[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LI.]

Item de sancto Ludovico ordinis minorum
Sermo cum legenda

Rex mutavit habitum suum, et ingressus est proelium. III. Reg. XXII. 1 (A)

Quamvis haec verba sint scripta de rege Israel, nomine Achab ad litteram, sed quoniam legimus beatum Ludovicum fuisse regis Siciliae filium, cui iure primogeniturae debebatur regnum, ipse autem amore Christi mundum contemnens et regium commutavit habitum, ingrediens ordinem minorum, ut ibi proeliaretur contra mundum, carnem et diabolum, ideo de ipso beato Ludovico possunt accipi haec verba pro sermone, ex quibus accipere possumus pro nobis hoc documentum, quod si volumus hostes spirituales vincere, oportet exemplo Christi et sanctorum eius humiliari. Unde Augustinus li. Confessionum dicit, quod numquam facilius ab inimico devincimur, quam cum superbimus, nec vehementius eum, scilicet diabolum prosternimus, quam cum in humilitate Dominum Iesum sequimur, nec acerbiores dolores eidem infligimus, quam cum plagas peccatorum nostrorum confitendo et poenitendo sanamus. Haec Augustinus. Haec itaque cogitans bene ipse sanctus Ludovicus studuit mutare habitum regium et mundialem, ut ingrederetur proelium spirituale in habitu fratrum minorum, ut patuit. In quibus verbis hic sanctus de tribus commendatur, et in exemplum nobis proponitur:
· Primo de Christiformi humiliatione, quia in Christo Iesu mutavit habitum
· Secundo de perfecta Christi dilectione, qua ingressus est tale proelium, scilicet in ordine minorum
· Tertio de supernali exaltatione, quae est humilitatis praemium (B)

Circa primum de imitanda Christi humilitate exemplo beati Ludovici sit pro conclusione sententia Bernardi dicentis: Nemo potest pervenire ad gloriam Christi caelestem, nisi imitatus fuerit Christi humilitatem. Et hoc claret primo per auctoritatem Matth. XI., ubi Christus ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
2 Unde Augustinus XIV. De civitate Dei dicit: In hoc saeculo peregrinanti maxime commendatur humilitas, quando in rege omnium, qui est Christus, maxime praedicatur, contrariumque vitium, videlicet superbia in eius adversario, diabolo maxime dominatur. Secundo patet per rationem, quia nullus potest salvari vel ad caelestem gloriam pervenire, nisi per gratiam Christi. Unde Augustinus dicit, quod gratia est excellentissimum donum Dei, quod solum dividit inter filios regni et filios perditionis. Sed ut scribitur Iac. IV.: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, 3 ergo etc. Hinc Augustinus de verbo Domini sermone LIV. dicit: Evidentissimum reproborum signum est superbia, econtra humilitas electorum. Tertio patet per exempla. Nam videmus, quod terrenus dominus non vult habere servum rebellem, et qui se extollat supra dominum, vel aequari velit suo domino, quia hoc est usurpare sibi dominium sui domini, sicut fecit Lucifer dicens: „Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo.” Isa. XIV. 4 Sic in proposito. Item legitur in Gestis Romanorum, quod haec lex Romae fuit condita, quod quicumque non per portam civitatis, sed per murum scandendo vellet urbem intrare, decapitaretur. Sic spiritualiter porta caelestis civitatis Christi humilitas est. Ioh. X.: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur. Si quis autem aliunde intrare voluerit, morietur aeterna morte. 5 Haec bene pensavit beatus iste Ludovicus. Et ideo licet esset filius regis, tamen praeelegit Christi humilitatem imitari, qui cum esset rex omnium et dominus dominantium, voluit habitum nostrae carnis suscipere, et usque ad crucis mortem se humiliare. Maxime ergo commendatur in beato Ludovico humilitas, quia ut Gregorius in Moralium li. XXVI. dicit: Mira virtus est, cum in cordibus sublimium regnat humilitas morum, unde potentes hac virtute quanto magis Deo placant, quia illud ei sacrificium potentes offerunt, quod potentes invenire vix possunt. Haec Gregorius. (C)
Sed quaeritur: Qualiter debet homo addiscere humilitatem Christi ad conformandum? Nam ipse hortatur: Discite – inquit – a me, quia humilis sum corde.
6 Ad quod respondetur, quod in Christo Domino septem humilitates debemus considerare et addiscere ad imitandum. Prima fuit in incarnatione, quia cum esset in forma Dei, exinanivit se formam servi accipiens, Phil. II. 7 In quo docuit nos, ut de nobilitate generis et naturalium bonorum non superbiamus, sed tanto magis nos humiliemus, quia talis humilitas magis est meritoria et Christo placita. Unde Bernardus super „Missus est”: Non magnum est esse humilem in abiectione, sed magna prorsus et rara virtus est humilitas honorata. Augustinus: Erubescat superbire humana infirmitas, cum se depressit divina maiestas. Secunda fuit in nativitate, quia pauperrime voluit nasci, ut doceret nos non superbire de divitiis et mundi prosperitate, sed potius humiliari, quia rationem sumus de illis reddituri. Ecci. III.: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam, quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur etc. 8 Tertia Christi humilitas fuit in circumcisione, quando voluit ut peccator reputari, quo docuit, ut nos peccatores multo fortius nos humiliemus in poenitentia, Ps.: Cor contritum et humiliatum Deus non despiciet. 9 Quarta fuit in baptismate. Tunc enim voluit minor reputari Iohanne, quia ab illo voluit baptizari, quo docuit, quod homo se aliis indigniorem reputet. Chrysostomus: Qui vere humilis est, semper indigniorem se aliis reputat. (D)
Quaeritur, quomodo possit quilibet homo aliis, etiam manifestis peccatoribus se indigniorem reputare. Respondetur secundum Thomam et alios doctores, quod primo cum videris in alio aliquid bonum, quod scis te non habere, tunc debes et iustum est te inferiorem in hoc reputare, alioquin superbires. Secundo cum cognoscis aliquem defectum in te, quem in alio non cognoscis esse, tunc iterum debes te humiliter subicere. Tertio si manifeste scias te praefulgere alteri, tunc debes cogitare, quod aliquod bonum potest latere in illo, quod tu non percipis, vel quod si ipse haberet istam gratiam vel hoc bonum, quod tu habes, gratior esset vel melius serviret Deo, quam tu, vel saltem cogita, quia forsitan ille, qui modo est vilior te et peccator, ipse est praedestinatus et convertetur ac salvabitur, tu vero potes damnabiliter cadere, et sic potes te quibuscumque viliorem reputare.
Quinta humilitas Christi in servitute et ministratione, quando scilicet subditus fuit parentibus, et discipulorum pedes lavit, quibus docuit sic humilitatem sectari debere, ut superiores revereamur, et inferiores non contemnamus. Matth. XVIII.: Videte – ait –, ne contemnatis unum ex pusillis his, qui in me credunt.
10 Sexta humilitas fuit in asini sessione et oblati honoris recusatione, quia in illa laude, quam sibi exhibebant, flevit, cum eum regem proclamabant. Similiter cum regem eum facere volebant, fugit, Ioh. VI. Quibus docuit honores mundi contemnere, nec eis oblatis inflari, sed timere, quia scribitur I. q. I.: Vilissimus computandus est, nisi praecellat scientia et sanctitate, qui est praestantior honore. Septima humilitas Christi fuit in crucis passione, quo docuit patienter ferre contemptum et omnia adversa. Ecci. II.: In dolore sustine, et in humilitate patientiam habe. 11 Augustinus: Plures sunt, qui volunt humiles videri, pauci vero contemni. Gregorius: Qui gloriam non quaerit, nec contumeliam sentit. Ad propositum beatus Ludovicus his omnibus modis Christo studuit conformari, ut patet ex eius legenda, ergo Christiformem humilitatem tenuit. O tu Christiane, stude humiliari exemplo Christi et sanctorum, ut glorificeris. (E)
Circa secundum principale de amore Christi perfecto in beato Ludovico accipiamus pro conclusione, quod beatus Ludovicus fuisse amore Christi plenus et perfectissimus comprobatur ex pluribus eius virtutibus, quibus lucide claruit. Prima virtus est contemptus omnium, et sic Christi charitas, nam Bernardus in epistola de charitate dicit: Solus est Christi amor, qui arridentis fortunae formam semper spernit sapore dulcoris delectatus. Item Ambrosius XII. q. I.: Cui Deus – inquit – portio est, nil debet curare, nisi Deum, ut suis se abneget, qui servire Deo elegerit. Beatus Ludovicus Christum adeo amavit, quod cum esset ex regali prosapia patre Carolo rege Siciliae, matre vero Siciliae regina, nomine Maria, filia regis Hungariae, alta sui generis pro Christo contempsit. Hic sanctus erat corpore pulcherrimo adeo, ut dicerent viri et mulieres faciem pulchriorem numquam vidisse. Unde quando exibat de domo, ibant homines utriusque sexus de vico in vicum ad videndum eum. Et cum iure primogeniturae sibi deberet regnum succedere, omnia contempsit amore Christi stimulatus. Secunda virtus virginalis puritas, qua perfecte Christum et eius matrem est imitatus. Gregorius super Ezechielem: Gustato spiritu desipit omnis caro. Nimirum hic sanctus cum esset in deliciis, purpura et bysso educatus, amor castitatis a pueritia adeo affecit eius mentem, ut mulierum consortia, immo et aspectus vitaverit, ac verba carnalia horruerit, fratres quoque suos acerrime reprehendebat, cum se dabant aspectibus puellarum vel mulierum, nec audebant propter eius reverentiam agere aliquid inhonestum. Testimonium de eius angelica puritate perhibuerunt fratres minores, qui ipsum nutrierunt et in camera sua iacebant, necnon alii viri nobiles, quod ex quo natus est, usque ad tempus mortis numquam ab eius ore exivit verbum lasciviosum aut importans aliquam inhonestatem, nec iocose, nec seriose. (F)

Quaedam namque soror sua, regina Aragoniae quadam vice visitans petivit eum, ut faciem aspiceret. Respondit: „Fatua est haec petitio.” Et nullo modo adquievit. Alia etiam cognata eius, regina Franciae rogabat, ut more nobilium eam amplexaretur, et nullatenus adquievit. Item quaedam domina Tolosae cum haec et talia commendaticia de beato Ludovico audisset, dixit: „Vere ego eum probabo.” Et ivit ad eum in ecclesia exsistentem, ac diligentissime consideravit, reversaque ad domum dixit vicinis: „Vere iste sanctus est, numquam vidi sic dominantem oculis, ut istum.”
Tertia virtus misericordiae pietas, dicit enim Salvator Mat. V.: Beati misericordes, quoniam misericordiam consequentur.
12 Hic autem sanctus habuit tam ex gratia, quam ex pietate naturali, ut esset pius et misericors in pauperes, visitabat enim leprosos, et tangens eorum ulcera educebat saniem propria manu, lavabatque et in oscula ruebat devotissime. Quadam vice in die Cenae Domini vocari fecit omnes leprosos in civitate ad suum hospitium Barchimonae, ubi tenebatur obses, ut pro Christo, qui in cruce fuit tamquam leprosus, pedes eorum lavaret et cibaria ministraret eis. Cumque convenissent, affuit inter eos unus statura permaximus, horrenda lepra plenus, quem alii servitores omnes extimuerunt. Ipse vero vir sanctus hunc diligentius et devotius lavit, et eidem in mensa studiosius servivit. Altero die requisitus nusquam comparuit, et omnes leprosi interrogati de illo dixerunt numquam talem inter eos vidisse. Unde creditur ille fuisse aut Christus, aut angelus in tali effigie, ut probaretur Ludovici pietas simul et humilitas. Cum autem factus est episcopus Tolosanus, omnem redditum episcopatus pauperibus et monasteriis ac indigentibus distribuebat, quotidie pauperibus in domo sua scilicet aquam manibus infundebat, fercula opponebat, et poplite flexo eis serviebat, nullum quantumcumque despectum dedignabatur. (G)
Quadam vice dum ipse beatus episcopus transiret cum familia per plateam, iuxta quandam domum vetustam et despectam perveniens audit ibidem mulierem quandam iacentem clamare: „Confessionem! Confessionem!” Mox episcopus descendit de equo, et licet plures tunc presbyteri essent cum eo, qui vellent eam audire, tamen ipsemet intravit dicens: „Ad me spectat hoc.” Et audivit eam in confessione, ac consolatoriis verbis monuit, et elemosynam eidem impendit, ubi et multi pediculi adhaeserunt episcopo, quos cum servi post egressum de domo vidissent et amoverent, ipse cum gaudio intuitus ait sic: „Pediculi gemmae sunt pauperum. Sinite ergo portare.”
Quarta virtus peccati mortalis immunitas. Nam Augustinus XXI. De civitate Dei dicit, quod paucissimi sunt tantae felicitatis, ut ab ineunte adolescentia nulla damnabilia peccata commiserint. Sed beatus Ludovicus talis felicitatis est, quia de eo viri fidedigni, qui cum noverant ab infantia, postquam mortuus est, tactis sacrosanctis testimonium perhibuerunt se numquam vidisse aut audisse tale in Ludovico, unde potuisset notari de peccato mortali aliquo. Quinta est religiositas. Nam cum talis ac tantus esset, vovit se intraturum religionem minorum, quod et implevit. O qualis haec gratia, o quantus mundi contemptus, o quam ardens Christi amor, pro quo regnum Siciliae et Ierusalem omniaque talis maiestatis insignia abdicaverit, ut Christum lucrifaceret, omnia contempsit. Cum autem pater et consanguinei ipsius venientes Romam coram papa Bonifacio sibi dissuaderent introitum ordinis, sed ut acceptaret episcopatum ecclesiae Tolosanae, respondit, quod nullatenus assentiret, nisi voto prius satisfaceret de intrando ordinem minorum. Sicque annuente papa fratres minores eum receperunt, et sic perfecte implevit illud dictum Christi Matth. XIX.: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et sequere me.
13 Cumque iam esset frater minor, volebat usque ad mortem inter eos vivere ut minimus fratrum. Sed praecepto apostolico coactus (cui oboediendum est) invite suscepit iugum episcopatus. Sexta virtus est orationis devotae sedulitas. Nam cum adhuc esset parvulus et tenellus, postquqm sui servitores dormitum recessissent, ipse surgebat de lecto, et in oratione ac lacrimis usque ad mediam noctem quotidie persistebat. Factus autem frater minor in terra saepius cubabat, et dormientibus sociis de nocte ipse pervigil in oratione manebat. Praecipuam autem devotionem habebat ad Christi passionem, et idcirco officium passionis manibus extensis ad modum crucis omni die perorabat. Factus autem sacerdos omni die missam praemissa confessione sacramentali celebrabat, et assiduus in oratione permanens provocabatur saepius ad lacrimas. Septima est bassa et profundissima humilitas, quam semper dilexit et tenuit. Nam semper humili veste indutus saepe disciplina ferrea per se vel per socios verberans carnem cogebat humiliter servire spiritui. Unde semel cum ipse iam episcopus venisset ad fratres, et cellam sibi fratres coaptassent et ornassent pannis exquisitis, indignatus omnia amoveri fecit, et in terra per totam noctem iacuit. Item cum quidam frater sibi dixisset: „o pater, multum honorem praestitistis nostro ordini, quod eum intrastis”, ipse super hoc dicto respondit indignatus: „Frater (ait), male dicis, immo ordo me multum honoravit dando mihi habitum suum.” Ecce humilitas. Item quando praedicabat, sicut et solitus erat multotiens tam clero, quam populo. Nam et Romae in consistorio praedicavit. Item Parisius, Tolosae et monte Pessulano et locis aliis, tamen numquam patiebatur ornare pulpitum, et si quando fuisset ornatum, amovebat, ne tunc suae dignitatis episcopalis cappam volebat habere super se, sed in solo habitu minorum fratrum praedicabat. Unde eius praedicatio fuit tam fructuosa, quod multi Iudaei ad fidem Christi per ipsius praedicationem sunt conversi, quos ipsemet per humilitate et devotione baptizabat. Haec sufficiant. O ergo homo, accipe tot virtutum exempla, et imitari stude. (H)
Circa tertium de supernali exaltatione quaestionem proponamus. Utrum humilitas sit virtus praecellentissima, aut cur Deo tam cara, quod sit exaltatione dignissima. Ad quod secundum dictamina doctorum, praecipue Lyrae in Postilla super Mat. XVIII. et Francisci de Mayronis notemus praecipuas tres veritates. Prima est, quod humilitas, licet sit virtus magna et Deo cara, sunt tamen theologicae virtutes praecellentiores, quam ipsa. Ratio, quia humilitas est virtus moralis, sed virtutes theologicae sunt praecellentiores et Deo magis gratae, quam sint omnes morales, quia per illas theologicas virtutes homo magis coniungitur Deo, scilicet per fidem, spem et charitate, ergo etc. Unde Auctor de spiritu c. XXII. dicit: Humilitas Deo subicit, puritas iungit, charitas unit. Et sic patet, quod humilitas non est simpliciter maxima virtutum. Secunda veritas, quod inter virtutes etiam morales sunt aliquae virtutes humilitatem praecellentes. Nam prudentia, quae dirigere habet alias virtutes morales, et ponit in eis medium, maior est aliis virtutibus moralibus, et per consequens etiam humilitatem praecellit. Iustitia etiam, quae importat rectum ordinem ad alterum, est maior, quam humilitas, quae facit hominem bene subditum huic ordini. Tertia est, quod humilitas non simpliciter, sed secundum quod est excellentissima propter eius privilegia. Quorum primum est fundationis. Est enim aliarum virtutum fundamentum conservativum. Augustinus: Cogitas de altitudine sanctitatis? Cogita de fundamento humilitatis. Et Gregorius in Moralibus: Humilitas est mater et origo omnium virtutum. Nimirum secundum Lyram ex quo virtutes sunt connexae, quantum ergo crescit humilitas in homine, tanto et aliae virtutes proportionabiliter crescunt secundum illud, quod est formale in virtute, sicut digiti manus aequaliter crescunt, licet in se non sint aequales, et ideo humiles sunt maiores in merito et praemio exaltandi non propter humilitatem tantummodo, sed propter alias virtutes connexas. Secundum privilegium pulcherrimae nobilitatis, quia est virtus angelica. Nam communiter aliae virtutes morales non sunt in angelis, ut fortitudo, temperantia, sed humilitas est in eis, et propter suam pulchritudinem Deus libenter eam respicit. Haec secundum Franciscum de Mayronis, unde Bernardus super Cantica dicit, quod decor animae humilitas est et munditia, hunc geminum decorem concupiscit rex Christus. Tertium privilegium dignitatis caelestis, quia omnium est prima, sicut superbia primum vitium in caelo, quo angeli ceciderunt. Et sicut angeli boni, sic Christus et mater eius per eam exaltari meruerunt in gloria, et omnes sancti, quia humilitati correspondet in caelo maioritas exaltationis, iuxta illud Lucae XVIII.: Omnis, qui se humiliat, exaltabitur.
14 Hinc et Gregorius in Moralibus: Tanto anima est coram Deo acceptabilior, quanto in oculis propriis fuerit despectabilior. Haec privilegia Mayronis sermone de humilitate. Ad propositum: Ex quo beatus Ludovicus fuit multum humilis, meruit ergo multum exaltari apud Deum, quod manifestum est pluribus miraculis. E quibus aliqua narremus. (I)
Cum enim esset adhuc in vita, coepit miraculis clarere. Ad tactum quippe solius fimbriae mulier XIV annis fatigata fluxu sanguinis est mox sanata. Et ad signum crucis positum frater quidam a continua febre est liberatus. Denique cum ex humilitatis affectu iret Romam, ut scilicet in manus papae resignaret episcopatum, in itinere infirmatus sensit se a Deo evocari ex carnis ergastulo, tunc devotissime confessus Eucharistiae in occursum (licet valde debilis) transiens, illam devotissime suscepit, et crucem sibi datam a quodam a sociis genuflexo suscepit. Cunctisque mysteriis circa eum expletis diutius oravit, et sic feliciter spiritum emisit. Corpus autem suum in Marsiliam ducentibus cunctis illis apparebant quasi lanceae radiosae de caelo descendere super corpus. Et omnes cerei caelesti lumine sunt subito accensi. Cumque tumularetur in ecclesia fratrum apparuit ecce cunctis super altare stans ipse beatus Ludovicus, indutus pontificalibus cum mitra et baculo pastorali populum benedicens, et facto signo crucis disparuit.
Denique post eius transitum multis coepit radiare miraculis, quorum pauca narremus. In civitate Marsiliae duo fratres carnales contra se mutuo commoti unus alterum occidit, propter quod iustitiae lege dictante alter, scilicet fratricida est decapitatus. Sed cum amborum corpora mater eorum maestissima fecisset duci ad sepulchrum beati Ludovici, et ipsum invocaret, ut sui misereri dignaretur, mirabile dictu, caput illius amputatum se corpori iungens surrexit, et alter oculos aperiendo sanus resurrexit. Item in civitate Aretii puer mortuus natus ad invocationem sancti huius suscitatus est, et Ludovicus nominatus post frater minor effectus. Quidam etiam puer ab equo calcatus et mortuus facto voto est resuscitatus. Nam et in bulla papae sex mortui narrantur per eius merita suscitati et infirmi plures. Item cuidam Pisano naufraganti apparuit beatus Ludovicus dicens: „Quicumque dixerit III Pater noster ad laudem Sanctae Trinitatis et honorem beati Ludovici, quidquid petierit, impetrabit.” Cumque ille haec perorasset, statim est a periculo mortis liberatus. Haec sufficiant. O ergo gloriosissime Christi confessor Ludovice, ora pro nobis Christum.



1 III Rg 22,30
2 Mt 11,29
3 Iac 4,6
4 Is 14,13-14
5 Ioh 10,9
6 Mt 11,29
7 Phil 2,7
8 Sir 3,20-21
9 Ps 50,19
10 Mt 18,10
11 Sir 2,4
12 Mt 5,7
13 Mt 19,21
14 Lc 18,14