[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XXIV.]

De sancto Bonaventura
Sermo alius

Bonus homo de bono thesauro suo profert bona. Mat. XII. 1 (A)

Haec verba bene conveniunt dici de sancto Bonaventura, qui denominatur a bono, et revera ipse sanctus Bonaventura bonus homo de bono thesauro, id est de bona voluntate et sancta sapientia, quae sicut thesaurus absconditus latet in mente, protulit bona multa, scilicet documenta salutifera in suis libris, docendo omnium generum homines. Sed quoniam ut dicit Salvator Mat. V.: Qui fecerit et sic docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
2 Ideo non solum verbo, sed et exemplo sanctitatis et opere iste bonus homo, immo optimus, utpote sanctissimus, scilicet Bonaventura de bono thesauro suae sanctitatis protulit bona filiis Ecclesiae. Unde de ipso haec verba accipiendo pro sermone tria mysteria notabimus secundum tres status salvandorum hominum, scilicet incipientium et proficientium ac perfectorum, ut dicamus, quia his bonus homo, videlicet Bonaventura de bono thesauro sapientiae profert bona exemplo et verbo.
· Primo incipientibus et ad Christum Iesum conversis
· Secundo proficientibus et in Christi Iesu charitate fervidis
· Tertio spiritualibus et in Christi Iesu perfectis (B)
Circa primum de exemplo et doctrina bonitatis incipientibus praestitis per sanctum Bonaventuram sit conclusio, quod sanctus Bonaventura de thesauris suae sapientiae protulit bonitatis documenta et exempla cunctis fidelibus Deo servire incipientibus. Ubi nota, quod licet documenta multa et varia sint singulis ad salutem praestita, quae nec sufficimus enarrare, tres tamen praecipuas quaestiones accipiamus de ipsa, videlicet hominum bonitate, de quibus optima protulit sanctus Bonaventura verba et exempla.
· Prima quaestio de bonitatis dilectione
· Secunda de bonitatis adquisitione
· Tertia de bonitatis cognitione
Prima quaestio: Unde probatur, quod Deus multum diligat bonos homines. Ad quod Bonaventura super III. dist. XXXII. per plures inibi quaestiones optima puncta dicit. Primum, quod scilicet credendum est, quod Deus magis dilexit Christum, quam omnes homines mundi, vel quam totum genus humanum ratione suae praecellentissimae sanctitatis et bonitatis. Ut etiam Anselmus ostendit, vita illius hominis, scilicet Christi, praeponderabat toti mundo, immo etiam mille mundis. Unde quod Deus multum diligat hominem bonum, ex hoc primo probatur, quod Christum Dominum et caput omnium bonorum super omnia dilexit. Unde Augustinus, ut allegatur ibidem a Magistro, dicit sic: Incomprehensibilis est dilectio atque immutabilis, qua Deus in uno quoque nostrum amat, quod fecit, sicut et odit, quod fecimus, id est peccatum. Et infra: Quis ergo digne possit loqui, quantum diligat Deus membra unigeniti sui, et quanto amplius unigenitum ipsum. Haec ille. Secundum punctum idem Bonaventura ubi supra dicit, quod bonus Deus adeo diligit bonos homines, quod licet angelos fecerit multo meliores et nobiliores naturaliter, quam homines, tamen secundum statum finalis gratiae magis diligit bonos homines, quam angelos, unde plura beneficia Deus dedit homini, propter quae magis gratus et devotus Deo debet esse homo, quam angelicus ordo. Tum propter beneficium incarnationis, tum propter redemptionis, tum eminentis glorificationis. Ex quibus secundo probatur non solum divinae charitatis magnitudo, sed etiam eius nimietas. Haec et plura ibi Bonaventura, quae causa brevitatis pertranseo. Tertium punctum Bonaventura ubi supra notat, quod Deus non dicitur creaturam diligere ratione affectionis Dei, sed ratione communicationis alicuius boni, ita quod dilectio Dei potius dicitur dilectio effectus, quam affectus. Ex quo tertio probatur, quod Deus maxime diligat bonos, et maxime odiat malitiam hominum, adeo quod sicut Chrysostomus super Math. ait, omnia bona in mundo Deus dat propter bonos, sicut et flagella et mala omnia propter peccatores. Sed in bonis, scilicet temporalibus non separat peccatores a iustis, ne desperent, unde solem suum oriri facit super bonos et malos, nec in flagellis separat iustos a peccatoribus, ne glorientur, maxime cum bonis flagella non noceant, sed magis prosint ad iustitiae lucrum. Haec Chrysostomus. Unde ad propositum exemplo claret hoc in sancto Bonaventura, qui cum esset puerulus innocens, flagellatus est infirmitate, ut exinde Dei gratia melius eliceretur, quia voto facto a matre eius implevit ipse, ut intraret religionem sancti Francisci, per quem sanctum miraculose est sanatus, et tandem in omni sanctitate excresceret ad perpetuam gloriam, patet ex
legenda. (C)
Secunda quaestio: qualiter homo possit effici bonus. Pro huius fundamento Anselmus li. de similitudinibus dicit, sic respondendo: Tria – inquit – necessaria sunt ei, qui vult effici bonus: scientia, voluntas et usus. Nam nisi quisque habeat scientiam bonum faciendi, nequaquam bonum, unde salutem consequatur, operari poterit, et si habet scientiam, et voluntatem operandi non habuerit, bonus nullo modo erit, quod si etiam scientiam et voluntatem habuerit, non tamen eius usum opere complevit, cum possit, nequaquam bonus erit. Haec Anselmus. Ad propositum: Sanctus Bonaventura haec omnia et singula clarissime edocuit in suis libris, ut patet intuenti Centilogium ipsius, Soliloquium et Itinerarium mentis in Deum, epistolas et alia ipsius opera. Haec etiam exemplo perfecit, quia ut perfecte bonus fieri posset, in iuventute religionem intravit, ubi in sapientia excellentissime crevit, et in omni exercitio virtutum, ut patet in legenda. (D)

Tertia quaestio: Qualibus signis quis bonus esse vere cognoscitur. Ad quod doctores plura signa tradunt, quae omnia et singula in sancto Bonaventura perfectissime comprobantur. Primum signum amore Dei bonitatem affectare. Nam Augustinus ad Maced. epistola III. dicit: Non est bonus quispiam timore poenae, sed amore iustitiae. Seneca: Magna pars bonitatis est velle fieri bonum, principia enim totius operis dimidium occupare dicuntur. Bernardus quoque dicit: Quidam sunt, qui Deum nec intelligunt, nec volunt, hi mortui sunt. Quidam intelligunt, sed non requirunt, sive nolunt, hi impii sunt. Quidam requirunt, sed non intelligunt, hi fatui sunt. Quidam intelligunt et requirunt, hi sancti et boni sunt. Haec ille tractans illud Ps. „Non est, qui faciat bonum”
3. Secundum signum bona loqui et operari et vitia cavere. Unde Hieronymus super Isa.: Nihil est bonum, nisi virtus, nil est malum, nisi vitium. Sola ergo virtus et vitia discernunt inter bonos et malos, sicut per fructus arbor, et herba per odorem discernitur. Tertium signum complacere in aliorum bonis et congaudere. Unde Anselmus de similitudinibus: Is, qui bonis alterius arridet, sanctis consentit, qui autem invidet, diabolis. Siquidem magis puto eius salvationem esse sperandam, qui parum boni facit, et beneficiis aliorum favet, quam illius, qui multa bona facit, et beneficiis aliorum invidet. Haec ille. Quartum signum diligenter perversos ferre et inimicos diligere, non odire. Unde Gregorius XXIII. q. IV. „Haec autem vita” dicit: Si boni estis, in hac vita quamdiu subsistitis, aequanimiter tolerate malos. Nam quisquis malos non tolerat, ipse sibi per intolerantiam testis est, quia bonus non est. Abel enim esse renuit, quem Cain malitia non exercet. Haec ibi. Idem Gregorius super Ezechielem: Perfecte bonus non est, nisi qui fuerit et cum malis, scilicet in persecutione bonus. Ad propositum: Sanctus Bonaventura haec omnia bonitatis signa et facta docuit verbo et exemplo, ut manifestum est, ergo merito bonus homo dicitur, qui de thesauro suae sapientiae et bonitatis protulit nobis bona documenta salutaria. O ergo peccator, disce exemplo huius sancti vitam in bonum convertere. O Christiane, esto bonus, ut in numerum sanctorum pervenias. Time, miser, in peccato iacere, ne aeternaliter pereas. (E)
Circa secundum principale de doctrina proficientium tres quaestiones incidunt, quae versantur inter proficere volentes per status varios hominum.
· Prima inter divites et pauperes
· Secunda inter saeculares et regulares
· Tertia inter voventes fideles
Prima quaestio inter divites et pauperes. Quid est melius ad profectum salutis, an divitias retinere, ut pauperibus erogentur, an penitus contemnere et relinquere. Ad hoc mundi dicunt divites, quod retinere, ut per elemosynas et alia bona exinde adquirant caelestia, iuxta illud Lu. XVI.: Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.
4 Sed contrarium dicunt paupertatem sectantes, ut religiosi, secundum illud Matthaei V.: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 5 Et I. Thim. VI.: Qui volunt divites fieri, incidunt in laqueum diaboli, etc. 6 Sed ad haec sententiam tulit Christus, quam prosequitur Hieronymus in Epistola contra Vigilantium, dicens sic, quod Vigilantius eos asserit facere melius, qui utuntur rebus suis, et paulatim fructus possessionum pauperibus dividunt, quam illos, qui possessionibus venumdatis semel omnia largiuntur. Non a me ei, sed a Christo respondebitur: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me. 7 Et hanc sententiam clarius habemus scriptam a Prospero in Decretis XII. q. I. „Expedit”, videlicet quod perfectius est omnia propter Christum relinquere, quam pauperibus distribuenda servare. Et li. de ecclesiasticis dogmatibus IV. idem dicitur. Hanc sententiam tamquam verissimam sanctus Bonaventura approbavit multiplici scripto et verbo. Patet li. de profectu religionis et aliis suis operibus copiosis. Et insuper suo exemplo, quia saeculum et omnia relinquens religionem paupertatis intravit. Nimirum Bonaventura li., quo supra distinguit tres gradus paupertatis et contemptus divitiarum. Primus et infimus est nil velle habere in divitiis cum iniusto lucro, quia hoc est nefarium et peccatum, et cum hoc iuste habitis divitiis non abuti ad peccatum, scilicet superbiae, gulae et aliorum vitiorum, sed insuper elemosynas facere. Secundus gradus altior est nil habere velle superfluum, sed erogare omnia praeter necessaria. Tertius felicissimus, quanto a laqueis cupiditatis elongatus est omnia contemnere propter Christum et seipsum offerre Deo. Haec Bonaventura. (F)
Secunda quaestio incidit inter saeculares et regulares. Quid est melius? An quod homo serviat Deo in saeculo remanendo propter obsequia et subsidia parentum et propinquorum, an quod illis derelictis religionem ingrediatur. Respondent saeculares, quod melius est ad profectum meritorium remanere propter parentes et propinquos in saeculo, quia Deus praecepit Exo. XX.: Honora patrem et matrem.
8 Et I. Thim. V.: Si quis suorum et maxime domesticorum curam non habet, infidelis est, et infideli deterior. 9 In contrarium dicunt religiosi secundum illud Matth. VIII., ubi quidam ait ad Iesum: Domine, permitte me primum sepelire patrem meum, et sequar te. Respondit Iesus: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. 10 Ad haec sententiam tulit Christus, iudex summus dicens Mat. XIX. 11 et Lu. XVIII. 12: Omnis, qui reliquerit domum vel parentes vel fratres aut sorores aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Bernardus: Si quis religioni resistit, quicumque oppugnat plane, cum Herode nascentem persequitur Salvatorem. De hac itaque sententia secundum Alexandrum de Hales in III. parte Summae, cuius documenta sectatus est Bonaventura, distinctio talis habetur, videlicet quod si parentibus nostris obsequia sunt necessaria, ita quod sine nobis sustentari nullo modo possent, tunc non liceret religionem intrare, nisi ista remansio in saeculo esset cum salutis dispendio et crimine nobis, quia tunc necessitudini generis antefertur pietas religionis divinae, ut dicit Ambrosius super Lu. Si autem non sunt in tali necessitate parentes, tunc nos filii ipsis etiam invitis possemus intrare, etiamsi cum eis possemus sine dispendio propriae salutis permanere, XX. q. II. c. I. et II. Unde patet, quod multo melius est simpliciter in religione Deo servire, quam in saeculo. Quod sanctus Bonaventura multifarie probat in libro, qui dicitur Apologia pauperum. Et hoc idem exemplo probavit, quoniam religionis observantiam elegit. Ad id autem adducit dicto libro inter multa auctoritatem Bernardi De dispensatione et praecepto dicentis, quod sacra religio habet has praerogativas, videlicet quod baptisma secundum nuncupetur, et quod super homines similes efficiat angelis, et quod Christo configurat ac imaginem Dei in homine reformat, quia religiosi Christum induunt complantati similitudini mortis eius. Proinde sanctus frater Aegidius interrogatus a quodam cive, si liceret intrare religionem, respondit illi: „Si invento thesauro in agro non esset consulendus quis alius de ipso tollendo, multo fortius de thesauro religionis, eo quod certissimum est religionem praeponderare omni thesauro temporali.” (G)
Tertia quaestio incidit inter voventes fideles: Utrum parentes possint obligare et devovere suos filios ad aliquid, praecipue ad religionem. Ad quod breviter sententia est doctorum et inter eos Bonaventurae super IV. dist. XXXVIII., ut etiam frater Angelus de Clavasio in Summa dicit, quod nisi ipse filius consenserit, non obligabitur ex voto matris vel patris quoad aliquid personale, ut ieiunare, presbyterari, religionem intrare et similia. Si autem consentiat, obligatur, quia super illud Ps. „Vovete et reddite”
13 Augustinus ait: Vovere voluntatis est, reddere necessitatis. Sed quoad aliquid rei temporalis vel pecuniariae satisfactionis, bene potest parens obligare heredem suum, et tenetur, dummodo acceptet hereditatem, puta si ille vovisset mittere aliquem ad Sanctum Iacobum, vel facere ecclesiam, aut vestire pauperem et huiusmodi. Ad propositum: Sanctus Bonaventura tamquam pius et devotus voto a matre facto, quod scilicet ipse intrare deberet religionem sancti Francisci, consensit, et votum implevit, sic quoque Deo perfecte deservire studuit. Unde optima exempla et documenta protulit, ut scilicet exemplo sui omnes proficere volentes mundum contemnant, et Christum sequi praeeligant, ac vota sua Deo persolvant. (H)
Circa tertium de doctrina perfectorum, ex quo amore brevitatis sufficiat unam quaestionem proponere, quae versatur inter perfectos spirituales et imperfectos, videlicet utrum pro perfectionis signo reputetur vero, cum homo spiritualis cupiat dissolvi et esse cum Christo. Quidam namque dicunt, quod sic, quia Augustinus, ut allegatur a Magistro in III. dist. XXIX. c. ultimo, dicit, quod charitas cum ad perfectionem venerit, dicit: „Cupio dissolvi, et esse cum Christo.” Alii dicunt, quod perfectius est pro Christo optare in mundo isto diutius vivere et sic labores sustinere ac afflictiones plurimas, quia maioris perfectionis signum est appetere laborare et affligi pro aliquo, puta pro Christo, quam quiescere cum eo, ergo videtur, quod ad perfectam charitatem Christi magis pertineat dicere: „Cupio laborare pro Christo, quam cupio dissolvi et esse cum Christo.” Ad haec edocendo respondet Bonaventura super III. dist., qua supra circa litteram, quod desiderium quiescendi cum Christo et dissolvi ab hoc saeculo potest provenire ex causa duplici. Primo quandoque hoc est propter taedium malorum praesentium vel laborum virtutum, et hoc modo est signum imperfectionis, non perfectionis, quia sic recusat talis laborare pro Christo in vita praesenti. Quo contra sanctus Martinus perfectissimus dicebat in hora mortis: „Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua.” Secundo quandoque hoc est propter contemptum terrenorum et abundantem praegustationem caelestium, et sic est signum perfectionis, quia non recusat talis laborare, sed spiritus tanto amoris Christi desiderio stringitur, quod vix potest sustinere dilationem perveniendi ad Christum, sicut Paulus de se dicit. Unde hoc est signum perfecti amoris Christi. Sic creditur sanctus Bonaventura ad Christum flagrasse amore Christi inebriatus et dulcedine divina plenus, ut patet ex eius devotis scriptis et contemplatione extatica, ut scribitur in
legenda sub litteris „I” et „K” et aliis. O ergo sanctissime Bonaventura, pro Christi amore te deprecamur, ora pro nobis.

Item tertium sermonem pro eodem sancto potes facere ex Dominica, qua cadere habet, applicando legendam. Denique quartum ex communi de sanctis.



1 Mt 12,35
2 Mt 5,19
3 Ps 13,52
4 Lc 16,9
5 Mt 5,3
6 I Tim 6,9
7 Mt 19,21; Mc 10,21
8 Ex 20,12
9 I Tim 5,8
10 Mt 8,21-22
11 Mt 19,29
12 Lc 18,28-30
13 Ps 75,12