[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LV.]

De sancto Bartholomaeo apostolo
Sermo primus cum legenda

Percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum. Can. V. 1 et ad laudem huius festivitatis. (A)

Ista verba bene potuit dicere beatus Bartholomaeus, qui pro Christo percussus fuit, fustibus fuit etiam vulneratus et capite truncatus, et fuit excoriatus, propter quod dicere potest: tulerunt pallium meum, id est pellem, qua tergebar. Ex quibus claret, quod ipse dilexit Christum ardentissimo amore, pro quo tot et tam acerba pati voluit. Nam dicit Gregorius, quod probatio dilectionis est exhibitio operis. Amor enim Dei non potest esse otiosus, operatur enim magna, si est, si autem operari renuit, amor non est. Haec ille. Maxime ergo Christum amasse probatur tum quia omnia pro Christo contempsit, tum quia seipsum in mortem tam acerbam pro Christo tradidit. Ipse quippe Salvator ait Ioh. XV., quod maiorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
2 Fecit ergo beatus Bartholomaeus, sicut solent homines ex nimio calore deponere pallium vel vestimentum. Sic ipse ex fervore divini amoris deposuit carnis pellem in passione. Unde potest dicere haec verba praedicta, scilicet: Percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum. Ex quibus verbis eliciens videtur beatus Bartholomaeus commendari de tribus.
· Primo de perfecta abrenunciatione temporalium, quod significatur per depositionem pallii
· Secundo de propria abnegatione, quod significatur per sui expositionem
· Tertio de acerba passione, quod patet per poenarum denotationem (B)
Circa primum de temporalium renunciatione. Ex quo Christus dicit Luc. XIV.: Qui non renunciaverit omnibus, quae possidet, non potest esse meus discipulus.
3 Quod perfectissime implevit beatus Bartholomaeus. Occurrit hic quaestio: Cur Christus voluit suos discipulos et praecepit abrenunciare temporalibus? Ad quod respondetur per plures rationes recolligendo ex plurimorum dictis doctorum. Pro quibus vide: Prima ratio angustae mortis et pertransitionis. Unde Bernardus: Angusto foramine mortis exeundum est, nil asportare nobis licet. Ut nempe ait Apostolus I. Tim. VI.: Nil intulimus in hunc mundum, haud dubium, quia nec auferre quid possumus. 4 Hinc et Salvator ait Matth. VII.: Angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam. 5 Et Matth. XIX.: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum. 6 Lyra: non dicit: impossibile, sed difficile, quia difficile est divitias possidere et non teneri nimis amore earum, secundum quod dicit Augustinus in Epistola ad Paulinum: Bona terrena diliguntur artius adepta, quam concupita, sicut membra incorporata difficilius divelluntur, quam extranea repudiantur. Et subdit Christus ibidem: Facilius est camelum per voramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum. Et hoc intellexit de divite confidente in divitiis et in ipsis finem constituente, ut expressius patet in textu Marc. X. 7 Nam tales impossibile est intrare in regnum caelorum ordinata Dei iustitia. Sed camelum non repugnat iustitiae divinae transire per foramen acus, ergo etc. Secunda ratio contrariationis, scilicet charitatis. Nam ut Augustinus ait li. LXXXIII Quaestionum: Venenum charitatis est cupiditas, et quantum crescit charitas, tantum decrescit cupiditas, ac econverso: quantum crescit cupiditas, tantum decrescit charitas. Cum ergo Christus venerit mittere ignem charitatis in terram, Lucae XII. 8, ergo debuit exstinguere prohibens cupiditatem. Nam secundum Avicennam et Philosophum in Problematum: Numquam venenum in igne manet, nec simul se compatiuntur, sed aut exstinguit ignem, aut exsilit ab igne. Proinde Augustinus dicit: Vas es, o homo, sed plenum es, funde, quod habes, scilicet amorem saeculi, ut recipias, quod non habes, id est amorem Dei. Tertia ratio ruinationis, nam cupiditas ruere facit in multa vitia et in laqueum diaboli ac perditionem. Unde I. Tim. VI.: Qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem et in laqueum diaboli et desideria multa, quae mergunt in interitum. 9 Radix enim omnium malorum est cupiditas. Lyra: quia sicut radix praestat fomentum omnibus partibus arboris, sic divitiae omnibus peccatis, scilicet superbiae, fastu, rapinae, usurae, luxuriae, fraudi, gulae, irae et bellis iniustis, otio, periurio, et sic de aliis. Proinde Gregorius dist. XLVII.: Bonorum – inquit – auctori aliter inhaerere non valemus, nisi cupiditatem, quae omnium malorum radix est, a nobis abscindamus. Haec ille. Quarta ratio infectionis. Nam divitiarum cupiditas adeo animam inficit per amorem, ut idolatria iudicetur, et ab hereditate Christi alienus. Eph. V.: Hoc scitote intelligentes, quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. 10 (C)
Sed quaeritur: Quare avarus dicitur idolatra, cum non videatur fidem Christi abnegare? Respondet Chrysostomus super Iohannem homilia LXV. dicens: Tanto ceteris peior idolatra est avarus, quanto ipse non boves et oves immolat suo deo, id est divitiis, sed animam et corpus proprium ei sacrificat ad aeternam damnationem. Et sic patet, quod non proprie, sed similitudinarie dicitur idolatria. Tum quia auro vel divitiis fidem servat, ne ipsas laedat minuendo, sed potius augeat offenso Christo. Tum quia in illis confidit, et praediligit eas, quam Deum verum. Et sic eas adorare videtur sacrificando se totum illis, et non Deo. Quinta ratio anxietatis inutilis cordis, quia Bernardus dicit et experientia docet: Divitiae temporales adquiruntur cum magno labore, et custodiuntur vel servantur cum magno timore, atque amittuntur cum magno dolore. Iuvenalis: Ploratur lacrimis amissa pecunia veris. Et sic cor infructuose semper sollicitant cum anxietate, et mentem lacerant curis. Item quod est peius, quia numquam animum satiant, sed quanto plus abundant, tanto ad plus adquirendum anhelant homines. Unde idem Iuvenalis poeta dicit: Crescit amor nummi, quantum pecunia crescit. Item Ecclesiactici V.: Avarus numquam implebitur pecunia. Et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis.
11 (D)
Quaero namque: Quid est illud, quod quanto diligentius custoditum reservatur, tanto nil valet, sed quanto magis dispergitur, tanto est utilius et fructuosius? Respondetur, quod fimus et consimiliter divitiae. Propter quod Apostolus convenienter haec terrena stercoribus comparat, ad Phil. III. dicens: Omnia arbitror ut stercora, ut Christum lucri faciam.
12 Sicut enim fimus vel stercus animalium si servatur, nil valet, sed foetore aerem corrumpit, si autem spargitur in campis, facit terram fructiferam, sic divitiae conservatae nil valent, sed potius animam corrumpunt et maculant peccato avaritiae. Sed si pauperibus dantur, fructum faciunt aeternum, Ps.: Dispersit, dedit pauperibus etc. 13 Item quid est illud, quod numquam potest satiari. Respondet Salomon 14 Prover. XXX.: Tria sunt insatiabilia, et quartum numquam dicit: sufficit: Infernus. Lyra: id est diabolus, qui semper plus et plus nititur trahere ad se peccatores. Item os vulvae, id est luxuria, quae etsi ad horam aliquo modo satiatur, tamen postmodum ad appetendum acrius inflammatur. Item terra, quae numquam satiatur aqua, cuiusmodi est terra sabulosa. Ignis vero numquam dicit: sufficit, 15 quia ex appositione combustibilium crescit virtus eius ad amplius comburendum. Nimirum cum praedicta sint insatiabilia, tamen Infernus quandoque dicit: sufficit, scilicet in iudicio completo numero reproborum. Carnis etiam concupiscentia in senectute et in infirmitate gravi, quando peccare non potest, dicit: sufficit. Terra quoque nimia pluvia inundante, quam non potest inbibere, dicit: sufficit. Sed ignis avaritiae numquam dicit: sufficit, ut iam supra dictum est. Si dicas: Nonne in senectute vel hora mortis dicit ’sufficit’ ipsa avaritia? Respondet Hieronymus: Cum – inquit – omnia vitia in homine senescunt, sola avaritia iuvenescit, immo avarus etiam in ipsa hora mortis cuperet, si posset portare secum suas divitias. Et patet, quia anhelat suspirans, quod velit-nolit oportet relinquere. O ergo pessimum vitium sic animas illaqueans, o quot animas perdidisti, o infelicissimus amor mundi, quot iam per te sustinent tormenta gehennae. Unde Augustinus li. de verbis Domini dicit sic: Quae est ista aviditas concupiscentiae, cum et ipsae beluae habeant modum? Tunc rapiunt, quando esuriunt, parcunt praedae, cum fuerint satiatae. Insatiabilis est sola avaritia divitum, semper rapit, numquam satiatur, nec timet, nec honorem reveretur, nec patri parcit, nec amico fidem servat, viduam et pupillum invadit, falsum testimonium fert, res mortui occupantur quasi, et qui faciunt, non morerentur. Quae est ista insania: amittere vitam, appetere gehennam, adquirere aurum et perdere caelum? Haec Augustinus. Propterea Christus praecepit contemptum mundi. Beatus Bartholomaeus amore Christi omnia reliquit, ergo etc. Sed adhuc restat quaestio ex praemissis de obligatione, quae subsequitur. (E)
Circa secundum de propria abnegatione sit pro conclusione sententia beati Gregorii homilia de martyribus dicentis, quod Christus praecepit abnegare et relinquere discipulis sua et se. Non enim sufficit relinquere sua, nisi reliquerit et seipsum. Et addit: Fortasse non est laboriosum homini relinquere sua, sed valde laboriosum est relinquere semetipsum, iuxta illud videlicet Christi praeceptum: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam etc.
16 Ad id Auctor li. de interna conversatione iuxta Bernardum dicit: Si quis distribuerit omnem substantiam suam propter Deum, adhuc nihil est, et si intraverit religionem et fecerit magnam poenitentiam, adhuc longe est, et si habuerit ardentem devotionem, adhuc sibi deest unum, quod summe necessarium est. Quid est illud? Respondet, ut videlicet relictis omnibus relinquat semetipsum, nil de privato amore retineat ad seipsum. Cumque omnia fecerit, quae facienda noverit, nil se fecisse arbitretur. Haec ibi. (F)
Quaeruntur ergo hic pro informatione simplicium duo. Primum quaesitum est, utrum Christianus possidens terrena quaeque bona possit dici veraciter discipulus Christi. Haec quaestio oritur ex eo, quod primo articulo praemissum est, quia Christus praecepit dicens: Qui non renunciaverit omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus. Ad quod respondetur secundum Lyram ibi et doctores notando, quod discipulatus Christi dupliciter potest intelligi. Uno modo generaliter secundum statum communem fidelium, et ad hoc sufficit fides catholica cum observatione mandatorum. Alio modo cum hoc per observantiam consiliorum, et hoc intellige vel omnium, ut potissime fuerunt apostoli, vel aliquorum consiliorum, secundum quod quis voto professionis se in aliqua religione vel observantia obligavit. Et in utroque statu ut vere dicatur quis discipulus Christi, requiritur repressio concupiscentiarum tam terrenarum rerum, quam carnalium voluptatum et deliciarum proprii corporis quantum ad hoc, quod nullus eorum mortale peccatum admittat, vel transgrediendo mandata, vel praetermittendo vota sua. Unde patet, quod omnis Christianus communiter servans praecepta Christi et fidem dicitur vere Christi discipulus, qui autem servat etiam consilia, dicitur perfectior Christi discipulus. Et sic patet, quod Christus non praecepit omnibus suis discipulis relinquere omnia quoad effectum realemque contemptum, sed quoad affectum, hoc est, ut prae omnibus terrenis Deum diligant. Illi autem, qui voto religionis professi sunt, tenentur etiam effectu omnia relinquere, quoniam paupertatem, oboedientiam et castitatem vovere habent. Proinde si quis Christianus divitias plurimas possidet, dummodo illas citra Deum amet, nec praecepta Dei transgrediatur, discipulus Christi comprobatur, unde dist. XXX. „Haec praescripsimus” Decretum dicit: Et religionem Deo acceptissimam esse dicimus, et renunciationes saecularium negotiorum atque actuum cum humilitate approbando laudamus, et nuptiarum vinculum, quod secundum castitatem perdurat, honoramus, et divites cum iustitia et operibus bonis, scilicet misericordiae, non abicimus. Haec ibi. Et sic patet responsio ad quaesitum. (G)

Secundum quaesitum, utrum amare seipsum vel propriae carnis commodum sit mortale et damnabile peccatum, hoc oritur ex eo, quod praecipitur: abnegate seipsum. Ad hoc respondetur secundum doctores, praecipue Hermannum de Schilditz, quod non est mortale, etiam si plus quis se amet, quam expedit, sed tantummodo si amor sui crescit in contemptum Dei vel transgressionem praecepti Ecclesiae vel gravem iniuriam aut nocumentum proximi, tunc est mortale, secus si iniuria esset modica. Exemplum de his: si quis, ne laedatur in corpore vel gravetur, mortale peccatum admitteret, vel si quis ex praecepto Ecclesiae obligatur ieiunare et bene posset, sed non vult corpus gravare, vel si quis vovisset aliquam carnis afflictionem vel religionis ingressum, et propter parcendum carni non impleret, tales mortaliter peccarent. Item si quis ex officio vel debito obligatur proximum defensare, et parcens labori ille grave damnum vel iniuriam incurrit, ex istius negligentia iste peccat. O ergo homo, exemplo beati Bartholomaei disce abnegare et te pro Christo. (H)

Circa tertium de acerbitate passionis accipe pro conclusione, quod beatus Bartholomaeus claruit Christum Iesum permaxime amare in tolerantia acerbissimae poenae, quod patet prosequendo historiam.
Legenda
Apostolus quippe Bartholomaeus veniens in Indiam, quae est in fine orbis, intravit templum, in quo erat idolum nomine Astaroth, in hoc idolo daemon habitabat, qui se languentes curare dicebat, qui tamen non sanando, sed a laesione cessando subveniebat. Cum ergo templum plenum esset languentibus, et quotidie sacrificantibus nullum daemon daret responsum, perrexerunt viri ad aliam civitatem, ubi aliud idolum, nomine Berith colebatur, et interrogarunt illud, cur Astaroth non daret responsum. Ille respondit: „Deus vester catenis igneis constrictus est, nec loqui audet ex eo tempore, quo apostolus Bartholomaeus ingressus est.” At illi: „Quis est iste Bartholomaeus?” Et daemon: „Amicus – ait – est omnipotentis Dei, qui ideo venit, ut omnes deos ex provincia ista evacuet.” Tunc illi: „Dic nobis signa, quibus eum cognoscere valeamus.” Quibus daemon ait: „Capilli eius crispi et nigri, oculi grandes, nares directae, barba prolixa habens paucos canos, colobio albo clavato purpura vestitur per singulos angulos gemmis ornato, vigintisex anni sunt, ex quo vestes eius et sandalia nec veterascunt, nec sordidantur, centies flexis genibus per diem orat et centies per noctem, angeli Dei cum eo ambulant, qui numquam eum fatigari nec esuriri permittunt, omnium gentium linguas novit, et omnia praevidet, et quod vobiscum loquor, ipse iam novit. Sed cum eum inveneritis, rogetis, ne huc veniat, ne angeli sic me ligant, sicut socium meum.” Reversi quaesierunt duobus eum diebus, nec invenerunt. Sed quadam die daemoniacus quidam exclamavit dicens: „Apostole Dei, Bartholomaee, incendunt me orationes tuae.” Cui ille: „Obmutesce et exi ab eo!” Et statim liberatur.
Quod audiens rex nomine Polemius misit ad apostolum rogans, ut ad se veniret, et filiam suam lunaticam sanaret. Et venit apostolus, ac eam statim a daemone liberavit. Tunc rex camelos oneratos auro et argenteo ac pretiosis lapidibus apostolo misit. Cui ille respondit: „Ista munera sunt necessaria his, qui terrena requirunt, ego autem nil terrenum, nil carnale desidero.” Tunc coepit multa de modo nostrae redemptionis docere. Et cum sacramenta fidei praedicasset, regi dixit, quod si baptizari vellet, deum suum catenis ligatum, id est daemonem in idolo latentem sibi ostenderet. Sequenti ergo die iuxta regis placitum dum pontifices idolo sacrificarent, coepit clamare daemon dicens: „Cessate, miseri, sacrificare mihi, ne peiora me patiamini, qui catenis igneis ab angelis Iesu Christi crucifixi sum religatus.” Tunc apostolus praecepit, ut daemon exiret, idolumque comminueret, et sic exivit. Deinde fusa oratione ab apostolo omnes infirmi sanati sunt protinus. Tunc apostolus templum Deo dedicavit, et ecce angelus Domini apparuit, et in quattuor angulis templi signum crucis suo digito sculpsit, et dixit: „Tale signum in vestris frontibus imprimatis, ne timeatis deum vestrum, quem ostendam vobis.” Et ecce ostendit diabolum in specie Aethiopis nigrioris fuligine, oculis igneas scintillas ut ferrum ignitum emittentibus, facie horrendissima, flammas sulphureas ex ore spirantem, catenis igneis vinctum tergo manibus. Et dixit ei angelus: „Quoniam ad iussum apostoli idola confregisti, et exivisti de templo, solvam te, ut vadas in locum desertum, ubi nullus hominum moratur, et ibidem sis usque ad diem iudicii.” Ille ergo solutus cum magno strepitu et ululatu disparuit, et angelus Domini cunctis videntibus in caelum evolavit. Tunc rex cum uxore, filiis et populo cuncto baptisma suscepit. (I)

Ad haec commoti pontifices templorum ad Astragem regem, fratrem Polemii convenerunt, et conquaesti sunt de his. Astrages ergo indignatus apostolum ad se duci fecit, et ei ait: „Tu es ille, qui avertisti fratrem meum?” Cui apostolus: „Ego illum non averti, sed converti.” Ait rex: „Sicut tu fecisti illum relinquere deum suum et tuo Deo credere, sic ego faciam te Deo tuo relicto deo meo sacrificare.” Respondit apostolus: „Si tu poteris Deo meo sic facere, sicut ego feci deo illius, quem scilicet ligavi et coegi etc., poteris me ad simulacrum provocare. Sin autem ego deos tuos comminuam, et tu crede Deo meo.” Haec illo dicente nunciatur regi, quod deus suus cecidisset, scilicet Baldach, et comminutus fuisset. Ad quod rex mox sua vestimenta scidit, et iussit, ut apostolus fustibus caederetur. Deinde ut beatus Dorotheus dicit, ipsum crucifixit capite verso, scilicet deorsum. Tandem antequam moreretur, ob maiorem cruciatum excoriavit vivum, postremo capite truncatus est. Cuius corpus Christiani honorifice sepelierunt. Rex autem Astrages et templorum pontifices mox a daemonibus sunt arrepti et mortui. Rex vero Polemius in episcopum ordinatus viginti annis laudabiliter officium regens plenus virtutibus in pace quievit. Haec de legenda ob brevitatem pro isto sermone sufficiant, alia in aliis sermonibus tractanda. O ergo beate Bartholomaee, te rogamus, pro amore Christi ora pro nobis.



1 Ct 5,7
2 Ioh 15,13
3 Lc 14,33
4 I Tim 6,7
5 Mt 7,14
6 Mt 19,23
7 Mc 10,24-25
8 Lc 12,49
9 I Tim 6,9
10 Eph 5,5
11 Sir 5,9
12 Phil 3,8
13 Ps 111,9
14 Editio: Salamon
15 Prv 30,15-16
16 Mt 16,24; Lc 9,23