[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Legenda sancti Augustini]

De sancto Augustino vide sermonem in communi sanctorum doctorum1 vel pontificum2, et applica legendam eius.

Legenda

Augustinus doctor egregius
in Africa civitate Carthaginiensi ortus patre Patricio, matre Monica fuit summus philosophus et rhetor luculentissimus adeo, quod omnes libros Aristotelis et libros artium liberalium quoscumque legere potuit, per se didicit et intellexit, sicut ipse testatur li. Confessionum. Et cum esset adolescens, in errorem Manichaeorum cecidit, qui dicunt Christum non habuisse carnem veram, sed phantasticam, et negant resurrectionem carnis. In quo errore per novem annos mansit. Mater vero eius sancta plurimum flebat, et ipsum ad veritatem fidei reducere satagebat. Quadam vice tristis vidit astantem sibi iuvenem, id est angelum, qui causam tristitiae quaesivit. Quae respondit: „Perditionem filii mei deploro.” Ille dixit: „Esto secura, quia ubi tu, ibi ille.” Hoc cum Augustino rettulisset, ipse ait: „Falleris, mater, falleris, nec sic tibi dictum est, sed ubi ille, ibi tu.” Econtra illa dicebat: „Non, fili, mihi dictum est: ubi ille, ibi tu, sed: ubi tu, ibi ille.” Igitur mater sedula rogabat episcopum quendam cum lacrimis, ut pro filio suo intercederet. Qui prophetica voce respondit: „Vade secura, quia impossibile est, ut filius tantarum lacrimarum pereat.” Tandem nesciente matre Romam venit. Illaque quolibet die mane et vespere ad ecclesiam ibat, et pro filio exorabat.
Postmodum ad preces Mediolanensium a praefecto Romano doctor in rhetorica Augustinus destinatur Mediolanum, ubi tunc praesulabatur vir Dei, sanctus Ambrosius. Mater autem eius quiescere non valens cum magna difficultate ad eum venit. Tunc coepit Augustinus beato Ambrosio adhaerere, et eius praedicationes audire frequenter. Una vice Ambrosius in praedicatione contra errorem Manichaeorum multa disputavit confutans auctoritatibus et rationibus, ita ut error ille a corde Augustini penitus pelleretur. Quid plura?
Accidit inter haec, quod ab Africa quidam amicus Augustini nomine Pontianus supervenit, et vitam ac miracula Sancti Antonii Magni, qui nuper in Aegypto defunctus fuerat, recitavit. Ad quod Augustinus vehementer exardescens ait exclamando: „Quid patimur, quid audimus, surgunt indocti, et caelum rapiunt, nos autem cum doctrinis nostris in Infernum demergimur.” Et in quendam hortum accurrens sub quadam ficu se proiecit, flens amarissime et postulans a Deo gratiam conversionis. Tunc audivit vocem dicentem sibi: „Tolle, lege, tolle, lege.” Aperuitque codicem apostolicum, et coniectis oculis ad primum capitulum legitur: Induimini Dominum Iesum Christum, 3 et statim ab eo omnis dubietatis tenebrae aufugerunt. Interim vehementissimo dolore dentium torqueri coepit, intantum quod etiam loquelam amisit. Quocirca scripsit, ut omnes pro eo orarent, ipseque cum aliis genua flexit, et subito sanum se sensit. Tandem adveniente Paschali tempore Augustinus cum esset annorum XXX, cum filio suo Adeodato puero valde ingenioso, quem Augustinus in sua adolescentia dum adhuc gentilis et philosophus esset, genuerat, meritis matris et praedicatione sancti Ambrosii sacrum baptisma suscepit. Et tunc, sicut fertur, Ambrosius Te Deum laudamus inquit, et Augustinus Te Dominum confitemur respondit. Et sic ipsi duo hunc hymnum alternatim composuerunt, et usque finem decantaverunt, sicut testatur Honorius libro, qui dicitur Speculum Ecclesiae, et protinus in fide confirmatus est mirabiliter, ut saeculum relinqueret.
Et cum vellet ad Africam remeare cum matre, ecce in via illa apud Ostia Tiberina pia mater eius defuncta est. Post cuius mortem ipse ad agros proprios reversus cum his, qui sibi adhaerebant, ieiuniis et orationibus Deo vacabat, libros scribebat, et indoctos docebat. Fama eius ubique diffusa admirabilis habebatur. Audiens autem Valerius, Hipponensis episcopus famam eius, ipsum plurimum renitentem in ecclesia sua presbyterium ordinavit. Qui statim monasterium clericorum instituit, et coepit vivere secundum regulam a sanctis apostolis institutam. Tandem Valerius episcopus praedictus, quia minus erat doctus in lingua Latina, de licentia archiepiscopi cessit episcopatui, et Augustinum in episcopum Hipponensem promovit. Sed hoc Augustinus cum omnimode recusaret, compulsus succubuit, et coactus suscepit curam episcopalem. Vestimenta eius erant nec nimis nitida, nec abiecta plurimum. Mensa frugali et parca semper usus est, in qua magis lectionem, quam epulationem diligebat. Et contra pestem detractionis in ea scriptum habebat sic:
Quisquis amat dictis absentum rodere vitam,
hanc mensam indignam noverit esse sibi.

Item legitur dixisse: In nulla re mihi Dominum sentio sic iratum, sicut in hoc, quod cum non essem dignus poni ad remum, posuit me in aplustre, in apice regiminis Ecclesiae.
Tria a beato Ambrosio se didicisse aiebat. Primum, quod uxorem cuiquam numquam peteret. Secundum, quod militare volentem ad hoc non commendaret. Tertium, quod ad convivia invitatus non iret. Causa primi, ne inter se illi non convenientes sibi maledicant. Causa secundi, ne militando calumniam vel rapinam exerceat, et in eum alii culpam refundant. Causa tertii, ne temperantiae modum perdat. Item tantae erat humilitatis et puritatis, ut etiam peccata minima confitebatur li. Confessionum, et se accusabat, videlicet quod cum esset puer, ludebat ad pilam, quod fabulas poetarum libenter puer legebat, et de cellario parentum vel mensa aliquid furabatur, ut pueris ludentibus daret. Et fraudes in ludo puerorum, ut ipse vinceret, faciebat, quod pira de quadam arbore vicina vineae suae furatus fuerat in adolescentia, et huiusmodi.
Item haereticos vir sanctus valdissime confutabat, unde illi voluerunt occidere Augustinum, et ei insidias pergenti aliquo posuerunt, sed Dei providentia itineris errore seducti eum invenire non potuerunt. Denique in pauperes fuit tam liberalis, ut etiam vasa Dominica quandoque frangeretur, et indigentibus dispensaret. Feminas vitabat, etiam sorores et cognatas vel consanguineas, quibus benefecit non ut divitias haberent, sed ut non egerent. Item contemplationi insistebat iugiter, verbum Domini in multis ecclesiis praedicavit, et multos ab errore convertit. Nec capit tempus omnia eius gesta et miracula, quae fecit, enarrari. Tandem anno Domini CCCXL., cum et Vandali multam necem hominum fecissent devastantes provincias, Augustinus amarissime lugens convocatis fratribus dixit: „Ecce rogavi Dominum, ut aut de his periculis eruat nos, aut patientiam tribuat, aut de hac vita me suscipiat. Et ecce tertium Deus fecit.” Appropinquante dissolutione docuit nullum hominem sine Eucharistia et confessione debere transire, quantumcumque excellentis foret meriti. Et sic coram fratribus orantibus migravit ad Dominum. Haec sufficiant. Rogemus ergo, carissimi, Dominum, ut meritis ipsius beati Augustini det nobis hic gratiam et in futuro gloriam.





1 Vide PA 115: De doctoribus sanctis communis sermo vel PA 116: De doctoribus sanctis communis sermo.
2 Vide PA 113: De confessoribus pontificibus communis sermo vel PA 114: De confessoribus pontificibus communis sermo.
3 Cf. Rm 13,14; Eph 4,24