[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LII.]

De sancto Stephano rege
Sermo primus cum legenda

Laetamini in Domino Deo, quia dedit nobis doctorem iustitiae. Ioel. II. 1, et ad laudem huius festivitatis. (A)

Haec verba convenienter assumuntur ad honorem beati Stephani, regis nostri, quem Deus dedit nobis, scilicet Hungaris omnibus doctorem iustitiae et fidei Christianae. Et ideo merito hortatur omnis populus Hungarorum, ut laetetur in Domino Deo gratias agendo pro tali dono. Primo quia per ipsum beatum Stephanum venit gens ista ad fidem Christi, sine qua scilicet fide impossibile est Deo placere, Hebr. XI.
2 Magnas ergo Deo gratias debemus agere pro sancto Stephano hodie, quia nisi conversi per ipsum fuissemus, omnes filii irae et damnationis fuissemus. Secundo quia ipse exemplum sanctitatis et iustitiae nobis praebuit. Tertio quia spem salutis specialius per eius intercessionem habemus, cum sit patronus noster. Nam ut ait Hieronymus Contra Vigilantium: Sancti Dei in hac vita oraverunt pro aliis, etiam inimicis, quanto magis post coronas et triumphos, quia in patria non minuitur, sed augetur charitas. Unde beatus Stephanus sicut in hac vita nos specialius dilexit, quos in Christi fide genuit, ita et in caelesti patria specialius pro nobis intercedit. Hinc in eius officio canitur sic: Ave beate rex Stephane, inclyta spes gentis tuae, ave doctor et apostole credulitatis nostrae, ave speculum sanctitatis et iustitiae, per te Christo credidimus, per te in Christo salvemur, ora pro populo, interveni pro clero, ut nullus de tuis praeda fiat hostis. Haec ibi. Dicam ergo cum Ioele praemissa verba omnibus de gente Hungarorum: Laetamini in Domino Deo etc. Iuxta quae verba tria mysteria notemus pro sermone, secundum quod de tribus commendatur in eis, sed ordine alio.
· Primo de salvifica iustitia, quia iustitiae doctor datur a Deo
· Secundo de dignifica praesidentia. Nam Deus dedit eum doctorem et regem
· Tertio de glorifica excellentia, quae sequitur ad praemissa (B)
Circa primum de iustitia salvifica notandum est pro conclusione, quod omnis Christianus sub necessitate salutis tenetur esse iustus, quod probatur:
· Primo auctoritate
· Secundo ratione
· Tertio declaratione
Primo auctoritate. Ecci. IV.: Pro iustitia agoniare
3 pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. 4 Secundum Lyram notanter dicitur usque ad mortem, quia melior est mors bona, quam transgressio iustitiae. Item Matth. V.: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. 5 Secundo ratione, quia iniustitia secundum suum genus mortale peccatum est, eo quod contrariatur charitati, et ideo visione beata privat. Ps.: Non permanebunt iniusti ante oculos tuos. 6 Unde Prover. XII.: In semita iustitiae vita, iter autem devium ducit ad mortem. 7 Haec ratio ponitur per Thomam II. II. q. LXX. Et pro brevitate sufficiat. Tertio probatur declaratione. Quoniam ut Lyra dictat et videmus, iustitia est adeo necessaria hominibus, ut etiam mali et raptores ac quaelibet societas hominum sine iustitia stare non possit. Nam si inter illos, scilicet latrones fiat divisio iniusta, statim oritur seditio inter eos, et sic dissipabuntur etc., sic et inter bonos.
Quaeritur hic: Quid est iustitia Christiana, ad quam omnes obligantur? Respondetur ex dictis Richardi in III. dist. XXXIII. ar. V. q. III., quod communissime loquendo iuxta Anselmum li. De veritate c. XII. et Augustinum li. LXXXIII Quaestionum simul: Iustitia est rectitudo voluntatis propter se servata, scilicet secundum ordinem debitum charitatis Dei et proximi. Item secundum Bernardum et secundum Macrobium: Iustitia est reddere unicuique, quod suum est. Nam ff. de iusti. et iur. L. iustitia diffinitur, quod iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum unicuique tribuens. (C)
Notandum ergo, quod quilibet Christianus obligatur generaliter reddere quadruplex ius, et sic observatis istis iudicatur iustus Christianus, et non aliter.
· Primum ipsi Deo
· Secundum praelato suo
· Tertio pari proximo
· Quarto inferiori vel subdito
Primo ipsi Deo debet reddere ius suum, cui tribus obligatur de iure, scilicet timore, amore et honore. Unde Malachiae I.: Si ego pater, ubi honor meus? Et si dominus, ubi est timor meus? – dicit Dominus exercituum.
8 Debet ergo Christianus Deum timere ut Dominum super omnia, ne offendat per peccatum. Debet amare ut patrem omni diligentia servando eius praecepta et operando bona. Debet et honorare laudando, benedicendo et adorando. Ps.: Sacrificium laudis honorificabit me, illic iter, quo ostendam illi salutare Dei. 9 Qui haec iura Deo reddit, iustus Christianus est, et Deo carus.
Secundo praelatis sive spiritualibus, sive temporalibus ius debemus reddere in tribus, scilicet proventus et decimas solvendo. Item reverendo et oboediendo in licitis. Hebr. XIII.: Oboedite praepositis vestris, ipsi pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris. 10 Hinc secundum quod dicit Scotus super IV. dist. XV.: Quicumque non implet poenitentiam iniunctam a confessori suo rationabilem et debitam, cum posset, talis mortaliter peccat. Similiter qui nolunt oboedire praelatis Eccleciasticis in institutione festivitatum colendarum vel ieiuniorum, vel impositione interdicti Ecclesiastici et similium, peccant mortaliter, et non sunt iusti Christiani. Unde Dominus ait Matth. XVIII.: Qui Ecclesiam non audit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 11 Unde Callixtus papa dist. XII.: Non decet (inquit) a capite membra discedere, scilicet per inoboedientiam, sed omnia membra caput sequantur. Nulli vero dubium est, quod apostolica Ecclesia mater sit omnium, a cuius regulis non convenit deviare. Et sicut Dei Filius venit facere voluntatem Patris, sic et vos implete voluntatem matris vestrae, quae est Ecclesia, cuius caput est Romana Ecclesia. Haec ibi. (D)
Hic quaeritur: Utrum teneatur quis in omnibus oboedire suis maioribus vel superioribus? Respondet frater Angelus de Clavasio secundum Alexandrum de Hales in III. parte Summae in praecepto III., quod oboedientia limitatur secundum gradum superioritatis. Nam est superioritas prima in spiritualibus, et illi superiori oboediendum est in spiritualibus necessariis ad salutem vel ad hoc pertinentibus ab his, qui subiciuntur eorum iurisdictioni. Secunda est superioritas in temporalibus, quoad regimen rei publicae et talibus, scilicet dominis et principibus oboediendum est ab eorum subditis in licitis praeceptis, quantum ad ea, quae pertinent ad tale officium. Sed excipitur, dummodo potestas esset usurpata ab eis secundum Richardum in II. dist. ultimo, quia sic ad oboediendum non tenentur nisi propter scandalum. Item si praeciperent Ecclesiasticis, non tenentur, quia Ecclesiastici non sunt subditi dominorum temporalium, et non possunt eis aliquid praecipere, de consti. ca. Ecclesia. Item etiam excipitur, quando potestas temporalis praeciperet vel legem conderet talem, quae non esset ad communem utilitatem, sed propter utilitatem propriam princeps hoc edidit vel praecepit, quia tunc in foro conscientiae non obligaretur transgrediens ad mortale, facit dist. IV. c. Erit autem lex, et tunc lex dicitur iniusta ex fine, secundum Panormitanum c. Canonum de consti. Tertia est superioritas in temporalibus, quoad regimen propriae familiae, sicut praeest pater carnalis vel mater. Et tunc debetur oboedientia a filiis et famulis in his, quae pertinent ad dispositionem rei familiaris. Unde in praefatis non oboedientes scienter et sine rationabili causa et in re alicuius importantiae aut ex contemptu peccant mortaliter, nisi foret illud, quod praecipitur contra salutem vel contra praeceptum alicuius superioris. In aliis autem, quae ad eorum superioritatem non pertinent, non est necessarium oboedire. Haec frater Angelus.
Tertio compari debemus reddere ius suum, scilicet fraternam charitatem. Matth. XXII.: Diliges proximum tuum, sicut te ipsum.
12 Qui ergo fratrem odit vel contra eum iram tenet, non est iustus Christianus. Unde I. Ioh. IV.: Si quis dixerit, diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est, et veritas in eo non est. 13
Quarto subditis tenetur Christianus ex iustitiae lege scilicet reddere iura sua, quoad corporalia, ut pro servitiis et labore satisfactionem impendat. Levitici XIX.: Non morabitur opus mercenarii tui usque mane apud te. 14 Item quoad spiritualia, ut a vitiis coerceat et corripit, alioquin particeps erit culpae et poenae, LXXXVI. dist. „Facientes”. Item quoad iudicialia, ut in omnibus iuste iudicet. Sap. I.: Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. 15 Gregorius: Tu, qui praees hominibus in terra, memento, quod et tibi praeest iudex in caelo, qui tibi eadem mensura remetietur, qua mensus fueris. Pro huius exemplo legitur, quod apud philosophos antiquos Iustitia depingebatur sic, quod facie versus caelum erat elevata, et erat caeca, ac stateram tenebat manu, et erat manca, ad significandum, quod in iudicando debet iudex aspicere mente Deum caeli, qui ipsum est iudicaturus, et sic caecus, quoad homines, ut non respiciat consanguinitatem vel amicitiam aut personam vel odium. Item libram iustitiae temperatam cum misericordia teneat manu in exsequendo sententiam. Et sit mancus, scilicet ne munera accipiat ad pervertendum iudicia. Sic per omnia fecit beatus rex Stephanus, et his modis iustitiam tenere nos docuit, ergo ipsum ut regem et doctorem iustitiae imitemur ad consequendum regnum caelorum. (E)
Circa secundum principale de dignitate praesidentiae. Ex quo dicitur in themate, quod Deus dedit ipsum doctorem etc., quaestio occurrit, utrum omnis praesidentia vel potestas dominandi in homines sit a Deo. Ratio quaestionis est, quia quilibet homo aeque ad imaginem Dei creatus est, ut dominus, sic et servus. Quomodo ergo unus iuste alteri dominatur, maxime cum Deus dixit, ut homo dominetur brutis et huiusmodi, non autem hominibus, ut patet Gen. I.
16 Respondetur ad haec breviter secundum doctores. Primo quod si homines non peccassent in Paradiso, fuisset quidem aliqua praesidentia, puta viri super uxorem et parvulos filios secundum Scotum, sed non fuisset tale dominium, sicut nunc post peccatum est. Secundo dicendum, quod ex quo homo per peccatum factus est similis iumentis insipientibus, ut dicit Ps. 17 Ideo dominium in homines angariale introductum est iusto Dei iudicio, ut brutalis homo regatur et corrigatur per virtuosum. Ad haec tertio secundum Richardum simulque Bonaventuram super II. dist. ultima ar. II. q. I. nota, quod in praesidentia quattuor possunt considerari. Primo quidem essentia potestatis, hoc est ordo, quo reguntur inferiora a superioribus, et est a Deo ordinatus ac semper bonus, sicut videmus in corpore humano et in toto mundo inferiora a superioribus regi. De hoc accipiendum est illud Ro. XIII.: Non est potestas, quantum scilicet ad essentia, nisi a Deo. 18 Qui ergo potestati resistit, Dei ordinationi resistit, qui autem resistunt Deo, damnationem sibi ipsis adquirunt. Sic etiam Christus dixit Pilato, quod data est potestas desuper, 19 quia Augustinus XXIII. q. I. „Quid culpatur” dicit sic: Non habet quisquam potestatem nisi desuper datam, non enim est potestas nisi a Deo, sive iubente, sive sinente, id est permittente. Haec ille.
Secundo in potestate considerari potest excellentia virtutis, per quam unus praevalet alteri. Nam I. Politicorum dicit Philosophus, quod homines intellectu et ratione vigentes sunt naturaliter aliorum rectores et domini. Sic etiam virtuosi, unde ibidem dicitur, quod nil nisi virtus et vitia determinant servum et liberum. Haec etiam absque dubio a Deo est. Unde Gregorius: Omnes homines natura aequales fecit, scilicet inquantum ad Dei imaginem sunt facti. Sed pro variis – inquit – meritis, scilicet virtutum alios aliis occulta Dei dispensatio iuste praeposuit.
Tertio considerari potest modus adquisitionis vel consecutionis talis, scilicet praesidentiae, quia aliqui obtinent potestatem iusto modo et titulo, et hoc etiam est a Deo simpliciter. Aliqui autem obtinent iniuste vel per violentiam vel per astutiam, et hoc non est a Deo, nisi permissive propter peccata, Iob XXXIV.: Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi. 20
Quarto considerari potest usus regiminis. Et quia bonus usus est a Deo simpliciter, abusus autem non, nisi permissive propter peccata. Sicut et diaboli potestas in hominem vel abusus iuste permittitur a Deo propter peccata, per quae homo factus est servus vitiorum et daemonum iuxta dicta Christi Ioh. VIII.: Qui facit peccatum, servus est peccati. 21 Ad haec Hieronymus VIII. q. I.: Audacter – inquit – dicimus non semper princeps populo et iudex ecclesiae per Dei arbitrium datur, sed prout merita nostra deposcunt. Et ex Scriptura ponit ibidem exemplum de Saule. Ad propositum: Beatus Stephanus praevisus a Deo, quod fieret virtuosissimus et sanctissimus, et ideo antequam nasceretur, per angelum est praenunciatum, quod a Deo electus fuit rex futurus. (F)
Circa tertium principale de gloriae excellentia sit pro conclusione, quod beatus rex Stephanus prae aliis regibus et principibus magnis privilegiis apud Deum clare foret
22 gloriosissimus. Et ostenditur ex pluribus. Primum privilegium gloriosum est angelicae annunciationis. Nam in hoc quodammodo assimilatus est Christo et sanctae matri eius, Mariae ac Iohanni Baptistae et aliis magnis ab angelis praenunciatis sanctis, quia beatus rex Stephanus ab angelo est annunciatus.
Legenda
Legitur enim, quod post egressum Hungarorum de Scythia ea tempestate, qua ipsa gens persequebatur Ecclesiam Dei et vastabat, erat quartus ab illo primo in Pannonia dux nomine Gyesi paganismi ritu obvolutus. Sed Dei gratia operante tandem coepit de pace cum omnibus provinciis vicinis tractare, et statuit praeceptum hospitialitatis et securitatis cunctis Christianis ducatum suum intrare volentibus, et suam praesentiam adire clericis et monachis, quibus libenter auditum praebens. Ecce die caelitus disposita credidit in Christum ipse et domus eius tota, pollicens omnes suae ditioni subditos Christiano nomini se mancipaturum. Cumque iam in Christo baptizatus et spiritu fervens nimis sollicitus esset de ritibus sacrilegis destruendis et rebellibus domandis, ac episcopatibus et ecclesiis construendis, ecce quadam nocte astitit angelus Domini in specie iuvenis, aspectu delectabilis, dicens: „Pax tibi, Christi electe, iubeo te de sollicitudine tua fore securum. Non tamen tibi concessum est, quod meditaris, quia manus pollutas humano sanguine habes, sed de te filius nasciturus est, cui haec omnia disponenda commendavit Deus. Hic erit unus ex electis regibus a Domino coronam vitae saecularis commutaturus aeterna. Verum en ad te veniet vir missus a Deo, quem honorabiliter suscipe, et eius consiliis assensum praebe.” Expergefactus dux visionem stupidus cum fidelibus pertractans, gratias prostratus in terram egit Deo cum lacrimis. Nunciatur interim sanctum Adalbertum Pragensem episcopum advenire, cui obviam honorabiliter procedit, suscepit, et oboedientiae filium se eidem monstravit, ut fuerat commonitus. Tandem iubente duce populo congregato ad praedicationes sancti episcopi continuas, coepitque lux fidei in Hungaria enitere, et coeperunt baptizari multi. Et sic patet privilegium.
Secundum privilegium beatae praenominationis. Nam interim cum ipsa ducis uxor iam sancta propinqua foret partui, apparuit illi beatus Stephanus protomartyr habitu Levitico ornatus, qui dixit illi: „Confide, mulier, in Domino, et esto certa, quia filium paries, cui primo in hac gente corona debetur et regnum, nomenque meum – inquit – illi imponas.” Admirans mulier ait: „Quis es, domine?” „Ego sum – inquit – protomartyr Stephanus pro Christo passus.” Et disparuit. Nascitur interea praedictus a Deo revelatus filius, quem sanctus Adalbertus natum Strigonii baptizavit et Stephanum nominavit. (G)
Quod autem hoc privilegium sit magnae sanctitatis, patet primo, quia paucis est concessum. Nam secundum Lyram super Gen. XVI.: In Veteri Testamento duo leguntur praenominati, antequam nascerentur, scilicet Isaac et Iosias, et hoc propter specialia miracula. In Novo etiam Testamento duo leguntur, scilicet Iohannes Baptista et Christus, sed de Beata Virgine creditur praesupponendo et ex historiis, et sic beatus Stephanus istis in hoc assimilatur. Secundo magnum est ratione mysterii, quia Stephanus ’corona’ interpretatur, ut significetur eius coronatio tam in terris, quam in caelis.
Tertium ergo sequitur privilegium certitudinis securae salvationis, quia ut ex praehabitis revelationibus et sequentibus claret, ipse beatus Stephanus fuit certus de aeternae salutis praedestinatione, quod paucis et raris sanctis legitur concessum.
Quartum dignificationis, quia ipsum Deus sublimavit in magnas dignitates. Prima est dignitas regia. Secunda apostolica. Tertia doctorica. Fuit enim rex, apostolus et doctor videlicet Hungarorum. Cum enim crevisset et litteris imbutus adolescens factus fuisset, convocatis primatibus Hungariae praeficitur in regem, et tunc pater eius anno Domini nongentesimo nonagesimo septimo feliciter migravit ad Christum. Sanctus vero Adalbertus eodem anno in Prusciam praedicationis causa transiens martyrio est coronatus ibidem. Beatus autem Stephanus coepit in omnibus mandatis Dei fideliter incedere et cogitare, qualiter populum sibi subiectum ad fidem Christi posset convertere. Ecce autem diabolus commovit intestina bella contra eundem, ut a sancto proposito disturbaret. Coeperunt enim plurimi principes nolentes fidei Christi colla submittere ipsi beato Stephano insultare et Dei servos caedere ac eorum bona vastare. Ipse autem confidens in Domino collecto exercitu decertavit cum eis, quibus victis de eorum possessionibus ecclesias Christi dotavit, et omnia erogavit. Post haec episcopatus decem in provincia ordinans Strigoniensem ecclesiam metropolim et magistram ceterarum fore constituit. Et anno quarto post patris obitum, cum iam sua prudentia per Dei gratiam totam fere Hungariam converti fecisset ad Christum, misit Romam praesulem Anastasium ad sanctissimam, papam petens, ut paternam benedictionem conferret, episcopatus, secundum quod iam ordinaverat, confirmaret, et regio diademate ipsum roboraret, quatenus per Dei gratiam coepta posset solidius stabilire. (H)

Eodem tempore dux Polonorum cum suis fidem Christi amplexus miserat iam antea ad papam pro consimili causa. Cui papa coronam egregii operis parari iam fecerat et mittere decreverat. Ecce autem nocte praecedente papae astitit per visum angelus Domini, dicens: „Crastina die ignotae gentis nuncii ad te venient, qui suo duci regiam coronam postulabunt. Hanc ergo coronam praeparatam illorum duci largiaris, quia sibi pro suae vitae sanctae meritis debetur cum regni gloria.” Cumque die illa praesul Anastasius ad conspectum papae intrasset, auditis cunctis bonis, quae Deus per beatum Stephanum in conversione tantae multitudinis operatus fuerat, papa gavisus cuncta postulata concessit, et illam coronam, iuxta quod angelus praemonuerat, donavit. Insuper crucem ante regem ferendam velut in signum apostolatus misit, dicens: „Ego sum – ait – apostolicus, ille vero Christi apostolus, per quem tantum populum Christus ad se convertit.” Et ob hoc de ecclesiis ordinandis ipsius regis providentiae commisit. Tandem regressis nunciis beatus Stephanus cum magna praesulum sollemnitate ungitur et feliciter coronatur. Et sic patet.
Quintum privilegium excellentis meriti et perfectionis, de qua non capit tempus ad plenum omnia describere, sufficiant ergo aliqua eorum narrari. Primo quidem legitur fuisse circa ecclesias construendas et dotandas ac circa monasteria aedificanda liberalissimus et largissimus, adeo, ut omnia, quae habebat, et adquirere poterat, illis et ad illa pertinentia erogaret. Non enim solum in terris sibi subiectis, sed in longe positis etiam aedificavit. Nam in Ierusalem monachorum coenobium construxit, et praediis et vineis sufficientibus ad victum dotavit. Item in Roma sub titulo sancti Stephani protomartyris cunctis pertinentiis pro congregatione XII canonicorum statuit. Item in Constantinopoli ecclesiam fecit mirifici operis et dotavit etc. Secundo circa pauperes et egenos fuit tam misericors et pius, quod etiam nocturnas vigilias in elemosynis erogandis et pedibus illorum lavandis hilariter transigere volebat. Quadam autem nocte dum solito more nullo sciente pauperibus tulisset sacculum plenum pecuniis ad erogandum, illi pro diripienda pecunia in ipsum, nescientes, quis esset, manus iniciunt, et barbas ac capillos evellunt. Et quorum manibus tandem dimissus ecce gaudio perfusus ait: „O regina caeli, Maria, en quia tui sunt hi, qui me sic tractaverunt, patienter sufferam, sciens, quia Christo dicente Capillus de capite non peribit, etc.
23” Numquam autem ab elemosynis distribuendis per se et per alios destitit. Tertio in iudicandis causis erat iustissimus et aequitate plenus, sciens, quia ante tribunal Christi deberet et ipse astare. Unde et omnibus decretum statuit subditis, ut nullus alium hostiliter invaderet, nullus viduas vel orphanos opprimeret, nullus alterum laederet. Quarto quoad suorum morum sanctitatem tantam maturitatem et discretionem tenuit, quod a iuventute usque ad vitae finem vix umquam labia ad risum movit, diem enim ultimum semper ante oculos cordis habuit, ac si iam tunc ante tribunal Christi staret. Cunctis quoque virtutum operibus adornatus in omni sanctitate et iustitia coram Christo conversabatur. (I)
Sextum privilegium fulgidae mirificationis. Nam ut eius sanctitas fulgeret manifestis miraculis, Deus clarificavit etiam in vita. Quotiens enim alicuius hominis infirmitas auribus suis diffamabatur, mox aliquam particulam panis, pomi vel herbae pro medicina illi mittens mandabat, ut sanus surgeret, et Deo propitio sanabatur. Item spiritu prophetico praevidebat quandoque et praedicebat hostes superventuros Hungaris Christianis et depraedaturos eorum possessiones, quod illi observabant, et implebatur. Item noctis silentio solitus erat orare, lacrimas fundere et contemplationi divinae vacare. Quadam autem vice descendens cum magno suo comitatu in campo fixis tentoriis ceteris somno depressis, ipse diutius deprecationi insistebat. Et ecce quidam vir magnae simplicitatis et innocentiae tunc consimiliter orans vidit angelos ad beatum Stephanum descendentes, et papilionem super eum extensum a terra levari et tamdiu in aere pendere, donec a contemplatione et oratione spiritum relaxavit. Rex autem per Spiritum Sanctum cognovit, quod vir ille haec circa se viderit, et ad se vocatum, ne patefaceret (quamdiu scilicet viveret), interminando rogavit.
Septimum privilegium gloriosae illustrationis, scilicet per miraculosa suffragia hominibus praestita eius meritis. Cum enim sibi diem transitus imminere iam novisset, convocatis praelatis et principibus omnes paterne admonuit fidem catholicam servare, iustitiam tenere, Deum amare, ac super novellam plantam Christianitatis custodiam habere. Manus tandem levans et oculos ait: „O regina caeli, virgo gloriosissima Maria, tuo patrocinio regnum hoc cum primatibus et omni populo ac clero committo, et in manus tuas animam meam commendo.” Sumptaque Eucharistia et unctione sacra feliciter in Domino obdormivit anno Domini MXXXVIII., sepultusque est in Alba Regali, ubi Dominus per ipsius merita innumera praestat beneficia. Saepe etiam ibi per noctem melodia cantus angelici audita est, et frequenter odor suavissimus per totum templum fragravit, ibi multi variis languoribus detenti sanitati sunt redditi. Et plures illuc properantes in itinere ad eius invocationem sunt liberati, et quod maius est, mortui suscitati, dextraque manus beati regis Stephani usque modo ossibus, cute et nervis adhaerentibus manet integra, quasi elemosynam porrigere videretur, quod a Deo factum credimus pro pietatis operibus commendandis. O ergo gloriosissime rex Stephane, te rogamus, ora pro nobis Christum in caelis.



1 Ioel 2,23
2 Hbr 11,6
3 Editio: agonizare
4 Sir 4,33
5 Mt 5,20
6 Ps 5,6
7 Prv 12,28
8 Mal 1,6
9 Ps 49,23
10 Hbr 13,17
11 Mt 18,17
12 Mt 22,39
13 I Io 4,20
14 Lv 19,13
15 Sap 1,1
16 Cf. Gn 1,28
17 Ps 48,13; 48,21
18 Rm 13,1
19 Apc 6,8
20 Iob 34,30
21 Ioh 8,34
22 Editiones: fore
23 Lc 21,18