[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LIV.]

De sancto Stephano rege
Sermo tertius

Misericordia et veritas custodiunt regem, et roborabitur clementia thronus eius. Proverb. XX. 1, et ad gloriam huius festivitatis. (A)
Haec verba optime possumus dicere de beato Stephano rege nostro, quia ipse claruit in vita maxima misericordia et clementia et maxima iustitia ac omni sanctitate, in quibus in exemplum imitandi nobis proponitur. Quia autem hodie eius festum colitur, multum convenit, ut ipsum honoremus. Et hoc pluribus rationibus. Primo ratione theologica. Nam Dionysius dicit, quod Ecclesia militans debet conformari Ecclesiae triumphanti. Cum ergo in caelo beati et angeli honorant se, congaudentes mutuo pro uniuscuiusque gloria, sicut per propria, ut dicit Gregorius et Richardus. Debemus ergo et nos, si volumus futuri eorum concives fieri, congratulari et singulos saltem pro suis festis honorare. Secundo ratione iuridica, quia II. q. VII. „Qualis” per Clementem papam dicitur, quod digni sunt damnatione, qui patribus spiritualibus fulgentibus contumeliam inferunt. Beatus Stephanus est patronus noster, ergo est honorandus. Tertio ratione philosophica, quia virtuti perfectae non fit condignus honor. Est quippe honor praemium virtutis, propterea pravus non est honore dignus, sed solus virtuosus, haec IV. Ethicorum. Sed beatus Stephanus fuit virtuosissimus et sanctissimus, ergo honore dignissimus. Unde de eius sanctissimis virtutibus loquentes accipimus ad eius honorem haec verba Scripturae: Misericordia et veritas – Lyra: id est iustitia – custodiunt regem. Nam ut ait Gregorius: Misericordia sine iustitia est pusillanimitas, et iustitia sine misericordia est crudelitas, quae destruunt regem et regnum, sed temperata insimul vel mutuo custodiunt regem et regnum, et sic roborabitur clementia, scilicet temperata cum iustitia thronus regis. Et haec claruerunt in beato Stephano, ut patet in legenda ipsius. Iuxta haec ergo verba tria mysteria notabimus pro sermone, secundum quod de his tribus commendatur hic sanctus et in exemplum ponitur.
· Primo de aequitate iustitiae
· Secundo de sanctitate eius observantiae
· Tertio de pietate clementiae
Haec clarent ex themate. (B)
Circa primum de iustitia accipiamus pro conclusione sententiam beati Gregorii papae XII. q. II. c. „Cum devotissimam” post medium dicentis: Summum in rebus bonum est iustitiam colere ac sua cuique iura servare, quam diligere debent boni, et qui eam violant, sunt membra diaboli. Haec ibi. Et declaratur conclusio ac probatur:
· Primo ex Christi Iesu commendatione
· Secundo ex legum obligatione
· Tertio ex philosophorum approbatione
· Quarto ex eius fructuum valore
Primo ex Christi Iesu commendatione. Nam ipse adeo commendavit iustitiam, ut omnes eam desiderantes beatos diceret. Beati – inquit –, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Matth. V. 2 Ubi secundum Chrysostomum iustitia accipitur, prout est universalis virtus, quam qui esuriunt, beati. Adverte ergo, quod non dicit beati, qui cupiunt pecuniam, ut avari sunt, nec qui saecularem potentiam cupiunt, ut superbi, nec qui carnis voluptatem, ut luxuriosi, quia omnes tales non sunt beati, sed miseri, nec saturabuntur, sed aeterna fame et siti ac omni malo cruciabuntur. Sed beati, qui desiderant iustitiam. Unde Hugo super ecclesiastica hierarchia dicit: Iustitia altior caelo est, et non solum caelo, sed et his, qui sunt in caelo, id est angelis, quia angeli supra id, in quo sancti fuerunt, per iustitiam ascenderunt. Iniquitas autem profundior est Inferno. Quantum ergo ascendit, qui de Inferno ad caelum ascendit, tantum ascendit, qui de iniquitate ad iustitiam redit, scilicet per veram poenitentiam. Quantum vero descendit, qui de caelo ad Infernum cadit, tantum descendit, qui de iustitia ad iniquitatem ruit. Haec Hugo. Et sic patet, quod iustitia est multum amanda.
Secundo ex legum obligatione, quia omnis lex iustitiam clamat et ad eam obligat. Unde Augustinus li. I. De libero arbitrio dicit: Non videtur esse lex, quae iusta non fuerit. Unde inquantum habet de iustitia, intantum habet de veritate legis. Hinc et Isidorus li. Etymologiarum – et habetur in Decretis dist. I. „Ius generale” – dicit: Lex iuris est species. Ius autem est dictum, quia iustum est. Idem: Iudex dictum est, quia ius dictat populo iuste iudicando. Non enim est iudex, si non est iustitia in eo, XXIII. q. II. „Iustum”. Unde patet, quod omnis lex ad iustitiam obligat, scilicet tam lex divina, quam humana, etiam ipsa lex naturae, quae dictat aliis facere, quod quisque sibi vult fieri, et non inferre alii, quod sibi nolit fieri, dist. I. c. I. (C)
Proinde si quaeritur: Quid est lex? Respondet Franciscus de Mayronis in II. Sententiarum: Est ars honeste vivendi, ligans hominem ad sui observantiam. Sed heu modo verificatur in hominibus illud dictum philosophi Anaxagorae, qui de ipsa lege (ut fertur) quale quid foret, dixit, quod lex est tela quaedam araneae, quae minora capit animalia, maiora autem ipsam pertranseunt. Nam eam magna musca intrans lacerat et pertransit, parva autem in ea capitur. Sic magnates et principes transgrediuntur legem, nec capiuntur aut puniuntur, homines autem minores per legem puniuntur. Sed videant omnes divinum iudicium, quia iniustitia est peccatum mortale et damnabile, eo quod contrariatur charitati. Unde et Ps.: Non Deus volens iniquitatem tu es, neque habitabit iuxta te malignus, neque permanebunt iniusti ante oculos tuos. 3 Et sic patet, quod iustitiam omnes homines debent amplecti, sine qua non est salus.
Tertio patet ex philosophorum approbatione. Nam Aristoteles V. Ethicorum dicit: Praeclarissima virtutum moralium videtur esse iustitia, et nec Hesperus, nec Lucifer ita mirabiliter lucet. Item Tullius De officiis dicit: Iustitia virtutis splendor est maximus, ex qua boni viri nominantur. Item Valerius li. VI. refert, quod Zalentius 4 princeps statuerat legem, quod deprehensus in adulterio utroque privaretur oculo. Cumque ipsius filius unicus fuisset deprehensus, nullo modo illi pepercit, etiam rogatu omnium suorum, quin iustitiam legis datae impleret. Sed ne omnino ille filius eius caecus et regno ineptus efficeretur, unum oculum sibimet, et alium filio erui fecit, et sic legi satisfecit. Ecce quantum amaverunt iustitiam pagani, quomodo ergo excusantur Christiani? (D)
Quarto patet ex fructuum iustitiae valore. Quaeritur namque, quomodo vel in quibus reputatur iustitia praevalere ceteris virtutibus moralibus. Ad quod respondendo secundum doctores plures colliguntur rationes. Prima ratio dicitur generalis necessitatis, quia iustitia est tantae necessitatis ac virtutis, quod sine ea nulla virtus habet rationem virtutis. Et sic quantum ad hoc iustitia est nobilior ceteris, secundum Thomam II. II. q. LVIII. ar. XII. Secunda ratio nobilitatis. Bonum enim quanto est communius, tanto nobilius et divinius, I. Ethicorum, sicut nobilius est esse bonum in se et ad aliud, quam in se solum. Verbi gratia: Nobilius est lucere et illuminare simul alia, quam lucere solum in se, et melius est esse divitem in se et aliis distribuere simul, quam sibi soli divitias servare. Item melius est esse sapientem in se et simul alios docere et sapientes facere, quam in se solum sapientem esse, iuxta illud Ecci. XX.: Sapientia abscondita et thesaurus invisus – quae utilitas in utrisque? 5 Sed quia aliae virtutes, ut temperantia, fortitudo et prudentia ordinantur ad bonum particulare unius hominis, iustitia autem ad bonum commune, ergo sequitur, quod sit nobilior iustitia ceteris virtutibus particularibus, scilicet ieiunio vel abstinentia, castitate, paupertate. Tertia ratio fructuositatis. Nam dicit Ambrosius in Hexaemeron, quod nulla virtus abundantiores fructus videtur habere, quam iustitia. Et hoc ostenditur ex pluribus fructibus eius. Primo quia iustitia habet fructum amoris divini. Nam Deus amat iustos adeo, quod dicit Ps.: Non vidi – inquit – iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem. 6 At econtra dicit de impiis: Vidi impium superexaltatum, transivi, et non est inventus locus eius. 7 (E)
Secundo habet fructum benedictionis, scilicet in prole et multiplicatione. Nam videmus, quod lupus licet plures fetus generat simul, scilicet quam ovis, et insuper oves devoret, sed et homines oves ipsas mactent et comedant, et tamen adhuc plures sunt oves, quam lupi in mundo. Sed quare hoc? Respondetur dimittendo rationes naturales, quod ideo, quia Deus sic vult, unde Sap. IV. dicitur de impiis, quod non dabunt radices altas et stabiles, 8 ad quod significandum videmus sic ordinatum a Deo, scilicet quia non multiplicantur animalia, quae sunt rapacia, et sic iniustos homines videmus non habere proles, aut si habent, parum, vel raro supervivunt. Sed de iustis dicit Salomon Prover. XII.: Domus iustorum permanebunt, radix enim iustorum proficiet. 9 Haec ibi. Tertio iustitia habet fructum conservationis. Ambrosius De officiis dicit: Aequitas imperia confirmat, et iniustitia dissolvit. Nam scribitur Ecci. X.: Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et contumelias et dolos. 10 Quarto habet fructum ditationis. Ambrosius De officiis: Sapienti et iusto totus – ait – mundus divitiarum est, sed de rebus male quaesitis non gaudebit tertius heres. Item si etiam impius habeat multa, quomodo dives est, si se ipse non habet, sed a diabolo possidetur per peccatum. Quinto fructum habet exsuperationis. Unde Origenes super li. Iudicum lectione VI. dicit: Iustitia etiam si viribus infirma sit, vincit, iniustitia vero si multos validos propugnatores habeat, superatur. Exemplum de filiis Israel paucis contra magnos reges. Sexto habet fructum famulatus creaturae omnis et nullius timoris. Unde Hieronymus super Iosue IV. dicit: Peccatori omnis – inquit – creatura hostis est, nihil autem est, quod iustus metuat, omnis ei creatura famulatur. Unde per prophetam promittit ei Deus dicens: Si transieris per ignem, flamma non nocebit te. 11 Haec ille. Septimo habet fructum glorificationis, scilicet post hanc vitam in beatitudine. Sap. V.: Spes impii quasi lanugo est, id est flos virnalis, iusti autem in perpetuum vivent, et apud Deum est merces eorum, accipient regnum decoris de manu Domini. 12 Et sic patet, quod scilicet iustitiam omnes boni debent diligere. Haec bene cogitavit beatus Stephanus, et idcirco iustitiam multum dilexit. O ergo Christiane, vide bonitatem iustitiae et malitiam iniquitatis, et recognoscens, quia non salvaberis, nisi per iustitiam, ergo amplectere eam. (F)
Circa secundum de sancta observantia iustitiae occurrit gratia praemissorum quaestio, scilicet quae sunt praecepta iustitiae, sine quorum observantia non potest homo salvari. Ad quod secundum doctores theologos et iuristas respondetur, quod praecipua quinque sunt praecepta iustitiae, ad quae omnis homo secundum suum modum et statum obligatur sub necessitate salutis, et haec scire est utile, videlicet:
Primum est honeste vivere, et hoc habetur expresse ff. de iust. et iure l. iustitia. Honestas autem secundum Isidorum I. Etymologiarum dicitur quasi honoris status, et sic ille vivit honeste, qui nil turpe, id est nullum periculum in se admittit, sed virtuose vivit, quia virtuti in praemium debetur honor, IV. Ethicorum. Hinc Ambrosius li. I. De officiis: Quid aliud est honestum, nisi ut fugienda – id est vitia – fugiantur. Proinde et Hieronymus in Epistola ad filiam Mauritii dicit sic: Iustitia non aliud est, quam non peccare. Non peccare autem est praecepta omnia legis servare. Haec ille.
Secundum praeceptum est alterum non laedere, ut expresse habetur in ff. quo supra. Unde Anselmus de gratia et libero arbitrio: Non omnibus – inquit – iustis promissa est vita perpetua, sed illis tantum, qui sunt iusti, scilicet in se et sine omni iniustitia, scilicet quoad proximum, quia sicut beatitudo est sine omni indigentia, ita nulli datur nisi iusto sine omni iniustitia. Haec ille. Et sic patet de usurariis et raptoribus ac huiusmodi, qui damnantur.
Tertium iustitiae praeceptum est reddere suum ius unicuique, ut ff. et l. supradictis. Notandum secundum Rainerium in Summa titulo de beatitudinibus, quod quilibet homo obligatur primo ipsi Deo reddere ius suum, tamquam pro tributo in tribus, videlicet honorando creatorem, amando redemptorem, timendo iudicem. Secundo obligatur superiori oboedientiam. Tertio compari concordiam. Quarto inferiori misericordiam. Quinto sibi ipsi vitae munditiam.
Quartum est iuste iudicare et ius rectum dictare, nam iustitia dicitur quasi iuris status secundum Isidorum extra de verbo. sig. „Forus”. Ideo Isa. X.: Vae qui condunt leges iniquas, scribentes iustitiam, ut opprimerent in iudicio pauperes, ut essent et pupilli praeda eorum. 13 Quid facietis in die visitationis?
Quintum est malos corripere. Unde Isidorus praedicto c. „Forus” dicit: Iustitia non potest cum scelerato homine habere consortium. Seneca: Iustus ut sis, non solum non nocebis, sed et nocentes prohibebis. Quoniam LXXXVI. dist. „Culpam” Chrysostomus dicit: Facientis culpam habet, qui quod potest, negligit emendare. Nam scriptum est Ro. I.: Digni sunt morte non solum, qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. 14 Ad propositum beatus rex Stephanus haec omnia servavit. Unde et Hungaris decretum statuit, ut scilicet erga Deum fidem tenerent, nemo alium hostiliter invaderet, nemo vicinum sine iudicii examine laederet, viduas et orphanos nullus opprimeret, ecclesiam nemo devastaret, sed Ecclesiasticis honorem impenderet. O utinam domini Hungari haec observarent! Sed heu videmus multa contraria fieri. Sed omnes audiant illud Esa. V.: Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis, 15 scilicet in hora mortis, quando corpus habebunt vermes, animam daemones, substantiam temporalem mundani homines. O homo, adverte haec etc. (G)
Circa tertium de pietate vel clementia accipiamus pro conclusione, quod omnes homines et praecipue reges et nobiles debent pietatem multum amare, ut sint scilicet Christo regi consimiles. Et declaratur per plures rationes.
Prima ratio assimilationis scilicet divinalis et acceptationis, quia similitudo est causa dilectionis per Philosophum II. De anima. Et Ecci. XIII.: Omne animal diligit sibi simile. 16 Sed pietas super omnia assimilat Deo et Christi Dei Filio, cuius proprium est misereri semper et parcere, ut canit Ecclesia, unde et Christus inimicis non solum pepercit, sed et pro eis oravit, immo pro nobis inimicis mori voluit, et tantam pietatem ostendit, quod cum una gutta sanguinis eius sufficeret pro toto mundo, sicut dicit Bernardus, voluit tamen ex charitate totum sanguinem pro nobis effundere. Hinc Chrysostomus: Nil ita nos Deo assimilat, sicut pietas, praecipue in iniuriarum remissione.
Secunda ratio benignitatis naturalis et miserationis. Nam dicit Philosophus in Politicorum, quod homo est animal naturaliter mansuetum et pium. In cuius signum non dedit natura homini ungues acutos ad lacerandum, sicut videmus in avibus rapacibus, nec cornua ad ventilandum, sicut habent animalia ferocia, nec aliquid aliud, quo crudeliter laederet. Sicut ergo Christus, rex regum nobilissimus fuit naturaliter pius, sic debent esse omnes homines, praecipue reges et nobiles. Unde Seneca De clementia dicit: Nulla in hominibus maior clementia, quam regem et principem decet. Idcirco ut in physiognomia Aristotelis scribitur: Nobiles habent naturaliter longiora bracchia ad significandum largitatem et pietatem. [(H) ]
Tertia ratio conditionis laudabilis et magnanimitatis. Unde Seneca li. III. De clementia dicit: Proprium est magnanimitatis non sentire offensionem. Et Aristoteles IV. Ethicorum dicit: Non est magnanimi recordare mala, sed despicere, hinc et nobilis iudicatur ira leonis, quae novit parcere prostratis, ut dicit Ambrosius in Hexaemeron. Sed dicunt aliqui: „Si non vindicarem me de inimico, verecundia mihi foret et oppressio.” Ad quod respondetur, quod non, immo esset honorabilius parcere, quia Seneca dicit, quod honestissimum genus vindictae est ignoscere. Exemplum habemus in Deo, qui omnipotentiam suam parcendo maxime et miserando manifestat, ut canit Ecclesia in collecta. Item confert hoc ad exaltationem, ut patet in David. Legitur in epistolis Aristotelis ad Alexandrum regem, ubi quaerit Aristoteles: O Alexander, quis est, qui praeest toti mundo? Respondit: Cor Alexandri. Ad quod rescripsit iterum dicens: Quis est, qui regit orbem? Ille respondit: Ego. Ad quem iterum rescribens dixit: Si vis facere, quod tibi dico, dominus eris duplo, quam es. Si cordi tuo dominaberis et inimico tuo indulseris, duplo dominus eris. Haec ibi. Nam et Proverb. XVI. scribitur: Melior est vir patiens viro forti, et qui dominatur animo expugnatore urbium. 17
Quarta ratio dignitatis nobilis et virtutis. Nam Ambrosius LXXXVI. dist. „In singulis” dicit, quod misericordia est pulchritudo et perfecta forma virtutum, et ideo maxime condecet nobiles, sicut et condecebat Christum Dominum, nobilissimum regem. (I)
Nimirum quia solent principes ut communius in scutis suis portare pro clenodio aquilam vel leonem, nisi ut doceantur esse clementes, necnon et simul iustitiam diligentes. Aquila enim secundum Plinium in speculo naturali piae largitatis est, quia numquam praedam captam totaliter comedit, sed ceteris comedendam partem relinquit. Sic et de leone fertur. Et denique cum hoc aquila inimica est serpentum et leo rebellium ac superborum animalium, qui tamen parcit prostratis. Sic principes debent esse misericordes et contra iustitiae oppressores defendere pauperes. Unde Hieronymus XXIII. q. V. „Regum” dicit: Regum proprium est facere iudicium et iustitiam, et vi oppressos eripere, peregrinis, pupillis et viduis auxilium praebere. Haec ille. (K)
Quinta ratio eminentis fructificationis. Nam si quaeras: Quid est maioris meriti et praemii? Utrum ieiunium, vigiliae et huiusmodi corporales exercitationes, an pietas? Apostolus respondet I. Timo. IV. dicens: Corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas ad omnia valet. 18 Item si quaeras: Utrum lacrimae contritionis praevaleant, quam devotionis? Bernardus super Cantica respondet dicens sic: Bonum est unguentum contritionis, quod fit de recordatione peccatorum, melius est unguentum devotionis, quod fit de recordatione beneficiorum Dei. Utrumque vincit unctio pietatis. Haec Bernardus sermone XII. super Cantica. Denique pietas valet ad vitam aeternam adeo, quod ipse Christus de hoc disceptabit in iudicio, et retribuet vitam aeternam pro operibus pietatis, Matthaei XXV.: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod etc. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, sitivi, et dedistis bibere etc. 19 Hinc Hieronymus ad Nepotianum dicit: Numquam legi aut vidi mala morte, id est damnabili, mortuum eum, qui libenter opera pietatis exercuit. Ad propositum: Beatus rex Stephanus haec recognoscens pietatem multum amavit, et tota vita diligentissime exercuit, in cuius praemio iam perpetuo beatus laetatur in caelo cum Christo. O ergo carissimi, sequamur et nos pietatem, et rogemus Christum Dominum, ut beati Stephani meritis det nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro.

Quartum sermonem vide in communi sanctorum 20.



1 Prv 20,28
2 Mt 5,6
3 Ps 5,5-6
4 Recte: Zaleucus
5 Sir 41,17
6 Ps 36,25
7 Ps 36,35
8 Sap 4,3
9 Prv 12,7; 12,3
10 Sir 10,8
11 Cf. Is 43,2; Sir 28,26
12 Sap 5,15-17
13 Is 10,1-2
14 Rm 1,32
15 Is 33,1
16 Sir 13,19
17 Prv 16,32
18 I Tim 4,8
19 Mt 25,34-35
20 Vide PA 117: De quocumque confessore communis sermo vel PA 118: De quocumque confessore communis sermo.