[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XXXVII.]

Pro sancta Anna
Sermo II.
De gratia divinae benedictionis, qua refulsit

Gratia – scilicet Dei – sicut Paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculum permanet. Ecci. XL. 1 (A)

Haec verba licet sint dicta generaliter, tamen praecipue possunt dici de sancta Anna. Primo quidem, quia Anna interpretatur et denominatur a gratia Dei, ut dicit Hieronymus. Secundo, quia ut hanc auctoritatem exponens Lyra dicit, quod sicut Paradisus est locus amoenus et bonis fructibus plenus, sic gratia Dei facit animam Deo amoenam et gratam ad Dei inhabitationem, et misericordia facit operibus bonis plenam. Quae quidem omnia perfectissime fuisse comperiuntur in beata Anna, quae fuit misericordia et operibus sanctis plena, ac fructibus sanctae generationis abundantissimae, adeo quod ipse Christus, Dei Filius intantum dilexerit eius generationem, ut ex eius filia, scilicet Virgine Maria carnem assumeret, et sic inter fructus ipsius Annae habitaret. Merito ergo de sancta Anna haec verba accipiuntur pro sermone: Gratia sicut etc. Iuxta quae verba commendatur de triplici benedictione divina sibi collata. Et secumdum haec tria notemus mysteria pro sermone:
· Primo de benedictione gratuita, cum dicitur: Gratia etc.
· Secundo de benedictione Paradisica, cum dicitur: sicut Paradisus etc.
· Tertio de benedictione caelica, cum dicitur: in saeculum permanet (B)
Circa primum de benedictione gratiae sive gratuita sufficiat tractare hanc quaestionem: Utrum vel qualiter possit homo cognoscere se esse in Dei benedictione. Ad quod recolligendo doctorum dicta respondetur per tres veritates. Prima veritas secundum Petrum Aureoli in Compendio, quod homo potest certitudinaliter cognoscere se esse in peccato mortali, et eo ipso in Dei maledictione. Quia dicit Ps.: Maledicti, qui declinant a mandatis tuis, Domine. 2 Item Augustinus: Scio – inquit – omnem criminosum esse inimicum Deo. Item Ecci. XLI.:Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Altissimi, et si nati fueritis, in maledictione nascemini, et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. 3 Si autem petas: Quomodo scit homo certitudinaliter se esse in peccato mortali? Respondetur secundum doctores, praecipue fratrem Angelum de Clavasio, quod: Primo cum quis recognoscit se mortale peccatum commisisse antea, nec tamen illud poenitet, nec aliquando poenituit. Secundo cum quis est in actu peccati mortalis. Tertio cum est in proposito peccandi in futurum vel voluntate. Omnes ergo tales sunt maledicti. (C)
Secunda veritas, quod homo non potest scire certitudinaliter in hac vita pro omni tempore absolute ac finaliter, se fore in Dei gratia et benedictione. Nam benedictio Dei est collatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro, et de his pro finali et absolute homo est incertus. Iuxta illud Eccs.: Nemo scit, utrum odio vel amore dignus sit. 4 Nisi forte hoc sibi revelaretur a Deo. Et si petas: Quare homo de hoc non potest esse securus, respondetur, quod pluribus rationibus, secundum alphabetum:
Primo ratione amissibilitatis, eo quod uno solo actu vel proposito peccati potest homo amittere Dei gratiam, quia contraria se mutuo expellunt. Secundo ratione bonitatis variabilis, quia etiam bonae voluntatis homo in hac vita quantumcumque firmatus potest variari, nec ipsa voluntas potest esse immutabilis, nisi cum attigerit ultimum finem, scilicet beatitudinem, qua totaliter impletur. Nam in statu viae non semper voluntas fertur actu in Deum, et ideo potest semper aliquid occurrere, per quod varietur et gratia Dei relinquatur. Apoc. II.: Habeo adversum te patientiam, quia charitatem primam reliquisti. 5 Tertio ratione cognitionis intellectus offuscabilis, quia omne peccatum praecipue in conscientiosis viris ex quadam ignorantia contingit. Unde et Philosophus dicit, quod omnis malus est ignorans. Obiectum enim voluntatis non est nisi bonum, vel exsistens, vel apparens, III. Ethicorum. Ex quo ergo homo per gratiam non redditur immunis in hac vita ab omni ignorantia et errore, ideo est labilis. Quarto ratione diversitatis passionis, quia per diversas passiones homo est alterabilis, nec gratia tollit alterationem passionum, et propterea homo per passiones est fragilis. Ideo I. Cor. IX.: Qui se extimat stare, videat, ne cadat, 6 unde pro remedio oportet semper orare, ut Deus det finalem perseverantiam. (D)
Tertia veritas, quod probabili coniectura bene potest homo cognoscere se fore in gratia benedictionis divinae, et patet per fidem et dilectionis divinae experientiam vel per veram de peccatis poenitentiam ac virtuosa opera. Ad propositum auctoritas Apostoli II. Tim. II. dicit: Firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc, scilicet quod subditur: Cognovit Dominus, qui sunt eius, hoc quoad fidem. Sequitur: ut discedat ab iniquitate, scilicet per poenitentiam, omnis, qui invocat nomen eius, 7 scilicet in charitate.
Itaque ut convertamus sermonem ad ipsam sanctam Annam, de qua nunc loquimur, advertendum est, quod in Sacra Scriptura inveniuntur quinque mulieres praecipue benedictae a Deo nominatim pro certis donis gratiarum, quae sunt tamquam quinque signa, per quae cognoscitur aliqua mulier fore coram Deo benedicta, vel etiam aliquis virorum, quae omnia fuerunt in sancta Anna.
Prima est Sara, uxor Abrahae, scilicet patriarchae, quam Deus benedixit dando ei filium Isaac miraculose, cum esset nonagenaria, et Abraham, viro suo centenario. De hac benedictione Gen. XVII. dixit Dominus ad Abraham: Benedicam ei, id est Sarae, et dabo ex illa tibi filium, cui benedicturus sum, etc. 8 Sed per quid ipsa meruit hanc benedictionem cum suo marito et etiam filio, eodem libro Genesis satis claret, quod per fidem et cultum unius Dei ac eius oboedientiam. Ex quo patet clarum signum, quod coniugales mulieres et viri dum servant fidem Christi et oboedientiam praeceptorum Dei, benedicuntur a Deo in praesenti et in futuro. Hanc benedictionem habuit beata Anna per fidem et oboedientiam, per quam meruit generare Mariam, totius mundi mediatricem. O ergo homo, o mulier, tene veram fidem et mandata, ut benedicaris!
Secunda mulier est Iahel, de qua Iudicum V.: Benedicta inter mulieres Iahel, benedicatur in tabernaculo suo. 9 Haec Iahel interfecit Sisaram, hostem filiorum Israel. Et interpretatur ’carnale coniugium’, ut dicit Hieronymus. Et ideo significat tales, quae matrimonium iuste et fideliter observant, hostemque, scilicet castitatis adversarium, diabolum interficiunt, inquantum eius pravis suggestionibus non consentiunt, quia hoc est clarum signum benedictionis divinae in matrimonialibus. Hanc servavit Anna perfectissime, ergo etc.
Tertia est Abigail, cui dixit David I. Reg. XXV.: Benedicta tu, quae prohibuisti me, ne ulciscerer me, etc. 10 Abigail interpretatur ’pater meus fortis’, et ideo significat fortitudinem in bonis operibus, scilicet pietatis et misericordiae, quae Christum, filium David placant et ad misericordiam inclinant. Nam ipse ait Matth. V.: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. 11 Unde mulieres et etiam viri facientes opera misericordiae clarum signum habent benedictionis Dei. Beata Anna una cum marito tantum misericordes fuerunt, quod omnem substantiam trifarie dividentes unam sibi, secundam templi servitoribus, tertiam pauperibus impendebant.
Quarta est Iudith, cui dixit pontifex: Benedicta es tu, filia Deo excelso. 12 Haec fuit vidua castissima, quae occidit Holofernem, Iudith XIII. Significat ergo mulieres castas, quia tales perimunt hostem, id est diabolum illi resistentes. Hoc enim est clarum signum benedictionis divinae, quia ut scribitur Sap. VIII.: Continentia donum Dei solius est. 13 Magnae ergo benedictionis est, cum quis in tempore virginitatis mundum se per omnia custodit, et tandem in matrimonio caste se habet, ut decet, ac postea in viduali statu continens est. Talis fuit beata Anna, ergo etc.
Quinta mulier Beata Virgo Maria, quae etiam nominatim est benedicta, angelo dicente Lu. I.: Benedicta tu in mulieribus. 14 Ipsa autem super omnes benedici meruit, quia omni virtute et gratia plena fuit. (E)
Per hoc ergo docetur, quod omnes mulieres et viri, qui ipsam gloriosam Virginem Mariam devote amant, et imitari in puritate, humilitate, castitate, sobrietate, patientia, charitate ac aliis virtutibus pro posse conantur, clarum signum divinae benedictionis habent. Unde Ps.: Benedictionem dabit legislator, id est Deus. Sequitur: Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion, 15 quod dicit, quod proficere in virtutibus, usque quo tandem videbitur Deus in patria, scilicet cum Beata Virgine et sanctis. Talis profectus signum est benedictionis Dei.
Ad propositum beata Anna omnium gratia virtutum et sanctitatis plena inter alias sanctas mulieres – citra tamen Virginem Mariam – perfectissima probatur fore, ex hoc, quia ut Chrysostomus ait et experientia docet: communiter filiae sive puellae mores matrum educantium eas imitantur. Sed quoniam Beata Virgo Maria fuit filia beatae Annae ab eaque educata, ergo sequitur, quod fuerit valde conformis ipsi in omnibus moribus et virtutibus prae aliis mulieribus. Unde sicut Virgo Benedicta fuit virtuosissima, ita et eius gloriosa mater, Anna licet minus plena gratia, tamen fuit mulier sanctissima et omni virtute decora. O ergo omnes virgines, imitari studete praecipue Beatam Virginem Mariam, et eam devotius amate! O omnes vos coniugati, o omnes viduae, accipite exempla salutis, scilicet fidelitatis, castitatis, pietatis, humilitatis et virtuositatis in Beata Virgine Maria et post eam in sanctissima eius matre, Anna, ut mereamini benedictionem consequi a Deo et vitam aeternam. (F)
Circa secundum de Paradisi benedictione vel assimilatione accipiamus pro conclusione, quod beatae Annae gratia merito comparatur Paradiso pro sua spirituali congruentia. Declaratur ex quinque proprietatibus secundum alphabetum:
Prima proprietas Paradisi, quod scilicet est altae situationis. Nam si quaeratur, ubi situs sit Paradisus terrestris in mundo, respondet Damascenus li. II. c. XI., quod Paradisus est in oriente positus, omni terra – inquit – excelsior. Concordant Rabanus super Genesin, Basilius, et Ambrosius in Hexaemeron dicens, quod Paradisus est in oriente in altissimis montibus pertingens usque ad lunarem circulum, unde et aquae diluvii illuc non pervenerunt, et a cunctis regionibus, quas nunc incolunt homines, secretus. Haec ille. Sic spiritualiter beata Anna habuit hanc gratiam, ut esset altissimae sanctitatis prae aliis hominibus, a qua verus sol iustitiae, Christus ortum cepit in mundo per Virginem Matrem. Unde Hieronymus in sermone, qui incipit „Postulatis filiae etc.” de ea dicit: Haec est res praecelsa, res praeclara et omni laude digna. Haec est caelum excelsum, de qua stella maris ad ortum processit. O ergo Christiane, multum debes venerari talem et tantam sanctam, quam Christus tanta gratia sublimavit, ut esset avia Christi dignissima.
Secunda proprietas, quod Paradisus est boni odoris et amoenae conditionis. Unde Damascenus ubi supra dicit, quod est temperato aere et purissimo fulgens, plantis semper floridus et bono odore ac lumine plenus, divina regio et digna eius, qui ad imaginem Dei factus fuerat, conversatio. Haec ille. Unde ibi nec turbatio aeris, nec aliae molestiae sunt. Sic spiritualiter beata Anna exstitit in sua conscientia adeo pura et virtutibus semper florida, odoreque conversationis sanctae plena, ut merito Deus sibi eligeret pro habitaculo conversationis. Unde Augustinus super Genesin ad litteram dicit: Laetitia bonae conscientiae Paradisus est pollens affluentia gratiarum et deliciarum scilicet divinarum. Item Hugo in II. De anima c. IX. dicit, quod conscientia munda templum est Christi, hortus deliciarum, aureum reclinatorium, aula Dei, habitaculum Spiritus Sancti. (G)
Tertia proprietas est custodiae angelicae et conversationis. Nam Isidorus Etymologiarum XIV. dicit, quod Paradisus undique est saeptus rhomphaea flammea, id est muro igneo, ita ut eius cum caelo paene iungatur incendium. Cherubim quoque, id est angelorum praesidium ipsum cingit, ut flamma homines, angeli, daemones submoveant. Haec Isidorus. Item Chrysostomus in homilia ad Heb. XV. dicit: Angeli non solum apparuerunt, sed etiam conversabantur in Paradiso. Sic beata Anna ab angelis custodiebatur et frequentabatur, ut testatur Hieronymus in sermone „Postulatis” dicens sic: Haec est sterilitas fecunda et simplicitas sancta, quae ab angelis in templo frequentata et inter eos quasi domestica peperit. Haec ille.
Quarta proprietas, quod est deliciosae fructificationis et eius decoris, quia ut scribitur Gen. II.: Produxit Deus in Paradiso omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio Paradisi. 16 (H)
Sed quaeritur: quotiens ibi arbores fructificant? Respondetur secundum Petrum Aureoli in Compendio li. II. c. LXIV., quod in Paradiso arbores quolibet anno bis fructificant, eo quod duae ibi sunt aestates, sed temperatae, ut patuit. Nam in utroque aequinoctio habet sol accessum super eum, eo quod Paradisus est sub aequinoctiali circulo positus, et sic in utroque aequinoctio anni habet sibi aestatem et fructuum productionem quolibet anno a sole accedente, et per consequens duas aestates. Unam circa festum Gregorii, quando est aequinoctium. Aliam similiter circa Michael. Ad propositum: Sic spiritualiter Anna a Deo habuit hanc gratiam Paradisiacam, ut omnis sanctae pulchritudinis in eius hortulo generationis producta sint ligna, id est sancti apostoli praecipui Iacobus maior, Iohannes et Iacobus minor in utero materno sanctificatus, et Simon et Thaddeus et Ioseph iustus, qui et Barsabas, atque sanctae mulieres tres Mariae, ut patuit in sermone primo „H”. Et inter eos, sicut in medio Paradisi lignum vitae – hoc est Christus. Unde Hugo De arca Noe li. II. c. XV. dicit, quod sicut in primo Paradiso, scilicet terrestri est lignum vitae arbor materialis, sic in secundo, scilicet in Ecclesia est lignum vitae humanitas Salvatoris. Denique sicut in Paradiso arbores bis fructificant, ut patuit, ita spiritualiter ex sancta Anna duplicis sexus fructus provenit, scilicet Christus et Maria, et sancti discipuli ac sanctae discipulae, et sic merito eius gratia benedictioni Paradisi assimilatur.
Quinta proprietas, quod est electae habitationis, quia ut Damascenus ubi supra et concordans Petrus Aureoli in Compendii libro quo supra: In Paradiso nihil irrationabilium habitat, sed solus homo, divinarum manuum plasma, quia pro solis hominibus factus est. Et ut Gregorius in Moralibus dicit: Ibi soli electi homines fuissent nati, si Adam non peccasset. (I)
Sed si obicias et quaeras: Quomodo ergo serpens, qui primos homines temptavit, intrare Paradisum potuit? Respondetur secundum Petrum Aureoli ubi supra, quod serpens ille intravit non nisi ministerio diaboli. Haec ille. Sic spiritualiter ad propositum applicando beata Anna hanc gratiam habuit, inquantum in suae generationis Paradiso nullus reproborum vel damnatorum hominum exstitit, qui pro irrationabilibus reputantur propter vitam brutalem. Iuxta illud Ps.: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus etc. 17 Sed soli electi sancti ex ea prodierunt, et quod maximum est, ipse electorum caput, Christus per eius filiam virginem ortus est. O ergo gloriosissima domina et benedicta femina, te laudamus, te glorificamus, recommenda nos tuae filiae Mariae et eius nato Christo Iesu benedicto, ne pereamus, sed ad vestra gaudia perveniamus! (K)
Circa tertium de caelesti benedictione sit pro conclusione, quod benedictus Deus ipsi beatae Annae tantam contulit benedictionem, ut per eius fructum et cognationem tota caelestis curia per omnem sanctorum ordinem haberet iucunditatem et decorem – declaratur.
Primo quidem in ordine patriarcharum eius fulget benedictio, quia ipsa genuit Virginem Mariam, quam omnes sancti desiderant videre, et per quam tamquam mediatricem omnes electi habent salvari. Nam ut canit Ecclesia: Per eam salus mundi credentibus apparuit. Et Augustinus in sermone de nativitate Virginis dicit: Mater generis nostri – scilicet Eva – poenam intulit mundo. Genetrix Domini nostri salutem attulit mundo. Maledictio Evae in benedictionem mutatur Mariae. Et sic patet, quod beata Anna gaudium habet et benedictionem patriarchalem et cum patriarchis, quia ipsa est matriarcha omnium salvandorum, inquantum est mater Dominae omnium.
Secundo in ordine prophetarum habet cognatum Iohannem Baptistam, qui fuit optimus prophetarum et maior inter natos mulierum, Matth. XI. 18 Nam Iohannes Baptista fuit filius Elisabeth, quae fuit filia Ismeriae. Ismeria fuit soror beatae Annae, ut dicit Beda in chronicis et ecclesiastica historia.
Tertio in ordine apostolorum et evangelistarum habet nepotes sanctissimos, scilicet Iohannem apostolum et evangelistam, Iacobum, Simonem et Iacobum minorem ac Thaddeum apostolos. Et in ordine discipulorum habet nepotem, Ioseph iustum, qui dictus est Barsabas.
Quarto in ordine martyrum, quia praedicti apostoli sunt martyres.
Quinto in ordine confessorum habet cognatum sanctum Servatium, nepotem sanctae Eliud, quae fuit soror sanctae Elisabeth, matris Baptistae, secundum Bedam et ecclesiasticam historiam, et Ioseph praedictum.
Sexto in ordine virginum Beatam Dei Matrem et Iohannem evangelistam.
Septimo in ordine viduarum habet sanctam Mariam tertiam filiam, quae mortuo Zebedeo secuta est Christum, et tenuit viduitatem.
Octavo in ordine coniugatorum habet filiam sanctam Mariam secundam, quae dicta est Maria Cleophae. Et sic patet, quod singuli ordines eam benedicunt.
Nono praeterea omnes ordines angelorum de eius fructibus tam gloriosis congratulantur, et ipsam beatam dicunt. Si enim gaudium est super uno peccatore poenitentiam agente (Lucae XV. 19), quanto magis de talibus sanctis.
Decimo super omnes angelorum ordines in throno Dei ipsa beata Anna laetitiam et benedictionem possidet perpetuum, quia ibi habet nepotem carissimum, scilicet Christum Iesum in dextra Dei Patris sedentem, et filiam carissimam, Virginem Mariam in dextera Christi considentem. O ergo gloriosissima domina, non tantummodo simpliciter, sed multipliciter beata, impetra nobis gratiam et gloriam. Amen.




1 Sir 40,17
2 Ps 118,21
3 Sir 41,11-12
4 Ecl 9,1
5 Apc 2,4
6 I Cor 9,12
7 II Tim 2,19
8 Gn 17,16
9 Idc 5,24
10 I Sm 25,33
11 Mt 5,7
12 Idt 13,23
13 Cf. Sap 3,9
14 Lc 1,28
15 Ps 83,8
16 Gn 2,9
17 Ps 48,13 (21)
18 Mt 11,11
19 Lc 15,10