[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalisSermo XXXIV.]

Pro sancto Iacobo
Sermo III. de ipsius festi evangelio

Dic, ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram tuam in regno tuo. Matt. XX. 1 et in evangelio hodiernae festivitatis. (A)

Haec verba dixit mater filiorum Zebedei, hoc est Iacobi et Iohannis ad Christum, quibus postulat filiorum suorum honorem et exaltationem. Nam ut Hieronymus dicit: Postquam Iesus praedixit discipulis passionem suam de proximo imminentem, et quod die tertio esset resurrecturus, tunc haec mulier putavit eum post resurrectionem illico regnaturum temporaliter, et sic aviditate feminea, scilicet qua matres appetunt filiorum honorem, et cum hoc a filiis submissa, accessit ad Iesum adorans et petens: Dic – inquit –, ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam etc. Lyra: id est, ut sint tibi collaterales et exellentiores in regno tuo post te. Quod quidem regnum credebant fore temporale, tamquam adhuc carnales et nondum perfecte illuminati gratia Spiritus Sancti. Et quia hodie legitur hoc evangelium, ideo haec verba accipiendo de evangelio pro sermone tria mysteria notabimus ad huius sancti honorem, scilicet: Dic, ut sedeant hi duo etc., scilicet per calicem Christi, quo mox Christus illos interrogavit:
· Primum de honoris huius petitione
· Secundum de dignitatis eius assecutione
· Tertium de regni caelestis donatione, de qua Christus subiunxit dicens: Non est meum dare vobis, sed quibus paratum est etc. (B)
Circa primum de petitione honoris huiusmodi sit pro conclusione verbum Chrysostomi super Matt. dicens, quod nos Christiani non debemus a Deo petere id, quod nobis videtur bonum esse, sed quod ipse Dominus viderit nobis ad salutem expedire. Et claret haec conclusio ex Evangelio. Nam dicitur: Accessit ad Iesum mater filiorum Zebedei cum filiis suis, 2 scilicet consciis huius petitionis, et ex eorum consilio adorans et petens aliquid ab eo. Lyra: Primo petivit tantum in generali, ut si sic concessisset, minus posset postea sibi denegari in speciali, qui dixit ei: „Quid vis?” Non interrogavit, quasi nesciens, sed ut petitio sua ex eius responsione convenientius ostenderetur esse irrationabilis. At illa: „Dic, ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram” etc., id est ut sint collaterales tibi in regno. Respondet ergo Iesus: „Nescitis, quid petatis.” Hoc dixit filiis, quia sciebat ipsam a filiis submissam. Ecce ergo patet, quod Christus redarguit istos pro eo, quod petebant id, quod sibi videbatur bonum, non tamen erat expediens ad salutem. Sed circa haec tres quaestiones occurrunt:
· Prima de ipsa mulieris affectione
· Secunda de ista honoris temptatione
· Tertia de petitionis redargutione (C)
Primo quaeritur, utrum mater filiorum Zebedei sit commendabilis pro tali affectione, qua cupiebat suos natos fore collaterales Christo in suo regno. Ratio quaestionis est, quia affectio materna ad promotionem suorum filiorum est ex natura a Deo indita, ergo non videtur, quod sit vituperabilis. Dicit enim Philosophus I. Metaphysicorum: Propter ea, quae insunt nobis a natura, nec laudamur, nec vituperamur. Mirum est ergo, cur conditor naturae Christus eius petitionem redarguit. Respondetur secundum Chrysostomum et Rabanum aliosque simul doctores, quod haec sancta mulier in aliquo commendatur, et in aliquo reprehenditur, et cum hoc in aliquo excusatur, quod patet sic. Primo namque commendatur de hoc, quod propter Christum reliquerat virum adhuc vivum, et cum filiis Christum sequebatur. Et quia suis filiis non terrena, sed caelestia postulabat, scilicet in regno Christi esse proximos Christo, quod secundum se erat optimum. Unde Chrysostomus commendans eam in sermone hodierno sic dicit: Magna laus huius mulieris ex hoc loco colligitur. Primum quia non solum illi, scilicet filii sui reliquerant patrem, sed ipsa etiam reliquerat virum suum, et secuta fuerat Christum. Et infra: Non eam vicit, sicut ceteras mulieres, maritalis affectus, quia illius amor carnalis deceptio erat, istius autem, id est Christi, dilectio incorruptibilis vita. Cogitavit enim, quoniam amplius prodesset viro suo, si propter Deum reliquerit virum, quam si propter virum reliquerit Deum. Et infra: Ceterae mulieres corpus natorum suorum amant, animam autem contemnunt. Desiderant illos valere in hoc saeculo, et non curant, quid sint passuri in alio. Aliae divitias vel militias, aliae honores filiis provident, et nemo filiis providet Deum. Haec autem non terrena, sed caelestia suis filiis optabat. Haec Chrysosthomus sententialiter prosequitur. Secundo haec mulier in aliquo reprehenditur, scilicet in hoc, quod Christum temporaliter regnaturum putabat secundum quosdam expositores, vel quia primatum caelestem filiis indiscrete petebat, ut patebit quaestione tertia. Tertio haec mulier excusatur, quia sexus ipse excusabat errorem. Similiter et naturalis maternus affectus, quoniam matres naturaliter filiis desiderant tria: Primo quietem pacis, ideo dicit: Dic, ut sedeant. Secundo honorem, ideo dicit: unus ad dexteram etc. Tertio divitias, ideo dicit: in regno tuo.Proinde Ambrosius in homilia dicit: Etsi error pietatis, tamen (scilicet maternae) error est, et venerabilis cupiditas, quae non pecuniae, sed gratiae est avida. Haec ille. Christus ergo non reprehendit eam, sed filios, qui debebant magis intellegere Scripturas de Christo, scilicet quod non esset Christus post suae resurrectionis gloriam temporaliter regnaturus in Ierusalem, sicut rex terrenus in mundo, prout Iudaei et isti credebant. Sed heu quam multi sunt parentes, qui parcunt filiis suis a debito labore, et permittunt eos otiari non perpendentes illud Eccli. XXXIII.: Multa mala docuit otiositas. 3 Heu quam plurimi parentes adeo afficiuntur ad filios, ut neglegant etiam pro illis ea, quae sunt salutis. Vae autem talibus et vae, qui contra salutem animae suae et filiorum optant illis honores et divitias, etiam iniuste adquisitas vel adquirendas, ut fulgeant hic, et pereant in futuro. (D)
Secundo quaeritur, cur diabolus viros sanctos, sicut et iustos apostolos temptare soleat de appetitu honoris. Ad quod respondet Origenes dicens, quod ideo diabolus de appetitu honoris temptat homines, quia scit, quod in nullo sic illaqueare potest hominem, sicut cum honoris appetitu ipsum temptat. Et huius ratio, quia in honore constitutorum gravior erit et culpa et poena. Culpa quippe gravior est, quia non solum tenetur rationem reddere pro se ipso, sed etiam pro aliis. Heb. XIII.:Oboedite praepositis vestris. Ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris. 4 Unde Sap. VI.: Iudicium durissimum fiet his, qui praesunt. 5 Item poena erit gravior, quia ut ait Gregorius De cura pastorali et II. q. III. praecipue: Scire debent – inquit – praelati, quod si perversa umquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Bernardus: Veniat ad iudicium dura allegatio pauperum, clamor viduarum et gemitus pupillorum. Quia ut Sap. VI.: Potentes potenter tormenta patientur. 6 Idcirco Augustinus VIII. Confessionum: Peto, Domine, ut omnis honoris mundi facias me inexpertem, et tuae gratiae coheredem. (E)
Sed obici potest, quia honor est praemium virtutis, IV. Ethicorum. Virtus autem est summe appetenda, ergo et honor. Respondetur, quod honor est duplex. Primus est honor virtutis, de quo procedit obiectio, et istum honorem omnes desiderare debemus, ut essemus virtuosi. Nam ut dicitur IV. Ethicorum: Homo pravus non est honore dignus, sed solus virtuosus est honorandus secundum veritatem. Unde cum quis cognoscitur esse virtuosus, videlicet castus, humilis, pius, oboediens etc., habet causam honoris. Proinde Augustinus dicit, quod antiquitus Romani colebant virtutem et honorem pro diis, et eis duo templa construxerunt sic sita, quod nullus poterat intrare templum honoris, nisi pertransisset templum virtutis ad significandum, quod nullus esset dignus honore, nisi per virtutem meruerit. Valde ergo laudabile et desiderabile est esse virtuosum. Augustinus: Tale donum est virtus, ut nullus eam operetur in nobis nisi Deus. Secundus honor est potestatis, et iste non est desiderandus, quia ut ait Gregorius: Grandis honor grave onus. Et Heb. V.: Nemo sibi assumat honorem nisi vocatus a Deo. 7 Unde Chrysostomus dist. XL. „Multi” dicit: Quicumque desideraverit primatum in terra, inveniet confusionem in caelo, nec inter servos Christi computabitur, qui de primatu tractaverit. Haec ille. (F)
Tertio quaeritur, cur Christus hanc discipulorum petitionem taliter redarguit dicens: Nescitis, quid petatis. Respondetur, quod ad docendum, quod qui petunt temporalia, nesciunt, quid petunt. Unde notandum, quod plura sunt genera hominis, qui nesciunt, quid petunt in oratione a Deo. Primo qui primatum petunt. Chrysostomus: Primatus – inquit – fugientem se sequitur, et desiderantem se fugit, sicut umbra hominem insequentem. Conversatio ergo melior petenda est, non dignior gradus. Haec ille. Secundo nesciunt, quid petunt, qui temporalia absolute petunt et ultra necessitatem. Augustinus: Temporalia sunt semper sub conditione et cum moderamine ad necessitatem petenda. Sub conditione, inquam, si videlicet expediunt ad salutem. Tertio nesciunt, quid petunt, qui ultionem inimicorum petunt, quia nec eis peccata dimittuntur. Augustinus: Ununsquisque talem indulgentiam accepturus est a Deo, qualem ipse dedit proximo. Itaque isti apostoli nescierunt, quid petiverunt, nec mirum, quia adhuc erant tunc carnales, nondum perfecti illuminati. Quia sic petentes aut petebant primatum terrestrem, et hoc absolute petere non licebat, ut patuit. Aut si dicas, quod petebant primatum caelestem, hoc petere sine labore et merito vitae praesumptiosum est, sicut dicit Gregorius: Sine meritis sperare non spes – inquit –, sed praesumptio est. Sicut isti petebant ex sola consanguinitate Christi caelestem gloriam habere. Item nesciebant, quid petebant, quia sinistram petebant, quod in iudicio erit reproborum. Chrysostomus: Ego – inquit – vos vocavi ad dextram, et vos vero consilio curritis ad sinistram. Item nesciebant, quid petabant, quia Scripturas carnaliter, non spiritualiter intelligebant, et errabant, sicut Iudaei moderni de Messia, quem credunt temporaliter in Ieruselem regnaturum super omnem populum terrae, congregando omnes dispersiones Israel in Ierusalem, et hoc modo exponunt Scripturas prophetarum de Ierusalem loquentium, ut est illud Ps.: Aedificans Ierusalem Dominus dispersiones Israel congregabit. 8 Cum tamen in Scripturis Ierusalem accipiatur aliquando ut ibi, pro sancta Ecclesia in fidei unitate congreganda ex omnibus hominibus et partibus mundi, aliquando autem pro superna civitate caelesti, ut Isa. LX. de utraque acceptione dicitur: Surge illuminare Ierusalem, quia venit lux tua, 9 id est fidei Christi lumen. Et subditur: Non erit amplius sol ad lucendum, nec splendor lunae, sed Dominus Deus erit tibi in lucem sempiternam et gloriam tuam. 10 Hoc de caelesti, et non de alia Ierusalem potest verificari. Et sic patet, quod Iudaei errant de Ierusalem regno, et hoc modo isti apostoli nesciebant regnum Christi. Unde et Act. I.: Interrogaverunt discipuli dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? 11? Scilicet ablatum per Romanos, ut patet. (G)
Circa secundum principale de digna adquisitione, scilicet honoris et gloriae caelestis et perventione sit pro conclusione verbum Chrysostomi dicentis sic: Magnum laborem necesse est impendere, quia debemus calicem Christi bibere, si volumus ad regnum caelestem pervenire. Declaratur ex Evangelio, quia Christus discipulis petentibus honorem collateralem Christi interrogavit eos dicens: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Et illi responderunt: Possumus, quod secundum Chrysostomum dixerunt tamquam inexperti, quibus videtur levis esse temptatio passionis. Sicut et Petrus dicit: Tecum paratus sum in mortem ire etc. 12 Nam in passione omnes fugerunt a Christo. Sed cur interrogavit Christus, nisi ut ostendat, quod per calicem debemus pervenire ad regnum. Dixit ergo: Calicem meum bibetis. 13.(H)
Quaeritur hic, qualibus signis cognoscitur Christianus, quod de calice fuerit potatus. Respondetur secundum doctores: Primum signum est exstinctio sitis mundanae cupiditatis. Augustinus: Qui biberit de fluvio Paradisi, restat, quod in eo exstincta sit sitis huius mundi. Iuxta illud Salvatoris dictum Iob IV.: Qui biberit ex aqua, scilicet gratiae, quam ego dabo, non sitiet in aeternum. 14 Unde Chrysostomus: Nil est, quod amet super terram, qui donum Dei in veritate gustavit. Secundum signum frigefactio et horror carnalitatis. Gregorius super Ezech.: Gustato spiritu scilicet Christi desipit omnis caro. Tertium signum lacrimarum effusio pro peccatis. Ps.: Potum dabis nobis in lacrimis in mensura, 15 id est secundum mensuram peccatorum nostrorum. Idem: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 16 Isidorus De summo bono: O poenitentia, quid de te dicam, exprimere non valeo, ut volo, melior es auro, rutilantior sole, per te mors destruitur, diabolus fugatur, Infernus clauditur, caelum aperitur, scilicet ut peccator ad convivium caeleste Christi admittatur. De hoc bibit Petrus et Magdalena, et Christus, quando peccata nostra deflevit, ut ostenderet nobis flendum, si volumus cum eo in caelo convivari. Unde et Matth. V. ait: Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. 17 Quartum signum inebriatio divinae charitatis, qua homo paratior 18 est mori amore Christi, quam peccare vel ab eo velle separari. Ps.: Calix meus inebrians, quam praeclarus est. 19 Iste est calix, quo propinatur sanguis Christi. De quo specialius examinavit Christus Iacobum et Iohannem dicens: Potestis bibere calicem, scilicet passionis, quem ego bibiturus sum? Unde Rabanus dicit, quod calicem Christi bibunt, qui amore Christi paratiores 20 sunt mori, quam Christum offendere, et hoc modo omnes apostoli biberent calicem Christi. Unde et Iohannes bibit calicem Christi, quando in dolium ferventis olei est positus, mori pro Christo paratus, licet divino miraculo fuerit praeservatus, ut de eo dicit Hieronymus et Beda, et Lyra addit, quod etiam calicem bibit, quando fuit in exsilium missus, quod est quaedam mors civilis. Iacobus autem bibit Christi calicem, quando pro Christo est decollatus, ut patuit in legenda. O ergo Christiane, accipe exemplum a sanctis, ut contemnas mundum et carnis desideria, et lugeas pro peccatis, et tantam charitatem habe ad Christum, quod sicut ipse sanguinem fudit pro te, sic et tu usque ad sanguinem et mortem resistas peccatis. Nam hoc modo debes calicem Christi bibere, si vis regnare. Heb. XII.: Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus [adversum semetipsos] contradictionem, ut non fatigemini, animis vestris deficientes, nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum etc. 21 (I)
Circa tertium de regni caelestis donatione
, quia dicit in evangelio Christus: Sedere – inquit – ad dextram vel ad sinistram meam non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. 22 De hoc ergo quaeritur, quomodo intellegenda sunt haec verba Christi dicentis, quod non est suum dare regnum caelorum discipulis istis, cum tamen Matth. ultimo dicit: Data est mihi potestas omnis in caelo et in terra etc. 23 Item isti discipuli responderunt, quod possunt bibere calicem Christi, et Christus confirmat dicens: Calicem meum bibetis. Mirum ergo, quod sic eisdem dixit: Non est meum dare vobis etc. Respondetur, quod illud dictum Christi tripliciter exponitur secundum doctores. Primo secundum Chrysostomum de Christi potestate secundum humanitatem: Quia Christus hanc potestatem dandi regnum caelorum a Patre accepit, et non habebat a se secundum humanitatem. Unde Remigius dicit: Sedere ad dextram meam, vel sinistram meam non est meum, id est humanitatis meae, secundum quam sum vester consanguineus. Dare vobis, sed secundum divinitatem in qua sum Patri aequalis, meum est. Secundo exponit de donatione propter consanguinitatem. Unde Remigius: Non est meum dare vobis ratione cognationis carnalis sine merito et labore. Sic enim isti petebant prius praemium, antequam habuerunt meritum, cum tamen ut ait Gregorius: Ad magna praemia perveniri non potest, nisi per magnos labores. Sicut res pretiosissima non comparatur vili pretio. Sic heu quam multi Christiani moderni, qui nolunt peccata cavere, nec merita accumulare, et tamen volunt ad regnum caelorum et sperant sic pervenire, cum tamen dicat Apostolus II. Tim. II.: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. 24 Ideo Chrysostomus super Matth.: Non solum debemus – inquit – cogitare, qualem gloriam consequemur, sed quomodo evadamus ruinam peccati, quia in saeculari bello qui solum praedae intendit, difficile vincit. Proinde et Gregorius XXIII. q. IV. „Obtineri” dicit: Ipsa perennis regni praedestinatio ita est ab omnipotente Deo disposita, ut ad haec electi ex labore perveniant. Augustinus: Qui non laborat in semine, non gaudebit in messe. O ergo peccator, age poenitentiam! Tertio exponitur de discipulorum statu, quo tunc erant indigni propter superbiam et elatam mentem. Unde Remigius et etiam Lyra: Non est meum dare vobis in illo statu, in quo estis, id est superbis et nondum humiliatis, talibusque, quales vos estis, sed humilibus et mundis a peccato quolibet, quibus paratum est a Patre meo.
Ex quibus patet pro finali conclusione, quod nulli peccatori daturus est Christus regnum caelorum, nisi vere poeniterint, et in vera poenitentia decesserint. Ad quod accipiamus exemplum ex miraculis beati Iacobi. Quidam namque miles visitavit sepulchrum beati Iacobi. Tandem in via infirmatus per triduum factus est mutus. Sed cum ad providendum saluti hortaretur a sociis, nec posset respondere. Ecce die quarto respirans dixit: „Gratias ago Deo et sancto Iacobo, quia eius meritis sum liberatus. Cum enim monebatis me ad salutem, daemones tam graviter me constringebant, ut nil loqui possem. Sed nunc beatus Iacobus veniens daemones a me repulit, et loquelam restituit. Vocate ergo sacerdotem, quia diu in hac vita esse non possum.” Et conversus ad unum militem adstantem dixit: „Amice, noli ammodo ipsi domino tuo militare, quia veraciter mala morte moriturus est in proximo, et damnabitur, nisi forte poenituerit citius.” Ipse ergo confessione facta bene in Domino mortuus sepultusque est. Et postea miles ille domino suo haec verba cum rettulisset, ille parvipendit, nec vitam correxit. Et post modicum lancea confossus subitanea morte exspirando damnatus est. Ecce patet propositum.
O ergo beate Iacobe, ora pro nobis ad Dominum, ut salubriter moriendo perveniamus ad vitam aeternam.



1 Mt 20,21
2 Mt 20,20
3 Sir 33,29: Multam enim malitiam docuit otiositas.
4 Hbr 13,17
5 Sap 6,6
6 Sap 6,7
7 Hbr 5,4: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo.
8 Ps 146,2
9 Is 60,1: Surge illuminare, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
10 Is 60,19: Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
11 Act 1,6: Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel??
12 Lc 22,33
13 Mt 20, 23
14 Iob 4,13
15 Ps 79,6
16 Ps 115,4
17 Mt 5,5
18 Editio: paratus
19 Ps 22,5
20 Editio: parati
21 Hbr 12,3-4
22 Mt 20,23
23 Mt 28,18
24 II Tim 2,5: Qui certat in agone, non coronatur, nisi legitime certaverit. Editio: II Titum II