[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXV.]

De sancto Matthaeo
Sermo tertius de peccatorum hominum vocatione a Deo

Non veni vocare iustos, sed peccatores. Matth. IX. 1 et in evangelio hodierno. (A)

Verba sunt Domini Iesu, qui cum vocasset Matthaeum et ille secutus eum, fecit sibi et discipulis eius convivium magnum in domo sua, multique peccatores et publicani venientes discumbebant cum Iesu, ut dicit evangelium. Beda: Quia unius publicani conversio exemplum et incentivum poenitentiae tribuit cunctis. Pharisaei autem videntes dicebant discipulis Christi: „Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?” At Iesus ait: „Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.” Lyra: Quia infirmi indigent medico, non sani. Et adiecit auctoritatem Scripturae dicens: Euntes autem discite, quid est, id est diligenter considerate, quid scriptum sit Oseae VI.: Misericordiam volo, et non sacrificium, dicit Dominus.
2 Nam Gregorius dicit, quod nullum Deo tam gratum sacrificium, sicut zelus animarum, iuxta illud Prover. XXI.: Facere misericordiam, scilicet convertendo peccatores, plus placet Deo, quam victimae, 3 scilicet holocaustorum. Unde et Christus subiunxit: Non enim veni vocare iustos, sed peccatores. O magnae misericordiae et pietatis verbum, o peccator, gaude, et age poenitentiam, quia ecce Christus dicit, quod venit vocare te ad vitam, sicut ecce vocavit Matthaeum. Iuxta haec ergo verba tria mysteria pro hoc sermone notabimus:
· Primum de pietatis Christi expressione
· Secundum de vocationis qualificatione
· Tertium de ipsius Matthaei vocatione (B)
Circa primum scilicet de pietatis Christi expressione pro simplicium intellectu bonum est scire de hoc, quod Christus dicit: Non veni vocare iustos etc. Circa hoc enim dictum secundum plures doctores triplex oritur quaestio, vel dubium movetur:
· Prima quaestio secundum Bedam
· Secunda secundum Augustinum
· Tertia secundum Rabanum et Chrysostomum
Prima quaestio movetur secundum Bedam in homilia, quomodo Christus dicit se non venisse vocare iustos, sed peccatores, cum tamen vocavit Nathanael, quem iustum fuisse ipsemet testatur Ioh. I. dicens: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.
4 Item vocavit Iohannem apostolum virginem, et Iacobum minorem in utero sanctificatum. Elegit etiam in praecursorem Baptistam sanctissimum, et in matrem Virginem super omnes sanctissimam, et in nutricium Ioseph, virum iustum, ut scribitur Matt. I. 5 Mirum est ergo, quod Christus sic loquitur. Sed ad haec respondetur secundum Bedam et concordantem Lyram, quod Christus venit omnes quidem electos ad regnum caelorum vocare, sed peccatores vocat ad poenitentiam, quia peccator homo non potest pervenire ad regnum caelorum, nisi per poenitentiam. Iustos autem vocat Christus ad augmentum gratiae, ut ambulent de virtute in virtutem, ut patet de praedictis iustis, quos vocavit Christus non ad poenitentiam, scilicet satisfactoriam, sed ad gratiae et virtutis augmentum. Peccatores autem, ut Matthaeum, Magdalenam, Paulum et alios vocavit ad poenientiam, et sic ad vitam. Ratio quia iusti non indigent poenitentia satisfaciente, sicut mundi non indigent abluitione, sed peccatores ut immundi et maculati indigent, quia ut scribitur Apoc. XXI.: Nil coinquinatum intrabit in regnum caelorum. 6 In huius figuram legitur III. Reg. X., quod rex Salomon fecit luterem ante templum, et ornavit per circuitum speculis, ut intrantes templum ibi se conspicerent, et qui in se maculas viderent, abluerent, ac sic mundi intrarent. Spiritualiter Christus rex ante ingressum templi caelestis ad conspectum Dei statuit luterem, id est Sanctam Ecclesiam, et speculis, id est sanctorum exemplis eam ornavit, quae debent peccatores aspicere et eorum exemplo se per poenitentiam mundare a maculis peccatorum, ut sic digni habeantur intrare ad conspectum faciei Dei. Unde Dominus pro peccatoribus posuit specula sanctorum poenitentium, videlicet Pauli, Magdalenae, Matthaei et aliorum, pro iustis autem ad exemplum proficiendi posuit sanctos iustos, quos vocavit Christus in maxima sanctitate, ut sequantur Christum in iustitia. (C)
Secunda quaestio secundum Augustinum de consensu evangelistarum, videlicet: Quomodo sic a Christo peccatores diligantur, quia ut ait: nulla causa veniendi fuit Christo, nisi peccatores salvos facere etc. Ad haec respondet ibi Augustinus dicens sic: ’Non veni vocare iustos’ – non absolute dicit, sed ad poenitentiam, ut addit Lucas, sed ’veni vocare peccatores ad poenitentiam’, ut detur intelligi, quomodo peccatores diligantur a Christo, quia non ob hoc ipsum, quod peccatores sunt, diliguntur, sed ut ad poenitentiam convertantur. Haec Augustinus. Et ratio quia peccatores, si non convertuntur, a Deo summo odio odiuntur, et aeternis poenis adiciuntur. Ecci. XII.: Altissimus odio habet peccatores, sed misertus est poenitentibus.
7 (D)
Tertia quaestio, cur Christus quoad vocationis adventum praeponere voluit peccatores iustis, dicens, quod non pro iustis, sed pro peccatoribus vocandis venerit. Ad hoc secundum Rabanum et Chrysostomum aliosque dicendum est, quod primo propter superbiae exstirpationem ex iustorum cordibus. Rabanus: Non veni – inquit – vocare iustos, id est tales, qui de sua iustitia gloriantur, ut Pharisaei erant, sed peccatores, id est illos, qui se humiliter peccatores recognoscunt, qualis fuit Matthaeus et socii eius publicani, ut per hoc doceat, quia plus diligit Deus peccatorem humilem, qui suae infirmitatis conscius poenitet, quam iustum superbum, qui de sua iustitia praesumendo alios condemnat. Secundo propter misericordiae declarationem, scilicet erga omnes homines. Unde secundum Chrysostomum: Quia nullus iustus erat in terra, omnes enim peccaverunt et egent gratia Dei. Ro. III.
8 Ideo dixit: Non veni vocare iustos, quod dicit: Ideo non sperno peccatores, quia propter homines veni, ut traham eos ad vitam. O ergo pie Iesu, voca et trahe nos, noli spernere, sed miserere nostri, quia confitemur peccata nostra. (E)
Circa secundum de vocationis qualitate quaeritur: Qualibus modis vocat Christus peccatores ad poenitentiam et salutem aeternam? Respondetur, quod multis modis:
· Primo per animae inspirationem
· Secundo per beneficii largitionem
· Tertio per conscientiae remorsionem.
· Quarto per divinae scripturae admonitionem
· Quinto per exemplorum considerationem
· Sexto per flagellorum castigationem
· Septimo per gloriae repromissionem
· Octavo per humanae mortis horrorem
· Nono per infernalis poenae comminationem
· Decimo per calamitates mundi et vexationem
· Undecimo per loquelam et praedicationem
· Duodecimo per mortem Christi et passionem
Primo per animae internam inspirationem. Unde Psalmus dicit: Audiam, quid loquatur in me Dominus, scilicet per inspirationem, quoniam loquitur pacem, scilicet faciendam pacem per poenitentiam in plebe, et super sanctos, scilicet et in eos, qui convertuntur ad cor
9 per suorum peccatorum recognitionem. Sed heu multi hanc Dei vocem non audiunt, nec curant, quotidie vocantur ad sequendum Christum, et tamen nolunt. Ipse enim Christus ait Apoc. III.: Ego sto ad ostium scilicet cordis, et pulso (per inspirationes), si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam, consentiendo per voluntatem, intrabo ad illum, 10 scilicet per gratiam inhabitando. O ergo homo, venitne tibi aliquando cogitatio, ut confitereris peccata et poenitentiam ageres? Scito, quia illa vox Dei fuit vocantis. Unde hoc probo utique per illud II. Cor. III.: Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, sed omnis nostra sufficientia ex Deo est. 11 Vae ergo tibi, peccator, si non vis Deo tuo oboedire. Nam dicit Psalmus: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit. 12
Secundo vocat Christus per beneficiorum largitione. Unde Cassiodorus: Invitatur – inquit – ad magna, qui gratanter suscipit parva, et spem de futuris accipit, qui beneficia recognoscit. Haec ille. Cum autem Deus omnia subiecit sub pedibus nostris, ut dicit Psalmus, 13 quid aliud vult, nisi ut ipsum amemus, et ad eum convertamur. O tu dives, numera, quod tibi Deus dedit bona divitiarum, possessionum, vinearum etc. O homo, considera, quomodo te Deus ab infantia nutrivit, victum et vestimentum praebuit, et multimode tibi benefecit. Et scito, quia per haec omnia te vocat ad salutem. Unde Bernardus: Deus – inquit – se mihi in patrem exhibuit, sed non ego sibi vicissim in filium, quanam fronte attollo vultum ad oculos tam boni patris tam malus filius, pudeat me tanto patre vixisse degenerem. Et infra: Infelix ego et insanus parvipendi aeterni patris amorem, nam si pater non esset, obrueret me beneficiis, ut alia innumera taceam, huius corporis victum et usum temporis dedit, et super omnia sanguinem dilecti filii sui clamantem ad me de terra. Pudeat me reddidisse odium pro dilectione. Idem: Vae mihi, si ingratus fuero, scilicet de peccatis non poenitendo, quia clamat ad me sanguis ille Christi, qui effusus est pro me in terra.
Tertio per conscientiae remorsionem. Unde dicit Psalmus: Peccatum meum contra me est semper, 14 quia synderesis est vis animae stimulans ad bonum, et remurmurans omni malo secundum Aureolum. O ergo homo, dic mihi, quando vis facere vel fecisti aliquod peccatum, nonne reprehendit et remordet te conscientia tua. Si dicis, quod reprehendit, per hoc scito, quod Deus vocat te, ut resipiscas. Unde Richardus de Sancto Victore dicit: Hoc a Deo inditum animae habemus, ut totiens remordentis conscientiae stimulo urgeamur, quotiens peccamus. Quia si forte dicas, quod non reprehendit te conscientia de peccato, audi quendam sanctum patrem in Vitis patrum dicentem, quod qui securus est in conscientia, aut sanctus est et perfectus, aut diabolus, qui non formidat peccare.
Quarto per divinae Scripturae admonitionem, in qua Deus multipliciter nos ad poenitentiam et salutem adquirendam vocat. Ideo Salvator ait Lu. XVI.: Habent Moysen et prophetas, id est scripturas sacras, audiant illos, 15 quando ergo legis vel audis in missa, epistola vel evangelio de poenitentia, attende Deum vocantem. (F)
Quinto vocat nos Christus per exemplorum considerationem, scilicet in vita sanctorum et bonorum hominum, ut testatur Bernardus. Insuper in omnibus creaturis. Unde Hugo De arca Noe II. li. c. III. dicit: Omnis creatura tribus vocibus nobis clamat. Prima vox: accipe beneficium. Secunda: redde debitum obsequium. Tertia: fuge supplicium. Prima vox est famulantis, qua caelum dicit: „Ministro tibi lucem.” Aer: „Flatum praebeo.” Aqua: „Potum tibi do, et sordes abluo.” Terra: „Te porto, te nutrio.” Secunda vox admonentis, qua mundus dicit: „Vide, homo, quomodo amavit te, qui propter te fecit me, servio tibi, ut tu servias illi, qui fecit me et te, accipis benignitatem, redde debitam charitatem.” Tertia vox comminantis. Ignis enim dicit: „A me combureris.” Aqua: „In me submergeris.” Aer: „A me frigus patieris.” Infernus: „A me deglutieris, scilicet pro malis tuis et peccatis.” Haec et plura ibidem Hugo.
Sexto per flagellorum castigationem. Apoc. III.: Ego quos amo, arguo et castigo.
16 Et Psalmus: Imple facies eorum ignominia, et quaererent nomen tuum, Domine, etc. 17 Sicut enim bos vel animal aliud cadens in lutum verberatur, ut exsurgat, sic homo peccator excitatur flagellis ad resurgendum de luto peccati. Sed ut Gregorius dicit: Qui malis praesentibus non emendantur, ad futura servantur etc. O ergo homo, habuisti aliquando infirmitates vel adversa, Deus vocavit te.
Septimo per gloriae, scilicet caelestis repromissionem. Unde hoc modo Christus sua praedicatione prima omnes vocavit dicens Matt. III.: Poenitentiam agite, appropinquavit regnum caelorum. 18 Unde Bonaventura li. de simi. dicit: O quam stulti sunt mundani homines, qui pro modicis et caducis rebus toto nisu laborant, pro infinito autem praemio nec pedem levant.
Octavo per horrorem mortis et timorem. Ecci. XIV.: Memor esto, quoniam mors non tardabit, ante mortem benefac amico tuo. 19 Item Prover. XIV.: Timor Domini fons vitae, ut declinet a ruina mortis. 20 Exemplum de Iosaphat, filio regis, qui videns in via caecum antiquum et gibbosum, conversus est, ut patet in Historia Barlaam. O tu iuvenis, cum vides monumenta mortuorum, quid tibi dicant, attende. Nam secundum Augustinum monumentum dicitur quasi ’monens mentem’, scilicet de mortis consideratione. Dicunt ergo tibi ad sepulcrum, ad vermes, ad serpentes et mortem.
Nono vocat Christus per infernalis poenae comminationem ad poenitentiam. Unde Luc. XIII.: Nisi poenitentiam egeritis, omnes simul peribitis. 21 Et Matth. XIII.: In consummatione saeculi mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et eos, qui operantur iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis, ibi erit fletus et stridor dentium. 22 Vae ergo ibi omnibus malis virginibus, coniugatis, viduis, religiosis, presbyteris, principibus, divitibus et pauperibus et cunctis reprobis. Apoc. VIII.: Vae, vae, vae habitantibus in terra. 23 Age ergo, carissime, poenitentiam.
Decimo per calamitates mundi et vexationem, quia Gregorius dicit: Mala, quae nos hic premunt, ad Deum ire compellunt. O homo, audisne quandoque terribilem terraemotum vel tonitrua, grandines, clades, pestes, cogita, quia Deus vocat. (G)
Undecimo per loquelam et praedicationem. Haec est sollemnis Dei vocatio, qua vocavit per servos suos, scilicet prophetas a principio, et tandem per apostolos ac sanctos alios mundum totum, sicut docuit in parabola Luc. XIV. dicens: Homo quidam fecit cenam magnam, id est Christus statuit refectionem beatitudinis in caelo, et misit servos suos dicere invitatis, id est credentibus, ut venirent.
24 O Deus meus, quanta est dementia hominum, si vocaret rex terrenus promittens cuilibet venienti centum ducatos, omnes libenter accurrerent, et nuncios vocantes libenter audirent. Ecce Christus Deus per praedicatores clamat: Venite ad beatitudinem, venite ad caeleste regnum per poenitentiam, promittens cuilibet aeterna bona et indicibiles thesauros, et nolunt venire. Et quod est maxima stultitia, diabolus vocat ad vitia, et per ea ad tormenta aeterna, et illum magis sequuntur, quam Christum vocantem per praedicatores ad caelum. Sed forte dicis: Ego non credo tibi, quod Deus vocat me per tuam praedicationem ad caelum. Audi ipsum Dominum Matth. X. dicentem: Non vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. 25 Et Lu. X.: Qui vos audit, me audit etc. 26 O ergo viri, o mulieres, o iuvenes, o senes, o divites et pauperes, o quique homines, ecce ex parte Dei voco vos, et nuncio vobis, venite ad caelum agendo poenitentiam, nolite ire ad Infernum. Si quidem auditis, beati eritis, quia beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud, Lu. XI. 27 Quod si nolueritis, in Inferno lugebitis.
Duodecimo per mortem Christi et passionem. Nam Bernardus dicit: Christus in altum crucis ascendit, ut ab omnibus videretur. Voce clamavit, ut ab omnibus audiretur. Clamori lacrimas addidit, ut homo compateretur. Qui ad eius clamorem non excitatur, ad eius vocem ad poenitentiam non compungitur, gravior est terra, durior petra et foetidior sepulcro. Haec ille. O ergo peccator, audi Christum in cruce ad te clamantem: „Sitio.” 28 Bernardus in Meditationibus: Quid est, o Iesu bone, quod clamas: „Sitio”? Ergo ne plus te cruciat sitis, quam crux, cum de cruce siles, et clamas: „Sitio”. Quid ergo sitis? Et respondet: „Sitio fidem vestram et salutem, vestrum gaudium, o homines.” Haec ille. Sed heu quam pauci homines convertuntur ad Christi vocationem, propter quod improperantes. Prover. I.: Vocavi, et renuistis, extendi manus meas, scilicet in cruce et ad beneficia largienda, et non fuit, qui aspiceret, despexistis omne consilium meum, scilicet de bonis agendis, et increpationes meas, scilicet de peccatis vestris neglexistis poenitentiam non agendo. Ego quoque in interitu vestro ridebo. 29 O ergo peccator, o Christiane, aspice mente vel in imagine Crucifixi, quomodo Christus te vocat, dicens spiritualiter: „O anima, vide, quantum te amavi, quia sanguinem pro te fudi, animam pro te dedi. Revertere ergo, revertere, ecce manus extendi, ut te amplexer revertentem. Ecce caput inclinavi, ut te osculer. Ecce latus meum apertum teneo, ut te in cor meum suscipiam. Ecce spinis caput meum est coronatum, ut tibi beatitudinis coronam tribuam. Si poenitentiam egeris, peccata tibi dimitto, gratiam tibi infundo, et aeterna gloria praemiabo.” (H)
Circa tertium de vocatione Matthaei quaestio restat: Cur Christus non vocavit Matthaeum in principio statim cum Petro et Andrea ac filiis Zebedei, sed vocavit Matthaeum postea per notabile tempus, postquam iam fecerat plurima miracula et praedicationes, ut patet in Evangelio Matthaei et Lucae. Ad hoc respondetur secundum Simonem de Cassia, quod Dominus – inquit – , qui creavit hominem ad imaginem et similitudinem suam, ipse praenovit ab aeterno omnium hominum voluntates et dispositiones, quam faciles sunt ad aversionem, et quam difficiliores sunt ad conversionem, quae homini non apparent. Quando ergo sentit Deus hominem dispositum et habilem, infundit ei gratiam, et vocat ad poenitentiam. Et sic Matthaeum vocavit tunc, cum vidit ipsum habilem et dispositum ad sequendum Christum. (I)

Ex qua sententia ista accipiamus documenta salubria pro nobis: Primum de divina pietate erga nos peccatores, et miseratione, quia omnes vult salvari et neminem perire, ut dicitur I. Tim. II.
30, et hoc voluntate antecedente, propterea omnibus et omni tempore praesto est, quantum est ex sua bonitate dare gratiam, ut converterentur. Sed videt aliquos indispositos et nolle recipere gratiam in iuventute, aliquos et in virili aetate, aliquos usque ad senectutem indispositos manere. Et ideo variis temporibus convertit homines, ita quod defectus est ex parte hominum, et non ex parte Dei. Quare ergo aliqui tantum in senectute vel tardius convertuntur, haec ratio est in causa. Unde Gregorius XXIX. Moralium dicit: Misericors Deus diu peccata hominum tolerat, et plerumque cum ultimum finem adesse respicit, peccantium mentes immutat. Haec ille. Secundum documentum de peccatorum hominum conatu et praeparatione, ut scilicet omnis homo cuiuscumque aetatis conetur semper ad gratiam Dei se, quantum in se est, disponendo et orando, ne imparatum mors rapiat. Ideo Salvator Mar. XIII.: Vigilate ergo, nescitis enim, quando Dominus veniet, scilicet ad iudicium mortis, sero an media nocte, an galli etc., ne cum repente venerit, inveniat vos dormientes 31, scilicet in peccatis. O ergo homo, considera misericordiam Dei te vocantis multipliciter, ut patuit, et age poenitentiam exemplo Matthaei, ut habeas vitam aeternam intercedentibus eius meritis et praestante Domino Iesu Christo, qui vivit in saecula.

De sancto Matthaeo quartum sermonem vide ex communi sanctorum32.



1 Mt 9,13
2 Os 6,6
3 Prv 21,3
4 Ioh 1,47
5 Mt 1,19
6 Apc 21,27
7 Sir 12,3
8 Rm 3,23
9 Ps 84,9
10 Apc 3,20
11 II Cor 3,5
12 Ps 7,13
13 Ps 46,4
14 Ps 50,5
15 Lc 16,29
16 Apc 3,19
17 Ps 82,17
18 Mt 3,2
19 Sir 14,12-13
20 Prv 14,27
21 Lc 13,3
22 Mt 13,49-50
23 Apc 8,13
24 Lc 14,16-17
25 Mt 10,20
26 Lc 10,16
27 Lc 11,28
28 Ioh 19,28
29 Prv 1,24-26
30 I Tim 2,4
31 Mc 13,35-36
32 Vide PA 105: De apostolis communis sermo vel PA 106: De apostolis communis sermo vel PA 107: De apostolis communis sermo vel PA 108: De evangelistis communis sermo vel PA 109: De evangelistis vel apostolis.