[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XXXI.]

De sancta Maria Magdalena
Sermo IV., scilicet de eius privilegiis

Revertere, revertere, Sulamitis, revertere, revertere, ut intueamur te. Can. VI. ca. 1 et ad laudem huius festivitatis. (A)

Haec verba dicit Deus in persona Magdalenae cuilibet peccatrici animae revocando eam a peccatis ad poenitentiam. Nam secundum Hieronymum in interpretationibus Hebraicorum nominum Sulamitis interpretatur misera et captiva, mortificans vel mortificata. Talis per omnia est anima peccatrix. Nam misera est, quia a summo bono, scilicet Deo aliena et infernali supplicio digna. Ps.: Convertentur peccatores in Infernum omnes gentes, quae obliviscuntur Deum.
2 Item et captiva, scilicet quia est sub potestate diabolica ligata. Prover. V.: Funibus peccatorum suorum quisque constringitur. 3 Denique est mortificans, Sap. XVI.: Homo per malitiam occidit animam suam, 4 et sic est etiam mortificata spiritualiter, quia a vera vita, quae est Deus, privata et separata. Misericors ergo Deus, Pater, Filius et Spiritus Sanctus revocans animam quamlibet a statu peccatorum, sicut revocavit Magdalenam, dicit sic: Revertere, revertere, Sulamitis, id est anima peccatrix. Quater dicit ’revertere’, quod dicit iuxta praedictas interpretationes: Revertere a miseria peccati ad sanctam et virtuosam poenitentiam. Revertere a captivitate diaboli in libertatem filiorum Dei, o Sulamitis, id est anima peccatrix. Revertere a damnabili inimicitia, qua animam occidis, ad Dei gratiam. Revertere a morte ad vitam, ut intueamur te, scilicet per gratuitum amorem. Augustinus: Ubi amor, ibi oculus. Deus ergo Pater et Filius et Spiritus Sanctus amanter intuentur animam poenitentem et a peccatis reverti curantem, sicut patet in exemplo Magdalenae. Ad ipsius ergo honorem verba praemissa accipiuntur pro sermone. Iuxta quae verba tria mysteria accipiamus, secundum quod triplici privilegio amando intuitus est Deus Magdalenam. Primo in sua poenitentia. Secunda in sancta vita. Tertio in caelesti gloria. Dicit ergo Deus illi: Revertere, revertere, Sulamitis, revertere, revertere, ut intueamur te.
· Primo in sacra poenitentia
· Secundo in sancta vita
· Tertio in superna patria (B)
Circa primum sit pro conclusione, quod piissimus Deus magnorum privilegiorum gratia dilexit Magdalenam in sua poenitentia.
· Primum privilegium poenitentialis perfectionis
· Secundum exemplaris electionis
· Tertium familiaris susceptionis
· Quartum certitudinalis securationis
Primum est, inquam, privilegium poenitentialis perfectionis, quia ipsa egit de omnibus peccatis congruam perfectamque poenitentiam, quod valde paucorum sanctorum est. Iuxta illud Ambrosii libro de unica poenitentia, et notatur de poenitentia dist. III. „Reperiuntur”, ubi dicit sic: Ego facilius – inquit – inveni, qui recte servaverit innocentiam, quam qui congrue egerit poenitentiam. Haec ille. Sed servasse innocentiam paucissimorum est. Quia ut ait Augustinus XII. De civitate Dei: Paucissimi sunt tantae felicitatis, ut ab ineunte adolescentia nulla damnabilia peccata commiserunt. Haec ille. Sequitur ergo, quod congruam poenitentiam egisse vel agere est magnum Dei donum et rarum privilegium.
Quaeri potest, quare tam mirabiliter loquatur Ambrosius, cum multi inveniantur in fine poenitentes resplenduisse, et pauci inveniantur ante finem vitae sine mortali, ar. L. dist. „Quia tua”. Haec quaestio movetur in glossa ibidem super verbo „Facilius”, et respondet ibi Glossa, quod hoc dictum Ambrosii intelligendum est de virginali integritate carnis, quod dicit: facilius invenio, qui servit virginitatem, quam post corruptionem carnis servet continentiam, quia tunc facilius cadet (quia et fortius temptatur propter praehabitae delectationis experimentum). Proinde Boethius dicit, quod facilius est ad virtutem erigere novos, quam revocare veteres vel praeteritos. Item facilius de novo aliquid adquiritur, quam recuperetur amissum, ar. de poenitentia dist. I. § „Sunt, qui arbitrantur” in glossa super verbo „Congrue”. Item potest etiam dictum Ambrosii intelligi de poenitentia perfectissima, quae non solum delet peccata, sed etiam peccandi affectionem, quam non habere difficillimum est. Haec Glossa supradicta. Sed quoniam Magdalena sic poenitentiam perfectissimam tenuit, et omnimodam continentiam, idcirco perfectissimae poenitentiae privilegium habuit. (C)

Pro quo notandum, quod perfecta poenitentia debet habere quattuor conditiones. Primo enim debet esse dolorosa, unde Bonaventura super IV. dicit, quod quicumque recogitat vel recolit peccatum mortale, per quod Deum offendit, tenetur dolore, quod si non facit, denuo peccat, quia voluntarie manet in inimicitia Dei, et negliget reconciliari Creatori suo, quem offendit. Ideo Augustinus de poenitentia dist. III. „Poenitentia” dicit sic: Poenitere est poenam tenere, ut semper puniat in se, quod commisit peccando. Glossa: Puniat semper habitu, non actu. Et capitulo sequenti dicit: Semper doleat, et de dolore gaudeat, et non semper doluisse doleat, quia ubi dolor finitur, de venia nil relinquitur. Haec ibi. Secundo debet esse pudorosa, scilicet in confessione. Augustinus: Per vos peccastis, per vos erubescatis. Erubescentia est maxima pars satisfactionis. Tertio debet esse operosa in satisfactione. Augustinus de poenitentia dist. III. circa principium dicit, quod qui veraciter poenitet malum, quod fecit, impunitum non sinit. Quarto debet esse amorosa in propositi firmatione, quod scilicet pro Dei amore dolens eius offensam numquam velit de cetero peccare. Isidorus De summo bono et de poenitentia dist. III.: Irrisor est – inquit – et non poenitens, qui adhuc agit, quod poenitet. Nec videtur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus. Haec ille. Sicut exemplum, si tu percussisti in maxillam aliquem, et dicis te dolere, quod fecisti, ac veniam petis, et tamen hoc idem iteras, derisio quaedam est. Sic in proposito beata Magdalena multum doluit peccata et deflevit abundantissime, et maximam erubescentiam sufferre voluit coram omnibus convivantibus. Opere etiam satisfecit, per quae peccaverat, scilicet per oculos lacrimando, per capillos satisfecit tergendo Christi pedes, per os osculando, per unguentum Christo offerendo laudabiliter, quod corpori suo antea exhibuerat culpabiliter. Denique de cetero omnem offensam perfectissime cavit plena Christi charitate, ergo ipsa perfectae poenitentiae privilegium habuit. (D)

Secundum privilegium exemplaris electionis, quia ipsa, scilicet Magdalena electa est in exemplum salutis et data poenitentibus, sicut Christi mater data est in exemplum virginibus et innocentibus. Nimirum duae erant viae eundi ad patriam. Una innocentia, altera poenitentia. Ideo Deus dedit hominibus in speculum et exemplum salutis duas Marias praefatas. Sed de ista duplici via solent quaestiones oriri inter homines. Prima quidem de honore, utrum Deus aequa dignitate honoret poenitentes, sicut innocentes sive virgines. Ad quod respondet Gregorius dist. L. „Quia tua” dicens, quod sicut Petrum post negationem poenitentia secuta lapsus ab apostolatu non expulit, sic et ad alia dignitatis officia restituit. Unde claret, quod Christus non minus honorat poenitentes, quam innocentes in aequali charitate exsistentes, et hoc quo ad praemium essentiale in caelo, secundum quod dicit Bonaventura super III. dist. XXXII. et Richardus super IV. dist., licet quoad praemium accidentalis aureolae, innocentes praeferantur. Unde hoc Christus in Magdalena exemplariter edocuit, quando ipsam licet peccatricem famosam tamen post poenitentiam adeo honoravit, quod in societatem suae sanctissimae Virginis Matris admisit. (E)

Secunda quaestio de istarum viarum gratuito amore, utrum Christus maiori gratia amet virginem, qui numquam peccavit, quam qui peccavit quidem, sed poenituit. Ad quod respondet Augustinus li. Contra Faustum dicens, quod sicut agricolae plus placent agri, qui spinis magnis eradicatis centuplum proferunt, quam agri, qui nullas spinas habuerunt umquam, et tamen ad centenarium fructum numquam pervenerunt, sic Deo plus placent illi, qui poenitentes ferventius in charitate Dei crescunt, quam qui licet iusti sint, tamen minus fructificant, et minori in charitate sunt. Hoc Christus exemplariter edocuit in Magdalenam, quam Christus etiam pluribus virginibus praetulit, maiorem gratiam et gloriam essentialem ipsi conferendo. (F)

Tertia quaestio de poenitentiae valore. Nam possent dubitare mundani homines et dicere, quid valent lacrimae peccatoris, cum scriptum sit Ioh. IX.: Scimus, quia Deus peccatores non exaudit etc.
5 Ad quod respondet Hieronymus dicens: Oratio Deum lenit, sed lacrima Deum cogit, scilicet ad miserandum peccatori. Ideo subiungit: O humilis lacrima, tuum est regnum, tua est potentia, tu vincis invincibilem, et ligas omnipotentem. Ad idem Ambrosius dicit: Ablue te lacrimis, lava te fletibus, si tu ipse fleveris, alius te non flebit, si Cain et Iudas virtutem lacrimarum scivissent, desperare non debuissent. Bernardus etiam dicit: Neque mundus diluvio periisset, si ad lacrimas confugisset. O quanta – inquit – vis est in lacrimis poenitentis, abluunt culpam, exstinguunt gehennam, ascendunt ad caelos, descendunt ad abyssos, ignem infernalem exstinguunt, caelos pulsant, Deo peccatorem reconciliant. Haec ille. Haec omnia exemplariter Deus edocuit in Magdalena pro peccatoribus poenitentibus. Unde pro ipsa multum debent peccatores Deum laudare, et ad poenitentiam provocari. Et insuper mulieres debent Deo gratias magnas agere, quia earum sexus magna gloria est decoratus, principalius ex matre Christi, et post eam ex Magdalena, quae est speculum salutis et exemplum poenitentiae verae toti mundo. (G)
Tertium privilegium familiaris susceptionis. Nullum enim peccatorem poenitentem legimus tam familiariter susceptum a Christo, sicut Magdalenam, quam non solum admisit ad se venire, sed et ei pedes ad tangendum et ad unguendum atque tergendum et osculandum permisit. Gregorius in homilia: Pensemus, fratres carissimi, quantae pietatis fuerit Dominus, qui mulierem peccatricem non solum ad se venire, mittere dignatus est, sed etiam ad tangendum et osculandum ei pedes tribuit. Si quaeratur ergo, quia sic Christus voluit, respondetur, quod primo ut per talem pietatem provocaret omnes nos ad poenitentiam. Ideo Gregorius subdit: Consideremus gratiam misericordis Dei, et damnemus multitudinem reatus nostri. Item Bernardus: O tu peccator, exemplo peccatricis prosterne te ad pedes Iesu, osculare, o anima misera, ut desinas esse misera. Secundo pro signo pacis inter Deum et poenitentem. Nam Christus legitur osculatus a quattuor. Primo a Virgine Matre pro signo intimi amoris, ut doceatur, quod qui intimo corde Deum diligunt, Deum osculari et ab eo reamari merentur. Prover. VIII.: Ego diligentes me diligo.
6 Secundo a Simeone pro signo devotionis ad significandum, quod devote orantes ad osculum recipiuntur a Christo et exaudiuntur. Lu. XI.: Omnis, qui petit, accipit etc. 7 Tertio a Magdalena, pro signo reconciliationis poenitentium, ut dictum est. Quarto a Iuda proditore ad significandum, quod recidivantes in peccata post poenitentiam quasi osculo tradunt Filium hominis, et ideo damnantur cum Iuda. Heb. VI.: Rursum crucifigentes Christum in seipsis. 8 (H)
Quartum privilegium certitudinalis securationis, quia certificata est de tribus, de quibus alii homines communiter sunt incerti. Primo de plenaria peccatorum remissione, quia dixit Iesus: Remittuntur ei peccata multa. Lu. VII.
9 Si ergo quaeras: Cur Christus non iniunxit exteriorem aliquam poenitentiam Magdalenae, nisi hoc: Vade, et amplius noli peccare. 10 Respondetur, quia vidit eius contritionem esse tam fortem et perfectam, quod suffecit delere omnia, et plenariam meruit remissionem. O si modo aliqui tales essent. Secundo certificavit de Dei charitate, cum tamen nescit homo, an odio vel amore dignus sit, Eccs. IX., 11 sed Magdalenam dixit Christus multum dilexisse. Tertio de perseveratione et caelesti beatitudine, quando Christus dixit de ea: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea in aeternum, Lucae X. 12 O ergo Iesu bone, quam mira tua gratia, quam laudabilis tua misericordia in Magdalena, tibi laus et gloria. (I)
Circa secundum de aliis privilegiis in vita sancta sit pro conclusione, quod dulcissimum Iesus maximis privilegiis dilexit Magdalenam in vita sanctitatis, declaratur ex aliis quattuor privilegiis, continuando in ordine ad dicta.
Quintum privilegium divinalis dilectionis, quia Magdalenam Christus specialiter dilexit, quod patet ex pluribus signis. Primo quia in societatem suae matris eam acceptavit. Secundo quia saepissime apud eam cum discipulis hospitari voluit. Tertio quia pro eius charitate plura miracula fecit. Nam eius fratrem, Lazarum quadriduanum defunctum resuscitavit. Item Martham, eius sororem a fluxu sanguinis liberavit secundum dictum Ambrosii. Item domicellam illius, Marcillam Spiritu Sancto inspiravit, ut diceret: Beatus venter, qui te portavit etc.
13 Quarto quia Magdalenam Christus ubique excusavit et eius advocatus ac defensor exstitit. Patet quia cum Simon eam in corde despiceret pro peccatis, Christus eam excusavit, quod dimissa sunt sibi, quia dilexit multum. Item Martha contra eam conquesta est de otiositate ad pedes Iesu sedentis et verbo Christi intendentis. Christus eam defendit et commendavit dicens: Maria optimam partem elegit. 14 Augustinus: Non tu malam, scilicet in ministrando, sed illa meliorem in contemplando, quia contemplatio nobilior est vita activa. Denique apud Iudam et discipulos improperantes de unguento dicentes, ut quid perditio haec unguenti facta, poterat enim venumdari et dari pauperibus, Christus multum commendavit et acceptavit eius opus dicens: Bonum opus operata est in me, Mat. XXVI. 15 Et sic patet, quod Christus eam dilexit.
Sextum privilegium insignis illustrationis, quia Christus Magdalenam insigniter prae multis sanctis in vita sua reddidit illustrem. Primo quia post gloriosam matrem Virginem Mariam primo omnium apparuit Magdalenae post resurrectionem, quod fuit maximae gratiae. Secundo quia recedentibus aliis a monumento Domini ipsa prae ardore desiderii recedere non poterat, sicut et sub cruce cum Virgine Matre usque in finem steterat ad sepeliendum Christum, et sic Christus fecit eam prae discipulis communibus amicam per charitatem. Tertio quod maximum est, fecit Christus eam apostolorum apostolam, quando per ipsam primo omnium annunciavit illis suam resurrectionem. Denique quarto supra legem Scripturae Magdalenam ex omnibus mulieribus sanctis Christus fecit suum evangelistam. Nam secundum Apostolum I. Cor. XIV.: Mulieres – inquit – in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui. 16 Unde concilium Carthaginiense in Decretis dist. XXIII. c. „Mulier” (ait) quamvis docta et sancta viros in conventu docere non praesumat, glossa: hoc enim est sacerdotale officii. Ad idem est Ambrosii XXXIII. q. V. „Mulierem”. Sed speciali privilegio Spiritus Sancti Magdalena in Marsiliam deveniens praedicavit et convertit Domino cooperante et sermonem miraculis et sequentibus signis confirmante, ut patet in legenda, sermone I. „G, H, I”. Et sic patet.
Septimum privilegium caelestis consolationis, quia nulli legitur Deus tam diutinam et crebrem caelestem dulcedinem tam mirabiliter praestitisse in hoc mundo, sicut fecit Magdalenae, quam triginta annis sine omni cibo et potu terreno degentem diebus singulis septies angelorum agmina dulci modulatione in aethera levaverunt et reportarunt, et sic in illa dulcedine caelesti satiata vixit, ut patet in legenda.
Octavum privilegium transitus felicis mortis. Nam gloriosissimis miraculis eius felix transitus illustratus est, quoniam Domino revelante diem obitus praecognovit, et episcopo nomine Maximino per quendam presbyterum denunciavit. Item die illo adveniente per angelorum agmina illuc in oratorium est portata, et in aere coram altari manibus angelorum stans sublevata Eucharistiae sacramentum sumpsit devotione multa. Item facie erat radiosa ut sol videntibus multis, et sic sumpta Eucharistia inter manus angelorum dulci amore obdormivit. Item corpus remansit odore suavi fragrans diebus septem. O quis audivit talia sancta nova. O mira Christi clementia in tali peccatrice anima. (K)
Circa tertium de privilegiis, quae habet exsistens in patria sive post mortem, sit pro conclusione, quod gloriosus Christus Iesus sicut Magdalenam dotavit in vita magnis gratiis, sic et in patria, et Ecclesia glorificavit gloriosis privilegiis, quae continuando in ordine ad illa praecedentia. Declaratur ex aliis quattuor sequentibus privilegiis.
Nonum quippe privilegium est praemialis coronationis. Quaeri namque potest, in quo choro angelorum Magdalena putetur fore in caelesti praemio coronata. Ad quod ex dictis Francisci de Mayronis et doctorum colligendo aliquas rationes respondetur, quod in supremo choro, scilicet inter Seraphim, primo quidem ratione ardentis amoris, Seraphim enim, ut ait Dionysius, ardentes amore interpretantur. Et Magdalena maximi amoris ardore claruit, ergo etc. Unde Gregorius in homilia supra illud „Accesserunt ad Iesum publicani etc.” dicit, quod distinctae conversationes hominum singulorum ordinibus angelorum congruunt, et in eorum sortem per conversationis similitudinem deputantur. Haec ille. Secundo ratione dignificationis, quia ipsa apostolorum apostola dicitur, et sic apostolica dignitate laureata. Sed secundum Dionysium apostolico statui in Ecclesia debetur summus chorus in patria tamquam viciniori Christo, ergo debetur Seraphim, qui in caelo vicinior est Deo. Et sic patet, quod Magdalena cum apostolis est in supremo choro propinquiori Christo et beatae matri eius.
Decimum privilegium celebris honoris, quia per totum mundum ipsa in evangelio celebri memoria commendatur, iuxta quod Salvator praedixit Matth. XXVI.: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium, dicetur.
17 Et quod haec fecit in memoriam eius. Item tota Ecclesia universaliter festum eius celebrat.
Undecimum efficacis salvationis. Ipsius enim merita sunt multum efficacia ad salutem invocantibus. Nam legitur, quod quidam peccator in schedula conscribens peccata sua et super altare beatae Magdalenae ponens rogabat, ut sibi indulgentiam impetraret, et mox omnia peccata deleta invenit ex illa schedula. Item miles quidam singulis annis visitabat corpus beatae Magdalenae, qui tandem in proelio occisus dum a parentibus feretro positus plangeretur piis querelis, opponebant Magdalenae, cur suum devotum mori promisisset sine confessione. Tunc subito defunctus surrexit et sacerdotem vocari praecepit. Cumque devote confessus fuisset, et viaticum recepisset, in pace quievit.
Duodecimum privilegium deprecabilis intercessionis pro devotis suis etiam desperatis. Nam legitur in communi legenda, quod clericus quidam de Flandria Stephanus tam sceleratus, quod omnia flagitia exercens ea, quae salutis sunt, non solum non facere, sed nec audire volebat, pro devotione tamen beatae Magdalenae festum eius colebat et vigiliam ieiunabat. Dum ergo tumulum eius visitasset, apparuit ei beata Magdalena inter duos angelos sustentata, et dixit: „Cur, Stephane, nulla compunctione moveris, ex quo enim devotionem in me habere coepisti, pro te Dominum semper instanter exoravi. Poenitere ergo, et ego te non deseram, donec Deo fueris reconciliatus.” Ille mox in se tantam gratiam infundi sensit, quod saeculo abrenuncians religionem intravit, et perfectissimae vitae fuit, ac tandem in eius morte visa est beata Magdalena cum angelis astitisse, et eius animam quasi candidam columbam cum laudibus in caelum sustulisse.
O ergo amorose Iesu, o admirabilis Deus, qui nos peccatores non spernis, sed poenitentes suscipis, ecce ostendisti pietatem tuam in Magdalena. O felicissima domina, o Christi amica, beata Magdalena, a te deprecamur pro dulci Iesu amore, impetra nobis veniam et gratiam in praesenti ac gloriam in futuro a Domino Iesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.



1 Ct 6,12
2 Ps 9,18
3 Prv 5,22
4 Sap 16,14
5 Ioh 9,31
6 Prv 8,17
7 Lc 11,10
8 Hbr 6,6
9 Lc 7,47
10 Ioh 8,11
11 Cf. Ecl 9,1
12 Lc 10,42
13 Lc 11,27
14 Lc 10,42
15 Mt 26,10
16 I Cor 13,34
17 Mt 26,13