[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XXXIX.]

Sequitur de sancta Martha sermo cum legenda

Diligebat Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum. Ioh. XI. 1 (A)

Christus volens ostendere, quantum diligeret hospitari in corde humano per gratiam, voluit hospitari saepius apud Martham, qui tamen in nativitate sua noluit habere hospitium, nec etiam voluit in morte habere, nec in vita proprium domicilium. Unde in alieno stabulo fuit natus, in aliena domo conversatus et in alieno sepulchro sepultus, propter quod dixit Matthaei VIII.: Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. 2 Licet itaque corporale hospitium proprium noluerit habere, spirituale tamen, id est cor nostrum tantum desiderat, ut etiam ostiatim illud semper quaerat die ac nocte, dicens Apoc. III.: Ego sto ad ostium et pulso, si quis audierit vocem meam, et aperuerit ianuam, intrabo, et cenabo cum illo. 3 Ut ergo hoc in mysterio etiam exemplo actionis edoceret, diligebat Martham et Magdalenam et Lazarum, eo quod frequenter hospitabatur apud illos. Ad honorem ergo scilicet beatae Marthae convenienter haec verba assumuntur. Iuxta quae tria mysteria notabimus pro hoc sermone:
· Primum de familiari Iesu dilectione, ibi: diligebat Iesus
· Secundum de hospitali eius susceptione, scilicet a Martha etc.
· Tertium de privilegiali sublimatione, qua dilexit Christus Martham (B)
Circa primum de Iesu dilectione, scilicet erga Martham, Magdalenam et Lazarum beatus Augustinus in homilia super hoc passu evangelico movet quaestionem talem dicens sic: Quomodo per Lazarum peccator significatur, et a Domino sic amabatur? Et respondendo subdit: Audiat, scilicet qui haec quaerit, eum, id est Christum dicentem: Non veni vocare iustos, sed peccatores. Si enim Dominus peccatores non amaret, de caelo ad terram non descenderet. Haec ille.
Quaeritur ergo, utrum Deus aliquo modo diligat et vero amore homines peccatores. Nam videtur, quod sic, quia scribitur Sap. X.: Diligis omnia, Domine, et nihil odisti eorum, quae fecisti. 4 Item omnia exoptant summum bonum, secundum quod dicit Boethius et Dionysius. Sed tunc dicitur Deus diligere creaturam aliquam, quando ad se convertit illam per dilectionem, magis enim diligere dicitur effectu, quam affectu. Prover. VIII.: Ego enim – ait – diligentes me diligo. 5 Ergo videtur, quod Deus diligat peccatores. Sed in contrarium est, quia scribitur Ecci. XII.: Altissimus odio habet peccatores. 6 Et Sap. XIV.: Abominabilis est Deo impius et impietas eius. 7
Ad haec respondetur secundum Bonaventuram super III. dist. XXX. II. q. II. dicens: Notandum – inquit –, quod Deus non dicitur creaturam diligere ratione affectionis Dei, sed ratione communicationis alicuius boni, ita quod dilectio Dei dicitur potius dilectio effectus, quam affectus. Communicatio autem bonitatis attenditur in duplici genere effectus, videlicet in effectibus naturae, et haec est omnibus communis et generalis, et secundum hanc dicitur Deus diligere omnem creaturam, et bonos, et malos homines, quia vult omnibus esse naturae, et eos conservat, et solem suum oriri facit super bonos et malos, Matt. V. 8 Et sic intelligendae sunt auctoritates praescriptae, scilicet Diligis omnia etc. Secundum hoc etiam Deus dedit naturalem affectum creaturis, ut omnia summum bonum exoptent naturaliter, ut est argutum supra, quamvis non gratuite exoptent omnes. Alio modo attenditur communicatio bonitatis in effectibus gratiae, quae est specialis, et quantum ad istum effectum quosdam Deus diligit, puta: bonos, quia in se habent a Deo effectum gratiae gratumfacientis. Malos autem, qui habent in se defectum culpae vel poenae infernalis, odit et punit, quia non habent in se gratiam, nec volunt, sed culpam. Et sic intelligendae sunt auctoritates in contrarium factae, quia Deus odit peccatores, quoad culpam, sed quantum ad naturam, diligit. Nam beneficia specialia gratiae, scilicet gratumfacientis peccatoribus subtrahit, et poenis obligatos facit, beneficia tamen generalia vel communia eis largitur, scilicet esse, vivere, intelligere, sanitatem, diei lumen et huiusmodi. Quae quidem beneficia eis confert, ut se agnoscerent et boni fierent. (C)
Pro quo notandum, quod bonus Deus quinque genera beneficiorum ex immensa sua charitate exhibet generaliter omnibus peccatoribus, ut boni fiant, et haec nulli de se negat.
Primum beneficium angelicae custoditionis, quam etiam infidelibus et obstinatis exhibet ab ortu nativitatis, ne in tot malis peccent, quot peccarent, si non custodirentur. Unde Ps.: Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te etc. 9
Secundum beneficium benignae tolerationis et exspectationis. Isa. XXX.: Propterea exspectat vos Dominus, ut misereatur vestri. 10 Sed vae, si non convertuntur, quia ut ait Ps.: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibravit. 11 Gregorius: Quos Deus diutius exspectat, illos non conversos durius damnat.
Tertium est continue pulsationis, scilicet per inspirationes, ut convertantur. Apoca. III.: Ego sto ad ostium, et pulso etc. 12 Aliquando autem pulsat comminando de poenis inferni. Aliquando deterrendo de morte temporali. Aliquando alliciendo per beneficia naturae, fortunae et gratiae, scilicet passionis Christi et redemptionis, quam pro toto mundo sustinuit. Aliquando per Scripturas. Aliquando per flagella huius miseriae, et multis aliis modis, immo per omnes creaturas, unde Augustinus li. Soliloquiorum dicit: Caelum et terra et omnia, quae in eis sunt, dicunt mihi, ut amem te, Domine, nec cessant clamare omnibus, ut sint inexcusabiles. Haec ille.
Quartum est dignativae sustentationis, scilicet in vita, victu et amictu, aliisque ad haec pertinentibus. Cum enim ut Augustinus dicit: Peccator non est dignus pane, quo vescitur, mirum est, quod Deus peccatoribus sic providet in omnibus, et solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos etc., ut patuit. Et quod maius est, dat quibusdam honores et dignitates et alia communia beneficia prosperitatum in maxima abundantia, cum sint impii, et quotidie Deum offendant. Bernardus: O clementissima circa filios Adam divinae recordatio pietatis, quae sua beneficia largiri non desinit, non solum ubi nullum invenit meritum, sed plerumque ubi totum videt contrarium. Haec ille, et sic patet.
Quintum est expiationis culpae in actu verae conversionis. Ezech. XVIII.: Quacumque hora ingemuerit peccator, amplius non recordabor etc. 13 O ergo mira charitas! O ineffabilis Dei pietas erga peccatores poenitentes! Sed vae, vae, vae impoenitentibus. Unde Rom. II.: An ignoras, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit secundum duritiam tuam, et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddit unicuique secundum opera sua. 14 Unde Christus dilexit Lazarum, sicut dicit thema, et Martham ac Magdalenam pro significatione triplicis status, quia apud istos tres status hominum hospitatur Christus in praesenti per gratiam et in futuro per gloriam. Primo per Lazarum significatur status poenitentium et resurgentium a peccatis, sicut et Lazarus resurrexit a mortuis. Secundo per Martham Christo et discipulis et pauperibus ministrantem significatur status activorum, qui se exercent in operibus pietatis. Tertio per Magdalenam status contemplativorum significatur, qui delectantur in dulcedine verbi Christi. (D)
Circa secundum de hospitatione Christi sit pro conclusione, quod omnes fideles animae exemplo beatae Marthae debent Christum hospitare spirituali simul et corporali domate, declaratur quintupliciter:
· Primo ex auctoritatibus
· Secundo ex rationibus
· Tertio exemplis et similitudinibus
· Quarto ex hospitandi conditionibus
· Quinto ex hospitalitatis fructibus
Primo auctoritatibus. Nam in Scripturis legitur, quod Christus duobus modis hospitandus est apud homines, sicut et apud Martham est his modis hospitatus. Primo quidem in domo spirituali, id est in corde vel anima nostra, in quo summe delectatur morari per gratiam. Prover. VIII.: Deliciae meae esse cum filiis hominum. 15 Et in hanc domum suscipitur per praeceptorum observantiam et charitatem veram. Ioh. XIV.: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diligit eum, et ad eum veniemus, et mansionem etc. 16 Secundo in domo corporali vel materiali est hospitandus Christus, in persona scilicet pauperis. Mat. X.: Qui recipit vos, me recipit. 17 Et XXV.: Hospes eram, et collegistis me. 18 Et infra: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. 19 Ideo Augustinus Contra haereses: Discite, Christiani, sine distinctione exhibere hospitalitatem, ne forte cui domum clauseritis, et humanitatem negaveritis, ipse sit Christus. Hinc et I. Pe. IV.: Hospitales invicem sine murmuratione estote. 20 Item ad Heb. XIII.: Hospitalitatem sectantes nolite oblivisci. 21 Nimirum hospitalitas pertinet ad omnes Christianos hospitia habentes, ut dicit Ambrosius XXXII. q. VII. c. „Offerebat”. Signanter tamen pertinet ad sacerdotes et cleros, ut patet dist. XLII. „Hospitalem”. Item Hieronymus XVI. q. II.: Quoniam – inquit – quidquid habent clerici, pauperum est, et domus illorum omnibus debent esse communes, susceptione peregrinorum et hospitum invigilare debent. Haec ille. (E)
Secundo rationibus declaratur conclusio. Et potissima quidem ratio exhortans nos ad hospitalitatem est, quia omnes hospites sumus in hac vita, Heb. XIII.: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. 22 Unde Augustinus de verbis Domini sermo XXXII. dicit: Unusquisque in domo sua hic hospes est. Nam si non esset hospes, non inde transiret, si transiturus es, velis-nolis hospes es. Si dimittit domum illam filiis, hospitibus dimittit. Neque etenim tabernarius vellet, quod rediret hospes, et reciperet, quod dimisit, sic nec filii tui desiderant reditum tuum post obitum. Etiam sicut tabernarius usque ad ostium conducit vel comitatur hospitem, et tandem dimittit et obliviscitur, sic propinqui usque ad fossam tantummodo sepulturae conducunt, et postea periit memoria eorum cum sonitu, ut dicit Ps. 23 Idcirco omnes debemus esse hospitales, ut per hoc hospitium a Deo promereamur aeternum. Bernardus: O anima, domum habes luteam et cito casuram (id est corpus de luto factum), et nisi tibi provideris de futura, remanebis imbribus et procellis exposita. Augustinus Contra haereses: Praebe tectum, accipe caelum. Aliae plures rationes ad id patebunt infra ex utilitate hospitalitatis.
Tertio exemplis et similitudinibus. Nam videmus apud homines, quod libenter suscipiuntur haec tria genera: Primo quidem domini propter honorem et dignitatem. Secundo amici et consanguinei propter amorositatem. Tertio benefici propter utilitatem. Haec omnia concurrunt in Christo et eius pauperibus. Christus namque est dominus omnium et rex regum, Apoc. XIX. 24 Ipse etiam est nobis carissimus amicus, adeo quod sicut Bernardus ait: Puto, quod iam me non potest spernere Christus, quia os est de ossibus meis, et caro de carne mea. Ipse etiam multa beneficia nobis praestitit, et praestare non desinit, ac plura, scilicet in caelo repromittit. Debemus ergo libentissime suscipere Christum in paupere vel peregrino. Unde Gregorius: Quod iacenti pauperi in terra porrigis, regnanti in caelo tribuis, iuxta illud Math. XXV.: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. 25 Item Augustinus De disciplina Christiana dicit: Christus petit in paupere, dicit tibi Christus: Da mihi de eo, quod dedi tibi, de meo peto, et mihi non donas, da, et reddo, habuisti me largitorem, facito debitorem. Haec ille. Plura exempla ad idem infra subsequuntur. (F)
Quarto ex conditionibus hospitandi. Nam si quaeritur, qualiter debeamus pauperes hospitari, id docet nos Scriptura in exemplo Abrahae et Lot, qui per hospitalitatem angelos suscipere meruerunt, ut legitur Gen. XVIII. et XIX. Videlicet quod primo debemus humiliter invitare, sicut fecit Abraham videns tres angelos, et in terram procidit dicens: Si inveni gratiam, ne transeas, Domine, servum tuum. Secundo dulciter introducere, I. Cor. IX.: Hilarem datorem diligit Deus. 26 Sic fecit Abraham et Lot. Tertio necessaria ministrare, scilicet aquam pedibus, si indigent, vel manibus ad lavandum, et lectum quieti, ac cibum et potum. Unde Abraham ait: Afferam pauxillum aquae, et laventur pedes vestri, et requiescite sub arbore, ponamque bucellam panis, 27 quo omnis cibus intelligitur. Quarto a perturbantibus defendere, sicut fecit Lot. Unde XXXIII. q. VII. „Offerebat” Bartholomaeus Brixiensis in glossa dicit: Hospes tenetur hospitem defendere, unde et lex dat actionem contra cum. ff. nautae caupo stabu. L. I. in principio. (G)
Quinto ex fructibus. Nam si quaeritur, quales fructus et utilitates conferat homini hospitalitas, respondetur ex Scripturis, quod prima utilitas est, quia a malis salvat, patet de Rahab, quae nuncios recepit hospitio, et salvata est ab interemptione cum omni domo sua, Iosue II. Item de Lot. Unde Origenes super Genesin li. V. dicit: Audite haec, qui peregrinis domos clauditis. Lot in Sodomis habitavit, alia eius bona gesta non legimus, quam quod angelos hospitavit, et incendia ignis evasit, clausas autem domos hospitibus ignis et sulphur accendit. Haec ille.
Secunda utilitas, quia bona temporalia multiplicat, ut patet de vidua, quae suscepit Eliam, cui non defecit farina et oleum, III. Regum VII.
Tertia, quia gratiam et merita augmentat, ut patet de Zachaeo, Martha, Magdalena, qui Christum susceperunt. Unde Matth. X.: Qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti recipiet. 28 Ubi Chrysostomus dicit: Qualem habet, qui peregrinatur propter Deum, talem habet, qui suscipit peregrinantem, et fiunt ambo aequales, qui propter Deum refrigerat, et qui propter Deum laborat, et maioris est meriti, quam quod homo seipsum acriter castigaret. Unde exemplum legitur, quod quidam senex valde hospitalis cum quendam hospitio suscepisset et cum eo manducare nollet ille dicens se ieiuniare. At ille ait: „Veni, oremus Deum simul sub arbore, et cui arbor inclinabitur, opus illius fore acceptius comprobabitur.” Cumque orassent, ecce arbor inclinata est huic, qui hospites suscepit.
Quarta utilitas, quia per hoc meretur, ut non solum angelos, sed ipsum Christum Deum suscipiat. Heb. XIII.: Hospitalitatem nolite oblivisci, 29 per hanc enim quidam Deo placuerunt angelis hospitio receptis, patet de Abraham et Lot. Ambrosius li. De officiis: Vides – inquit –, quod Abraham Deum hospitio recepit, dum hospites quaerit, et Lot angelos. Unde scias tu, cum suscipis hominem, suscipis Christum. Ut etiam scribit Gregorius in quadam homilia de Martino monacho, qui in via invenit leprosum, et volens eum portare ad hospitandum in monasterio, invenit eum fore Christum.
Ultima utilitas, quia regnum caeleste praestat. Gregorius: Pensate, quanta sit virtus hospitalitatis, ad mansionem vestram Christum suscipite, ut aeterna convivia recipere valeatis, praebete modo Christo peregrino hospitium, ut vos ad regnum recipiat, dicens: Hospes eram, et collegistis me. 30 Venite ergo benedicti Patris mei, percipite regnum aeternum, etc. 31 O homo Christiane, pensa haec, et esto hospitalis. (H)
Circa tertium de privilegiis sanctae Marthae sit pro conclusione, quod amorosus Iesus pro remuneratione suae hospitalitatis sublimavit Martham magnis privilegiis. Primum nobilissimae virginitatis. Nam cum Martha foret de nobilissimo genere ex progenie regali orta, virum habuisse aut contubernium hominum numquam subiisse legitur. Unde et Ecclesia eius festum celebrat officio virginum. Secundum privilegium fructiferae sanctitatis. Post ascensionem enim Domini ipsa cum Lazaro, Magdalena, necnon beato Maximino, qui eas baptizaverat, aliisque multis Christicolis navi ad infidelibus Iudaeis includuntur, ablatis remis et velis alimentisque et gubernaculis omnibus, qui Domino scilicet duce Marsiliam pervenerunt, et in territorio Aquensi populum ad fidem Christi converterunt, ubi erat draco ferocissimus magnus, devorans homines, qui invasores suos stercore tamquam spiculo ignito exurens fugabat, ad quem Martha a populis rogata accedens, ipsumque in nemore quendam hominem manducantem reperiens aquam benedictam super eum iecit, et crucem quandam sibi ostendit, qui protinus victus ut ovis stans a sancta Martha proprio cingulo alligatur, et ilico a populo lanceis et lapidibus perimitur. Vocabatur autem draco ille ab incolis Tarasconus. Unde in huius memoriam locus ille adhuc vocatur Tarasconum, ibi ergo Martha deinceps remansit de licentia beati Maximini, orationibus et ieiuniis indesinenter vacans et Christum praedicans. Erat autem Martha valde facunda et omnibus gratiosa. Ibidem autem tandem congregato magno sororum conventu et ad honorem Beatae Mariae Virginis basilica magna aedificata asperam vitam duxit, carnes, ova, caseum et omnem pinguedinem ac vinum vitans semel tantum in die edebat, centies in die et totiens in nocte genua flectebat.
Tertium privilegium mirificae potestatis. Nam dum inter urbem et flumen Rhodani 32 apud Avionem quadam vice praedicaret, iuvenis quidam ultra fluvium consistens eius verba audire desiderans, cum navigio careret, nudatus natare coepit, sed vi fluminis raptus submergitur, cuius corpus vix die secunda inventum ante pedes sanctae Marthae praesentatur. Illa ergo solo prostrata taliter oravit: „Adonai, Domine Iesu Christe, qui fratrem meum Lazarum resuscitasti, respice, mi hospes care, ad fidem circumstantium, et resuscita istum puerum.” Et ecce mox resuscitatus sacrum baptisma suscepit.
Quartum caelicae invitationis et felicitatis. Nam Dominus antea per angelum sibi obitum revelavit. Ecce autem ante octavum diem exitus sui vidit angelicos choros deferentes animam sororis suae sanctae, scilicet Magdalenae in caelum, moxque convocatis fratribus et sororibus visionem rettulit et exclamavit: „O dilecta soror, vivas cum magistro tuo Christo et hospite meo, meique memor esse velis.” Tandem admonuit, ut luminaribus accensis circa suum obitum vigilarent, et innotescente eius felici transitu convenit multitudo magna extensis per nemora papilionibus. Nocte vero media sui transitus omnibus somno gravatis ventus vehemens irruit, et luminaria exstinxit. Illa vero malignorum spirituum turbam cernens orare coepit dicens: „Eli, mi hospes care, in adiutorium meum intende.” Et ecce vidit sororem suam ante se venientem, quae manu facem gerens luminaria inde accendit, et eam salutavit dicens: „Salve, soror mea dilecta.” Itaque illam resalutavit, et ecce Christus advenit, dicens: „Veni, dilecta hospita, ut ubi ego sum, illic mecum sis. Tu me suscepisti in hospitio tuo, ego te recipiam in caelo meo, et invocantes te exaudiam amore tuo.” Haec illa audiens erigere se et surgere intuebatur. Et Salvator: „Exspecta – inquit – paulisper.” Et sic disparuit. Omnis ergo celeritas prae desiderio tarda sibi videbatur. Et hora transitus adveniente iussit se foras deferri, ut caelum videre posset, et in terram cinerem sterni, et superponi, ac signum crucis coram se teneri, ac evangelium coram sese legi. Et cum diceretur: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, 33 illa emisit spiritum feliciter.
Quintum privilegium celeberrimae memoriae et gloriositatis. Nimirum eius hospitalitatis memoria, qua non solum suscepit homines vel angelos, sed et ipsum regem et dominum angelorum ac hominum, Christum celebriter praeconizatur per mundum in evangelio. Item beatus Fronto episcopus cum missam celebraret, tunc apud Petragoricas coepit in cathedra post epistolam dormitare, cui Christus apparuit, et cum eo Tarasconum venit, et officium ambo ceteris respondentibus peregerunt, ac corpus suis manibus in sepulchro collocaverunt. Interim per diaconum episcopus ipse ad evangelium excitatus haec omnia narravit, et anulum cum suis chirothecis ibidem sacristae commendatum et relictum dixit, quod probatum est in rei veritate factum per nuncios ob id illuc missos et praedicta reportantes. Idem etiam sanctus Fronto addidit, quod Christus ibidem cuidam fratri interroganti, quo nomine vocaretur, ostendit codicem, in cuius foliis sic fuit scriptum: „In memoria aeterna erit iusta hospita mea, ab auditione mala non timebit in die iudicii.” Denique crebra miracula circa Marthae sepulchrum fiunt ad laudem et gloriam Christi, cui laus et gloria in saecula saeculorum. Amen.



1 Ioh 11,5
2 Mt 8,20; cf. Lc 9,58
3 Apc 3,20
4 Sap 11,25
5 Prv 8,17
6 Sir 12,3; 12,7
7 Sap 14,9
8 Mt 5,45
9 Ps 90,11
10 Is 30,18
11 Ps 7,13
12 Apc 3,20
13 Ez 18,8; 18,22
14 Rm 2,4-6
15 Prv 8,31
16 Ioh 14,23
17 Mt 10,40
18 Mt 25,35
19 Mt 25,40
20 I Pt 4,9
21 Hbr 13,2
22 Hbr 13,14
23 Ps 9,7
24 Apc 19,16
25 Mt 25,40
26 II Cor 9,7
27 Gn 18,4-5
28 Mt 10,41
29 Hbr 13,2
30 Mt 25,35
31 Mt 25,34
32 Editio: Rodoni
33 Lc 23,46