[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XXIII.]

De sancto Bonaventura ordinis minorum
Sermo cum legenda

Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, 1 scilicet sapientia. (A)

Haec verba scribuntur Sap. VII., et optime conveniunt dici de sancto Bonaventura, ut quasi ipse sanctus dicat: Venerunt mihi omnia bona cum sapientia. Tum quia ipse beatus pater plenitudinem sapientiae habuit. Nam et professor sacrae paginae et vir totius perfectionis excellentissime exstitit. Tum quia etiam haec verba eius nomini consonant, eo quod vocatus est Bonaventura ab omnium bonorum proventu. Et hoc factum est Deo bono disponente et Spiritu Sancto inspirante, videlicet ut beatus pater Franciscus ipsum vocaret hoc nomine Bonaventura, qui antea vocabatur Eustachius. Dicit autem Lyra in Postilla super Lu. II., quod nomina, quae hominibus imponuntur divinitus, semper significant aliquid donum gratuitum datum vel dandum. Sicut patet de Abraham, cui dixit Dominus: Non vocaberis ultra Abram, id est pater excelsus tantum, scilicet in prole pauca, sed Abraham, id est pater multarum scilicet gentium, ideo sequitur: eo, quod patrem multarum gentium constitui te, Gen. XVII. 2 Sic et Iesus vocatus est Iesus, id est salvator, eo quod hoc munus gratiae collatum est sibi a Deo Patre, ut ipse salvet populum a peccatis eorum. Ita Deus praevidens sanctum Bonaventuram dono sapientiae et omni bono gratiae et gloriae sublimandum, sic voluit ipsum nominari Bonaventuram. Optime ergo et convenienter dicere potest haec verba: Venerunt mihi omnia bona etc. Quibus ipse beatus pater commendatur praecipue tripliciter, de quibus in hoc sermone agemus:
· Primo de omnium bonorum proventu: Venerunt – inquit – omnia
· Secundo de sapientiae verae profectu, ibi: pariter cum illa, scilicet sapientia
· Tertio de gratiae magnae fructu, quia dicit: bona, scilicet gratuita provenisse (B)
Circa primum de proventu bonorum sit pro conclusione, quod sanctus Bonaventura merito commendatur per omnis mundi bona provenientia homini in praesenti vita et futura. Declaratur, quia ut clare constat, sunt:
Primo aliqui homines, quibus pauca vel fere nulla proveniunt bona in hoc mundo, ut sunt mendici mali et pauperes in peccatis viventes, qui quidem nec praesentibus frui possunt bonis (quamvis multum pro eis adquirendis laborent), nec futuris, eo quod in peccatis vivunt nunc, et in futuro damnabuntur. De talibus Ps.: Duplici contritione contere eos. 3
Secundo alii sunt, qui multa bona habent in hac vita, sed nulla in futuro. Sicut legitur de divite epulone, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, et tamen in futuro nec guttam aquae desideratam potuit habere, Lu. XVI. 4 Tales sunt omnes divites de suis divitiis nil boni facientes, nec pauperibus erogantes, quibus haec bona temporalia erunt in futuro pro damnationis cumulo, quia Apoc. XVIII. scribitur: Quantum se glorificavit et in deliciis fuit, tantum dabitur ei tormentum et lamentum in futuro. 5
Denique tertio alii sunt, quibus etsi multa proveniunt bona in hoc mundo vel admodum pauca, tamen per illa fideliter distribuendo pro Deo et bene vivendo plurima adquirunt in caelo. Ad quod hortatur Salvator Matth. VI.: Thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi nec tinea demolitur, nec fures effodiunt aut etc. 6 Et Ps.: Melius est modicum iusto scilicet in praesenti super divitias peccatorum multas. 7 Item Tobiae IV.: Noli timere, fili mi, pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene. 8 Haec ibi. Ad propositum: Sanctus Bonaventura et praesentia et futura omnium generum habuisse bona cum studio verae sapientiae promerendo aeternalia comprobatur. (C)
Pro quo notandum, quod secundum Augustinum li. De libero arbitrio et Gregorius li. XXVII. aliosque doctores tria sunt in summa omnium bonorum genera hominibus provenientia:
· Primo summa
· Secundo media
· Tertio infima
Primo sunt quaedam summa bona, scilicet aeternalia et caelestia. Et haec omni homini summe sunt appetenda, exemplo Ps. dicentis: Quam dilecta tabernacula tua, Domine, virtutum concupiscit et deficit anima mea in atria tua. 9 Quod dicit: Intantum anima mea concupiscit illa bona caelestia, quod deficit usque ad languorem mortemque prae desiderio. Nam Augustinus De libero arbitrio in fine dicit: Tanta est pulchritudo iustitiae, tanta iucunditas lucis aeternae, ut etiamsi non liceret amplius in ea manere, quam una die, propter hoc solum innumerabiles anni huius vitae deliciis pleni et affluentia omnium temporalium bonorum merito contemnerentur. Haec ille.
Secundo sunt bona quaedam media, ut virtutes et opera meritoria, quibus mediantibus pervenitur ad summa bona caelestia, et ideo diligenter sunt talia cumulanda et appetenda, tamquam semina caelestium fructuum. Gal. VI.: Nolite errare, scilicet putando, quod per opera mala homo salvetur, Deus enim non irridetur, id est non decipitur. Quae enim seminat homo, haec et metet, quoniam qui seminat in carne, id est peccatum carnis sequendo, metet corruptionem culpae et gehennae, qui autem seminat in spiritu, id est instinctu Spiritus Sancti, operatur bona, metet vitam aeternam. Bonum autem facientes non deficiamus. Tempore enim suo metemus. 10 Haec ibi.
Tertio alia sunt bona infima, sicut sunt temporalia, ut honores et divitiae. Et ista non sunt nimis appetenda, immo potius sunt contemnenda, I. Ioh. II.: Filioli, nolite diligere mundum, id est mundi huius delectabilia, neque ea, quae in mundo sunt, id est vicia eorum, quia si quis diligit mundum hoc modo, non est charitas Patris, id est Dei in eo. 11 Unde Gregorius dicit: Tanto quisque a superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur. Ad propositum: Sanctus Bonaventura quamvis habuerit bona mundi prospere provenientia sibi, puta honores et dignitates, episcopatus ac cardinalatus, et praelationem ministerii in ordine minorum Deo favente, tamen in istis omnibus tam sincere Deum dilexit et tam sanctissime se habuit, ut omnia pro Christo velut stercora reputaret, et toto conamine ad caelestia festinans gloriam magnam adquisivit, ut patebit in sequentibus. Merito ergo dictus est Bonaventura, eo quod ipsi bona infima, media et summa provenerunt. (D)
Sed quaeri potest, utrum aliqua mundi bona proveniant homini mere a fortuna sine Dei providentia. Respondetur secundum doctores, praecipue Thomam in III. li. Contra gentiles, et post eum Rainerium in Summa sua, quod aliqui dicitur evenire a fortuna, quando accidit praeter intentionem illius, sicut cum quis fodiens in agro vel transiens in via invenit thesaurum, quem non quaerebat. Sed nota, quod aliquid est praeter intentionem inferioris, quod non est praeter intentionem superioris, et maxime praeter cognitionem et intentionem Dei, sine cuius providentia nihil fit nec contingere potest. Sicut exempli gratia, cum dominus mittit servum ad aliquem locum, et ad eundem locum mittit alium servum illo ignorante, tunc concursus servorum ad invicem est praeter intentionem utriusque servi, sed non est praeter intentionem domini mittentis eos. Talis ergo concursus servorum licet sit fortuitus respectu servorum, non tamen respectu domini ipsorum. Sic licet aliqua videantur fortuita respectu hominum, eo quod causa vel ratio talium est occulta, nihil tamen respectu Dei, qui omnia praeordinat et praevidet, a quo principaliter provenit omne bonum homini. Et sic omnis eventus fit principaliter a Deo causante vel permittente. Hinc Prover. XVII.: Sortes mittuntur in sinu. 12 Lyra: Id est in occulto, ut recipiantur fortuitu. Sed a Domino Deo temperantur, quia ex divina providentia provenit, quod talis sors cadat super talem. Fraus tamen, quae inibi committitur, non a Deo est, sed ab hominum malitia, quam Deus permittit iudicio occulto. Ad praedicta facit auctoritas Novi Testamenti, quia Salvator dicit Mat. X.: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet in terram sine Patre vestro. 13 Unde sequitur, quod nil provenit sine providentia Dei hominibus, etiam in minimis punctis taxillorum in ludo proiectorum, nisi adhibeatur fraus et malicia. Haec secundum Rainerium ubi supra. Quanto magis hoc de vita hominis sentiendum est, quod sicut Gregorius dicit homilia Epiphaniae: Vitam – inquit – hominis solus qui condidit, Deus gubernat.
Ex quo patent tria praecipua documenta. Primum est, quod illi, qui attribuunt bona constellationi vel etiam casus et fortunam ac similia, sic quod spem totam in constellatione et non in Deo ponunt, nimis errant, ut sunt fata observantes et similia. Secundum, quod omnia, quae habemus bona, Deo debemus attribuere principalius. Ipse enim dicit Isa. XLII.: Gloriam meam alteri non dabo. 14 Sicut enim tibi esset iniuria, cum faciens aliqua strenua opera hostesque devinceres, et tamen gloria victoriae aut facti ascriberetur non tuae virtuti, sed armorum (sic!) alterius. Sic est in proposito. Tertium, quod in omni prosperitate etiam usque ad minimum quadrantem et in omni adversitate maxima vel minima Deum laudare debemus, qui omnia ordinat et disponit ac providet secundum suum beneplacitum et sanctissimam bonitatem pro scilicet salute nostra. Ideo I. Pe. IV.: In omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum, cui est honor et gloria et imperium in saecula saeculorum. 15 Exemplum in Bonaventura, qui docuit verbo et exemplo in prosperis et adversis Deo gratias agere. (E)
Circa secundum principale de profectu sapientiae sit conclusio dictum Ambrosii in Epistola ad Simplicianum sic: Sola sapientia libera est, et felicissima per consequens fortuna, qua divitibus pauperes praesunt, aeternique thesauri, cuius et usura est pretiosa. Haec ille. Et ratio patet ex his, quae scribuntur Sap. VII., quod sapientia omnium bonorum mater est. Infinitus enim thesaurus est hominibus, quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei. 16 O ergo homo, vis esse optime fortunatus? Sapientiam adquire. Seneca: Sapiens vincit virtute fortunam. Pone ex una – inquit – parte virum bonum divitiis abundantem et iustum, ex altera parte nihil habentem, sed in se omnia, uterque aeque vir bonus erit. Haec ille. Nam per sapientiam Deus, qui est summum bonum, et sine quo nullum bonum habetur, ergo etc. (F)
Quaeritur ergo: Quales effectus operatur vera sapientia, per quos in homine fore comprobatur? Respondetur secundum doctorum scripta, quod potissime quattuor. Primus effectus est peccatorum detestatio. Nam Sap. I.: In malivolam animam non introibit spiritus sapientiae, nec habitabit in corpore subdito peccatis. 17 Bernardus super Cantica sermone I.: Non aliud est – inquit – vera et consummata sapientia, quam declinare a malo et facere bonum. Idem: Invenisti plane sapientiam, si prioris vitae peccata defleas. Initium quippe sapientiae timor Domini, ut ait Ps., 18 ergo etc. Unde peccator homo stultus dicitur, et merito, quia ignem gehennae, quo acerbius uratur, sibi quotidie adauget per peccata. Secundus effectus mundialium parvipensio. Bernardus: Invenisti sapientiam, si huius saeculi desiderabilia parvipendas, si aeterna toto desiderio concupiscas. Invenisti sapientiam, si singula tibi sapiunt, prout sunt, ut haec velut caduca et transitoria contemnenda, illa vero ut perfecta bona appetenda discernas. Haec ille. Unde VI. Topicorum: Maiora bona sunt praeeligenda. Et Prover. IV.: Principium sapientiae possidere prudentiam, 19 scilicet in eligendo. Tertius effectus salubrium assaporatio. Nam sapientia dicitur quasi sapida scientia divinorum, scilicet quia est sapida et dulcis per amorem divinum, iuxta illud Ps.: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel ori meo. 20 Unde in Collationibus patrum legitur, quod mota quaestione, quis posset dici vere sapiens, respondit unus patrum, quod ille, qui bene novit seipsum. Addidit alius dicens: Ille sapiens est, cui sapiunt Deus et divina vel salubria. Proinde Bernardus super Cantica sermone LXXXVI. dicit: Ubi amor est, labor non est, sed sapor. Et sapientia a sapore denominatur, ut si quis sapientiam saporem boni diffiniat, quem saporem boni perdidimus ab ortu poenae generis, ex quo sensu carnis praevalente suggestu serpentis antiqui coepit desipere bonum ac sapor noxius subintrare. Haec ille. Quartus effectus virtuosorum operum exercitatio. Iac. III.: Quae desursum est sapientia, primum quidem pudica est, 21 id est pudicitiae affectiva, deinde pacifica modesta bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis. Ambrosius in Epistola ad Simplicianum dicit: Ubi sapientia, ibi virtus animi, constantia et fortitudo. Ibidem quoque quaerit Ambrosius, quae desiderat sapiens summo conatu. Respondet, quod ea sola, quae virtutis et disciplinae sunt, sine quibus esse non potest, quae si ab eo divelluntur, iam non sapiens est, qui est sine virtutis actu et disciplinae. Haec ille. Ad propositum: Sanctus Bonaventura per singula et omnia haec probatur vera sapientia fuisse plenus, qua et omnia bona habuit sibi provenientia, ut claret ex eius legenda. Imitemur ergo ipsum, etc. (G)
Circa tertium de multiplici gratia, qua Christus Iesus sanctum Bonaventuram sublimavit, sit conclusio, quod magnitudo sanctitatis beati Bonaventurae claret ex multitudine et magnitudine gratiae a Christo Iesu sibi datae. Declaratur ex legenda secundum ordinem. Primo namque sanctus Bonaventura habuit a Deo gratiam sacrae religionis, de qua Bernardus tractans illud Math. XVII.: „Bonum est nos hic esse” 22 dicit sic: Religiosus in religione vivit purius, cadit rarius, resurgit velocius, incedit cautius, quiescit securius, irrogatur frequentius, moritur confidentius, purgatur citius, praemiatur copiosius. Haec ille. Sanctus Bonaventura quippe cum esset de Thuscia, patre Iohanne, matre Ritella fidelibus progenitus, et in pueritia infirmatus usque ad mortem exstitit, cuius saluti anxia mater medicorum diligentiam adhibuit, quae spe salutis frustrato medicamine privata, sancti Francisci imploravit suffragia devovens ipsius religioni illum, si sanum recuperaret. Et ut fertur, pia mater ipsum ad beatum patrem Franciscum tunc in carne viventem adduxit, et ut sua oratione sanum sibi hunc filium redderet, reverenter et humiliter ac devotissime supplicavit. Beatus autem pater Franciscus cum ad Deum lacrimose suspirasset, ecce subito puer sanus exsilivit. Ad quod miraculum sanctus pater repente infusus Spiritu Sancto exclamavit dicens: „O bonaventura!” Exinde hoc nomen Bonaventura sortitus est, qui in baptismo vocatus prius fuerat Eustachius.
Sanus itaque domum rediens et tandem adolescens factus memor voti facti a matre, et huius miraculosae sanationis anno suae aetatis circiter XXII habitum religionis sancti Francisci devotissime suscepit, in qua dietim proficiens de virtute in virtutem orationi et contemplationi ac lectioni Scripturarum sub irrefragabili doctore Alexandro de Hales intendebat, qui tanta gratia Spiritus Sancti fuit proventus, ut cunctis fieret admirabilis in sapientia et doctrinae perfectione, adeo quod in brevi tempore, scilicet septimo sui ingressus anno libros Sententiarum in Parisiensi universitate legeret egregie, et magistralem doctoratus cathedram reciperet, et in ordine toto inter primos religione et doctrina haberetur. Et quod erat admiratione dignum, quo crescebat scientia et auctoritate, eo crescebat humilitate mentis et sui depressione. Nam humilitatis officia fratribus serviendo non praetermittebat, infirmis summa diligentia obsequio se mancipabat, morbo etiam contagioso laborantibus. Et sic patet eius magna gratia.
Secundo habuit gratiam vitae mundissimae et conversationis. Nam eius sanctam vitam considerans Alexander de Hales doctor tantae auctoritatis in Ecclesia, ut de eius dictis aut scriptis dubitare non liceret, compertis vita et moribus Bonaventurae ipsum ab omni vitio mortali mundum asserebat, et de eo solitus erat dicere sic: „Iste est verus Israelita, in quo Adam videtur non peccasse”, quod certe magnae gratiae est et gloriae. Unde Augustinus XXI. De civitate Dei dicit, quod etiam inter sanctos paucissimi sunt tantae felicitatis, ut ab ineunte adolescentia nulla damnabilia peccata commiserint. Item sanctus pater Franciscus Spiritu Sancto inspiratus de ipso Bonaventura prophetavit dicens, quod futurus esset magnus vir in Ecclesia Dei, et quod per ipsum religio sua magna sanctitate cresceret, quod impletum est. (H)
Tertio gratiam habuit perfectae praelationis. Nam ob ingentes virtutes Deus ipsum exaltavit ad dignitates plures. Primo generalatus. Fuit enim XIII. ingressus anno ex omnibus sanctis viris ordinis tunc minorum electus ab omnibus in festo Purificationis Virginis Mariae praesente Alexandro papa IV. anno Domini MCCLVI. in ministrum generalem totius ordinis. Fuit autem octavus minister ordinis post beatum Franciscum, et annis XVIII ordinem rexit laudabiliter. Piissimus autem cultor fuit Beatae Mariae Virginis. Instituit enim, ut fratres populum hortarentur ad salutandum Virginem pro signo campanae post completorium, eo quod creditum sit illa hora ab angelo Virginem salutatam. Secundo exaltavit Bonaventuram Deus ad dignitatem archiepiscopatus, scilicet Eboracensis, quod est pinguissimum beneficium. Sed ipse ad pedes domini papae se conferens tam humiliter et efficaciter tanto gradui cessit, quod papa eius cessionem acceptavit. Tertio exaltavit ad dignitatem cardinalatus et episcopatus. Nam cum concilium Lugdunense quaestionibus emersis inextricabilibus et difficultatibus elaboraret, Gregorius tunc papa XI. pro sublevandis difficultatibus dictis considerans Bonaventurae sanctitatem et sapientiae excellentiam Ecclesiae regimini profuturam, ipsum quamvis plurimum reluctantem promovit in cardinalem et in episcopum Albanensem. Fertur autem, quod cum papa misisset eidem insignia cardinalatus cum pileo, ipse Bonaventura tunc occupatus in obsequiis fratrum et lotura coquinaria nunciis dixerit, quod ponerent illa in palum (qui usque hodie dicitur pro memoria ibi stare), „usque quo – inquit – perficiam et explebo scutellarum loturam.” Sed illi interim observarunt, ne Bonaventura fugeret. Et sic ad apostolicum ductus invitus est insignitus. Factus autem cardinalis in ea vocatione pari sanctitate et operum fructu perseveravit benignus, prudens, humilis, pudicus, sobrius et omni virtute clarus. (I)
Quarto gratiam luminosae sapientiae ac instructionis doctoralis, quia confecit plurimos libros ac editiones, eiusque opuscula sunt multum celebria. Praefulgent enim primo devotionis sapore, ut claret legenti, unde et seraphicus doctor est appellatus. Secundo praefulgent copiositate, quia sunt plurima usque ad CCC numerum. Tertio praefulgent utilitatis luciditate, habent enim cum profunditate sensus tam lucidam facilitatem, ut omnibus merito prodesse possint.
Quinto gratiam altissimae contemplationis et devotionis. Nam cum ea tempestate sanctus Thomas de Aquino ordinis praedicatorum sanctitate clarus et Bonaventurae magna charitate coniunctus accessisset ad visitandum et conferendum cum eo de aliquibus quaestionibus, et tunc sanctus Bonaventura ostio cellae clauso contemplationi divinae insisteret, introspexit beatus Thomas per foramen, et vidit Bonaventuram in contemplatione raptum et a terra mirifice sublevatum. Tunc ad suos ait: „Sinamus sanctum” – inquit. O Dei gratia mira in Christi amore. (K)
Sexto habuit gratiam dignae communionis, quia cum adhuc in minoribus agens ex humilitate non auderet communicare, pluribusque diebus abstinuisset, et die quadam in missa devotus adesset, Deus ab alto respiciens humilitatem eius angelum misit, qui particulam consecratae hostiae acceptam de manu celebrantis ori Bonaventurae immisit, ob quod ab omnibus praedicatur beatus.
Septimo gratiam mirificae operationis. Cum enim Lugduni mulier quaedam Simona beato Bonaventurae devota mortuum peperisset, advocato sancto viro et cadavere eidem ante pedes posito, mater in lecto flens et ceterae mulieres, quae aderant, sancti viri opem in salutem deprecatae sunt. Tunc vir sanctus orans et signa crucis super puerum facto (sic!) viventem reddidit matri, unde tritum verbum in illa tota provincia excrevit, quod videlicet sanctus Bonaventura mulieres utero laborantes a periculo eximit invocatus.
Octavo gratiam sanctissimae consummationis. Cum enim esset plenus bonis operibus et meritis, anno Domini MCCLXXIV., et suae aetatis LIII., Dominica die, quae erat XIII. Iulii, quievit in Domino, et anima eius gloriose exstat in caelo coronata, non solum aurea divinae visionis, sed etiam insuper aureola praedicationis, et ut putatur ex praehabitis, aureola virginitatis. Eius autem gloriam Deus comprobans manifestavit miraculis multis. Caput quippe eius post obitum CLX. anno cum levaretur corpus, sic solidum et integrum est repertum cum capillis haerentibus, labiis, dentibus et lingua, ut in nullo a vitali statu aut colore demutata fuerint visa. Denique ut praeter solita miracula in caecis, claudis, leprosis, paralyticis etc. aliqua saltem praecipua notemus, compertum est revera, quod eius suffragia prosunt invocantibus. Primo quidem quassatis et contritis membris et ossibus. Secundo rupturam in inguinibus patientibus et misere putrescentibus. Tertio prole carentibus. (L)
Quidam namque Franciscus de uxore propria plures filias habens et nullum masculum, prece fusa ad sanctum Bonaventuram promeruit filium masculum, quem nomine illius Bonaventuram vocavit. Tandem peste invalescente in provincia omnibus filiabus istius hominis exstinctis puer Bonaventura infectus cum morti proximaret, clamitabat, quod a malignis spiritibus, praesentia eorum horrida vexaretur, dicebatque infelix: „Succurrite, et hos spiritus malignos fugate!” Tunc parentibus consternatis prece fusa ad sanctum Bonaventuram puer mox salvus surrexit cum magna parentum et concivium laetitia. Referam et hoc tempore factum miraculum in Hungaria, civitate Strigoniensi anno Domini MCCCCLXXXVII.: Puer quidam ad mortem infirmatus cum iam nulla esset spes salutis illius, parentes in praedicatione audientes de sancti Bonaventurae meritis devoverunt pro illius sanitate sancto Bonaventurae missas facere celebrari, et statim iste puer sanus surrexit, et parentes pro conservata prole gratias egerunt ac vota exsolverunt. Quarto in extremis sine viatico decedentibus. Nam quaedam Stephaneta in extremis corpus Domini allatum nec agnoscere, nec accipere potuit, pro qua filius eius Franciscus nomine sanctum Bonaventuram deprecatus est, et sic fidenter corpus Dominicum afferri procuravit, quod illa statim agnitum reverenter suscepit. Rogemus ergo, carissimi, Dominum Iesum, ut huius sancti meritis det nobis gratiam et gloriam. Amen.



1 Sap 7,11
2 Gn 17,5
3 Ier 17,18
4 Lc 16,19 et 24
5 Apc 18,7
6 Mt 6,20
7 Ps 36,16
8 Tb 4,24
9 Ps 83,2-3
10 Gal 6,7-9
11 I Io 2,15
12 Prv 16,33
13 Mt 10,29
14 Is 42,8
15 I Pt 4,11
16 Sap 7,12-14
17 Sap 1,4
18 Ps 110,10
19 Prv 4,7
20 Ps 118,103
21 Iac 3,17
22 Mt 17,4