[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XLII.]

Item de transfiguratione Domini
Sermo I., videlicet de causa eius et significatione caelestis felicitatis

Assumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem, et duxit illos in montem excelsum seorsum. 1
Item melius thema:
Transfiguratus est Iesus ante eos etc. Mat. XVII. 2 et in evangelio hodiernae sollemnitatis. (A)

Si diligenter pensamus, carissimi, merito haec dies summa devotione est celebranda. Primo quidem propter factae rei et miraculi magnitudinem, quia hodie memoria agitur permaximi miraculi, quo vera Christi deitas est manifestata. Ad cuius testimonium tota Trinitas apparuit mirabiliter, scilicet Deus Pater in voce repraesentante, qua dixit: Hic est Filius meus dilectus etc.
3 Filius Dei in carne ipsa, refulgente gloria resurrectionis futurae, et Spiritus Sanctus in nube lucida, quibus fides catholica maxime est confirmata. Sicut ergo decet servos sollemnizare in magnis triumphis regis, sic nos, servos Christi convenit gaudere pro tali sollemnitate Dei nostri et apparitione pro nostra salute. Secundo propter futurae gloriae spem, quae nobis ex hoc praestatur. Voluit enim Christus ostendere suae gloriae maiestatem hominibus, ut spem habeamus, quia ad eam sublevabit, si eidem fideliter servierimus. De hac Phil. III. dicit Apostolus et hodie canit Ecclesia: Salvatorem – inquit – exspectamus, Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. 4 Tertio propter indulgentiarum consecutionem, quia Callixtus papa pro huius festi celebritate officio instituto concessit interessentibus vesperis, matutino et missae pro qualibet centum, pro aliis autem singulis horis XL dierum indulgentias, ut patet in bulla. Ex quo itaque hodie sollemnizatur sacratissimae transfigurationis Christi festum, merito verba praedicta assumpsimus ad eius honorem pro themate, scilicet assumpsit Iesus Petrum etc. Quapropter de ipsa Domini transfiguratione tria mysteria declarabimus in hoc sermone.
· Primum dicitur causalitatis
· Secundum dicitur exemplaritatis
· Tertium dicitur dulcorositatis (B)
Circa primum inquirendum est: Cur Christus voluit transfigurari coram discipulis? Ad quod secundum doctores respondetur per plurimas rationes:
· Prima ratio ex parte ipsius Dei
· Secunda ratio ex parte verae fidei
· Tertia ratio ex parte unionis verbi
· Quarta ratio ex parte discipulorum Christi
· Quinta ratio ex parte nostri
Prima ratio ex parte Dei, videlicet quod in Deo manifestaretur trinitas personarum, nam secundum quod sanctus doctor Thomas II. II. q. II. ar. VI. dicit: Ante Christi adventum fides Sanctae Trinitatis erat occulta et in mysterio abscondita vel implicite credita in fide maiorum, sed adveniente Christo per ipsum est manifestata ac per apostolos toti mundo praedicata. Unde Mat. ultimo ait Christus discipulis: Euntes docete omnes gentes baptisantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
5 Ut ergo ipsa Sancta Trinitas manifestius appareret in Deo, voluit Christus sic transfigurari, quatenus Deus Pater apparens in voce testimonium ferret Christo dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo etc. Ipse quoque Christus, Dei Filius naturaliter appareret in gloria divinae maiestatis, et Spiritus Sanctus in nube lucida Christum obumbrante. Ad id nota, quod secundum Scotum in q. super Prologo Sententiarum posset obici etiam ipsi Antichristo sic: Si tamen es deus, ut dicis, fac me videre divinae essentiae claritatem aperte, et sic convinceretur, quia hoc facere nulla creatura potest. Itaque Christus voluit gloriam resurrectionis suae ostendere pro testimonio veritatis, ut sic confunderet omnes falsos christos et Antichristum et Machometum. Proinde Petrus II. canonica I. dicit: Non indoctas fabulas secuti. 6 Lyra: Sicut sequuntur poetae et doctores falsi, puta Machometus et consimiles, notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem, scilicet praedicando et in eius nomine miracula faciendo, et praescientiam, scilicet divinam, qua novit omnia, sed specula facti illius magnitudinis, id est magnificae transfigurationis. Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, id est testimonium honoris et gloriae divinae, a quo Deo Patre nulla falsitas potest esse. Nam impossibile est Deum esse testem falsitatis, voce delapsa de caelo ad eum huiusmodi: Hic est Filius meus, scilicet naturalis et coessentialis, in quo mihi complacui, ut per eum perficiam salutem generis humani. Et hanc vocem nos audivimus, scilicet sensibiliter et intelligibiliter.
Ad idem est secunda ratio ex parte verae fidei. Nam Leo papa in homilia evangelica dicit sic: Salvator humani generis, Christus Iesus condens eam fidem, quae impios ad iustitiam et mortuos revocat ad vitam, ad hoc discipulos suos doctrinae monitis et operum miraculis imbuebat, ut idem et unigenitus Dei, et Filius hominis crederetur. Nam unum horum sine alio non proderat ad salutem. Et aequalis erat periculi Dominum Iesum Christum aut Deum tantummodo sine homine, aut sine Deo solum hominem credidisse, cum utrumque esset confitendum. Haec ille. Ad roborandum ergo hanc fidem Christus in humanitate sua veram deitatis gloriam inesse ostendit in transfiguratione coram patribus Veteris Testamenti, scilicet Moyse et Elia, ac coram tribus discipulis, nam in ore duorum aut trium hominum verum est testimonium, Ioh. VIII. 7 (C)
Notandum est autem, quod Christus in transfiguratione comprobavit omnia, quae de ipso debemus credere. Primo quidem probavit se verum Dei Filium consubstantialem in attestatione Patris dicentis: Hic est Filius meus dilectus. Secundo probavit se verum Deum humanatum, ut patuit, et omnium electorum salvatorem, cum idem Pater de eo subdit: In quo mihi complacui, scilicet ut per eum salventur homines, et ideo ipsum audite, scilicet o homines, eius doctrinam sequendo. Tertio probavit se omnipotentem dominum vitae et mortis, quia secundum Augustinum De mirabilibus Sacrae Scripturae li. II. c. XIII. et XIV. ipse Moyses in vero corpore suo de sepulchro resuscitatus apparuit, iterum post hanc visionem sepulturae commendatus, ut in novissimo die, quando resurgent mortui, iterum resurgat ad aeternam gloriam, Eliam autem vivum de Paradiso adduxit. Quarto probavit se iustum iudicem omnium et remuneratorem secundum merita, videlicet cum unicuique locum suum retribuit, scilicet Eliae Paradisum, unde venerat, Moysi limbum, et discipulis praesentem vitam. Quinto probavit suam veram passionem et resurrectionem, ac alia ad id sequentia mysteria, quia cum Moyse et Elia loquebantur de excessu, quem completurus erat, ut patet Lu. IX.
8
Tertia ratio ex parte unionis verbi, scilicet divini, secundum enim Alexandrum de Hales III. parte q. XXII. ar. IV.: In anima Christi eo quod fuit unita verbo divino sive divinitati, fuit gloria inextimabilis claritatis. Sicut exempli gratia: Si cristallus uniretur soli, maximam in se reciperet claritatem, ita anima Christi deitati unita, sed haec gloria fuit secundum partem superiorem rationis, et non secundum vim inferiorem, immo secundum partem inferiorem inerat sibi passibilitas et miseria et ea, quae vitant gloriam, sed secundum vim superiorem erat plena gloria, et ista gloria non fuit alterius generis ab illa, quam post resurrectionem habuit redundantem in partem inferiorem et in corpus. Propterea dicit Augustinus, quod Christus ab instanti conceptionis fuit viator et comprehensor simul. Fuit enim comprehensor secundum partem superiorem animae rationalis, quia fuit beatificata ex unione ad verbum divinum, et ab instanti creationis non minus clare vidit divinam essentiam, quam post resurrectionem vel ascensionem, sed aeque. Verumtamen ista beatitudo gloriae non redundabat tunc in vires inferiores vel in corpus, ut esset passibilis et mortalis pro nostra salute, et sic fuit viator secundum vim inferiorem et corpus vel sensualitatem. In transfiguratione ergo Christus voluit, ut illa sua interna beatitudo et gloria animae redundaret ad tempus in suum corpus, et sic monstraret se vere beatum secundum superiorem animae partem et ex unione, scilicet ad divinum verbum, et ut patesceret ipsum esse verum Deum et hominem. (D)
Unde tu, o homo simplex, si quaeras, quali pulchritudine vel formositate fulgebat Christus in vita, respondet Orosius super Canticum dicens scilicet, quod Christus fulgebat duplici pulchritudine. Una secundum divinitatem, quae est ipsa pulchritudo, a qua pulchra sunt omnia, quae pulchra sunt. Alia secundum humanitatem, quae fuit speciosus forma prae filiis hominum, qui – inquit – naturaliter sic semper gloriosus fuit, ut in monte apparuit, quando ut sol resplenduit. Sed quia mortalis visus claritatem vultus eius videre non potuit, sub velamine carnis latuit, sicut facies Moysi ex colloquio Dei tam pulchra fuit et cornuta, eo quod radios quasi sol emittebat, ut populus in eum intendere non posset, ideo velamen ante se positum habuit. Haec Orosius. Et sic patet.
Quarta ratio ex parte discipulorum Christi, ut promissum illis factum impleret. Nam ut sacra evangelica dictat historia Mat. XVI., postquam Christus Dominus praedixit discipulis suam passionem futuram in Ierusalem et mortem, ipsosque et omnes ad imitandum animavit et invitavit dicens: Qui vult venire post me, abneget seipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
9 Quod erat valde arduum, et ut magis induceret, ne terrentur morte temporali et passione transitoria, proposuit eis futurum iudicium et gehennae supplicium dicens: Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur, aut quam dabit homo commutationem pro anima sua. Filius enim hominis venturus est in gloria Patri sui, et tunc reddet unicuique secundum opera sua, 10 quibus verbis gehenna malis, et regnum bonis ac ipsum imitantibus designavit, atque ut illos certiores redderet, tunc promisit dicens: Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo, 11 ut ergo hoc promissum impleret, voluit, ut in transfiguratione videant illi tres discipuli Christum in regno suo venientem, id est apparentem et fulgentem in ea claritate gloriosa, in qua videbitur in iudicio et postea in caelesti regno ab omnibus sanctis. Haec secundum Remigium ac Chrysostomum. (E)
Quaeritur hic: Cur Christus concedens discipulis cernere, scilicet oculis gloriam regni caelestis non concessit, ut videant gehennam oculis corporeis, quod tamen bene fieri potuisset adducendo aliquam animam damnatam ex Inferno inferiori, puta Cain vel epulonem, sicut adduxit Moysen ex limbo. Et ratio quaestionis, quia tunc Christus de utroque disseruerat, scilicet et de regno, et de gehenna, ut praedictum est. Cur ergo noluit utrumque ostendere visui eorum? Ad hoc respondet Iohannes Os Aurei in homilia hodierna dicens, quod ideo, quia gehennam videre et sic per illam deterrere rudioribus atque ineptioribus necessarium est, probis vero et iam perspicacibus, quales fuerunt apostoli, satis fuit a melioribus confirmari. Item quia Christus venit per amorem attrahere peccatores potius, quam per timorem, ideo fecit sic praemium ostendendo, non poenis deterrendo. Propterea ut videmus, constituit hominem Deus inter caelum et Infernum sub terra exsistentem sic, quod aperte videat sidera caelestia, sed non videat infernalia. Alia ergo ratio huius secundum Chrysostomum, quia hoc multo magis Christum Dominum decebat, videlicet pro ostendenda sua pietate et benivolentia, qua neminem vellet perire in gehennam, sed omnes vult salvari dicente Apostolo I. Timo. II.
12, et in huius signum promptior fuit ostendere regnum, quam gehennam. O ergo peccator, vide Christi charitatem, qua vult te salvari, et hoc desiderium eius imple. Noli te perdere, sed age poenitentiam pro amore eius, qui te tantum amat. O quam durus et rudis est homo, qui solo metu gehennae et non Dei amore poenitet. Nam talis timor non est in charitate, I. Ioh. IV. 13
Quinta ratio ex parte nostri voluit Christus transfigurari, ut scilicet nos ad desiderandam gloriam caelestem toto conatu nostro inflammaret ex eius superamabilis claritatis visione, ac ineffabili maiestate, quae ibi adeo innotuit, quod ipse Petrus ex illa minima gutta visionis vel scintilla inebriatus desiderio desideranter exclamavit dicens: Domine, bonum est nos hic esse, nesciens prae spiritus ebrietate, quid diceret, Lu. IX. 14 Unde Ambrosius in homilia dicit, quod Dominus ad praemia futura virtutum erigit infirmitatem mentis humanae, et tamquam bonus magister moralis, ne quis frangatur desperatione aut taedio, per gloriae munera mulcet affectum, scilicet ostensa in transfiguratione. (F)
Ad id quaestio occurrit, quam inter philosophos legimus fore versatam, videlicet quid est illud, quod hominem fatigari non sinit. Ad hoc quidam philosophus respondet, quod lucrum. Et concordat Hieronymus dicens: Pericula maris spes lucri compensat. Item quaestio fortior adhuc est, videlicet: Quid est illud, quod omnia fatigia laboresque, immo et flagella reddit dulcia? Ad quod respondet Augustinus de verbis Domini c. IX. dicens: Omnia saevia et immania prorsus facilia et prope nulla efficit amor. Sic ergo Christus ostendit nobis gloriam caelestem, quatenus eius amore et spe lucri omnem laborem, omnem amaritudinem ac graves poenitentias sufferre animemur, et incitemur usque ad mortem pugnare contra diabolum et vitia. O ergo anima Christiana, o Christi sanguine redempta, diligenter intra te pensa, quoniam ut Augustinus dicit, nulla maior insania, nulla maior stultitia, quam pro delectatione momentanea perdere aeterna et tam indicibilia gaudia, quae habentur in visione divina et Christi Iesu praesentia gloriosissima. Expergiscere ergo paupercula, ne incurras aeterna tormenta, sed introeas in Domini tui gaudia. (G)

Circa secundum de exemplaritate salutis, ad quam docemur in Christi transfiguratione, sit pro conclusione verbum Bernardi in sermone nativitatis dicentis: Christus ascendit in montem ad transfigurandum, ut doceat nos ascendere ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, scilicet videndo eius faciem beatissimam. Pro cuius declarationem notandum, quod in sui transfiguratione voluit Christus instruere nos, qualiter videlicet ad videndum divinam faciem Christi pervenire valeamus in caelesti regno. Ad quod praecipua quinque documenta exemplariter ostendit:
Primo documentum sive exemplum poenitentiae verae et eius actionis in eo, quod assumpsit ad transfigurationis visionem hos discipulos, videlicet Petrum, Iacobum et Iohannem. Nam secundum Hieronymum Petrus interpretatur ’agnoscens’, scilicet seipsum, et ideo per eum significatur vera contritio et recognitio peccatorum. Iacobus interpretatur ’supplantator’, et sic significat confessionem, in qua supplantatur diabolus et ipsa hominis malitia, cum detegitur peccatum coram sacerdote. Iohannes interpretatur ’gratia’ vel in quo est gratia, et ideo significat operosam gratiam satisfactionis pro culpis. Sic ergo Christus docuit in exemplo, quod quicumque vult videre faciem eius in gloria, debet vere conteri et confiteri ac satisfacere, et sic poenitere. Unde ipse ait Mat. III.: Poenitentiam agite, appropinquabit regnum caelorum.
15
Secundo exemplum contemptus mundanae delectationis in eo, quod scilicet duxit eos in monte excelsum seorsum, et ibi transfiguratus est, non in valle, in quo docemur separari ab amore mundi profundi in vitiis. I. Ioh II.: Si quis diligit mundum, id est delectabilia et vitia huius mundi, non est charitas Patris in eo. 16 Hinc Ambrosius De fuga saeculi dicit: Qui salvus esse vult, spernat mundum, fugiat hunc mundum, ascendat, quaerat verbum apud Deum, id est Christum. Haec ille.
Tertio exemplum devotae orationis in eo, quod tunc Christus oravit, et dum oraret, facta est species vultus eius altera et vestitus refulgens, Lu. IX. 17 Unde Augustinus: Ille Deum videt, qui bene studet, bene vivit, bene orat. Lu. XI.: Petite, et dabitur vobis. 18
Quarto exemplum observantiae praeceptorum divinae legis in eo, quod voluit Moysen legislatorem et Eliam, legem iustitiae zelantem adesse in maiestate transfigurationis, ut doceret non nisi per praeceptorum observantiam promereri beatam visionem faciei, Matth. XIX.: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. 19
Quinto exemplum compassivae meditationis charitatis Christi et passionis et mortis in eo, quod tunc Moyses et Elias loquebantur cum Iesu, et dicebant excessum eius. Lyra: id est passionem eius, quae excessivae fuit charitatis. Unde qui vult videre Christi faciem gloriosam in caelo, debet eius passionem crebrius recogitare cum gratiarumactione et compassione. Ro. VIII.: Si compatimur, simul et glorificamur. 20 Chrysostomus super Matth.: Omnis salus hominis in Christi cruce posita est. O ergo homo Christiane, disce haec praedicta observare, si vis Christi faciem desiderabilem in gloria videre perpetuo. (H)
Circa tertium principale de dulcore visionis gloriae Christi in transfiguratione quaeritur, utrum discipuli in transfiguratione viderint Christi divinitatem, scilicet experiendo eius dulcedinem secundum patriae beatitudinem. Ratio quaestionis est, quia scribitur Exo. XXXIII.: Non videbit me homo, et vivet.
21 Et Ioh. I.: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris. 22 Ergo non potuit ab illis videri deitas Christi. Quomodo ergo dicitur, quod viderunt maiestatem Christi, et in illa maiestate cognoverunt Moysen et Eliam adesse. Respondetur secundum Lyram: Ad huius – inquit – evidentiam notandum, quod beatitudo essentialiter consistit in aspectu claro ipsius divinitatis et perfecta eius fruitione. Accidentaliter autem consistit in conspectu humanitatis Christi et delectatione vel dulcedine consequente, per quam, scilicet humanitatem Christi, sicut per instrumentum coniunctum divinitati sunt sancti adducti ad gloriam. Isti autem apostoli, qui admissi fuerunt ad videndum transfigurationem Christi, non viderunt ipsius divinitatem, sicut Paulus in raptu, sed tantum eius humanitatem in forma gloriosa. Haec Lyra. Unde Leo papa: Illam – inquit – ipsius deitatis ineffabilem et inaccessibilem visionem, quae in aeternam vitam mundis corde servatur, nullo modo adhuc mortali carne circumdati intueri poterant et videre. Splendor tamen faciei eius significat claritatem divinitatis, fulgor vero vestium claritatem humanitatis eius. Ratio praedictorum est, quia ut Gregorius in homilia ait, quamdiu sic mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam naturae suae speciem non potest, sicut etiam auctoritates in ratione sonant praedictae, quamvis autem ex gratia speciali aliquibus concessum sit videre divinam essentiam in hac vita, ut probat Augustinus ad Paulinam de videndo Deum dicens Moysi et Paulo in raptu fore concessum, hoc tamen sancti doctores concorditer dicunt, quod talis visio in vita praesenti non est concessa alicui utenti sensibus exterioribus, nisi homini Christo. Unde et Paulus in raptu a sensibus abstractus vidit divinam essentiam. Isti autem apostoli in transfiguratione non fuerunt rapti, sed utebantur sensibus, ergo patet, quod divinitatem Christi non viderunt. (I)
Tamen videntes eius humanitatis gloriam ineffabilem dulcedinem hauserunt in ista transfiguratione ex quinque partibus, sicut et beati in caelo ex istis quinque haurient ineffabilem dulcedinem. Ista enim visio gloriae Christi in transfiguratione significavit beatam visionem in patria. Primam dulcedinem haurient beati in clara visione Trinitatis, scilicet Patris et Filii et Spiritus Sancti, qualiter tres personae procedentes unus Deus sunt. In huius signum in transfiguratione apparuit Pater et Filius et Spiritus Sanctus in subiectis creaturis, ut supra patuit. Et de hac revelatione illi tres discipuli fuerunt multum consolati in anima, adeo quod voluissent ibi perpetuo remanere, ut dicit Lyra. Secundam dulcedinem habebunt beati in visione Christi et eius gloriosae humanitatis. Ioh. X.: Ingrediuntur et egrediuntur et utrobique pascua inveniuntur.
23 Ingrediuntur scilicet ad contemplationem deitatis, et egrediuntur ad contemplationem humanitatis. Beda: O quanta felicitas visioni deitatis inter angelos adesse perpetuo, si tantum transformata Christi humanitas ad punctum visa delectavit, ut Petrus dixerit: Domine, bonum est nos hic esse etc. Tertiam dulcedinem habebunt ex consortio sanctorum, scilicet patriae caelestis. Remigius: Visa – inquit – Domini maiestate et duorum servorum, scilicet Moysi et Eliae, Petrus adeo delectatus est, ut cuncta temporalia oblivioni traderet, et ibi in perpetuum manere vellet, quanta ergo erit suavitas videre regem in decore suo et interesse choris sanctorum omnium, scilicet Virginis Mariae et apostolorum. Haec ille. Quartam dulcedinem habebunt ex plenitudine omnis boni desiderabilis et eius satietatis. Ps.: Satiabor cum apparuerit gloria tua. 24 Et ob hoc Petrus omnia alia fastidiens illud solum bonum sibi sufficere dixit: Domine, bonum est nos hic esse. Quintam habebunt ex securitate perpetuitatis, quae significantur per tabernacula ad manendum ibidem perpetuo, quod Petrus desideravit secundum Rabanum. O ergo carissimi, laboremus, ut perveniamus ad caelestem dulcedinem beatitudinis, ubi iucundemur in Christo sine fine.


1 Mt 17,1
2 Mt 17,2
3 Mt 17,5
4 Phil 3,20-21
5 Mt 28,19
6 Cf. II Pt 1,16
7 Ioh 8,17; cf. Dt 17,6; 19,15
8 Lc 9,31
9 Mt 16,24
10 Mt 16,26-27
11 Mt 16,28
12 I Tim 2,4
13 I Io 4,18
14 Lc 9,33
15 Mt 3,2
16 I Io 2,15
17 Lc 9,29
18 Lc 11,9
19 Mt 19,17
20 Rm 8,17
21 Ex 33,20
22 Ioh 1,17
23 Ioh 10,9
24 Ps 16,15