[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXII.]

De exaltatione crucis
Sermo IV.

Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est. Gal. VI. 1 (A)

Apostolus Paulus considerans dignitatem et nobilitatem crucis Christi, quam sortita est ex contactu membrorum sacratissimorum Christi et perfusione sacri sanguinis eius ac dedicatione mortis illius, quia noluit nisi in cruce mori. Et ex his advertens crucis Christi virtutem talem et tantam, quod ut dicit Chrysostomus homilia de cruce: In cruce Christi est nostra salus, in cruce gloria et omne bonum. Et iterum idem dicit: Crux nobis totius beatitudinis causa est. Ideo amplexus crucis amorositatem Apostolus in sola cruce Christi gloriari se statuit contemnens pro ea omnem aliam gloriam mundi, et dixit: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. Quod dicit: Mundani homines sicut eis placet, glorientur in mundanis et transitoriis, utpote in potentia, opulentia, scientia et huiusmodi. Mihi autem, Christi servo et sic cuilibet Christiano absit gloriari, nisi in ipsa cruce Domini Iesu Christi, per quem etc. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro sermone.
· Primum de gloriatione in crucem Christi, ibi: Mihi absit gloriari etc.
· Secundum de modificatione huius gloriae, per quem mundus crucifixus etc.
· Tertium de devotione, scilicet crucis Christi, et amore, quod sequitur ad praedicta (B)
Circa primum de gloriatione in cruce Christi accipiamus pro conclusione hoc, quod canit Ecclesia in introitu missae hodiernae dicens: Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra, per quem salvi et liberati sumus. In quibus verbis notatur quadruplex ratio, quia Christianum oportet gloriari non in alio, quam in cruce Christi, ut patet:
· Prima ratio, quia in cruce Christi est nostra salus
· Secunda, quia in cruce Christi est nostra vita
· Tertia, quia in cruce Christi est nostra resurrectio
· Quarta, quia in cruce Christi est nostra liberatio
Prima ratio, quia in cruce Christi est, inquit, nostra salus. Ex quo accipitur tale argumentum rationis. In hoc solo debet Christianus gloriari, in quo est verae salutis et beatitudinis aeternae et per consequens verae gloriae ratio, alioquin falsa gloriatio et vana est, scilicet gloriari in eo, in quo est vera gloria vel salus. Sed hoc est in sola cruce Christi, videlicet vera salutis et gloriae ratio, ergo in sola cruce Christi est gloriandum homini salvando. Quid igitur, carissimi, quid dicemus de mundanis hominibus, quorum aliqui gloriantur de divitiis, de quibus Ps.: Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. 2 Alii gloriantur in potentia, ut legitur de caesare Arphaxat et Holoferne, Iudith I.: Qui gloriabatur – inquit – quasi potens in potentia exercitus sui etc. 3 Alii in saeculari scientia, ut philosophi, alii in equis et armis vel vestimentis, alii in operibus sanctitatis simulatae, et ceteris. (C)
De omnibus talibus et singulis hoc pro sententia tenendum est, quod vana et falsa gloria laborant, et sic decipiuntur, quod patet primo per auctoritates. Nam scribitur Eccs. I.: Vanitatum vanitas, et omnia vanitas. Subdit: Quid habet homo amplius de universo labore suo, quo laborat sub sole. 4 Lyra: quasi dicens: Quilibet potest experiri, quod non assequitur ex laboribus suis in praesenti vita, nisi caducum, vanum et amissibile bonum per mortem, quam nullus potest evadere. Unde divitiae sunt hominibus vanae, quia dicente Ps.: Relinquent alienis divitias suas, et sepulchra eorum domus etc. 5 Vana potentia, quia Ecci. X.: Omnis potentatus vita brevis. 6 Et Sap. VI.: Potentes potenter tormenta sustinebunt. 7 Vana scientia, quae inflat, sed charitas aedificat, I. Cor. VIII. 8 et ceteris. Hinc etiam Iere. IX. haec dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur, qui gloriatur scire et nosse me. 9 Item secundo hoc idem patet per rationes et breviter, quia omnia ista mundana communia sunt bonis et malis, et ut communiter mali plus abundant in temporalibus, quam boni, unde Glossa super Iac. I. dicit: Non est Christianae dignitatis in temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nil habent in caelo, sed totum in mundo. Boni vero nil in mundo, sed totum in caelo. Haec Glossa. Sicut ergo mirum esset, quod aliquis gloriaretur de omnium suorum bonorum perditione et spoliatione, et quod prae ceteris altius pendet in patibulo latronum, et quod ipse sericeis chordis est suspensus, alii rudibus, sic mirum est, quod homo gloriatur de bonis istis malorum et reproborum latronum suspendendorum in Inferno et damnandorum. Unde Gregorius Moralium VI. dicit: Qui praesentis saeculi prosperitatibus delectatur, quasi per amoena prata ad suspendium ducitur. Item ad idem secunda ratio, quia haec mundana bona fraudulenter mentiendo decipiunt animas in eis delectantium, quia sub specie boni illaqueant ad aeternum tormentum. Unde I. Thimo. VI.: Qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem et in laqueum diaboli et desideria nociva et inutilia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. 10 Haec ibi. Sed quaero te, carissime, dic mihi, quae est avis, quae diligat laqueum, quem sciat sibi paratum ad capiendum? Certe nulla avis amat laqueum, nullus piscis hamum cognitum, nullum animal brutum foveam, quam praescire posset in suum interitum. Quid est ergo, quod miser homo diligit hos laqueos sibi praeparatos, hunc hamum, hanc foveam Inferni, scilicet temporalia bona, utique hoc facit hominum stultitia, quae non cogitat de finali periculo. Et sic fit, sicut Ecci. III. dicitur: Qui amat periculum, peribit in illo. 11 O ergo homo, cave tibi. Ex praemissis patet, quod in mundanis gloriari sicut in laqueum incidisse et de hoc gloriari non licet, sed in sola cruce Domini Iesu, in qua est salus nostra. Hinc Bernardus et liber de interna conversatione dicitur: Erras, scilicet o homo, si aliud, quam crucem quaeras. Non est salus animae, nec spes vitae aeternae, nisi in cruce Christi et verae poenitentiae. Haec ille. (D)
Tertio hoc idem patet per documentum Ecclesiae, quod est ad propositum pro hoc festo. Quaestio namque proponitur de consecratione dist. III. c. „Crucis” in Glossa sic: Quare festum crucis celebramus, in qua Dominus fuit dehonestatus, et tamen asinam, in qua Dominus fuit honoratus, Ecclesia non veneratur? Respondet: Dicimus – ait –, quod laus exhibita Domino in asina fuit mundana, de qua non est curandum, sed in cruce facta fuit nostra redemptio. Haec ibi Glossa. Ex his claret, quod Christianus non debet gloriari, nisi in cruce Domini Iesu, et alia contemnere, quia in sola cruce Christi consistit salus. Unde Eusebius in sermone: Tota salus mentis et corporis provenit nobis ex crucis Christi virtute.
Secunda ratio principalis, quia in cruce Christi est nostra vita, ut testatur Ecclesia, ex quo accipitur talis ratio. Verae beatitudinis gloria non potest haberi, nisi assit vera vita et perpetua, alioquin aliquis non reputatur vere beatus et gloriosus, unde Augustinus XIII. De Trinitate c. VIII.: Impossibile est aliquem esse beatum, nisi sit securus de suae beatitudinis perpetuatione, quia cum timeret illam amitti, iam miseriam pateretur in hoc ipso. Unde et Philosophus I. Ethicorum dicit, quod sicut una hirundo non facit ver, nec paucum tempus calidum facit aestatem, sic nec una dies vel tempus paucum facit hominem felicem. Haec ille. Sed quoniam vera vita et perpetua non habetur, nisi per crucem Christi, ergo in sola cruce Christi est gloriandum. (E)
Si quaeratur: quomodo in cruce Christi est vera vita, respondetur, quia Augustinus super Ps. LXII. et notatur de poenitentia dist. I. § „Item si antequam” dicit, quod Deus est vita animae, anima vero vita corporis. Sicut corpus vivere non potest absente anima, ita non nisi Deo praesente per gratiam inhabitantem anima vivere valet. Haec Augustinus. Sed quia gratiam inhabitationis divinae gratuitam habere homo non potest, nisi per fidem et charitatem Crucifixi, Eph. III.: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris in charitate radicati etc. 12, ergo vitam veram, quae est Deus et Christus, eius Filius, non potest homo habere, nec in praesenti per gratiam, nec in futuro per gloriam perpetuam, nisi in cruce Christi. Ex hoc claret, quod omnis homo infidelis et etiam omnis Christianus in peccato mortali exsistens vere dicitur mortuus et infelix, quia sine vera vita est, et si videatur vivere in corpore, haec semivita est, immo talis magis potest dici vere mortuus, quam vivus, quia secundum partem principalem, scilicet in anima mortuus est, a qua homo habet esse rationale, vivit tantum secundum quod, id est secundum partem minus principalem, unde et Christus tales mortuos nominavit, Mat. VIII.: Dimitte mortuos sepelire mortuos. 13 Vae talibus mortuis, et vae, quia sicut mortui in terra, sic illi sepeliuntur in Inferno.
Tertia ratio, quia in cruce est nostra resurrectio, et ideo per eam habebimus gloriam veram et sempiternam corporis et animae, ergo in ea est gloriandum. Unde Damascenus li. II. c. III.: Per nullum aliud, quam per crucem mors evacuata est, primi parentis peccatum solutum est, Infernus spoliatus et resurrectio donata est. Idem: Crux est arbor resurrectionis, lignum vitae. Hinc est, quod sicut dicit Chrysostomus: In die resurrectionis et iudicii tanta erit crucis gloria, quod solis lumen reddetur obscurum, quam angelorum coetus velut vexillum regale humeris coram Christo praeeundo portabit. Sed quia hoc, nisi ad manifestandum, quod non nisi per crucem adeptus est mundus gloriam resurrectionis. Unde Gregorius in Dialogis: Numquam quis caelesti beatitudine dignus foret, nisi virtus felicissimae passionis Christi suppleret. Et sic patet.
Quarta ratio, quia in cruce Christi est nostra liberatio, scilicet a potestate diaboli et morte aeterna, quia per eam redempti sumus a Christo. O quantae est hoc gloriae Christiano. Bernardus: Quid gloriosius, quam quod nos Christus tanti extimavit pretii, o quantae est misericordiae regem gloriae pro vili vermiculo crucifigi. Haec Bernardus. Item Anselmus: Quid misericordius dici potest peccatori aeternis suppliciis deputato, quam quod Pater dixit: Accipe Filium meum, et da pro te. Et Filius dixit: Praesto sum, accipe me, et redime te. Haec ille. O immensa charitas Dei nostri. Bernardus: O quanta charitas, Deus bibit mortem, ne mors biberet hominem, sed a morte liberaretur homo. Innocentius: Sustinuit Deus crucis passionem, ut emeret tuam dilectionem. O ergo homo peccator, o Christiane, respice, quantum teneris amare Christum Deum tuum, hoc quotidie recordare, haec sit gloria tua, id est crux Christi, in quo est salus, vita et resurrectio et liberatio tua. (F)
Circa secundum principale de modo, quia praedictum est, quod oportet Christianum gloriari in sola cruce Christi. Quaestio ergo restat declaranda, quomodo debeat Christianus in cruce Christi gloriari. Ad quod respondetur secundum doctores, quod Christus quattuor praecipua fecit in cruce pro gloria nostra, id est nobis in caelo promerenda, in quibus debemus Christum imitari, ut mereamur glorificari, quae Christianus faciens vere gloriatur in cruce Christi non lingua tantum, ut multi faciunt, sed opere et veritate:
· Primo Christus in cruce poenam passus est
· Secundo cruci confixus est
· Tertio in cruce mortuus est
· Quarto in cruce vulneratus est
Primo Christus in cruce passus est poenam acerbissimam pro peccatis nostris. In hoc ergo imitari debet Christum Christianus verae poenitentiae crucem suscipiendo. Matth. XVI.: Qui vult venire post me, scilicet ad caelestem gloriam, abneget se, id est sua vitia, tollat crucem suam, et sic sequatur me. 14 Gregorius in homilia: Crucem suam tollit, qui poenitentiae onus suscepit. O ergo Christiane, considera, quia Christus in cruce patiens flevit pro peccatis tuis, ut dicit Apostolus Heb. V.: Cum clamore valido et lacrimis offerens, 15 scilicet se, ut tu debeas flere pro tuis peccatis in vera contritione. Item Christus in cruce nudus pependit coram omnibus, et sic verecundiam magnam sustinuit, ut et tu peccata tua non verearis confiteri coram sacerdote. Denique Christus acerbissimis doloribus satisfecit pro peccatis tuis, ut et tu discas satisfacere et aliena restituere, quia dicit Augustinus XIV. q. VI. „Si res”: Peccatum non dimittitur, donec ablatum restituatur.
Secundo Christus in cruce confixus est, sic debet et Christianus spiritualiter, quod docet Glossa Gal. dicens: In cruce semper pendere debet Christianus in hac vita, ut sit fixus clavis, id est praeceptis iustitiae, ut Christus in cruce clavis confixus fuit. Haec Glossa. Unde Apostolus ait Gal. II.: Christo confixus sum cruci etc. 16 Sicut ergo Christus tribus clavis fuit confixus cruci, sic Christianus tribus clavis iustitiae debet esse confixus Christo, de quibus Ps.: Quis est homo, qui vult vitam, scilicet aeternam, diligit dies, vitam bonam. Sequitur: Declina a malo, ecce primus clavus, fac bonum, ecce secundus, quaere pacem, 17 ecce patientia pro tertio.
Tertio Christus in cruce mortuus est. Sic Christianus debet mori carnalibus desideriis et mundialibus concupiscentiis. Unde I. Pet. III.: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu, 18 quod dicit: in hoc dedit nobis exemplum imitandi. Hinc etiam Apostolus in themate dicit: Per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. 19 (G)
Quaero namque, quomodo dicitur mundus crucifixus Christiano homini, et ipse mundo. Respondetur, quod crucifigi erat tormentum, erat et maledictum, erat et mori. Sic bono Christiano et viro sancto mundana delectabilia, ut honores, divitiae, deliciae, dignitates et huiusmodi, quamvis ad usum necessitatis possideantur, tamen reputanda sunt ut tormentum, maledictum et mors, quia quantum in eis plus delectatur quis, tanto plus de tormento habebit in futuro. Apoc. XVIII.: Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. 20 Item reputanda sunt ut maledicta, iuxta illud Salvatoris dictum Lu. VI.: Vae vobis divitibus, qui hic habetis consolationem vestram. Vae vobis, qui saturati estis, quia esurietis. 21 Denique ista mundana inquantum sunt ad peccatum mortale illicientia, sic ut mors amara sunt fugienda. Bernardus in sermone: Duo quidem fuge, voluptatem et delectamenta, quia mors posita est secus introitum delectationis. Haec ille. Qui ergo seipsum sic observat et tenet circa mundum, mundus ei crucifixus est, id est mundi concupiscentia in eo mortua est nullam virtutem in illo habens. Praeterea ipse homo crucifixus est mundo et etiam carni mortuus, inquantum nil mundanum aut carnale concupiscit vitiose. Unde ad hoc tenetur Christianus, iuxta illud Gal. V.: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 22 Lyra: ita, quod concupiscentia et vitia mortua sunt in eis. Nam Christianus debet praeeligere mori, quam peccato mortali consentire.
Quarto Christus in cruce vulneratus est. Sic Christianus debet vulnerari per amorem, ut Deum diligat super omnia, et proximum sicut seipsum, iuxta praeceptum Dominicum Mat. XXII. 23 De hoc vulnere loquens Gregorius dicit: Mala est salus cordis, quae nescit dolorem huius vulneris, id est amoris. Ecce ergo patet, quomodo Christianus glorietur in cruce Christi veraciter, scilicet poenitendo, praecepta servando, peccata cavendo, et Deum ac proximum diligendo. O Christiane, vide, si haec observas, alioquin non es in cruce Christi. (H)
Circa tertium de devotione crucis Christi, quam debet habere Christianus, accipiamus pro conclusionis documento et exemplo verba Bernardi dicentis: Haec mihi (et sic cuilibet Christiano) summa philosophia: meditatio passionis Christi assidua. Suavissimum crinile sit mihi, Iesu bone, spinea tui capitis corona, dulcis lectulus crucis lignum, in hoc vivo, in hoc moriar. Ex quibus patet, quod bonus et devotus Christianus sicut apis sugit mel de flore, sic omnem dulcedinem animae sugere debet ex vulneribus Christi in cruce, et assidue usque ad mortem quantum potest frequentare. Sic faciebat Augustinus li. supplicationum parte IV. dicens sic: O Iesu crucifixe, passio tua est mihi favo dulcior, lacte sapidior, balsamo praestantior, gemmis et auro pretiosior, cunctis terrarum divitiis et honoribus clarior. Scribe in tabulis cordis mei sanguine tuo dulcissima vulnera tua, ut te immensae dulcedinis Dominum habeam in corde et ore, perficiamque documenta passionis tuae opere. Haec ille. O itaque Christiane, stude et tu sic Dominicam passionem recordari, quia ut Augustinus dicit super prima canonica Iohannis: Homo fidelis, qui ita recordatur Dominicam passionem, non solum patienter moritur, sed et delectabiliter vivit et moritur. Haec sufficiant. Sed pro devotione simplicium applicemus exemplum unum, quod refertur in Legenda communi huius festi. (I)
Apud Syriam in civitate Berith quidam Christianus sub annua pensione hospitium habens imaginem Domini crucifixi in pariete affixerat contra lectuli faciem, et ibi orabat, et suas devotiones faciebat, post annum aliam domum locavit et imaginem ibidem ex oblivione reliquit. Quidam autem Iudaeus domum praedictam conduxit, et quadam die quendam de contribulibus suis ad convivium invitavit. Inter epulas iste invitatus casu circumspiciens vidit imaginem parieti infixam, et invitanti fremens comminatus est. Ille se hoc non scivisse sacramentis affirmat. Tandem placatum se simulans invitatus valefecit, et ad principem gentis suae accedens Iudaeum de hoc, quod Crucifixi imaginem tenuerit, accusavit. Iudaei ergo congregati ad domum eius conveniunt, et visa imagine illum contumeliis et diris verberibus afficientes semivivum extra synagogam proiciunt, imaginem vero pedibus conculcantes cuncta in ea Dominicae passionis opprobria renovarunt. Cum vero lancea latus perforassent, protinus sanguis ubertim exivit. Stupefacti Iudaei vas illi supposuerunt, quod impletum est, et deferentes ad varia loca et synagogas suas ecce omnes infirmi ex illo inuncti protinus curabantur. Tunc Iudaei episcopo terrae illius omnia narraverunt, et fidem ac baptismum Christi unanimiter susceperunt. Factum est autem hoc anno Domini septingentesimo quinquagesimo. Tunc omnes Iudaei synagogas in ecclesias consecrarunt, et ex tunc hic mos inolevit, ut ecclesiae consecrarentur, quia antea tantum altaria consecrabantur. Propter istud miraculum ordinavit Ecclesia V. Idus Novembris festum sollemne Romae agi, quo die consecrata est Basilica in honore Salvatoris, ubi ampulla cum illo sanguine reservatur. Haec legenda. O ergo homo Christiane, recordare passionis Christi, et adora Sanctam eius Crucem, ut det tibi gratiam, veniam et gloriam. Amen.
De stigmatibus beati Francisci vide inter sermones de sancto Francisco.



1 Gal 6,14
2 Ps 48,7
3 Idt 1,4
4 Ecl 1,2-3
5 Ps 48,11-12
6 Sir 10,11
7 Sap 6,7
8 I Cor 7,1
9 Ier 9,23-24
10 I Tim 6,9
11 Sir 3,27
12 Eph 3,17
13 Mt 8, 22
14 Mt 16,24
15 Hbr 5,7
16 Gal 2,19
17 Ps 33,13-15
18 I Pt 3,18
19 Gal 6,14
20 Apc 18,7
21 Lc 6,24-25
22 Gal 5,24
23 Cf. Mt 22,37-39