinem Deiformitatis et munde resplendere faciens in se ipso quemadmodum est possibile. Haec ille. Ideo Franciscus de Mayronis: Unde hoc est, quod omnia nomina angelorum terminantur in ’el’, respondetur, quod idcirco, ut significetur beatifica unio angeli cum Deo. ’El’ enim Hebraice Deum significat. Item secundum Anselmum: Si unus angelus staret visibiliter inter stellas in caelo, etiam si essent tot soles, quot sunt stellae, omnes illos offuscaret sua claritate, si visibilis foret. Item Augustinus in De civitate Dei li. XI. dicit, quod angelica natura omnem creaturam dignitate naturae praecedit. Sed quomodo in hoc imitemur angelos, docet Anselmus li. Cur Deus homo c. XIX. et li. similitudinum, quod omnes, qui iuste vivunt, angeli Dei dicuntur. Nam tales imaginem Dei in sua anima munde a peccatis et pulcherrime custodiunt, et divinae assimilationis ac Deiformis pulchritudinis gratiam habent. Sicut enim carbo ignitus pulcherrimo splendore lucet igneo, exstinctus autem efficitur niger et turpis, sic anima divino amore ignita splendet divinae scilicet lucis participatione ut angelus, sed peccato exstincta deformis est ut daemon. (C)
Sed quaeritur, utrum daemones habeant naturalem aliquam pulchritudinem, in qua creati sunt a Deo in principio. Ad hoc respondet Dionysius et Isidorus concorditer, quod licet nobilitas formosa a principio sit angelis concreata omnibus, tamen in malis, postquam ruerunt, per habitus viciosos fuit obnubilata et depressa ac offuscata, sicut si sol colore nigro esset detectus vel obscura nube. Huius etiam exemplum accipe in dracone, qui secundum candorem suae pellis apparet quodammodo splendens, sed venenato splendore horrorem intuentibus et timorem ingerit. Sic daemon animae propter venenum peccati adeo horrendus est, quod non possit eum homo sustinere, sed moreretur ad aspectum eius per moram, videlicet quamdiu diceretur unum Pater noster, sicut beatus fertur dixisse Franciscus. Unde Iob XX.: Venient super eum, id est peccatorem horribiles,
5 id est daemones.
Secunda nobilitas angeli dicitur potestatis. Nam Deus creavit angelos, ut essent mirae potestatis et fortitudinis, quod claret primo ex operatione veloci. Nam in ictu oculi statim assunt, ubicumque Deus voluerit, et eius voluntatem perficiunt in momento. Ps.: Qui ambulas super pennas ventorum, qui facis angelos tuos spiritus, et cetera. 6 Isidorus VII. Etymologiarum et Dionysius in Caelesti hierarchia dicunt, quod angeli significantur ibi per ventos propter velocitatem eorum, propter quod et pictores angelis pennas faciunt, ut celerem eorum discursum significent. Haec Isidorus. Hinc etiam Damascenus li. II.: Fortes sunt angeli et parati ad voluntatem Dei explendum et ibi confestim inveniuntur, ubi iusserit divinus nutus. Secundo est motione caeli, quia ut communiter tenent philosophi, et theologi non contradicunt: Angeli habent movere caelum et singulas sphaeras singulae angelicae intelligentiae movent continue usque ad diem iudicii, quando cessabit motus caeli secundum theologos. Et ecce pro motibus istis videmus, quod faciunt frondescere arbores, germinare terrae nascentia cuncta, pluvias irrigare et rores stillare. Nam II. De generatione dicitur, motus solis in obliquo circulo (sic et aliorum planetarum) est causa generationis et corruptionis in istis inferioribus. Unde patet, quod unus angelus totam terram posset movere, si vellet. Tertio fortitudo et potestas angeli mira patuit in occisione populi multi, ut patuit in submersione Pharaonis et occisione primogenitorum cunctorum in Aegypto in una nocte. Item in percussione centum octoginta quinque milium in exercitu Sennacherib, et subito per angelum unum, Isa. XXXVII. 7 et sic de multis etc. Ex quibus claret, quod mira est potestas angeli. Ideo Ps.: Benedicite Dominum, omnes angeli eius, potentes virtute facientes verbum illius. 8 Sed quomodo in hoc possis tu, homo, imitari angelos? Respondetur, quod in fortiter resistendo temptationibus diabolicis. Sic enim superamus fortissimum, scilicet daemonem, et conformabimur angelis beatis associandi in locum, quem diabolus perdidit. Unde Origenes et Hieronymus super Iosue homilia I. dicit: Si Luciferum vincere potuero, consequenter locum eius accipere merebor in caelo.
Tertia nobilitas intellectualitatis. Non enim indiget angelus ratiocinatione vel collatione, sicut homo, sed secundum Augustinum simplici contuitu res cognoscit. Unde Dionysius li. Caelestis hierarchiae dicit: Simplicibus et immediatis splendoribus illuminantur et divino nutrimento adimplentur. Denique ut Gregorius Moralium li. II.: Angeli numquam a divina visione foras sic exeunt, ut internae contemplationis gaudiis priventur, quod Deum ubique potentem cernunt. Sic et nos debemus omnia ad salutem necessaria intelligere vel discere, et semper Deum ante oculos habere per fidem et rectam intentionem, Apostolus I. ad Cor. X.: Sive comedatis, vel bibatis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. 9 (D)
Quaeritur hic: Utrum angeli mox ut creati sunt, perfecti in scientia fuerunt, et an Deum viderunt, an etiam mali suum casum et boni sua praemia praeviderunt? Ad haec breviter secundum doctores nostros super II. dist. IV., et praecipue Franciscum de Mayronis respondetur per plures veritates. Prima est, quod angeli non sunt creati in beatitudine visionis divinae. Nam scribitur Ioh. VIII., quod ille, scilicet diabolus ab initio non stetit in veritate.
10 Sed beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus, ergo status in veritate, et per consequens Lucifer non fuit in creatione perfecte beatus. Sed beatitudo consistit in visione divina, Ioh. XVII.: Haec est vita aeterna ut eo etc. 11 Item dicit Bernardus, quod visio divinitatis est tantae dulcedinis, quod numquam potest non amari vel contemni. Si ergo vidissent, averti, scilicet ab ea, non potuissent, ergo Deum essentialiter non viderunt. Secunda veritas, quod angeli sciverunt se a Deo creatos ex nihilo, et quid esset appetendum, scilicet subesse et oboedire Deo, aut quid fugiendum. Unde Gregorius in Moralibus dicit: Mire omnipotens Deus naturam summorum spirituum bonam, sed mutabilem condidit, ut qui permanere nollent, ruerent, et qui in conditione persisterent, tanto in ea iam dignius, quanto ex arbitrio starent, et sic apud Deum maioris meriti fierent. Si autem petas, quomodo ista cognoverunt, respondetur secundum Bonaventuram, quod lumine naturali a Deo dato, sicut datur aliquibus hominibus naturaliter sapientia cognitionis mundanae vel etiam aliquorum divinorum. Tertia veritas, quod in principio creationis nec boni suam conversionem et confirmationem beatitudinis, nec mali suum casum praescire potuerunt. Ratio secundum Bonaventuram, quia ipsi fuerunt in statu meriti, stabilis autem beatitudinis cognitio pertinet ad statum praemii. In cuius signum Deus aut paucissimis aut nullis sanctis et amicis in hoc mundo revelat ipsos certitudinaliter esse glorificandos, quia haec cognitio potius est ad gaudendum expediens, quam ad merendum. Et sic patet per hoc, quod boni nescierunt antea, quod essent glorificandi. Item nec mali sciverunt se casuros. Ratio, quia hoc erat contingens et ideo certitudinaliter sciri non potuit, nisi a Deo, cuius solius est talis cognitio, eo quod ex re non dependet. Non ergo potuit angelus praescire, nisi a Deo revelante. Deus autem hoc sibi revelare potentia ordinata non potuit, eo quod talis praecognitio de necessitate habet annexam culpam aut miseriam. Nam aut tali placeret, quod laberetur, et ita esset mox impius et peccator stultissimus, aut displiceret et doleret se lapsurum, et sic esset miser. Utrumque Deo est impossibile et inordinatum, sive innocenti infligere poenam miseriae, sive innocentem, dum est innocens, habere culpam. Haec est ratio Anselmi et Magistri. (E)
Sed obicitur, quia Bernardus li. de gradibus humilitatis expresse dicit, quod Lucifer praevidit suum principatum et superbivit. Respondet Bonaventura ubi supra, quod de hoc Bernardus miratur et solvit, quod ita potuit esse, sicut de Ioseph, qui praevidit suum principatum, sed non suam venditionem. Et sic patet, quod tanta est Dei bonitas, quod non potest certitudinaliter revelare homini suum casum et damnationem futuram, quia hoc cogeret hominem desperare. Sed Deus bonus neminem innocentem potest cogere ad desperationem, quia non potest cogere ad peccatum. Haec Bonaventura. Si dicas, tamen praedixit Christus Petro suam negationem et sic casum, et Iudae suam damnationem dicens: Vae illi, per quem tradar ego, melius erat illi, si natus non fuit.
12 Respondetur secundum Bonaventuram, quod aliud est revelare certitudinali cognitione, et aliud est praedicere, quia revelare non potest, ut dictum est, sed praedicere potest comminans, ut scilicet ille se observet et caveat, sicut fecit et Ninivitis. Sed tales praedictiones tenent conditionaliter, et non absolute vel simpliciter, quia homo potest per liberum arbitrium sibi cavere. Quarta nobilitas rectae voluntatis, quia boni angeli mox ut sunt ad Deum conversi, sunt confirmati in bono, nec possunt velle nisi bonum. Sic econtrario mali sunt obstinati in malo per aversionem a Deo, ut dicit Magister in II. dist. V. Unde secundum Alexandrum de Hales: Haec est differentia inter liberum arbitrium angeli et hominis, quia homo semper potest mutari et velle sive bonum, sive malum, quamdiu vivit in corpore, sed postquam separata fuerit anima, non potest de statu suo mutari. Unde nec potest poenitere de malis, quae gessit in corpore, nisi in poenitentia decesserit. Angelus autem mutabiliter se habet ante electionem, quia potest, (sicut et in principio creationis poterat), eligere hoc vel illud, id est bonum vel malum. Sed post electionem habet se immutabiliter, quia quidquid elegerit, non potest amplius illud sibi displicere. Et ideo angelus bonus non potest cadere a bono Deo, quem elegit, nec diabolus potest poenitere. Nos ergo, carissimi, imitemur nunc bonos in eligendo bonum et detestando vitium, quia post mortem non erit tempus poenitentiae. Damascenus: Hoc facit hominibus mors, quod fecit daemonibus casus. Quinta nobilitas immortalitatis. Damascenus li. II. c. III.: Immortalis est angelus non natura, sed gratia, omne enim, quod incipit, et finitur secundum naturam, scilicet propriam. Unde angelus a Deo habet, quod sit immortalis, sicut et anima humana. In hoc imitemur ergo angelos, ut in gratia Dei perseveremus, et numquam peccemus mortaliter. Nam scribitur Mat. XXIV.: Qui perseveraverit usque in finem, scilicet in bono, hic salvus erit, 13 scilicet cum angelis sociandus. (F)
Circa secundum principale de officio angelorum erga homines quaeritur, qualia officia habeat angelus circa homines exercere. Respondetur, quod praecipue quinque, propter quae merito et digne sunt a nobis honorandi, et haec patent ex Scripturis:
· Primum officium custodiendi, scilicet cunctos
· Secundum officium assistendi quoad devotos
· Tertium officium puniendi malos
· Quartum officium interpellandi propter electos
· Quintum officium portandi, scilicet in caelos
Primum officium angelorum erga homines est custodiendi cunctos. Iuxta illud Ps. I.: Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
14 Quaeritur: Cur Deus voluit non per se, sed per angelos custodire homines, cum enim ipse Deus sit sufficiens ad custodiendum omnes creaturas, mirum est, quare mediantibus angelis voluit hoc expleri? Respondetur, quod Deus ex sua mira sapientia hanc legem providit, ut inferiora a superioribus in universo gubernentur, prout haec tenent doctores, et ideo voluit pro tali lege angelos praesidere hominibus. Primo propter utilitatem angelorum, quia quotquot homines ipsi per sua ministeria convertere poterunt, pro tot in eis gaudia accidentalia cumulantur. Lu. XV.: Gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam etc. 15 Secundo propter indigentiam hominum, quia secundum doctores communiter: Quilibet homo habet angelum malum pro exercitatione, qui conatur eum ad peccatum pertrahere et perdere, et ideo providet Deus, ut ad coercendum hostem et salvandum animas quilibet homo habeat angelum custodem. Et licet omnes daemones laborent ad impugnandum, specialius tamen ille deputatus. Sic et omnes angeli nos custodiunt, sed specialius ille assignatus. Haec Franciscus de Mayronis. Tertio propter reparationem ruinarum angelicarum, ut ex hominibus reparetur ruina angelorum ministerio. Unde Leo papa de consecratione dist. I. c. „Hi duo” dicit, quod hi duo hymni ab angelis sunt decantati in Novo Testamanto, scilicet Gloria in excelsis Deo et Alleluia, idcirco quia per Christum eorum ruina est reparata. Bernardus: O quanta Dei pietas, ut nos vermiculi in numero angelorum computemur. (G)
Secundum officium assistendi. Nam quaero, qualibus hominibus libenter assistunt et associantur angeli. Ad quod respondetur, quod omnibus Deum orantibus et laudantibus. Ps.: In conspectu angelorum psallam tibi.
16 Unde Glossa I. Cor. XI. dicit: Angelici spiritus nobis adesse credendi sunt maxime, cum divinis mancipamur obsequiis, puta scilicet lacrimando de peccatis et confitendo et elemosynas ac misericordiae opera vel ieiunia faciendo similiter in adversis. Sequitur: Cum ecclesiam ingredimur vel sacris lectionibus scilicet vel praedicationibus aurem accommodamus vel psalmodiae vel orationibus incumbimus vel missarum sollemnia celebramus. Haec ibi. Tertium officium puniendi malos. Iuxta illud Ps.: Fiant viae eorum, id est peccatorum tenebrae et lubricum et angelus – inquit – Domini persequens eos. 17 Sed quaeritur: Quales homines angeli acrius et specialius persequuntur et puniuntur? Respondetur ex Scriptura, quod primo quidem luxuriosos, ut patet de Sodomitis Gen. XXX. Secundo blasphemos, ut patet de Sennacherib, Esa. XXXVII. 18 Tertio oppressores pauperum et fidelium, ut patet de Pharaone in mari submerso, Exo. XV. 19 Quarto superbos et vanigloriosos, ut patet de David numerante populum, II. Re. ultimo. 20 Quartum officium interpellandi propter electos. Unde Iob XXXIII.: Si fuerit pro eo angelus loquens (Lyra: id est poenitentiam peccatoris proponens) unus de milibus, id est angelis multis, miserebitur Deus et dicet, libera eum, ut non descendat in corruptionem. 21 Et sic angelus est exsecutor divinae misericordiae, cuius erat allegator. Haec secundum Lyram. Unde Bernardus in epistolis: O si haberet quis oculos apertos, videret procul dubio quemadmodum angelus discurrit medius inter dilectum et dilectam vota offerens, referens dona, excitat istam, placat illum, scilicet Deum. Haec ille. Hinc exemplum capere possumus, quod angelus Raphael dixit, Tob. XII.: Quando orabas tu et sepeliebas mortuos, ego obtuli orationem tuam coram Domino. 22 Quintum officium portandi in caelos. Iuxta illud Lu. XVI.: Mortuus est Lazarus et portatus est ab angelis in sinum Abrahae. 23 Nam ut Bonaventura et Richardus super IV. dist. XX. dicunt, concedendum est, quod angeli boni et mali assistant morientibus, boni ad adiuvandum, mali ad nocendum, si possunt. Et boni perducunt animam, si est bona, vel in caelum vel prius in Purgatorium, et tandem, cum fuerit plene purgata, in caelum. Mali autem malas rapiunt in Infernum. O ergo homo, quid dormitas, cur poenitentiam non agis? O Christiane, si vis, ut tibi angeli subveniant, honora eos. (H)
Circa tertium de felicitate angelorum pro conclusione sufficiat breviter, quod angeli beati sicut in caelis semper vident faciem deitatis, sic et in Ecclesia dignis celebrantur festis ad congaudendum ipsis tamquam futuris concivibus nostris. Qualiter autem huius festi hodierni celebritas exorta sit, legitur legenda, quod in Apulia est mons quidam nomine Garganus iuxta civitatem, quae dicitur Sipontus. Anno autem Domini CCCXC. in urbe dicta Siponto vir quidam nomine Garganus pecorum multitudine pollebat. Contigit autem quendam taurum consortia gregis relinquere et verticem montis conscendere, quem dominus requirens per devia tandem invenit in vertice montis iuxta ostium cuiusdam speluncae stantem. Permotus itaque vir sagittam in ipsum direxit, sed statim velut a vento retorta ipsum, qui iecerat, repercussit. Turbati famuli et cives civitatis super hoc episcopum requirunt, qui ieiunium eis indixit, et a Deo quaerendum admonuit. Tunc sanctus Michael episcopo apparuit dicens: „Ego sum Michael archangelus, qui locum hunc in terris mihi statuens hoc volui indicio probari.” Sic ergo ibi ecclesiam suo nomini dedicatam, in qua honoraretur, constructam asseruit, quae toto orbe habetur famosa, ubi populus coepit orare prae foribus non audens intrare. Postea Neapolitae adhuc gentiles contra Sipontanos et Beneventanos ordinato exercitu suo bellare coeperunt, qui de episcopi consilio patronum suum, videlicet sanctum Michaelem in auxilium implorarunt. Ecce autem sanctus Michael episcopo apparuit dicens preces exauditas et hostibus occurrendum. Quibus occurrentibus mons Garganus ille immenso tremore concutitur, fulgura volant et igneae sagittae multos perimunt adversariorum. Reliqui vero errore idolatriae relicto Christianae fidei continuo colla submiserunt. Tunc Sipontani magnifica potiti victoria coeperunt dubitare, utrum praedictum locum ingredi et dedicare deberent. Episcopus autem consuluit papam Pelagium, qui super hoc voluntatem sancti Michaelis requirendam monuit. Unde papa et episcopo ac civibus instantibus ieiunio et orationi Michael apparuit episcopo dicens: „Non est opus dedicare ecclesiam, quam ego aedificavi et Deus dedicavit.” Praecepitque, ut die sequenti cum populo ingrediens ipsum ibi precibus frequentarent, tunc ingredientes criptam magnam et tria altaria in ea invenerunt, et altare maius rubeo pallio circumtectum viderunt. Celebratisque ibidem missarum sollemniis, cum singuli communicassent, ad propria cum gaudio redierunt. Episcopus autem ibidem sacerdotes et clericos delegavit, qui iugiter divinum officium celebrarent. Ibi aqua lucida et dulcis emanat, qua post communionem populus potatur et diversae aegritudines sanantur. Tunc his auditis summus pontifex hunc diem in honorem sancti Michaelis et omnium beatorum spirituum per totum orbem statuit celebrandum. O ergo carissimi, honoremus sanctos angelos, ut ipsi nobis subveniant et impetrent a Christo gratiam in praesenti et gloriam in futuro.



1 Mt 18,10
2 Hbr 1,14
3 Mt 22,30
4 Mt 25,41
5 Iob 20,25
6 Ps 103,3
7 Is 37,36
8 Ps 102,20
9 I Cor 10,31
10 Ioh 8,44
11 Ioh 17,3
12 Cf. Mt 26,24; Mc 14,21
13 Mt 24,13
14 Ps 90, 11
15 Lc 15,7
16 Ps 137, 1
17 Ps 34, 6
18 Is 37,17
19 Ex 15,19
20 II Rg 24, 1
21 Iob 33,23–24
22 Tb 12,12
23 Lc 16,22