[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XIX.]

Pro sancto Petro
Sermo II. de clavibus sacerdotalibus

Tibi dabo claves regni caelorum. Matth. XVI. 1 (A)

Misericors Dominus nolens perdere peccatores voluit sic misereri eis, ut claves caelestis regni traderet Petro apostolo, et consequenter omnibus sacerdotibus, ut introducantur poenitentes in caelum. Ex quo enim peccator habet supra se caelum clausum, et infra se Infernum apertum, voluit ergo Deus, ne pereat peccator in peccatis suis, ut sacerdos poenitenti possit claudere Infernum. Ideo Iesus dixit Petro in persona sacerdotum: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, et portae – inquit – Inferi non praevalebunt adversum te, scilicet ad claudendum peccatori, quod fit in absolutione a peccatis. Item voluit etiam Deus, ut non solum peccatori Infernus claudatur, sed insuper etiam caelum aperiatur, videlicet quod satisfaciendo in Christi Iesu amore salvetur. Et hoc ut omnibus clarescat, dixit Christus Petro: Tibi dabo claves regni caelorum. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro hoc sermone:
· Primo de clavium qualitate
· Secundo de earum potestate
· Tertio de ipsarum salubritate (B)
Circa primum tres quaestiones pertractemus:
· Prima quaestio de dicto
· Secunda de modo
· Tertia de numero, ut patebit.
De dicto clavis ergo prima quaestio est, scilicet quales et quare dicuntur scilicet ipsae claves, per quas aperitur porta caelestis, ut intrare possint homines. Ad quod respondetur per conclusionem, quod claves, per quas reserantur portae caelestes, non sunt materiales, sed spirituales. Pro cuius declaratione notandum secundum Petrum super IV. dist. XVIII., quod claves istae spirituales dicuntur quidem ad similitudinem materialium clavium in aperiendo, sed differenter. Clavis materialis enim primo et principaliter est ad claudendum et ex consequenti ad aperiendum, clavis vero spiritualis econtra primo est ad aperiendum, et secundario ad claudendum propter hominum videlicet malitiam. Istae autem claves spirituales, quibus caelum potest reserari homini, distinguuntur plures, quia una clavis est sana doctrina. Unde Luc. XI. Salvator ait: Vae vobis, legisperitis, qui tulistis clavem scientiae, 2 Glossa: id est auctoritatem docendi ad veritatem salvificam, ipsi non introistis, scilicet male vivendo, et eos, qui intrabant, id est intrare desiderabant, prohibuistis, scilicet falsa doctrina vel malo vestro exemplo corrumpendo illos simplices. Bernardus: Quantum – inquit – quis aedificaverit ex meritis vitae, cum tot tantisque recipiet mercedem retributionis aeternae. Et quanto quis exemplum malae conversationis tribuit, tanto maiorem poenam sustinebit. Beatus Petrus cum ista clavi, scilicet doctrinae fidei Christi, similiter et beatus Paulus per mundum innumerabilibus hominibus caelum aperuerunt. Alia clavis spiritualis est vera poenitentia, quae caelum aperit, Matt. III.: Poenitentiam agite, appropinquabit regnum caelorum. 3 O poenitentia, quae es sole splendidior, auro pretiosior, tu omnia ligata solvis, tu Paradisum aperis, haec aperuit latroni Paradisum, et Magdalenae et Petro post negationem, et Paulo per veram conversionem etc. Tertia clavis est sanguis Christi et poena. Isaiae XXII.: Dabo clavem domus David super humerum eius. 4 Ambrosius: Sanguis Christi clavis est Paradisi. Item Gregorius et Damascenus: Crux Christi Paradisum aperuit, quod plus quam quinque milibus annorum clausum fuit. Per hanc clavem nobis aperitur caelum in baptismo et aliis sacramentis, hanc ergo teneamus iugiter in memoria, ut virtute huius clavis, id est passionis Christi caelum nobis reseretur. Sed quarta clavis, de qua hic specialius agitur, est ipsa potestas collata a Deo supernaturaliter sacerdotali dignitati, quae dicitur clavis metaphorice ad similitudinem clavis materialis, quia scilicet ordinatur ad aperiendum vel claudendum regnum caelorum. (C)
Secunda quaestio de modo est, quomodo regnum caelorum dicitur clausum et per claves sacerdotales aperiendum, cum per Christi passionem sit iam vere omnibus apertum. Ad hoc notandum secundum doctores, quod regnum caelorum clausum fuit hominibus dupliciter. Uno modo universaliter. Alio modo particulariter. Primo inquam universaliter, scilicet toti generi humano. Et hoc fuit dupliciter, quia aliis perpetue, puta pueris descendentibus ad limbum, et damnatis descendentibus in gehennam; contra hoc nulla clavis data est vel datur, quia ibi manere habent aeternaliter dicente Iob: In Inferno nulla est redemptio, 5 aliis autem clausum fuit temporaliter propter peccatum Adae, ut sanctis patribus in limbo patrum. Contra hoc claves sunt datae soli Christo, qui aperit per suam passionem et sanguinem hominibus caelum, removendo primam clausuram, scilicet generalem, quae ex peccato erat primorum parentum, ita tamen, quod removit clausuram particularem, videlicet quin quilibet homo suo proprio peccato possit sibi claudere caelum. Secundo ergo clausum fuit vel clauditur regnum caelorum particulariter, et sic etiam dupliciter. Quia quibusdam perpetuo propter peccatum mortale, in quo homo moriens perpetuo damnatur. Iob VII.: Qui descendunt ad Inferos, non revertuntur ultra. 6 Aliis autem non perpetuo, sed in hoc mundo ad tempus, puta cum quis peccat mortaliter, et de peccato resurgit. Et contra istam clausuram particularem data est clavis sacerdotibus per Petrum a Christo, per quam Christus principaliter et effective absolvit peccatorem poenitentem et confitentem peccata sua. Sacerdos autem absolvit ministerialiter in sacramento applicando virtutem passionis Christi ad remissionem peccatorum. Sicut exempli gratia: Medicina vel unguentum aut herba sanat sua virtute a Deo sibi data, medicus autem sanat applicans medicinam vel unguentum aut herbam ut minister. Sicut ergo medicus est minister tantum in sanando, sic sacerdos in absolvendo. (D)
Tertia quaestio est de numero, quot sint Ecclesiae claves, quibus solvuntur vel ligantur peccatores. Ad quod respondetur secundum Richardum et concordantes doctores super IV. dist. XVIII., quod sunt duae quantum ad effectum vel relationem, una tamen in radice. Claves enim sunt potestas iudicandi in foro animarum, scilicet per quam dignos recipit iudex ecclesiasticus, et indignos excludit. Sicut ergo in foro iudiciali haec duo requiruntur, scilicet primo causam discernere, secundo sententiare, sic et in foro animarum vel poenitentiali potestas integratur ex duobus, scilicet ex potestate discernendi [et sententiandi]. Et haec est prima, scilicet clavis scientiae, haec autem clavis scientiae non est habitus scientiae vel actus, quamvis scientia sit dispositio faciens ad bene discernendum, alias caecus caecum duceret. Sed auctoritas utendi scientia ad discernendum dicitur hic esse clavis prima. Clavis autem secunda est clavis potentiae, videlicet potestas ligandi vel solvendi, et ista dicitur principalior, quia prima ordinatur ad istam, et sic hae duae claves sunt una in essentia auctoritatis, licet distinguantur penes actus, quia prima habet discernere, secunda habet determinare. Et fundantur in charactere sacerdotali. Idcirco omnibus et solis sacerdotibus Novae Legis datae sunt, Ioh. XX.: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt eis. 7 Et si quaeras: Cur ergo soli Petro dictum est: Tibi dabo claves? Respondent doctores, praecipue Thomas super IV. dist. XVIII., quod hoc fecit Dominus ad demonstrandam Ecclesiae unitatem, ut omnes sacerdotes a Petro et successoribus suis acciperent suae potestatis originem. Et haec expresse dicit Cyprianus papa XXIV. q. I. „Loquitur”. O ergo quantum errant, qui nolunt subici et oboedire Romanae Ecclesiae, ut schismatici etc. O quantum debent fideles revereri ipsos sacerdotes pro hac summa potestate. Nam qui non reverentur, iuste in hora mortis absolutionem vel confessorem non promerentur, ut per quae peccaverunt, per haec puniantur. (E)
Circa secundum principale de clavium potestate quaeritur, utrum sacerdos per claves possit pro voluntate sua ligatos vel absolutos coram Deo reddere homines. Ad quod respondetur per tres veritates tamquam regulas circa hoc observandas.
Prima veritas pro regula tenenda dicitur aequitatis, quam Leo papa XXIV. q. I. c. „Manet” testatur dicens: Manet Petri privilegium, ubicumque ex ipsius aequitate fertur iudicium, ubi – inquit – nihil erit ligatum vel solutum, nisi quod beatus Petrus aut ligaverit, aut solverit. Ibi glossa dicit: nisi quod iuste fuerit Petri auctoritate. Hanc etiam Gregorius XI. q. III. „Tunc vera” testatur dicens: Tunc vera est absolutio praesidentis, cum interni sequitur arbitrium iudicis. Haec ille. Et ideo secundum Rainerium illa auctoritas: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis etc. non simpliciter intelligenda est, sed tunc, cum sacerdos iuste secundum Deum ligat vel solvit, scilicet clave non errante. Et ratio secundum doctores, praecipue Richardum super IV. dist. XVIII., quia sacerdos in ligando vel solvendo operatur ut minister Dei et ut instrumentum non mortuum, sed vivum, et ideo secundum virtutem motoris Dei procedere debet, alioquin frustratur effectus. Item quia in absolutione animae a peccatis triplex iudicium debet concurrere. Primum et summum est Dei, qui mundat animam non nisi in vera contritione. Secundum est iudicium sacerdotis, qui nullum absolvit, nisi quem superior iudex, scilicet Deus, in contritione absolvit. Tertium est iudicium curiae caelestis approbantis, ut quem sacerdos absolvit in terris, sit absolutus in caelis per approbationem. Caelestis autem curiae approbatio non fit, nisi iuste sacerdos absolvat. Haec secundum Rainerium et concordantes doctores. Et sic patet veritas. Ex quo patet, quod incautum est habere non intelligentem vel ignarum confessorem. Et valde incauti sunt, qui graves casus, puta de rapinis et usuris ac similibus confitentur sacerdotibus idiotis vel ignaris, et putant se ab illis absolutos dicentes: „Quid ad me, ipse recepit in animam suam casum meum”, non attendens, quod Salvatore teste Matth. XV.: Si caecus caeco ducatum praestat, ambo in foveam cadunt etc. 8 (F)
Secunda veritas vel regula dicitur iuridicae auctoritatis, quia secundum Richardum in IV. dist. XIX. concordantes Thomam, Petrum et Rainerium ac alios, quamvis omnes sacerdotes habeant potestatem clavium quantum ad ordinem, non omnis tamen sacerdos habet iurisdictionem supra quemlibet, nisi secundum ordinationem vicarii Christi, et propterea non omnis sacerdos potest exercere usum clavium in quemlibet, sed solum in sibi subditum secundum eundem modum, quem Ecclesia statuit, quia deficit iurisdictio eis, quae ministrat materiam. Unde qui privati sunt usu potestatis vel auctoritatis, sicut excommunicati et haeretici et huiusmodi, non absolvunt coram Deo, etiam si attemptent, quia talibus Ecclesia subtrahit subditos. Similiter illi, qui nullum habent populum subditum, nec concessam auctoritatem absolvendi, vel qui alienos subditos absolveret, nil faceret, nisi a praelatis vel aliunde sibi concederetur iuridica auctoritas absolvendi in illos, ut exempli gratia in articulo mortis conceditur a iure, quod quilibet sacerdos non praecisus ab omni peccato absolvat, si proprii sacerdotis praesentia vel superioris haberi non potest, extra de sen. ex com. „A nobis” et c. „Sacramentis”. Si autem sacerdos sit malus, dummodo non sit praecisus vel excommunicatus et huiusmodi, non privatur usu clavium quoad sibi subditos, licet peccet sic absolvendo.
Tertia veritas vel regula verae poenitentiae et charitatis, sine quibus non est salus, nec absolutio a peccatis ipsi peccatori. Unde de poenitentia dist. III. „Sane” et c. „Irrisor”: Vera poenitentia veniam promeretur, falsa vero Deum irritat. Ut ergo peccator sit coram Deo vere absolutus, quem sacerdos debet solvere per claves, debet esse vere contritus de omnibus et vere confessus et satisfactionem implere volens toto posse. Et his modis praedictis observatis regulis quemcumque solvit sacerdos, solvit et Deus, et quem ligat sacerdos, ligat et Deus. Et quomodo hoc facit Deus et sacerdos, patuit sermone I. „E”. O ergo peccator, age poenitentiam vera Dei charitate, et sic absolveris. Si autem peccatum deserere non vis, nec male ablata restituere velis, etiam si aliquis ignarus sacerdos te absolvat, frustra erit. (G)
Circa tertium de salubritate sit pro devotiori conclusione sic videlicet, quod clavis Petri in virtute sanguinis Christi est animabus pro salute felici et praecipue triplici:
· Primo super terram
· Secundo subtus terram
· Tertio supra terram
Pro declaratione nota, quod Christus voluit in suo sacro corpore per quinque vulnerum specialium aperturas sanguinem sacrum pro nostris animabus abluendis, scilicet a peccatis, et absolvendis fundere, quorum duae fuerunt in eius sacris manibus in hoc aere extensis. Aliae duae fuerunt in pedibus, quibus terra calcatur confixis, et latius ac profundius vulnus fuit in apertura lateris, ex qua exivit aqua et sanguis, Ioh. XIX. 9 Unde clavis Petri, quae habet totam virtutem ex sanguine Christi, est ad salutem animarum super terram exsistentium, et subtus terram et supra terram, hoc est: in caelo, et iuxta numerum scilicet vulnerum Christi quintupliciter aperiens animabus caelum.
Primo namque aperit caelum animabus super terram exsistentibus, unde dixit Salvator Matt. XVI.: Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis etc. 10 Sed quare non dixit: subtus vel supra terram? Respondetur, quod ad denotandum, quod supra terram, scilicet in caelo sunt omnes animae solutae per sanguinem Christi, ita quod non indigent ibi clave Petri, et quod sub terra, scilicet in Inferno inferiori sunt omnes animae ligatae per sententiam excommunicationis aeternae a Christo, iuxta illud Matt. XXV. de illis dictum: Ite, maledicti, in ignem aeternum etc. 11 Sed dicit super terram, quia in terra sunt quidam ligati ex toto, ut obstinati, sed quia possunt converti, ut ait Augustinus: De nemine in hac vita desperandum est, quantumcumque criminoso, ideo absolvi possunt, dum convertantur. Alii autem sunt in hac vita soluti ut poenitentes. Proinde Christus in cruce extendit manus suas, unam versus latronem obstinatum a sinistris, alteram versus poenitentem a dextris, quia utrique vere poenitenti sanguis Christi prodest. O peccator, adverte, quomodo te Christus vocat ad poenitentiam, ne pereas, ecce extendit manus pro te, et sanguinem fudit, ut per clavem Petro datam tibi aperiatur caelum. Noli ergo perire, noli vocantem Christum contemnere. Claret ergo, quod sicut sanguis Christi, sic clavis Petri dupliciter est ad salutem animabus in hac vita. Primo peccatoribus, si tamen redire velint ad poenitentiam. Secundo vere poenitentibus, et haec significantur aperturis duarum manuum Christi extensarum. Pro huius exemplari instructione de clavibus possumus accipere, quod Christus voluit Petrum in cruce extendi, et sic conformiter Christo mori, ut doceamur, quia una manu vocat peccatores obstinatos ad absolvendum per poenitentiam, altera extendit claves absolutionis quoad vere poenitentes. Hic, si placet, prosequere historiam, quoad eius crucifixionem. (H)
Secundo subtus terram aperit Petrus animabus ad salutem per claves et sua merita sanctitatis. Et sicut Christus duobus pedibus aperta vulnera habuit, quibus sanguinem in terram fudit pro nobis, sic Petri clavis sub terra dupliciter valet animabus ad solvendum vel aperiendum. Primo in Purgatorio, quia ut dicunt doctores in IV. communiter, per indulgentias potestate clavium potest remitti poena peccati illa, quae in Purgatorio est explenda, et dominus papa potest plenariam indulgentiam ex causa legitima concedere, quam si quis consequitur et sic decedit, mox evolat secundum Hostiensem tit. de pe. et re. Denique communis est opinio theologorum, quod indulgentiae concessae expresse pro aliis faciendo illud, pro quo datae sunt, pro mortuis etiam valent, et si non per modum indulgentiae, tamen per modum suffragii. Istae autem indulgentiae proveniunt ex thesauro Ecclesiae, scilicet ex passione Christi et meritis sanctorum ex misericordia omnipotentis Dei, quem thesaurum dispensandum commisit Dominus sedi apostolicae. Patent haec de pe. et re. „Cum ex eo” li. VI. et ca. „Consuluisti” et c. „Indulgentiae”. Ad id facit miraculum, quod refert Vincentius in Speculo historiali li. XXII. c. XLIX., quod Carolus imperator sacri diei Dominicae post matutinum audivit vocem terribilem dicentem sibi: „Carole, exeat a te spiritus tuus.” Et mox angelus Domini duxit spiritum eius in vallem, quae ex una parte videbatur velut clibanus ardens, et erat tenebrosa, ex alia vero parte erat amoenissima, et vidit respiciens contra tenebrosam partem ibi in dolio aqua ferventi patrem suum, Ludovicum torqueri, qui dixit: „Noli timere, Carole, quia permisit te Deus huc venire, ut videres, quid paterer pro peccatis, nam sum in poena, sed precibus sancti Petri genus nostrum et ego liberamur, et ad Paradisi gaudium perducimur.” Et sic patet Petri potestas sub terra. Secundo sub terra potestas Petri valet contra Inferni portas, quia ut scribitur Matt. XVI.: Portae Inferi, quae sunt vitia, diabolus et mors, non praevalebunt adversus eam. 12 Eius quippe potestas claruit contra daemones, quando daemonibus praecepit, qui Simonem magum in aere ferebant, et mox ipsum corruere dimiserunt, ut patuit sermone I. „G”. Item claruit contra mortem damnabilem, quia aliquos mortuos suscitavit, etiam qui propter infidelitatem perpetuo damnari debuissent, ut patuit de filio Theophili sermone de cathedra sancti Petri in legenda sub littera „G”, qui quidem in infidelitate defunctus iacuerat sub terra per XIV annos. Item suscitavit etiam mortuum, quem Simon magus non potuit suscitare, ut dictum est sermone I. „G”. Alios quoque multos ad solius suae umbrae tactum sanavit infirmos, ac convertit ab infidelitate et vitiis, mortuos quoque suscitavit, patet Actu. V. et IX. de Tabitha, ut sic Deus ostenderet virtutem apostolicae potestatis. Legitur etiam in legenda, quod cum Petrus duos de discipulis suis misisset ad praedicandum, dum viginti diaetas ivissent, unus illorum defunctus est, hic dicitur fuisse beatus Maternus vel Martialis, alius ergo ad Petrum rediit, et quod acciderat, nunciavit. Tunc Petrus suum baculum sibi tradidit praecipiens, ut ad socium pergeret, et super illum poneret, quod cum fecisset, ille, qui iam per dies quadraginta iacuerat mortuus, protinus surrexit vivus. Unde quamvis claves sacerdotales non habeant directe animas de Inferno liberare post damnationem, tamen valent eas praeservare a damnatione per absolutionem in praesenti sacramentalem, quod autem Petrus praefatos resuscitavit, hoc fecit meritis sanctitatis.
Tertio supra terram, id est in caelo valet clavis Petri ad salutem virtute sanguinis Christi. Sicut enim Christus aperiri voluit suum latus, ut per illam aperturam noverimus nobis apertam visionem deitatis, quae habitavit in Christo, sic Petrus per claves aperit caelum adiudicando dignos. Unde Ecclesia orat dicens:
Solve iubente Deo terrarum, Petre, catenas,
qui facis, ut pateant caelestia regna beatis
,
quod nobis praestare dignetur Iesus Christus, qui cum Patre et Filio (sic!) vivit in saecula saeculorum. Amen.



1 Mt 16,19
2 Lc 11,52
3 Mt 3,2
4 Is 22,22
5 6 Cf. Iob 7,9: Qui descenderit ad Inferos, non ascendet.
6 Cf. Iob 7,9
7 Ioh 20,23
8 Mt 15,14
9 Ioh 19,34
10 Mt 16,19
11 Mt 25,41
12 Mt 16,18