[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XX.]

Pro sancto Petro apostolo
Sermo tertius super evangelio ipsius festivitatis

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Math. XVI. 1 et in evangelio hodierno. (A)

Quibus verbis Christus ostendit suam erga Ecclesiam immensam charitatem. Nam ut dicit Chrysostomus in homilia: Ecclesia est carior Deo, quam caelum. Et primo hoc claret ex signo charitatis, quia Dei Filius pati et mori voluit pro redemptione Ecclesia potius, quam pro caelo, immo de caelo descendit in huius mundi miseriam pro Ecclesia redimenda. Secundo quia perpetuo stabilem fundavit super seipsum et sui passionem ob nimiam charitatem, qua dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, Apoc. I.
2 Nam ut Ecclesiae Sanctae stabilem firmitatem insinuaret, seipsum nomine petrae, in qua fundata est Ecclesia, significavit. Ut enim idem Chrysostomus in homilia Pentecostes dicit: Facilius caelum exterminari potest et terra perire, quam totam Ecclesiam dicente Domino: Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. 3 Haec ille. Propter quod Christus in hodierno evangelio dixit ad Petrum, Ecclesiae principem constitutum: Tu es Petrus, et super hanc petram solidam aedificabo ecclesiam meam, ut portae Inferi non praevaleant adversus eam. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus ex ipso evangelio huius festi accipienda et in hoc sermone prosequenda:
· Primum mysterium de Christi professione, quam fecit Petrus dicens: Tu es Christus, Filius Dei etc. 4
· Secundum de Petri commendatione, quam fecit Christus dicens: Et ego dico tibi: Tu es Petrus etc.
· Tertium de clavium caeli collatione, ibi: Tibi dabo claves etc. (B)
Circa primum de professione verae fidei Christi sit pro documento conclusionis videlicet, quod quilibet Christianus debet cum Petro profiteri veraciter fidem Christi dicendo: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Hoc declaratur ex ipso sacro evangelio hodierno, in quo Christus Dominus voluit praecipue tria facere pro nostri instructione ad veritatem suae fidei sanctissimae:
· Primo errores eliminavit
· Secundo discipulorum fidem examinavit
· Tertio veram fidem profiteri placuit
Primo errores eliminavit. Ut enim Beda exponit, Christus voluit per confessionem discipulorum eliminare de sua vera fide errores hominum, quia non est periculosior error, quam in fide, de qua dicit Augustinus: Fides est –inquit – omnium bonorum fundamentum, et humanae salutis initium, sine qua omnis labor vacuus est. Unde in illo tempore, scilicet cum Iudaei temptassent divinitatem Christi dicentes: Magister, volumus a te signum videre,
5 scilicet de caelo, ipse redarguit eos dicens: Generatio mala adultera, et quia descenderant ipsi Iudaei ex patribus persecutoribus prophetarum et idolatris cum alienis diis adulterantibus, signum quaerit, scilicet de caelo, et signum tale non dabitur ei tamquam indignae propter curiositatem et malitiam, nisi signum Ionae prophetae, 6 scilicet in morte Christi et resurrectione tertia die. Sicut enim Ionas fuit in ventre ceti, et tertia die evomitus, sic Christus de terrae sepulchro tertia die resurrexit, in quo suam deitatem manifestavit, quia nullus potest mortuum vere resuscitare, maxime seipsum mortuum, nisi virtute supernaturali deitatis.
Tunc ergo relictis Iudaeis venit Christus trans fretum, et dixit discipulis: Attendite et cavete a fermento Pharisaeorum, 7 id est a falsa fide, et doctrina eorum. Et in illo tempore venit Iesus in partes Caesareae Philippi, quae sic dicitur, quia ampliavit eam Philippus tetrarcha, frater Herodis, et renovavit, et extunc nominavit eam Caesaream in honorem Tiberii Caesaris, ut dicit Iosephus et Hieronymus, et ista civitas prius dicebatur Lachis, et postea dicta est Caesarea Philippi, nunc autem Belmas seu Paveas dicitur secundum Lyram. Ibi autem et in confinibus eius habitabant gentiles, et idcirco ibi voluit Christus mysterium Dominicae incarnationis revelare per confessionem discipulorum, ut ostenderet, quod Ecclesia fundaretur in fide gentium. Ibi ergo interrogavit discipulos suos de hominum opinione erga ipsum, id est Christum, quamvis enim omnia sciret, tamen ut ait Origenes, interrogavit, ut doceremur scrutari, quid alii sentiant de nobis. Et si quid mali fuerit, occasionem debemus vitare, si quid autem boni, non debemus extolli, sed Deo attribuere. Interrogavit etiam secundum Bedam, ut errores hominum eliminaret, et ait: Quem dicunt homines esse Filium hominis, 8 id est me, qui sum Filius hominis unius tantummodo, scilicet Virginis Mariae. At illi dixerunt: Alii Iohannem Baptistam, cuius opinionis fuit Herodes et sui sequaces, Marc. VI.: Iohannem ego decollavi – inquit –, et ipse surrexit a mortuis, 9 ideo virtutes operantur in eo. Alii scilicet homines dicunt te esse Eliam, hoc propter zelum veritatis. Alii Ieremiam propter patientiam in adversis, aut unum ex prophetis, 10 scilicet antiquis, surrexisse a mortuis, hoc propter operationem miraculorum, quia credebant, quod anima separata a corpore sit maioris potestatis, quam coniuncta, et ideo sic operari maiora miracula per Christum, quam antea fecerant prophetae. Hos ergo errores Christus eliminavit per confessionem factam a Petro, ut sequitur. (C)
Secundo Christus examinavit discipulorum fidem dicens: Vos autem quem me esse dicitis?
11 Lyra: quod dicit: Si alii errant opinando falsa de me, vos non debetis errare, si vultis salvari, quia ad Heb. XI.: Impossibile est sine fide placere Deo. 12 Item Augustinus XXVIII. q. I. „Omnes” ait: Infidelium omnis vita peccatum est, nec valet esse bonum, quod sit absque Deo, ubi deest enim agnitio aeternae veritatis, falsa virtus est etiam in optimis moribus. Haec ibi. Respondit ergo Petrus tamquam principalis inter alios pro se et pro aliis omnibus. Et per hoc docetur, quod praelati debent esse prompti ad respondendum de articulis fidei et his, quae sunt necessaria saluti. Unde XXI. dist. „De quibus” dicitur, quod praelatorum est confirmare fidem subditorum. Et Innocentius extra de baptismo et eius effectu c. „Maiores ecclesiae” dicit, quod maiores causas, praecipue articulos fidei contingentes ad Petri sedem referendas intelligitur in eo, quod Petrus pro omnibus respondit. Idcirco non debent in talibus laici se intromittere, ut consueverunt haeretici. Nam li. VI. de haere. c. „Quicumque” scribitur: Inhibemus unicuique laico personae de fide disputare. Itaque Petrus respondens dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi, scilicet naturalis et consubstantialis. Tertio haec professio fidei Christi placuit summe ipsi Christo tamquam fides vera et salvifica hominum, et adeo, quod Petrum pro hac confessione beatum fore dixit, et sibi claves regni caelorum tradidit. Quo docemur, quod taliter profitentes Christum sunt ipsi multum grati et accepti ac beatificandi per ipsum. (D)
Quaeritur ergo, qualiter exemplo beati Petri debeat Christianus Christum profiteri. Ad quod respondetur, quod ut colligitur ex evangelio, praecipue tripliciter. Primo integraliter, ita quod omnes articulos fidei profiteatur et firmiter credat et de nullo haesitet. Unde Athanasius in Symbolo: Haec est fides catholica, quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit. Sic confessus est Petrus de Christo integre divinam et humanam naturam, cum dixit: Tu es Christus, quod interpretatur ’unctus’, et in hoc confitetur eius humanitatem veram, in qua unctus est, scilicet in regem et pontificem, scilicet oleo gratiae. Ps.: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis.
13 Addidit: Filius Dei, quo confitetur eius divinam naturam. Et dicitur: vivi, ad differentiam eorum, qui putabantur a gentibus dii, et colebantur, ut Hercules, Iuppiter et consimiles, qui tamen mortui sunt ut homines. In hoc ergo confitetur Christum et eius Patrem Deum immortalem et vivum per essentiam, sicut ipse Deus dicit Ezech. XVIII.: Vivo ego, dicit Dominus. 14 Origenes: Ipse solus Deus habet immortalitatem, qui est fons vitae. Secundo debet profiteri Christianus Christum veraciter, ut vere sic vivat, sicut credit fideliter Deo adhaerendo. Gregorius: Tunc veraciter fideles sumus, si quod verbis promittimus, operibus adimplemus. Hinc Iaco. II.: Fides sine operibus mortua est. 15 Hieronymus: Quid prodest, si impie agis, quod Deum voce invocas, quem operibus negas. Sanctus enim Petrus, qui Christo firmus adhaerendo sanctissime vixit, exemplum nobis est, qui omnia terrena contempsit. Et cum Christum negasset, amarissime poenituit, Lu. XX.: Egressus foras Petrus flevit amare. 16 Refert quippe beatus Clemens de eo in epistola, quod Petrus, quoad vixit, sudarium in sinu portavit, quo crebro fluentes lacrimas tergeret, memor pietatis Christi et culpae suae negationis, in galli cantu semper ad fletum prorumpebat et orare consueverat, adeo quod eius facies tota adusta lacrimis videretur. O ergo Christiane peccator, age et tu poenitentiam. Tertio debet profiteri Christum Christianus perseveranter, ut paratus sit, cum oportet, mori pro fide Christi. Augustinus: Ille apud Deum habet plus meriti, qui plus fidei, quod quidem perseverantia in adversis probatur. Petrus pro fide Christi mori et incarcerari non timuit. Patet ex evangelio et historiis, ergo etc. (E)
Circa secundum principale de beati Petri commendatione est clara conclusio, quod Iesus beatum Petrum in hoc evangelio commendavit tripliciter. Equidem primo de fide. Secundo de novo nomine. Tertio de statu Ecclesiae.
Primo nimirum quoad commendationem fidei, dixit ei Christus: Beatus es, Simon Bar Iona,
17 quod secundum Lyram accipitur, ac si diceretur filius Iohannis, a ’bar’ in Hebraeo, quod sonat in Latino ’filius’, et Iona, quod ponitur pro Iohanna, media syllaba subtracta. Etenim Ioh. ultimo 18 Petrus dicitur Simon Iohannis. Subditur: Quia caro et sanguis non revelavit tibi, id est homo mortalis non docuit te istam veritatem fidei, sed Pater meus etc. Et sic commendatur de fide professa fore beatus. Iuxta hoc ergo prima quaestio oritur: Utrum vel quomodo Petrus potuit tunc dici beatus veraciter, qui tamen postea peccavit Christum negando mortaliter, quia ut Augustinus dicit XIII. De Trinitate: Beatus dici non potest, qui in bono stabilitus non est, sed ea amittere potest, propter quod temporalia bona, ex quo sunt transitoria, neminem beatum faciunt, immo decipiunt inhaerentes. Ad id Philosophus I. Ethicorum dicit, quod sicut una hirundo non facit ver, nec modicum tempus calidum facit aestatem, sic una dies vel parvum tempus non facit hominem felicem, et per consequens homo, qui modico tempore perdurat in statu gratiae, et postea redit ad peccatum, non videtur vere dici beatus, sic videtur de Petro, ergo etc. Sed secundum doctores respondetur, praecipue Bonaventuram in sermone de cathedra Petri et simul Lyram super Matth. V., quod ut colligitur ex Scripturis, duplex est beatitudo vera. Una viae, quae est imperfecta, quia amitti potest, et ista consistit in spe fidei et gratia Dei, viri enim excellentes in virtute dicuntur beati quodammodo, quia excellere videntur vitam humanam, et ad beatam vitam caelestem appropinquant, a qua parum distant, quod autem parum distat, quasi nihil reputatur, II. Physicorum. Et hoc modo homines, qui in Christum credunt et bene vivunt, beati vere dicuntur, quamdiu in tali statu sunt, quia ad beatitudinem caelestem appropinquant. Sicut per contrarium peccatores maledicti dicuntur, Ps.: Maledicti, qui declinant a mandatis tuis etc., 19 quia Inferno appropinquant. Cum ergo homo ab hac beatitudine praedicta ceciderit per peccatum, resurgere potest per poenitentiam, sicut patuit de Petro, et sic mox resurgendo nomen iusti et beati retinet, sicut dicit Hieronymus de poenitentia dist. III. § „Hac auctoritate” sic: Septies in die cadit iustus et resurgit, si cadit quomodo iustus, si iustus quomodo cadit. Sed iusti vocabulum non amittit, qui per poenitentiam semper resurgit. Haec ille. Sic per consequens eadem ratione de nomine beati. Unde pro statu illo, quo tunc Petrus fuit in fide Christi firmus confitendo et in gratia, vere potuit dici beatus, ut et nos doceamur eius exemplo beatificari in gratia, poenitentia quoque post casum. Alia autem beatitudo est patriae, quae habebitur in gloria, et de illa intelligendae sunt auctoritates, quod amitti illa non potest, quia est perfectissima. Et sic patet solutio quaestionis et obiectionis. O ergo homo, sta in fide et gratia fortiter, quod si contingat te cadere, resurge velocius ad beatitudinem. (F)
Secundo de nomine Christus Dominus commendavit Petrum dicens: Tu es Petrus, quia cum antea vocaretur Simon, hoc ei imposuit Christus nomen novum, scilicet Petrus. Unde Augustinus dicit sic: Quia tu dixisti mihi: Tu es Christus, Filius Dei vivi, et ego dico tibi, quia tu es Petrus. Simon quippe antea vocabatur, hoc autem nomen, ut Petrus appellaretur, a Domino ei est impositum. Haec Augustinus in sermone. Quaeritur ergo secundo ex hoc: Cur Christus Dominus voluit summo praesuli Ecclesiae novum nomen a petra imponere? Respondetur secundum doctores, quod primo ratione magnae et novae dignitatis. Nam secundum Albertum Magnum super „Missus est”: In collatione magnae dignitatis congrue solet mutatio nominum fieri, quatenus permutatio status pro eminentia dignitatis significetur. Unde et papa, quando creatur, novo nomine nominatur, quod accepit Ecclesia exemplo Christi, qui cum Petrum fecit caput apostolorum, nomen ei novum imposuit ratione tantae dignitatis, ut videlicet esset supra omnes homines Christi vicarius, et super totam Ecclesiam. Secundo ratione Christiformitatis, ut sicut Christus erat petra nominatus, I. Cor. III.: Petra autem erat Christus,
20 in quo fundata est Ecclesia, sic vicarius Christi, rector Ecclesiae diceretur Petrus a petra Christo. Augustinus in sermone: Ut Petrus appellaretur, sic a Domino ei impositum est, ut significaret Ecclesiam, quia enim Christus petra, Petrus autem populus Christianus, ideo Petrus a petra, non petra a Petro, quoniam non a Christiano Christus, sed a Christo Christianus vocatur. Tu es – inquit – Petrus, et super hanc petram, quam confessus es, id est super me Iesum, Filium Dei vivi, aedificabo ecclesiam meam. Super me aedificabo te, non me super te. Haec Augustinus. Patet ergo, quod cum dicitur in evangelio: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, sic est intelligendum: Tu es Petrus dictus a me, petra, quam confessus es, et super me, petram aedificabo Ecclesiam meam. Non enim Petrus est fundamentum Ecclesiae, sed ipsemet Christus, sed Petrus est vicarius Christi in Ecclesia et minister, cui Dominus tamquam vicario communionem sui nominis indulsit, ut dicit Maximus in sermone. Tertio ratione firmitatis, scilicet in fide Ecclesiae. Nam petra dicitur a ’petros’ Graece, quod est ’durum’ Latine. Petrus autem secundum Lyram dicitur confessor petrae, id est Christi, et sic significat firmam stabilitatem fidei et Ecclesiae catholicae, quia quantumcumque Ecclesia persecutionibus fluctuet et agitetur, tamen eius fides numquam deficiet, ut dicit Ambrosius XXIV. q. I. „Non turbatur”. Voluit ergo Christus Petrum Ecclesiae summum praelatum sic nominare ad significandum, quod praelati Ecclesiae debent esse firmi in fide, sicut et Ecclesia fundata super firmissimam petram veritatis Christi, quae manet in aeternum. (G)
Tertio Christus commendavit Petrum de Ecclesiae sibi commissae statu firmo, dicens: Super hanc petram, scilicet quam confessus es, aedificabo Ecclesiam meam, et portae Inferi non praevalebunt adversus eam. Quaeritur ergo hic, quid intelligendum sit hic per portas Inferi. Respondet Hieronymus in homilia, quod quamvis praecipua porta Inferi sit mors, per quam mali descendere habent in infernum, Ps.: Mors peccatorum pessima,
21 hic tamen portae Inferni melius accipiuntur pro vitiis et persecutionibus hominum impiorum, ac insultu et temptatione spirituum malignorum, per quae illi demerentur ire in Infernum, ut sit sensus, quod nulla persecutio hominum tyrannorum vel etiam daemonum praevalebit adversus Ecclesiam, sic quod exterminare possit eam. Nimirum ut dicit Bernardus tractans illud Ps. „Ecce in pace amaritudo mea amarissima” 22: Ecclesia triplicem persecutionem passa est et patitur in Christianis suis. Prima fuit amara in persecutione paganorum. Secunda amarior in persecutione haereticorum. Tertia amarissima in persecutione falsorum Christianorum, qui plus nocent exemplis malis, quam interdum haeretici. Nam in prima persecutione, scilicet paganorum maximi imperatores, quorum primus Nero, qui Petrum et Paulum occidit. Secundus Domitianus, sub quo Iohannes in oleum fervens fuit coniectus. Tertius Traianus, sub quo Ignatius passus, et alii subsequentes, ut Maximianus, Diocletianus, Decius etc., quamvis toto conatu vellent exstinguere fidem Ecclesiae, non tamen praevaluerunt, sed male mortui sunt et perierunt. Secunda deinde persecutione haereticorum diabolus impugnavit Ecclesiam gravius sub Christianis imperatoribus, videlicet sub Constantino, quando Ariana fides totum mundum incendit. Deinde sub Iuliano Apostata et sub multis aliis, postea varii haereses insurrexerunt, et modo viget haeresis Hussitanorum, quae haereses singulae innumerabiles strages hominum fecerunt, sed non praevaluerunt Ecclesiam pervertere, scilicet a vera fide. Tertia autem persecutione malorum Christianorum quot a fide et moribus pervertantur et ad vitia inducantur, ad sensum claret potius, quam ad scriptum. Sed non praevalebunt a fide pervertere Petri Ecclesiam, quam Christus fundavit et firmavit, scilicet super seipsum, nec Antichristus praevalebit contra eam. O ergo vos, vere Christiani, gaudete in Christo, et gratias agite pro eo, quod estis in firma fide Romanae Ecclesiae Petri, quae meretur vitam aeternam. (H)
Circa tertium de clavium caeli collatione, quia Christus in evangelio dixit Petro subsequenter: Et tibi dabo – inquit – claves regni caelorum. Lyra: Tibi dabo non solum pro te, sed etiam pro aliis. Sicut enim confessio Petri erat confessio aliorum, ita potestas haec data Petro intelligitur etiam aliis dari, sed Petro principalius, et per eius auctoritatem alii accipere debent, ut patet XXIV. q. I. „Loquitur”. Quaeritur ergo hic: In quibus consistit vel quantum et ad quae extendit se ista potestas clavium collatarum. Respondetur secundum doctores super IV. dist. XVIII. et XX., quod praecipue in tribus consistit, et quoad haec tria principaliter se extendit. Primo in peccatorum absolutione vel retentione, sicut dixit Salvator Ioh. XX.: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt.
23 Unde et in evangelio hodierno dixit: Tibi dabo claves, et quodcumque solveris in terra, erit solutum et in caelis, et quodcumque ligaveris super terram etc. 24 Quamvis enim Deus principaliter peccatorem absolvat, tamen sacerdos ministerialiter dicitur peccatum remittere vel hominem a peccatis absolvere, inquantum examinata conscientia hominis iudicat ei caelum apertum secundum Richardum, et clave non errante hoc Deus approbat in caelis. Et per contrarium dicitur ligare quoad culpam non absolvendo ab ea illum, qui indignus est admitti in caelum in foro poenitentiae, quia iudicat eum non vere et sufficienter poenitentem et huiusmodi. Secundo in excommunicandi et absolvendi iurisdictione ac iudiciorum et causarum diffinitione quoad forum contentiosum. Et quilibet hanc potestatem debet revereri et non contemnere, quia ut dicit Augustinus et habetur XI. q. III.: Omnis excommunicatus Satanae traditur quomodo, quia extra Ecclesiam diabolus est, sicut in Ecclesia Christus est, ac per hoc quasi diabolo traditur, qui ab Ecclesiastica communione removetur. Haec ibi. Tertio in indulgentiarum largitione. Nam sacerdos potest hominem ligare ad aliquam poenam sensus, quam explere eum oportet vel hic, vel in Purgatorio, antequam ingrediatur caelum, potest etiam poenam vel poenae partem aliquam peccato debitam relaxare. Sicque secundum Richardum ubi supra dicitur claudere vel aperire. Et quoad hoc, multum valent indulgentiae, quae quidem sunt thesaurus Ecclesiae proveniens ex abundantia meritorum passionis Christi videlicet, et post eum omnium sanctorum Ecclesiae ex misericordia omnipotentis Dei, ut patet de pe. et re. „Cum ex eo” c. ultimo li. VI. Istum thesaurum commisit Dominus sedi apostolicae dispensandum, cui claves dedit. Et dicitur thesaurus, quia nulla res est carior, quam sanguis Christi, cuius tanta est virtus, quod minima gutta sanguinis Christi vel sudoris sufficeret ad expiationem omnium peccatorum mundi, quae sunt, erunt et fuerunt, quia eius respectu nil sunt omnia, ut dicit Bernardus. De indulgentiis alibi agetur plenius. Hic tantum hoc notemus, quod sicut dicit Hostiensis: Christus sciens peccatores prae fragilitate labiles in magna peccata et non posse pro quolibet peccato septem annos poenitentiae implere, ut deberent, et quia pro satisfactione hic omissa oportet explere in Purgatorio, quae est gravis, ideo motus misericordia dedit Ecclesiae hanc gratiam, ut poenae illae tollantur per indulgentias, quae fluunt ex merito passionis et sanguinis Christi. Sed quoniam sanguis Christi non profuit latroni a sinistris impoenitenti et non credenti, sed profuit latroni poenitenti et credenti, sic nec indulgentias consequitur homo incredulus vel in peccato mortali exsistens, quia talis non de familia Christi est, sed diaboli, et ideo thesaurus Christi illi non dispensatur. Ut ergo, carissimi, consequamur peccatorum remissionem et indulgentias per virtutem passionis et sanguinis Christi, simus vere credentes et vere de peccatis contriti ac poenitentes, sicque confiteamur Christum cum Petro dicentes: O Iesu bone, tu es Christus, factus homo pro nobis ex Virgine, et passus in cruce. Da ergo nobis gratiam tuam, ut simus vere tui Christiani, tu es Filius Dei naturalis. Da ergo nobis participes fieri tuae hereditatis caelestis in perpetuum. Amen.



1 Mt 16,18
2 Apc 1,5
3 Mt 24,35
4 Mt 16,16
5 Mt 12,38
6 Mt 12,39
7 Mt 16,6
8 Mt 16,13
9 Mc 6,16
10 Mt 16,14
11 Mt 16,15
12 Hbr 11,6
13 Ps 44,8
14 Ez 18,3
15 Iac 2,26
16 Lc 22,62
17 Mt 16,17
18 Ioh 21,15-17
19 Ps 118,21
20 I Cor 9,4
21 Ps 33,22
22 Is 38,18
23 Ioh 20,22-23
24 Mt 16,19