[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XLVIII.]

De sancto Laurentio
Sermo tertius ad idem

Igne me examinasti, scilicet tu, Domine Deus, et non est inventa in me iniquitas. Ps. XVI. 1 (A)

Sancta Ecclesia canit haec verba ad beati Laurentii gloriam, quia ipse fuit in passione igne examinatus, in quo non est inventa iniquitas, sed omnis sanctitas, et ideo nobis hodie proponitur in exemplum tripliciter vel in tribus. Unde Ambrosius vel secundum alios libros Maximus in sermone dicit: Beati Laurentii exemplo provocamur ad martyrium, accendimur ad fidem, incalescimus ad devotionem. Haec ille. Primo ergo proponitur in exemplum martyrii, scilicet ut nos non recusemus pati pro Christo saltem parvam adversitatem vel poenitentiae asperitatem, cum audimus ipsum passum libenter tam acerba. Secundo in exemplum fidei, scilicet formatae charitate. Unde Ambrosius ubi supra: Dum in fide sua persecutoris flammas vicit, scilicet Laurentius, ostendit nobis per ignem fidei gehennae incendia superare, scilicet peccatis resistendo. Tertio proponitur in exemplum devotionis, ut sicut ipse tanta ad Christum devotione flagravit, ut omnia amara pro eo sustinendo dulcia reputaret. Sic et nos incalescamus devotionis fervore, ut omnia amara mundi sufferre velimus, antequam peccato consentiamus, et Deum offendamus, quia Augustinus dicit, quod melius est Deo dilecto mori, quam ipso offenso vivere. Audiamus ergo, quid dicit Laurentius in praedictis verbis, ut et nos pro modo nostro dicere possimus singuli Deo: Igne, scilicet tribulationis me examinasti, sed non est inventa in me iniquitas. Iuxta quae verba tria mysteria notemus pro hoc sermone.
· Primum de divinali examine, quod notatur, cum dicitur: Igne examinasti
· Secundum de constanti fortitudine, ibi: non est inventa in me iniquitas
· Tertium de felici celsitudine, quod sequitur ad praedicta (B)
Circa primum de examine divinali quaestio occurrit, in quibus et qualiter Deus examinat homines, utrum sit in eis aliqua iniquitas, an non, et sic per consequens utrum sint apti aut idonei ad regnum caelorum an non. Ratio quaestionis potest dari talis, quia ut Ambrosius XXII. q. II. § „Quandoque” et Augustinus XXVI. q. V. c. ultimo dicunt, quod Deus temptat homines, utrum diligatur toto corde prae omnibus, et utrum Dei praecepta praeferantur, an non. Haec illi. Sed adverte secundum doctores, quod Deus cum sciat omnia lucide, non propterea temptat vel examinat aliquem, ut scilicet acciperet experimentum de aliquibus, quae ignoraret, sed ut aliis vel saltem ipsi homini scilicet sic temptato detur experientia, utrum Deum vere diligat et quam fortiter, ut patet in tribulationibus et temptationibus, quas Deus permittit homini ad probationem vel purgationem et humiliationem. Unde Sap. III. scribitur de iustis: In paucis vexati in multis bene disponentur, quoniam Deus temptavit illos, et invenit eos dignos se. 2 Lyra: Ideo – inquit – Deus temptat suos per afflictiones, ut virtus patientiae illorum clarescat etiam aliis ad exemplum imitationis, et propter augmentum retributionis, scilicet vel propter praemium dignum. Patet ergo, quod Deus examinat homines per temptationes, vel ab ipso Deo immissas, vel permissas aliunde. Utile est ergo scire, in quibus vel quot modis et qualiter Deus solet homines examinare, utrum sit iniquitas in eis, vel peccent an non. Ad quod secundum doctores vel Scripturas recolligendo respondetur, quod praecipue in quattuor vel quadrupliciter:
· Primo in divinorum praeceptorum fidelitate
· Secundo in temporalium bonorum prosperitate
· Tertio in corporalium virium validitate
· Quarto in tribulationum adversitate
Primo in fidelitate, videlicet praeceptorum. Unde Deut. VIII. dixit Moyses ad populum: Omne mandatum cave diligenter, ut facias et recordaberis, quod adduxit te Dominus XL annis per desertum, ut affligeret te atque temptaret (Lyra: tibi ad meritum et aliis in exemplum), utrum custodires mandata illius an non. 3 Item XIII. c. eiusdem: Si surrexerit – inquit – prophetes aut somniator (intellige: vel sortilegus aut quicumque divinator vel incantator), sequitur: non audies verba illius, quia temptat vos Dominus Deus vester, utrum diligatis eum an non in toto corde et tota anima etc. 4 Ex quibus patet, quod cum homo temptatur vel a suggestione diabolica aut fallacia haereticorum vel malorum hominum persuasione aut seductione, ut faciat contra aliquod praeceptum Dei, statim debet recogitare, quod Deus examinat ipsum de praeceptis suis, et ideo debet Deo oboedire super omnia, ut probetur vere illum diligere. O ergo Christiane, observa mandata Dei. Unum crede Deum, non assumas eius nomen in vanum, et sic de aliis. Audi Christum Matt. XIX. dicens: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. 5 Beatus Laurentius omnia perfecte servavit. (C)
Secundo examinat Deus homines in temporalium prosperitate, videlicet divitiarum, honorum, praelatiorum et dominiorum. In his autem praecipue tripliciter probatur vel examinatur homo. Primo si ista bona mundi iuste adquisivit vel possedit. Prover. XXI.: Qui congregat thesauros, lingua mendacii impingetur ad laqueos mortis, scilicet culpae et gehennae, rapinae detrahent eos, 6 scilicet ad Infernum. Secundo si insatiabiliter et nimis ea amavit, scilicet quod paratus foret praeceptum Dei aliquod transgredi, quam damnum in eis pati. Ideo Eccs. V.: Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis, 7 scilicet ad salutem. Tertio si tam avare ea retinet, quod non largitur ea pauperibus vel pro salute animae ex illis. Nam Deus ideo dat hominibus bona temporalia, ut ex eis redimant animas, et aeternos thesauros in caelo adquirant. Prover. XIII.: Redemptio animae viri divitiae suae, non alienae. 8 Et Luc. XII.: Facite vobis sacculos, qui non veterescunt thesaurum, non deficientem in caelis etc. 9 Sed heu sunt multi, qui in paupertate largiores fuerunt, quam in divitiis et dominiis. Talibus ista bona pro signo sunt damnationis, hoc patet in divite epulone, qui non legitur iniuste adquisisse bona, sed tantummodo quod pauperi Lazaro non largiebatur ex eis, et idcirco damnatus est, Lucae XVI. Beatus Laurentius exemplum nobis in his praebuit, qui dispersit, dedit pauperibus omnes Ecclesiae thesauros, et sic probatus in temporalibus iustitia eius manet in saeculum, etc. (D)
Tertio examinat Deus homines in corporalium virium validitate, scilicet fortitudine, iuventute, pulchritudine, sanctitate et similibus, utrum scilicet homo his per peccata diabolo deserviat, an per bona opera Deo, propter quod multos corripit Deus infirmitate corporali, ut ad Deum convertantur, iuxta illud Ps.: Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt, 10 scilicet converti. Unde Hugo li. de claustro animae dicit: Multos Deus atterit infirmitate, quos videt fortes et promptos peccare, ut attriti carnis debilitate nequeant tot et tanta mala perpetrare.
Quaeritur: Qualibus signis cognoscitur haec temptatio infirmitatis, ad quam partem cesserit, videlicet utrum cedat homini ad salutem aeternam an non? Respondetur secundum Scripturas et doctores, quod ad id unum signum est praeparationis. Nam infirmitas corporalis est quaedam citatio hominis ad comparendum coram Deo pro mortis iudicio. Et ideo debet se homo praeparare mox per confessionem, contritionem et satisfactionem ac orationem, et hoc est signum salutis. Sicut si homo componeret causam cum iudice, antequam sententia datur, sic causam bene evaderet. Hinc Ecci. XVII.: Cognosce iustitias et iudicia Dei, id est recognoscere debes in infirmitate tamquam citatus ad iudicium, et sta in sorte propositionis, id est: propositi boni, et orationis Altissimi, in partes vade sanctorum, et ne demoreris in errore impiorum, ante mortem confitere. 11 Haec ibi. Item eiusdem XVIII.: Ante iudicium interroga teipsum. Lyra: scilicet per diligentem conscientiae discussionem, et in conspectu Dei invenies propitiationem. 12 Secundum signum est emendationis. Nam ut Gregorius in Registro ait: Flagellis non emendari, sed indurari signum est aeternae damnationis, quos enim praesentia mala non corrigunt, ad sequentia mala perducunt. Haec Gregorius. Exemplum de Pharaone. 13 Tertium signum gratiarumactionis, quando quis patienter tolerando infirmitatem gratias Deo agit. Unde Ecci. II.: Vae his, qui perdiderunt iustitiam. 14 Nam revera magnas debemus Deo gratias agere pro infirmitate corporali, quia multipliciter est utilis nobis ad salutem. Primo quia peccata purgat. Secundo quia futura peccata cavet. Tertio quia carnis concupiscentiam domat. Quarto spiritum humiliat, et in Dei amore roborat. Quinto ad misericordiam Dei praeparat. Sexto electionis signum et divini amoris monstrat. Septimo quia Christo dolenti et patienti conformat. Unde II. Cor. XII.: Virtus in infirmitate perficitur, libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Cum enim infirmor, tunc potens sum, 15 scilicet spiritu. Hinc in Vitis patrum legitur, quod quidam sanctus pater cuidam petenti orationem, ut sanaretur, respondit: „Rem tibi necessariam petis amoveri, quia si ferrum es, per infirmitatem rubiginem amittis. Si aurum es, per ignem probatus ad meliora proveheris.” Patet de beato Laurentio, qui per corporis tormenta pervenit ad maxima praemia.
Quarto examinat Deus in tribulationum adversitate, Iudith VIII.: Omnes, qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. 16 Unde omnes fideles debent hoc pro certo habere, quod postquam ceperint Deo servire, tribulationes et temptationes eos insequuntur. Ideo Ecci. II.: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore Domini, et praepara animam tuam ad temptationem. 17 Item II. ad Timo. III.: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur. 18 Exemplum claret in sancto Laurentio et omnibus martyribus ac sanctis aliis. Bernardus: O homo, disce pati, quia per hanc viam intravit caelum Christus et omnes sancti eius. Erras, erras, si aliam viam quaeris. (E)
Circa secundum principale de constantia fortitudinis quaeritur, utrum homo solo libero arbitrio sine gratia Dei possit stare in tribulatione vel temptationi resistere. Ratio quaestionis, quia pro et contra sunt auctoritates. Nam Ecci. XV. dicitur: Ante hominem vita et mors, bonum et malum, quod placuerit, dabitur ei. 19 Item Gregorius in Moralibus et etiam Hieronymus dicit: Debilis est hostis, non potest vincere, nisi volentem. In contrarium autem est, quia in Oratione Dominica petimus Deum dicentes: Et ne nos inducas in temptationem. Ubi Cyprianus dicit: Nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia et misericordia tutus est. Ad hoc ergo respondet Bonaventura super II. dist. XXVIII., quod aliqui dixerunt, quod homo per liberum arbitrium absque munere gratiae Dei possit resistere omni temptationi propria virtute. Alii autem dixerunt, quod propria virtute nulli temptationi potest resistere. Sed primum est falsum et contra Scripturam, et pertinet ad errorem Pelagii. Nam Sap. VIII. scribitur: Scio, quod aliter non possum esse continens, nisi Deus det, 20 ergo temptationi luxuriae resistere homo non potest per continentiam, nisi gratiae Dei dono. Item secundum dictum est valde durum, cum liberum arbitrium naturale habeat iudicatorium quendam instinctum remurmurantem contra malum, nec etiam sit in malo confirmatum. Idcirco media via inter haec tenenda est pro responsione, videlicet quod liberum arbitrium sine gratia Dei nec potest omni temptationi resistere, nec necesse habet omni temptationi succumbere, quod enim non potest sine gratia Dei temptationi resistere, hoc est propter suam instabilitatem et infirmitatem ex peccato provenientem, iuxta illud Thren. I.: Peccatum peccavit Ierusalem, propterea instabilis facta est. 21 Hinc etiam Glossa super Thren. III. dicit: Non potest homo diu durare contra insultus diaboli, nisi misericordia Dei adiuvetur. Unde si uni resistit temptationi, non tamen omnibus, nisi per divinum auxilium, sicut ponitur exemplum in foraminibus navis, per quae aqua ingreditur, et si unum obstruatur, aliunde influit, scilicet unde nec putatur. Unde quamvis propria virtute homo possit quandoque uni vel pluribus temptationibus resistere, numquam tamen potest evitare, quin in aliquam temptationem incidat, nisi adiuvetur gratia Dei, et hoc propter instabilitatem et infirmitatem suam, cum sit obtenebratus ignorantia et alligatus carnis concupiscentia. Haec secundum Bonaventuram, concordantem Richardum. (F)
Notandum est autem, quod quattuor sunt praecipue considerationes, quae multum iuvant et valent ad stabiliendum in Deo animas in tribulatione vel quacumque temptatione, ut sint patientes, et non peccent:
· Prima est consideratio infernalis supplicii
· Secunda consideratio caelestis praemii
· Tertia consideratio utilis commodi
· Quarta consideratio passionis Christi
Prima consideratio infernalis supplicii, quia omnis tribulatio et amaritudo praesentis saeculi est respectu futurae tribulationis et poenae infernalis transitoria et momentanea, illa autem sempiterna. Item ista est peccatorum purgativa, illa autem cruciata, sed in nullo expiativa. Item ista est meritoria vitae aeternae, illa autem detentiva in demerito poenae aeternae. Sed quoniam secundum Philosophum III. Topicorum: Inter duo mala minus malum est eligendum, ergo magis debet eligi et diligi praesens tribulatio, quam futura. Bernardus: Melior – ait – est modica amaritudo in faucibus, quam aeternum tormentum in visceribus.
Secunda consideratio caelestis praemii. Gregorius: Consideratio praemii minuit vim flagelli. Nam parvus labor, sed praemium ineffabile.
Tertia consideratio utilis boni. Nam praesens tribulatio si patienter sufferatur, maxima bona confert. Primum est assecuratio, scilicet in Dei iudicio. Nahum I.: Non consurgit duplex tribulatio, nec punit Deus bis in idipsum. 22 Secundum est beatificatio. Iac. I.: Beatus vir, qui suffert temptationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. 23 Item Matt. V.: Beati estis, cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum etc. 24 Tertium conformatio, scilicet ad Christum. Ioh. XV.: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur. 25 Quartum divina dilectio. Apocal. III.: Ego quos amo, arguo etc. 26 Quintum expiatio, scilicet peccatorum. Sextum fructificatio, scilicet meritorum. Septimum glorificatio, scilicet praemiorum. Unde Gregorius: Maioris est meriti (et sic praemii) adversa patienter tolerare, quam bonis operibus insudare. Item Haymo super Apoca.: Opera et labores communia sunt bonis et malis. Patientia autem vera singulare munus est electorum. Bernardus: Sine patientia non sunt ponderanda merita.
Quarta consideratio passionis Christi. Bernardus: Fidelis miles et servus non sentit propria, cum regis sui intuetur vulnera. Gregorius: Si passio Christi ad memoriam revocetur, nil tam durum, quod non aequo animo toleretur. Haec consideravit beatus Laurentius, et sic dulcia sibi reddebantur in Christi amore omnia tormenta et mors ipsa. O ergo Christiane, in omni tribulatione et anxietate haec pensa animo, haec cogita, et dulcescit tibi omnis labor et tribulatio in Christo. (G)
Circa tertium de felicitate praecelsa beati Laurentii pro conclusionis documento accipiamus, quod beatus Laurentius in regno caelesti inter caeteros martyres Christi praefulget felicitate quadruplici.
Prima quia tenet martyrii primatum. Nam secundum quod dicit Iacobus de Voragine in Legenda: Beatus Laurentius post beatum Stephanum inter caeteros martyres primatum tenere dicitur ob certas causas. Primo propter passionis locum, eo quod Romae, quae est caput mundi, et ubi est sedes apostolica, passus est. Secundo propter praedicationis officium, quod diligenter implevit. Tertio propter laudabilem elemosynarum distributionem in pauperes. Has rationes ponit Wilhelmus Autissiodorensis. Quarto propter eius martyrii sollemnitatem in Ecclesia per totum orbem. Nam propter excellentiam martyrii eius Ecclesia inter omnes speciali sollemnitate celebrat, vigilia, octava quoque et versiculis antiphonarum, quod non facit aliis. Et multi sancti doctores in suis sermonibus eius passionem approbant et praecommendant.
Secunda felicitas, quod ipse habet thronum Seraphicum, eo quod ardebat amore Seraphico, ut ardentissime desideraret mori pro Christo. Unde cum beatus Sixtus duceretur ad martyrium, ipse Laurentius anxius desiderio accurrens post illum clamavit dicens: „Nolo me derelinquere, pater sancte.” Et tanto amore arsit, ut flammarum non sentiret incendium, ut ait Ambrosius. Seraphim namque ardentes, scilicet in Dei amore, dicuntur secundum Dionysium de angelica hierarchia. Dicit autem Gregorius in homilia: Accesserunt ad Iesum publicani etc., quod omnes in sortem angelorum per conversationis similitudinem deputantur, ergo sequitur, quod beatus Laurentius propter charitatis ardorem inter Seraphim sit inthronizatus.
Tertia felicitas, quia habet coronam aureolarum. Habet namque aureolam doctorum propter praedicationem, habet etiam aureolam virginum, quia virgo fuit, habet et martyrium. Et sic patet.
Quarta quia habet gloriam Christiformem et triumphum. Primo quidem quoad animam, quia sicut Christus in passione sua acerbissima nihilominus in animae superiori parte habuit summam dulcedinem in Deo, sic Laurentius mira suavitate in sua passione consolabatur. Unde Ambrosius: Beatus Laurentius sentire ignium tormenta non poterat, qui in sensibus refrigerium Paradisi possidebat. Secundo quoad corpus, quia sicut Christus per omnes et singulos artus passus est acerbissimos dolores, sic Laurentius toto corpore laceratus, tortus et assatus est, et ideo post resurrectionem toto corpore miro decore per omnes cicatrices refulgebit, ut dicit Augustinus De civitate Dei, scilicet quod martyrum cicatrices remanebunt post resurrectionem ad maiorem gloriae decorem et fulgorem. O ergo quanta ibi est et erit gloria beati Laurentii, quis explicare vel mente cogitare sufficit? O carissimi, imitemur martyres Christi, ut parati simus pati omnia mala, antequam peccato consentiamus, ut sic tandem cum Christo et sanctis eius regnare valeamus, quod nobis praestet meritis beati Laurentii martyris ipse Christus, qui vivit et regnat in saecula. Amen.


1 Ps 16,3
2 Sap 3,5
3 Dt 8,1-2
4 Dt 13,3
5 Mt 19,17
6 Prv 21,6-7
7 Ecl 5,9
8 Prv 13,8
9 Lc 12,33
10 Ps 15,4
11 Sir 17,24-27
12 Sir 18,20
13 Ex 7-12
14 Sir 2,16
15 II Cor 12,9-10
16 Idt 8,23
17 Sir 2,1
18 II Tim 3,12
19 Sir 15,18
20 Sap 8,21
21 Lam 1,8
22 Na 1,9; 1,12
23 Iac 1,12
24 Mt 5,11
25 Ioh 15,20
26 Apc 3,19