[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XXI.]

Pro sancto Petro
Sermo quartus de eius privilegiis

Dixit Iesus Simoni Petro: Diligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis, quia amo te. Ioh. VI. 1 et ad laudem huius festivitatis. (A)

Sicut dicit ibidem Glossa et exponens Lyra: Ipse Christus, quamvis sciret, quod Petrus ferventissime amaret ipsum, scilicet Iesum, nihilominus tamen voluit examinare Petrum de sua dilectione, quia volebat ipsi committere suam Ecclesiam ut pastori, quatenus per hoc docerentur praelati, quod ipsi debent Deum diligere prae ceteris. Ut enim dicit Gregorius in Registro c. XIII.: Tantum debet actionem populi actio transcendere praesulis, quantum distare solet a grege vita pastoris. Interrogatus itaque Petrus respondit: Etiam, Domine, tu scis, quia amo te. Et non dixit: plus his vel prae aliis, sed absolute respondit: amo te, quia expertus propriae fragilitatis in Christi negatione non fuit ausus efferre se in Christi dilectione, sed quantitatem suae dilectionis posuit in iudicio Christi, qui secreta cordium omnia novit. Quoniam autem scriptum est Prover. VIII. in persona Christi: Ego diligentes me diligo. 2 Unde certum est, quod Petrus diligendo Christum dilectus fuit a Christo. Idcirco in hoc sermone agemus de tribus mysteriis, quibus beati Petri privilegia patebunt:
· Primo de amore Petri erga Christum
· Secundo de dilectione Christi erga Petrum
· Tertio addemus de adiunctione Pauli, scilicet in passionis socium, hoc ideo, quia hoc est festum amborum. (B)
Circa primum de amore Petri ad Christum sit pro conclusionis documento, quod beatus Petrus probatur Christum dilexisse ferventius ex signis pluribus. Primum signum in vocatione, quia propter amorem Christi ad ipsius vocationem continuo contempsit omnia, et relictis omnibus secutus est Christum cum fratre suo Andrea, Matth. IV. 3 Hoc quippe fuit magnae charitatis, quia certe cui hodie diceretur, quod relinqueret uxorem, pueros, domum et omnem substantiam et cognatos, ac intraret ad pauperrimam religionem pro amore Christi, magnum quid reputaretur. Sic de Petro. Unde Can. VIII.: Si dederit homo omnem substantiam suam pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. 4 Augustinus: Minus te, Domine, amat, qui praeter te aliquid amat, quod non propter te amat. Ex quo tu, homo, accipe documentum, quod et si relinquere omnia non potes, ut fecit Petrus, saltem illa dilige secundum Deum, in Deum et propter Deum, etiam uxores et filios et omnia, quae habes. Nam de uxore Petri pro exemplo nostro narratur in Historia ecclesiastica, uti refert Clemens, scilicet papa, quod cum uxor Petri iam fidelis in Christo ad passionem duceretur pro Christo, Petrus ingenti gaudio exsultavit ac post eam clamavit: „O coniunx, memento Domini etc.” Quo colligitur, quod eam ad Christum converterat, et ad palmam, scilicet martyrii perduxit sancta exhortatione. Et sic secundum Christum eam amasse patuit, quoniam et ambo in castitate manentes Christo serviebant. Secundum signum in passione, quando dixit Lu. XXII.: Tecum paratus sum in carcerem et in mortem ire. 5 Non enim mentiebatur, quia sic habebat in animo secundum Lyram. Unde et gladium eduxit pro Christo et ad poenam euntem sequebatur, licet fragilitate humana postea negaverit prae timore. O homo, et tu praeopta mortem potius, quam peccare. Tertium signum in negationis dolore, quia peccatum amarissime deflevit, Lu. XXII.: Egressus foras flevit amare, 6 et quoad vixit, semper in lacrimis poenitentiae fuit. Unde Clemens papa dicit, quod postmodum quandocumque galli cantum audiebat, ad orationem se convertebat usque ad diem, et lacrimas emittebat memor illius negationis. Quando etiam recordabatur de dulci allocutione Christi, prae nimia amoris dulcedine continere lacrimas non poterat. Semper ergo sudarium in sinu ferebat, quo crebro fluentes lacrimas extergebat, quas adeo in consuetudinem duxerat, quod tota eius facies adusta lacrimis videbatur. O peccator, haec pensa. Si enim Petrus pro illa trina negatione tantum flevit toto tempore vitae suae, quantum deberes tu flere, qui millesies et quotiens mortaliter peccasti, Christum negasti facto quidem, quod maius est, et si non verbo. Titum I.: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominati et reprobi. 7 Isidorus: Esto tam pronus, scilicet o peccator Christiane, quantum fuisti pronus ad culpam, qualis intentio ibi fuit ad peccandum, talis devotio tibi sit ad poenitendum, scilicet pro Christi amore. Quartum signum in Christi resurrectione, quia audita Christi resurrectione a Magdalena statim ipse cum Iohanne ad monumentum cucurrerunt. Gregorius: Illi prae ceteris cucurrerunt, qui prae ceteris amaverunt. Unde et Christus specialius Petro apparuit, Lu. VI.: Surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni, 8 et in alia apparitione ad mare Tiberiadis Christus Petrum de amore prae ceteris examinavit, ut patuit in themate. (C)
Sed circa haec quaeruntur aliqua dubia occurrentia. Primum: Utrum simpliciter Petrus prae omnibus aliis discipulis dilexerit Christum. Ratio quaestionis, quia videtur instantia de Iohanne, quem prae ceteris dicitur Christus amasse secundum Bedam, et canit Ecclesia. Sed Christus secundum veritatem eos plus diligit, qui ipsum magis amant, ergo videtur, quod Iohannes plus dilexerit, quam Petrus. Sed ad haec respondet Bonaventura super III. dist. XXXII. pluribus modis. E quibus unus est secundum Bernardum dicentem, quod Petrus dilexit Christum ferventius, et ideo diligebatur a Christo fortius. Iohannes vero dilexit dulcius, et ideo a Christo diligebatur familiarius. Et sic patet responsio breviter, et sufficiat, quia de hoc latius sermone de sancto Iohanne habetur.
Secundum quaesitum: Quis apud Deum reputetur melior horum hominum, videlicet an qui plus diligit Christum, an qui plus diligitur a Christo, licet minus iste diligat Christum. Respondet ad id Augustinus super Ioh. VI. dicens sic: Quis duorum melior sit, utrum qui minus a Christo diligitur, et eum plus diligit, an qui plus diligitur a Christo, et minus diligit. Quantum ipse sapio meliorem, qui plus diligit Christum, feliciorem vero, quem plus diligit Christus. Et consequenter subdit Augustinus non posse se hoc defendere, quod Christus minus diligat eum, a quo plus diligitur, et eum plus, a quo minus diligitur, quia iustum est et rationabile plus diligentem rediligere amplius, cum sapientia Dei dixerit Prover. VIII.: Ego diligentes me diligo, 9 ergo plus diligentes plus diligo, et maxime diligentes maxime diligo per illam Topicam maximam: Sicut simpliciter ad simpliciter, sic magis ad magis, et maximum ad maximum. O ergo homo, stude Christum ferventer diligere toto corde, ut a Christo diligaris. (D)
Circa secundum principale de dilectione Christi ad Petrum sit pro conclusione, quod Christus dilexerit Petrum donis magnis privilegiorum. Declaratur ex pluribus privilegiis.
Primum privilegium apostolicae sublimationis, quia ipsum summum et primum post Christum in apostolatu fecit. Ut autem dicit Dionysius De ecclesiastica hierarchia: Dignitas apostolica est praecellentissima omnium in Ecclesia immediate a Christo recipiens illuminationem, sicut et Seraphim praecellit in Ecclesia triumphante. Maximum ergo hoc fuit Petro. Nam in hoc praecellit omnes sanctos in caelo. Unde Christus dixit ei Ioh. I.: Tu vocaberis Cephas, 10 id est ’capitaneus’. Quaeri potest: Utrum solus Christus per seipsum praefecit apostolis Petrum, an etiam apostoli praebuerunt ad id consensum. Ad quod respondet Anacletus papa dist. XXII. „Sacrosancta”, quod licet – inquit – omnes essent apostoli, Petro tamen a Domino concessum est, et ipsi inter se voluerunt idipsum, ut reliquis omnibus praeesset apostolis, et Cephas, id est caput et principium teneret apostolatus, qui et eandem formam suis successoribus et reliquis episcopis tenendam tradiderunt. Haec ibi. Ex quo patet, quod praelati vel episcopi per consensum legitimum debent eligi.
Secundum privilegium beatae sedis Ecclesiasticae praelationis, quia ipsum fecit Christus primum papam et vicarium super totam Ecclesiam, cum videlicet ei dixit: Pasce oves meas, Ioh. ultimo. 11 (E)
Ubi quaeritur: Cur Dominus unum tantum et non plures apostolorum voluit praeficere sanctae universali Ecclesiae? Respondetur, quod huius sunt plures rationes. Una ex parte capitis, scilicet Christi, qui est caput omnis Ecclesiae, ut ait Apostolus Eph. I. 12 Sicut enim unum est caput totius Ecclesiae, ita unus debuit esse eius vicarius super omnem Ecclesiam. Unde XXIV. q. I. „Schisma” dicitur secundum Augustinum, quod unam Ecclesiam esse constat unum corpus Christi, quae in plura dividi non potest, a qua quisquis recesserit, non vivit de Christi spiritu. Secunda ratio ex parte fidei. Eph. enim II. dicit Apostolus, quod unus Deus, una fides, unum baptisma, 13 ergo unicum debuit habere praelatum. Unde Cyprianus papa XXIV. q. I. „Loquitur” dicit sic: Loquitur Dominus ad Petrum: „Ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam.” Super unum aedificat Ecclesiam, ut unitatem manifestaret, scilicet fidei unitatis eiusdem originem ab uno apostolo incipientem sua auctoritate disposuit. Haec ibi. Tertia ratio ex parte mysterii vel documenti, scilicet commendandae pacis et charitatis sanctae. Unde idem Cyprianus ubi supra et c. „Alienus” dicit, quod habere non potest Deum Patrem, qui universalis Ecclesiae non tenet unitatem. Dominus enim discipulis unitatem suasit et pacem. Ab arbore frange ramum, fructus germinare non poterit, a fonte scinde rivum, praecisus arescit. Sic et ab Ecclesia praecisus non potest fructum salutis facere. Haec Cyprianus.
Tertium privilegium clavigerae iurisdictionis, quia caeli claves Christus Petro commisit dicens: Tibi dabo claves regni caelorum, Matth. XVI. 14 O quale hoc donum, quia non dixit, claves unius provinciae aut regni, sed totius dominii mei, ut ad te pertineat claudere vel aperire cuicumque volenti intrare ad beatitudinem. (F)
Quaeri potest hic: Cur Christus cadere permisit Petrum in sui negationem, quem praeelegerat in talem et tantum pastorem, ut conferret ipsi caelestem clavem? Respondetur, quod hoc fecit Christus primo propter solatium peccatorum, ut nullus desperet de venia, dummodo resurgeret a peccatis in poenitentia. Ambrosius: Certus sum – inquit –, quod Deus nullum electorum suorum cadere permitteret, si eum meliorem a casu suo resurrecturum non praescivisset. Idem Ambrosius dist. L.: Fidelior – inquit – factus est Petrus, postquam fidem se perdidisse defluit, atque ideo maiorem gratiam repperit, quam amisit. Secundo propter compassionem proximorum. Unde Gregorius dist. L.: Considerandum – inquit – nobis est, cur omnipotens Deus eum, quem cunctae Ecclesiae praeferre disposuerat, seipsum negare permisit, quod nimirum magnae pietatis actum est dispensatione, ut in sua culpa disceret, qualiter aliis misereri debuisset. Haec ibi. Et ista sufficiant.
Quartum privilegium dignissimae sanctitatis et perfectionis. Nam beatus Petrus maximae sanctitatis probatur fore, qui tantae praeeminentiae dignus exstitit apud Christum Dominum super omnes apostolos et sanctos, ut fieret digne princeps omnium. Nam multi quandoque eliguntur vel minus perfecti vel sancti vel indigni ad praelationem. Sed in Petro hoc fuit magnum privilegium esse dignissimum pro tali praelatura ob suam sanctitatem et perfectionem. Quod autem Petrus fuerit sanctissimus pro apice principatus apostolici et totius Ecclesiae, probatur tali ratione, quae accipitur a Francisco de Mayronis sermone de sancto Iohanne evangelista sic: Quia principatus in viris sanctis et perfectis debet esse secundum virtutum praeeminentiam, sicut et in angelis beatis claret. Unde Symmachus papa I. q. I.: Vilissimus – inquit – computandus est, nisi praecellat scientia et sanctitate, qui est honore praestantior. Haec ibi. Sed quoniam Christus, qui personam non accipit, sed amat et agit secundum uniuscuiusque meritum et virtutem, ipsum Petrum super omnes Ecclesiae filios ad praelationem praeelegit, ergo sequitur, quod perfectioris sanctitatis pro idoneitate regiminis totius Ecclesiae fuerit. (G)
Quaeritur hic: Unde Petrus prae ceteris apostolis fore dignior ad officium praelationis reputatur. Respondetur secundum doctores, quod primo ex hoc, quod fuit inter apostolos maturior aetate, ut enim habetur extra de electione „Cum in cunctis”: Episcopus eligendus debet esse maturae aetatis, ad minus XXX annorum. Licet autem et alii apostoli fuerint sanctissimi, tamen Petrus fuit inter eos maturior. Secundo ex hoc, quod fide, charitate quoque fuit ferventior, ut dictum est in primo huius sermonis articulo. Tertio quia fuit scientia plenus a Spiritu Sancto, sicut et ceteri apostoli, et cum hoc fuit miraculorum potestate efficacior, ut patebit in sequenti privilegio. Fuit ergo dignissime electus.
Quintum privilegium efficaciae miraculorum et operationis. Nam Petrus prae ceteris fuit efficacior in miraculorum operatione, quia non solum, ut ceteri, sanabat et mortuos resuscitabat orationis verbo, sed etiam solo iussu in nomine Christi, cum quendam nomine Aeneam ab annis octo in grabato iacentem paralyticum invenit et ait: „Aenea, sanet te Dominus Iesus, surge et sterne tibi”, et continuo surrexit, Act. IX. 15 Et quod maius est, mortuum discipulum XL dierum defunctum suscitavit solius baculi sui suppositione, ut patuit supra sermone II. prope finem. Denique quod maximum est, sanabat infirmos sola umbra corporis sui, Act. V. 16 Si ergo tantae virtutis fuit in terra eius umbra, quantae virtutis sunt nunc in caelo pro nobis eius merita.
Sextum privilegium fructuosae praedicationis. Nam in sua praedicatione, scilicet in die Pentecostes convertit tria milia hominum, sicut habetur Act. I. 17 Et in alia praedicatione convertit quinque milia hominum, ut habetur Act. IV. 18 Tantae etiam virtutis erat eius sermo, ut habetur Act. X., 19 quod loquente Petro cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum eius, et coeperunt loqui linguis magnificantes Deum. Et stupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. Haec ibi. O Deus magne, utinam nos, moderni praedicatores saltem unam animam in unaquaque praedicatione convertere valeremus. Nam secundum Chrysostomum super Matth.: Gratiosus praedicator desiderat et gaudet multos auditores habere, ut multos possit ad Deum convertere, sicut et piscator gaudet multos capere pisces. Et sic patet. (H)
Septimum privilegium gloriosae passionis. Eius quippe passio fuit gloriosa primo quoad modum, quia similem poenam passus est Christo, scilicet crucis mortem. Fuit autem Petro pro gloria magna, quod Christus Dominus per seipsum praedixit eidem, quod tali morte crucifixionis deberet clarificare Deum, Ioh. ultimo, 20 et per seipsum apparuit Petro, cum ad fratrum petitionem fugeret de carcere, et invitavit ipsum dicens: „Vado Romam iterum crucifigi.” Et sic Petrus hoc intelligens de suo martyrio statim rediit Romam, et desideranter crucem subiit pro Christo adeo, quod ne eius passio impediretur, rogavit. Sic ergo Petrus in modo passionis assimilatur Christo, quia sicut Christus passus est crucem amanter sponte se offerens pro nobis, sic Petrus pro Christo. Secundo passio Petri fuit gloriosa quoad mysterium, quia noluit rectus crucifigi propter mysterium. Si quaeratur: Cur noluit Petrus rectus, sed reversus crucifigi, respondetur secundum doctores, quod prima ratio humilitatis, qua se reputavit indignum, unde dixit: „Quia – inquit – non sum dignus ita in cruce esse, ut Dominus meus, ergo crucem meam girate.” Secunda ratio, quia patiebatur propter adquirendum caelum. Unde dixit: „Quoniam Dominus meus de caelo ad terram descendit, recta cruce sublimatus est, me autem, quem de terra ad caelum revocare dignatur, crux mea caput in terram debet habere, et pedes in caelum dirigere.” Et sic passio Petri commendatur a mysterio. Tertio gloriosa fuit passio Petri quoad praemium et solatium, quia ipsi in cruce posito affuit ipsemet Dominus Iesus cum angelis mirabili lumine consolando, et coronas de floribus rosarum et liliorum pro signo coronationis caelestis offerendo, ut patuit in legenda. O ergo sanctissime apostole Petre, propter Domini Iesu amorem intercede pro nobis. (I)
Circa tertium principale de consociatione Pauli in passione quaeritur: Cur Christus voluit istos beatos Petrum et Paulum apostolos consociari in passione? Quia ut scribitur dist. XXII. in c. „Sacrosanctam” per Anacletum papam, in ipsa eadem Romana urbe uno die eodemque tempore beatissimi apostoli Petrus et Paulus gloriosissima morte coronati sunt, et ambo Sanctam Ecclesiam Romanam consecraverunt. Nam non vacat a mirabili mysterio, cur Christus sic ordinare voluit. Ad quod respondetur, quod ex praedicto capitulo „Sacrosanctam”, et aliunde ad id eliciuntur aliquae rationes. Prima ratio ex parte sedis Romanae, ut sic consecraretur in caput aliis omnibus ecclesiis et urbibus in mundo. Sicut quippe olim Roma erat caput orbis totius, sic voluit Christus, ut esset Ecclesiae universalis caput consecrando triumpho talium capitaneorum regni caelestis, scilicet Petri, qui acceperat claves regni caelestis, et cum hoc Pauli, qui raptus fuit ad tertium caelum, 21 et vas erat electionis 22 ad aeternam beatitudinem caelestem. Secunda ratio ex parte instructionis nostrae patientiae, ut toti mundo clarescat in istorum principalium apostolorum exemplo, quia Ecclesia persecutionibus non submergitur, sed probatur, cum in Roma tanto sub persecutore Nerone imperatore aliis quoque consimilibus exstingui non potuit, sed crevit talibus principalibus et aliis fidelibus martyrizatis, ut sic pateret, quia a vero Deo est fides catholica et protegitur. Tertia ratio ex parte dilectionis mutuae, scilicet Petri et Pauli. Unde canit Ecclesia: Gloriosi principes terrae quomodo in vita sua dilexerunt se, ita et in morte non sunt separati. Nam et ossa eorum simul custodiuntur et mixtim conservantur, et eorum animae simul beatificantur, ut inter fideles Christi pacis unio et fraterna dilectio per totam Ecclesiam commendaretur exemplo eorum. Quarta ratio est intercessionis assiduae, scilicet pro tota Ecclesia. Nam ut dicto capitulo „Sacrosancta” dicitur: Paulus inter omnes sanctos praecipue apud Deum intercessorem se repromisit. Testis – inquit – est mihi Deus, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis, ut patet Ro. I. 23 et Phil. I. 24 Item Petrus II. canonica I. id promisit dicens: Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. 25 Lyra: Pastor bonus desiderat et quaerit salutem sui gregis, non solum pro tempore suo, sed etiam pro futuro. Unde legitur, quod dum beatus Petrus migrasset in cruce ad Christum, mox apparuerunt ibi viri sancti eximio splendore pollentes, qui dixerunt ad populum: „Gaudete, quia intercessorem magnum et continuum meruistis habere apud Christum.” O ergo Iesu bone, qualis tibi gratias agamus, qui tantum nos diligis. Nam te in advocatum nostrum et tuam matrem advocatam nobis fieri voluisti, summosque apostolos Petrum et Paulum, immo et omnes sanctos tuos intercessores et angelos custodes nostros fieri ordinasti. O dulcissime Iesu, te laudamus, te deprecamur, ut istorum sanctorum interventu des nobis gratiam et gloriam.



1 Ioh 21,15
2 Prv 8,17
3 Mt 4,18-20
4 Ct 8,7
5 Lc 22,33
6 Lc 22,62
7 Tit 1,16
8 Lc 24,34
9 Prv 8,17
10 Ioh 1,42
11 Ioh 21,17
12 Eph 1,22
13 Eph 4,5
14 Mt 16,19
15 Act 9,34
16 Act 5,15
17 Act 2,41
18 Act 4,4
19 Act 10,44-46
20 Ioh 21,19
21 II Cor 12,2
22 Act 9,15
23 Rm 1,9
24 Phil 1,8
25 II Pt 1,15