[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXI.]

De exaltatione Sanctae Crucis
Sermo III., videlicet de fructibus Sanctae Crucis Christi

Benedictum est lignum, per quod fit iustitia. Sap. XIV. 1 (A)

Licet haec verba secundum Lyram dicantur ad litteram de arca Noe, ex signo facta, per quod facta est iustitia, quando impiis in diluvio pereuntibus iusti per eam arcam sunt salvati secundum divinam iustitiam et misericordiam. Tamen quia illa arca figuravit Sanctam Christi Crucem, ideo de ea merito haec verba dicuntur. Nimirum ante passionem Christi lignum crucis fuit multum ignominiosum et infructuosum, ac reputabatur maledictum, Deut. XXI.: Maledictus pendet in ligno.
2 Sed per Christi passionem in cruce iam adeo crux est exaltata, ut dicatur pretiosa, sancta, gloriosa et benedicta, utpote ex sanguine Christi consecrata et ornata. Unde pro ipsa Sancta Cruce benedicit Christum Ecclesia toto mundo diffusa dicens: Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, quia per crucem tuam redemisti mundum. Merito ergo pro hac celebritate crucis Christi de eius exaltatione accipiuntur verba praemissa, quibus dicitur: Benedictum lignum, scilicet crucis, per quod etc. Iuxta quae verba ipsa Sancta Crux tripliciter commendatur. Et secundum haec tria mysteria notabimus pro hoc sermone.
· Primo de divina benedictione, ibi: Benedictum est lignum
· Secundo de iusta satisfactione, ibi: per quod iustitia
· Tertio de sacra fructificatione, ibi: per quod fit
Et sequitur ad haec. (B)
Circa primum de benedictione divina crucis accipiamus pro conclusione, quod crux Christi merito dicitur benedicta, per quam omnis maledictio homini inflicta felicissime est abolita, et in benedictionem commutata. Declaratur, quia ut colligitur ex Scriptura secundum doctores humanum genus per peccatum plures maledictiones incurrit a Deo inflictas, quas per crucem Christus commutavit in benedictionem felicissime et gloriosissime, ut patet de singulis per ordinem. Prima maledictio culpae, quia homo factus est inoboediens divino mandato, per quod ipso facto incurrit maledictionem, teste Ps.: Maledicti, qui declinant a mandatis tuis.
3 O peccator, numquid tibi parvum videtur esse maledictum a Deo? Audi Apostolum Heb. X. dicentem: Horrendum est incidere in manus Dei viventis. 4 Sed haec maledictio per crucem Christi mutata est in benedictionem remissionis, scilicet omnis culpae, propter quod Christus in cruce oravit primo verbo pro remissione peccatorum, etiam suorum inimicorum, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt, Lu. XXIII. 5 Unde Glossa super Isa. XXXV. dicit, quod cum Christus in cruce oraret „Pater, ignosce illis”, ad hanc vocem secundum Evangelium Nazarenorum multa milia Iudaeorum astantium circa crucem conversi sunt, moventes capita sua et percutientes pectora sua. Et tu ergo, peccator, audi Christum pro te orantem, et convertere a peccatis, ut consequaris remissionem ex benedictione crucis Christi. Unde Rabanus: Tu, Sancta Crux, peccatorum es remissio, pietatis exhibitio, meritorum augmentum. Haec Rabanus De laude crucis. Secunda maledictio exsulatus huius miseriae, unde dixit Dominus Adae: Maledicta terra in opere tuo, id est in peccato tuo vel propter peccatum tuum, sterilis erit terra, ut sine labore et cultura non producat fructum convenientem homini, ideo subditur: In sudore vultus tui vesceris pane tuo, 6 et ceteris huius exsulatus miseriis, quas incurrimus propter peccatum. O utinam moderni homines adverterent, quot calamitates, quot miserias et labores ac infirmitates et mortes incurrimus pro transgressione peccati, et resipiscerent a peccatis! Si enim pro uno peccato inoboedientiae sic Deus homines omnes punivit, quid erit pro multis peccatis actualibus? Sed haec maledictio per crucem Christi mutata est in benedictionem meritorum. Ro. VIII.: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, 7 et etiam in benedictionem levioris tolerantiae. Gregorius: Quidquid afflictionis pateris in terris, leve erit, si inspiciatur, quid passus sit Christus in ligno crucis. Idem: Si passio Christi ad memoriam revocetur, nil tam durum, quod non aequo animo toleretur. Haec ille. Hinc Christus in cruce dixit: Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me, 8 scilicet in poenalitatibus, ut exemplum habeamus non murmurandi, sed patienter ferendi adversa pro cruce Christi. (C)
Tertia maledictio mortis obligatoriae. Unde dixit Dominus ad Adam ubi supra: Maledicta terra in opere tuo, in laboribus comedes ex ea. Et infra: Donec revertaris in terram, de qua sumptus es, quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Gen. III.
9 Sed haec per crucem mutata est in benedictionem resurrectionis gloriosae. Unde canit Ecclesia: Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra etc. Propter hoc Christus in cruce dixit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, 10 quo docet, quod nos in mortis hora commendemus Deo, ut ad gloriam resuscitet in die novissimo. Quarta est exclusionis a Dei facie. Unde Dominus eiecit Adam de Paradiso, nec admisit quemque filiorum eius ad Paradisum, nisi ex speciali gratia Enoch et Eliam. Sed per crucem haec maledictio mutata est in benedictionem, admittens ad deitatis visionem. Unde Christus in cruce dixit latroni: Hodie mecum eris in Paradiso, 11 id est visione deitatis. Proinde Chrysostomus in homilia de cruce dicit: Crux nobis Paradisum quinque et eo amplius annorum milibus praeclusum patefecit, hoc patet de patribus in limbo. (D)
Rabanus super Gen. dicit: Dominus in meridie crucem ascendit, et promissa latroni habitatione Paradisi post meridiem, hora IX. spiritum tradidit, ut videlicet hora eadem, qua primus homo lignum praevaricationis tetigerat, secundus Adam lignum redemptionis ascenderet, et qua hora diei praevaricatorem Adam de Paradiso expulerit, ea hora latronem confitentem in Paradisum induceret. Haec ille. O mira Dei sapientia, o homo, quando vides diei meridiem, recordare de hoc, et ora Deum, ut tibi det Paradisum! Nam legitur, quod Petrus et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam, Act. III. Nam et Christus illa hora ascendit in caelum. Quinta est inimicitiae divinae, quam omnes filii incurrerunt ex peccato primi parentis, Eph. II.: Eramus natura filii irae,
12 et per consequens diaboli et sub maledictione, sed Christus redemit nos per crucem de maledictione, Gal. III. 13, et sic mutavit in benedictionem, quia Christus in cruce adoptavit nos in fratres. Commendavit enim matri Iohannem ad significandum, quod omnis fidelis Christianus est filius scilicet Dei, et filius Beatae Virginis Mariae, ac frater Christi adoptivus, iuxta illud Iohannis I.: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri his, qui etc. 14 Hinc etiam Christus in cruce clamavit: Sitio, 15 scilicet salutem animarum, scilicet ex charitate tamquam frater fratrum bonum aeternum. Et adiecit tandem dicens: Consummatum est, scilicet opus redemptionis et salutis per crucem, et sic inclinato capite emisit spiritum, Ioh. XIX. 16 Patet ergo, quod omnis maledictio protoparentis et humani generis mutata est in benedictionem crucis, ergo benedicta crux, quia Eusebius dicit: Tota salus humani generis provenit ex ligno crucis. (E)
Circa secundum de iusta satisfactione, scilicet in cruce Christi quaeritur, quomodo iudicatur iusta passio et mors Christi innocenter occisi. Et ratio, quia nulla lege invenitur iustum occidere innocentem, et ex quacumque causa tradere ipsum morti, sed Christus fuit innocentissimus, ergo etc. Dan. XIII.: Innocentem et iustum non interficies, dicente Domino.
17 Item dist. IV. „Factae sunt” dicit Isidorus, quod omnis lex facta est, ut mali coerceantur, et innocentia tuta servetur. Et XXIII. q. V. „Non vos” Pelagius papa ait, quod omnis lex divina et humana statuit iustitia suadente malis poenam et bonis praemia. Magnae ergo crudelitatis et perversitatis est innocentem damnare, ut absolvatur nocens. Quomodo ergo iustum fuit Christum innocentissimum occidi, ut nos nocentes liberemur. Ad haec et similia respondetur secundum Bonaventuram super III. dist. XX. q. V., et concorditer alios doctores per conclusionem, quod modus satisfaciendi per passionem Christi fuit Deo acceptissimus, nobilissimus et iustissimus inter omnes modos, qui possent esse vel excogitari pluribus rationibus, quas notavi recolligendo ex variis partibus. Prima ratio ex parte Dei, quia Anselmus „Cur Deus homo” c. XI. dicit: Nil asperius et difficilius potest homo pati ad honorem Dei sponte, quam mortem, et nullatenus potest magis seipsum dare homo Deo, quam cum seipsum morti tradit ad honorem ipsius Dei. Sic fecit Christus, Eph. IV.: Tradidit seipsum oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. 18 Hoc autem iustissimum fuit, quod Christus innocens offerret Deo voluntarie vitam suam in obsequium Dei pro satisfactione mortem subiens, cuius debitor non erat, quia peccatum non habebat. Et per haec solvuntur praemissae obiectiones secundum Bonaventuram, quia magnae iniustitiae et crudelitatis est innocentem occidere. Verum hoc est, si quis praeciperet vel traderet eum nolentem morti, aut nolenti infligeret mortem, sic autem Deus non fecit Christo, quia non coegit eum invitum, sed quia ipse Christus ex pietate et charitate voluit sponte pro honore Dei et nostra salute tradere se in mortem. Isa. LIII.: Oblatus est, quia ipse voluit. 19 Et hanc voluntatem eius optimam et devotam Deus acceptavit, et occidi ab iniquis permisit, et hoc pium et iustum fuit. Ad id ergo, quod obicitur, quod perversitatis est damnare innocentem, ut absolvatur nocens, dicendum secundum Bonaventuram, quod verum est, si innocens damnatur invitus. Sed si innocens velit se offerre et exponere pro salute nocentis, talis oblatio est acceptabilis Deo, sic fecit Christus voluntarie patiendo pro salute nostra. Secunda ratio ex parte Christi, quia iustum fuit, ut per humilitatis et oboedientiae meritum Christus exaltaretur, sicque contraria contrariis curarentur, quia homo ceciderat per superbiam et inoboedientiam, ergo etc. Phil. II.: Humiliavit se factus oboediens usque ad mortem etc. 20 (F)
Tertia ratio ex parte generis humani, quia iustum fuit, ut homo cum sit liberi arbitrii, per suae voluntatis arbitrium et amorem traheretur ad amorem divinum et salutem, et non vi vel potentia. Unde et Philosophus II. Rhetoricorum dicit: Generosus est animus humanus, non vult trahi, nisi amore. Sic fecit Christus nobis suum amorem maximum in cruce ostendendo, ut traheret ad reamandum, Ioh. XII.: Ego si exaltatus fuero a terra etc.
21, scilicet per amorem. Unde Hugo de arrha sponsae dicit: Ut Christus ostenderet tibi, quantum te diligeret, non nisi moriendo a morte te liberavit, ut non tantum pietatis impenderet beneficium, verum etiam charitatis monstraret affectum. Quarta ratio ex parte adversarii, iustum enim fuit, ut Christus sua prudentia in ligno vinceret diabolum, sicut diabolus sua astutia deceperat per lignum hominem. Gregorius: Qui salutem humani generis in ligno constituisti, ut unde mors oriebatur, inde vita resurgeret, et qui in ligno vincebat, in ligno quoque vinceretur. Quinta ratio additur ex modo satisfaciendi. Iustum enim est, quod secundum formam et quantitatem delicti fiat emendatio cum restitutione ablati. Homo autem fructum vetitum abstulit ab arbore, propter quod mortem incurrit, et ideo Christus iuste restituit arbori fructum vitae, cum in ea pependit. Item homo in omni sensu delectatus est illicite in ligno, et ideo Christum puniri decebat pro nobis in omni sensu suo in ligno satisfaciendo. Primo quoad visum plorando et videndo matrem collacrimantem. Secundo quoad auditum opprobria et blasphemias contra se audiens. Tertio quoad gustum felle et aceto potato. Quarto quoad odoratum sputorum et foetorem cadaverum Calvariae sustinendo. Quinto quoad tactum manus et totum corpus extendens. Unde patet, quod Christus iustissimam satisfactionem impendit. O ergo homo, gratias age Christo, ama sic te amantem, alioquin audi Bernardum dicentem: Vae mihi, si ingratus fuero, quoniam requiretur super me ille sanguis iustus, scilicet Christi, qui effusus est pro me in terram. (G)
Circa tertium de sacris fructibus crucis Christi accipiamus pro conclusione verba Damasceni li. II. c. III. dicentis sic: Omnibus mirabilibus mirabilior est crux Christi, quae est omnium malorum aversio, omnium bonorum datrix, salus animae et corporis, lignum vitae aeternae. Haec et plura Damascenus. Sed ut clarius elucidemus fructus Sanctae Crucis, notandum, quod Apoc. ultimo
22 vidit Iohannes lignum vitae in medio Paradisi afferens fructus XII per menses singulos. Et quia ipsa crux Christi figuratur et vere est lignum vitae secundum Damascenum ubi supra, idcirco XII eius fructus breviter hic describimus pro simplicibus secundum alphabetum. Primus fructus est angelorum restauratio. Unde Apostolus Col. I.: Complacuit in ipso reconciliari omnia pacificans per sanguinem crucis eius, quae in caelis sunt et quae in terris. 23 Et hoc claret secundum Bonaventuram super III. dist. XVIII. ar. II. q. III., quia ante Christi passionem nullus potuit in caelo cum angelis locari. Secundus fructus beatitudinis restitutio. Unde Chrysostomus in homilia de cruce dicit: Crux nobis totius beatitudinis causa est. Haec nos a caecitate liberavit erroris, haec de tenebris reduxit ad lucem, haec alienatos Deo coniunxit, haec bonorum omnium largitio. Tertius fructus criminum exstirpatio, unde Origenes super epistolam Rom. lectione VI. dicit sic: Tanta est vis crucis et mortis Christi, ut si ante oculos ponatur ita, ut ipsam mortem Christi intentus oculus mentis aspiciat, nulla concupiscentia, nulla libido, nullus furor, nulla superare possit invidia, sed continuo totus peccati fugetur exercitus. Quartus fructus Dei dilectio et eius inflammatio. Nam Deus in cruce ostendit nobis miram suam dilectionem, quam nec scivisset homo credere vel cogitasse. Unde Augustinus dicit: Nescivi, quomodo Deus diligeret, nisi pro me mori eligeret, et ideo in cruce inflammatur nostra dilectio. Unde Bernardus super Cantica: Super omnia – inquit – te mihi amabilem reddit, bone Iesu, calix passionis, quem bibisti pro me in cruce, hoc est, quod magis et affectum stringit et devotionem mulcet et iustius exiget. Haec ille. Quintus est erectio spei et securatio. Augustinus: Si passionis beneficium abesset, nemo ad Deum spem habere posset, scilicet de regno caelesti. Chrysostomus: Tribularer nimium et desperarem, si non passione Christi animarer. Bernardus: Deficiente mihi iustitia et sanctitate, deficientibus meritis succurrat mihi passio tua, Iesu bone. Sextus est fugatio daemonum et superatio. Chrysostomus: Ubicumque daemones viderunt signum crucis, fugiunt timentes baculum (scilicet ut canes), quo plagam acceperunt. (H)
Ad id Ambrosius in Hexaemeron dicit, quod gallus albus suspensus ad modum crucis naturaliter leonem terret et fugat. Idem dicit et Philosophus X. Animalium. Per gallum album figuratur Christus. Tum quia sicut gallus nunciat diem noctemque, sic Christus nunciavit nobis diem, id est lucem gratiae credentibus. Ioh. XII.: Dum lucem habetis, creditis in lucem.
24 Nunciavit etiam noctem, id est peccatorum iudicium, ut caveremus. Tum etiam quia Christus albus est per innocentiam, qui suspensus in cruce fugavit et contrivit diabolum tamquam leonem ferocem. Origenes homilia IV.: Per crucem Christi contra principes mundi triumphatur. Septimus fructus gustatio suavitatis divinae et dulcoratio. Quid enim dulcoravit lapides Stephano, ignem Laurentio, mortem et tormenta martyribus, nonne crux Christi? Unde Augustinus li. de inspiratione animae ad Deum dicit: Vulnera Iesu plena sunt misericordia, plena dulcedine et charitate, per has rimas licet mihi gustare, quam suavis est Deus meus, quoniam revera data est nobis in vulneribus Christi magna multitudo dulcedinis divinae. Haec ille. Octavus est hereditatio, unde Damascenus ubi supra: Per nullum aliud, quam per crucem Christi mors evacuata est, resurrectio donata est, portae Paradisi apertae sunt, natura nostra in dextra Dei sedet, filii Dei et heredes per eam facti sumus. Haec ille. Nonus fructus infirmitatum sanatio, scilicet tam spiritualium, quam corporalium. Eusebius in sermone: Tota – inquit – salus animae et corporis provenit virtute crucis Christi hominibus universis. (I)
Dicit namque Plinius et habetur in speculo naturali, quod carnes crudae et calidae galli positae super morsum serpentis extrahunt venenum, sic passio Christi repellit venenum diaboli. Augustinus: Fratres, ut sanemur, scilicet spiritualiter et corporaliter, Crucifixum intueamur, scilicet orando. Decimus est charismatum Spiritus Sancti donatio, quia de consecratione dist. V. „Numquid” dicit papa Stephanus, quod omnia sacramenta et omnis benedictio crucis signaculo dantur et perficiuntur. Undecimus est liberatio, scilicet ab omni malo praesenti et futuro a morte aeterna et ab Inferno, ut dicit Damascenus ubi supra. Duodecimus est muneratio, scilicet omnis boni in terra et in caelo, ut patet per verba Damasceni ubi supra. O ergo carissimi, amemus et laudemus crucem Christi et adoremus, ut Christus per eam det nobis haec omnia bona. Amen.


1 Sap 14,7
2 Dt 21,23
3 Ps 118,21
4 Hbr 10,31
5 Cf. Lc 23,34
6 Gn 3,17-19
7 Rm 8,28
8 Mt 27,46; Mc 15,34
9 Gn 3, 17-19
10 Lc 23,46
11 Lc 23,43
12 Eph 2,3
13 Gal 3,13
14 Ioh 1,11
15 Ioh 19,28
16 Ioh 19,30
17 Dn 13,53
18 Eph 5,2
19 Is 53,7
20 Phil 2,8
21 Ioh 12,32
22 Apc 22,2
23 Col 1,19-20
24 Ioh 12,36