[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XVIII.]

De festo apostolorum Petri et Pauli
Primus sermo cum legenda et pro utroque

Nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Ps. CXXXVIII. 1 (A)

Scimus, carissimi, quoniam consuetudo est in curiis principum, quod quem rex decorat et honorat, hunc omnes subditi regis honorare solent. Unde poeta ait versum: Quem rex decorat, populus decenter honorat. Sic ex quo Christus, rex regum honoravit beatos apostolos Petrum et Paulum magnis privilegiis sanctitatis et miraculis per mundum, Petrum tamquam summum Ecclesiae pastorem, et Paulum omnium gentium doctorem celeberrimos faciendo. Idcirco dignum est, ut omnes homines, principes etiam et reges mundi ipsos honorent. Ad quod hortatur Gregorius ad Mauritium imperatorem scribens, ut habetur XI. q. I. „Sacerdotibus” dicens, quod non est mirum, immo dignum et iustum est, ut imperator Christianus veri Dei sacerdotes honoret, quibus ipse Deus in suo eloquio honorem tribuit suo loco. Sed quoniam istos, scilicet beatos Petrum et Paulum Deus fecit summos inter omnes sacerdotes, idcirco merito per totum mundum ab hominibus honorantur, quod David in spiritu praevidens dicit: Mihi, scilicet in persona fidelium, nimis honorati sunt amici tui, id est apostoli, Deus, nimis confortatus est principatus eorum, quia perpetuo stabilitati sunt in caelesti regno. Iuxta quae verba tria notabimus pro hoc sermone mysteria, secundum quod de tribus commendantur:
· Primo de magna honorificentia, quia nimis honorati sunt
· Secundo de Christi grata amicitia, quia amici – inquit – tui, Deus
· Tertio de perpetua gloria, quia nimis confortatus est principatus eorum (B)

Circa primum de honore istorum apostolorum sit pro conclusionis documento, quod Christus benedictus sanctos istos apostolos maximis sublimavit honoribus. Et hoc tribus:
· Primo honore summae dignitatis
· Secundo honore summae potestatis
· Tertio honore summae sanctitatis
Primo nimis honorati sunt isti beati amici Dei honore summae dignitatis, quando constituit Deus eos praelatos Ecclesiae. Nam XXIV. q. I. „Quodcumque” dicit Augustinus, quod tunc claves Petro sunt datae, quando Ecclesia fuit sibi data. Sicut ergo maximus honor est alicui, quando rex magnus committit ipsi omnes claves domus suae, et omnes thesauros et omne regnum suum, sic fecit beatis istis Christus, rex regum iturus ad Patrem. Quod sic declaratur.
Et primo de thesauris, Deus enim habet thesaurum infinitae potentiae et sapientiae et misericordiae, ut clarum est, et tamen Deus dedit Petro et Paulo thesaurum suae
2 potentiae quodammodo infinitae in Eucharistiae consecratione, quia secundum Magistrum Sententiarum li. IV. dist. XI. per eandem potentiam, scilicet infinitam conficitur corpus Christi, per quam creatus est mundus. Unde de consecratione dist. II. „Quia corpus” Eusebius dicit: Sicut ad nutum praecipientis Domini repente ex nihilo substiterunt excelsa caelorum, profunda fluctuum, vasta terrarum, ita pari potestate in spiritualibus sacramentis, ubi praecipit virtus, servit effectus. Et quia Paulus fuit sacerdos, idem habuit, sed sub Petro. Item dedit eis thesaurum sapientiae, scilicet in doctrina evangelii Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi, Col. II. 3 De his Leo papa dicit: Petro sicut bono dispensatori Christus claves regni caelestis dedit, Paulo tamquam idoneo doctori magisterium ecclesiasticae instructionis iniunxit, ut quos iste erudiret ad salutem, ille susciperet ad quietem. Tertium autem thesaurum, scilicet misericordiae quamvis et istis communicaverit, tamen praecipue super hunc constituit thesaurariam Beatam Virginem Matrem, quae est mater gratiae et mater misericordiae, ut canit Ecclesia. O ergo peccator, si vis misericordiam, accede primum ad Mariam, deinde pro absolutione a peccatis accede ad Petrum, id est presbyterum confessorem. Et si opus est in casibus dubiis, accede ad Paulum, id est doctorem Ecclesiae, ut evadas diaboli laqueos, et salutem consequi noveris et valeas. (C)
Secundo declarantur praedicta de clavibus et domibus regni Dei. Notare namque placeat, quod Deus habet varias domus, per quas variis clavibus intratur, super quas omnes et singulas constituti sunt Petrus et Paulus et sacerdotes. Prima domus est Ecclesia militans, in qua habitant peregrini viatores ad patriam tendentes. In hanc intratur per clavem baptismi, quia baptismus est ianua et fundamentum omnium sacramentorum Ecclesiae, ut de consecratione dist. IV. per totum. Huius commissionem a Christo habet Petrus, quia ipse et successores sacerdotes habent sacramenta conficere et ministrare aliis, ut clarum est secundum doctores. Secunda domus Dei est caelestis patria, cuius clavis est post baptismum actus poenitentiae et bonorum operum, ut scilicet homo declinet a malo per poenitentiam, et faciat bona opera. Ps.: Quis est homo, qui vult vitam, diligit dies videre bonos. Declina a malo, et fac bonum, etc.
4 Huius ergo clavis est absolutio a peccatis cum actione boni operis. Unde Matth. XVI.: Tibi dabo claves regni caelorum, quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis, etc. 5 Et Augustinus sermone dedicationis: Laboremus – inquit –, fratres, ut bonorum operum clavibus regni caelestis ianuam aperire possimus. Sicut enim malis operibus quasi quibusdam seris ac vectibus vitae nobis ianua clauditur, ita absque dubio bonis operibus aperitur. Haec clavis, scilicet absolutionis est commissa Petro Matth. XVI.: Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Tertia domus Dei est Purgatorium, in qua habitant debitis obligati. Eius clavis, per quam intratur, est clavis iustitiae. Iustitia enim requirit, ut nullum malum remaneat impunitum secundum Augustinum. Et ideo qui non solverunt hic sufficienter poenam pro peccatis debitam, exsolvere debent in Purgatorio, iuxta illud Lu. XII.: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem, 6 id est donec satisfacias in poenis etiam pro minimo peccato. Huius claves Purgatorii sunt sub manu Petri, quia virtute clavium magnam partem poenae debitae in Purgatorio potest sacerdos remittere, et papa per indulgentiam plenariam totam poenam remittit, ut qui consequatur, statim evolet in caelum, ut dicit Hostiensis et concordantes doctores super IV. dist. XX. Quarta domus est Infernus damnatorum, in qua habitant perpetuo incarcerati. Clavis, per quam intratur, est obstinatio et finalis impoenitentia. Hanc Petrus non habet ad aperiendum, sed ipsemet Christus habet clavem Inferni, ut aperiat et claudat ibi peccatores, sicut ipse dicit Apoc. I.: Habeo clavem mortis et Inferni, 7 habet tamen Petrus ad ligandum peccatores vinculo excommunicationis et decernendo damnatione dignum peccatorem pro impoenitentia et contemptu, Matth. XVI.: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis. Unde Magister in IV. dist. XVIII. c. II. dicit: Claves istae sacerdotales sunt non corporales, sed spirituales, scilicet scientia, id est auctoritas discernendi et potentia iudicandi, id est ligandi et solvendi, qua dignos recipere, indignos debet excludere a regno. Item Maximus in sermone dicit: Clavis caeli est lingua Petri, quia singulorum merita censendo apostolus unicuique regnum caeli aut claudit, aut aperit. Haec ille. O ergo peccator, honora Petrum, ut tibi aperiat caelum. (D)
Secundo honoravit eos Deus honore summae potestatis, scilicet in remittendo peccata, quod transcendit potestatem omnis creaturae, etiam angelicae, sed solius Dei proprium est. Luc. V.: Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus.
8 Gratia huius quaeritur, utrum sacerdos absolvendo potestate clavium a Deo sibi data vere remittat peccata. Et ratio quaestionis est, quia solius Dei est proprium remittere et peccata tollere, ut praedictum est. Et ad id plures sunt auctoritates et dicta sanctorum, ut infra patebit, quomodo ergo dicuntur sacerdotes absolvere a peccatis vel remittere. In huius autem contrarium est Ioh. XX., ubi dixit Christus apostolis: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis etc. 9 Respondetur secundum doctores et praecipue Richardum super IV. dist. XVIII. ar. II. q. I., quod utrumque verum est, quod peccata scilicet Deus remittit et etiam sacerdos, sed differenter, quia peccata remittere est solius Dei effective, et ut sic non potest remittere vel absolvere sacerdos, scilicet effective principaliter, sed tamen sacerdos absolvit et remittit ministerialiter et instrumentaliter illi, qui per attritionem removit obstaculum gratiae Spiritus Sancti, dispositive remittit maculam peccati, inquantum suo ministerio assistit virtus divina, quae prinicipaliter peccatum remittit, ut dicit Magister in littera IV. dist. XVIII.: Solus – inquit – Deus hominem interius mundat a macula peccati, et debitum poenae aeternae solvit, qui per prophetam, scilicet Isaiam XLIII. ait: „Ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me.” 10 Item Ambrosius: Verbum Dei dimittit peccata, sacerdos et iudex, sacerdos quidem officium suum exhibet, sed nullius potestatis iura exercet. Idem: Ille solus dimittit peccata, qui solus pro peccatis nostris mortuus est. Et Augustinus: Nemo tollit peccata, nisi solus Christus, qui est agnus tollens peccata mundi. Haec Magister ubi supra. (E)
Ut autem hoc clarius declaremus, notandum, quod ex peccato mortali tria incommoda in homine generantur. Primum est Dei inimicitia. Augustinus: Scio Deum omni criminoso esse inimicum, quia Sap. XIV. scribitur: Odio est Deo impius et impietas eius.
11 Secundum est deformis macula, quia in peccatore imago et similitudo Dei deturpatur. Thren. IV.: Denigrata est super carbones facies eorum, 12 scilicet animae. Tertium est reatus, id est peccati obligatio ad poenam aeternam, quia peccant contra bonum aeternum, scilicet Deum. Modo ista tria solus Deus virtute contritionis remittit. Unde Ps.: Dixi, id est proposui, confitebor adversum me iniustitiam meam, et tu remisisti impietatem peccati mei. 13 Mox ergo ut homo est vere contritus, haec tria sibi remissa sunt a Deo in contritione cum proposito confitendi et satisfaciendi, scilicet quia mox Deus remittit offensam vel inimicitiam, et recipit in gratiam, lavat maculam et dissolvit obligationem poenae aeternae. Et sic intelligendae sunt auctoritates praedictae, quod solus Deus sic absolvit. Sed quia secundum Dei praecepta adhuc insuper obligatur peccator ad confessionem et ad satisfactionem, quia iustitia Dei requirit, ut nullum malum remaneat impunitum secundum Augustinum. Idcirco sacerdos alia praeter praefata facit tria in peccati remissione. Primo quod ipsum absolutum esse denunciat vel diiudicat, quia quantumcumque esset absolutus interius a Deo, tamen pro absoluto non recipitur ab Ecclesia, nisi ad arbitrium sacerdotis. Sicut in figura de leprosis praecipiebatur, quod etiam si essent mundati a Deo, nihilominus ostenderent se sacerdotibus, quorum iudicio reciperentur ad hominum consortium, propter quod Matth. VIII. Christus leproso mundato dixit: Vade et ostende te sacerdotibus. 14 Secundo sacerdos peccatorem a poena Purgatorii absolvit, et poena praesenti satisfactoria ligat ipsum, ita quod si haec sufficiens fuerit, aliam poenam, scilicet Purgatorii non sustinebit. Tertio quia de ipsa poena satisfactoria partem relaxare potest. Et quoad haec tria, dicitur sacerdos remittere peccata. Haec significata sunt in suscitatione Lazari, Ioh. I. Solus namque Christus Lazarum suscitavit a mortuis, discipulis tamen tria commisit. Primo lapidem tollere, et hoc significat poenam Purgatorii in poenam satisfactoriam commutare. Secundo Lazarum ligatum institis solvere, quod significat absolutum ostendere. Tertio ut eum libere permitterent abire, et hoc significat plene liberatum. Ex his ergo claret honor Petri et sacerdotum in potestate concessa. (F)
Tertio honoravit Christus Petrum et Paulum honore summae sanctitatis. Nam tanta sanctitate eos sublimavit, ut omnes homines, etiam reges et imperatores genibus flexis ipsorum tam pauperum hominum secundum saeculum nedum ossa venerando, verum etiam caligas et compedes optent habere pro honore sanctitatis eorum et suffragiis impetrandis. Vere ergo impleta est Scriptura prophetica, quoniam nimis honorati sunt amici Dei,
15 scilicet apostoli per orbem, et summe honorantur in caelis. Quo docemur, quod ut dicit Anselmus: Si honor quaeritur, nusquam maior, quam in caelo, scilicet Christo serviendo invenitur. O ergo homo, servire stude Christo, si honoris et dignitatis ac potestatis sublimitatem vis habere perpetuo in caelo apostolorum exemplo. Gregorius: Si culmen veri honoris cupitis, ad caeleste regnum tendite. (G)
Circa secundum principale de amicitia Christi sit pro conclusione, quod isti beati apostoli comprobantur veri amici Christi ex sufferentia pro Christo martyrii. Patet, quia hoc est perfectissimae charitatis secundum Glossam super Heb. XII. Sed pro simplicibus prosequamur legendam.
Legenda
Erat namque eo tempore in Ierusalem quidam magus, nomine Simon, qui multos magicis artibus deludebat, et se primam veritatem esse affirmabat. Contra hunc Simon Petrus disputabat, et omnia eius maleficia detegebat. Qui videns, quod Petro non posset resistere, Romam porrexit, ut ibi deus habeatur. Quod ut Petrus comperit, ipsum insequitur, et Romam usque proficiscitur, ubi XXV annis in episcopatu sedit, et praedicationi insistens multos ad fidem convertebat, et infirmos in nomine Christi curabat. In praedicatione autem sua semper laudans et praeferens castitatem, quattuor concubinas Agrippae praefecti convertit, adeo quod ad praefectum redire recusarent. Iratus ergo praefectus adversus Petrum occasionem quaerebat. Interea Dominus apparuit Petro dicens: „Simon, ecce Nero contra te cogitat, sed ne timeas, quia tecum sum, ut eruam te, et dabo tibi servi mei, Pauli solatium, qui cras Romam ingredietur.” Quod et impletum est. Et sic Petrus cum Paulo Romae Christum praedicare coeperunt.
Simon autem magus intantum a Nerone amabatur, quod vitae eius et salutis et totius Romae custos sine dubio putabatur. Ut autem plura magicae artis opera, quibus Neronem et Romanos seducebat, pertranseamus ob brevitatem, istud narrari sufficiat, quod sicut refert Leo papa, quadam vice Simon dixit Neroni: „Ut scias, imperator, me Dei filium esse, iube me decollari, et tertia die resurgam.” Praecepit ergo Nero carnifici, ut illum decollaret. Sed Simon arte magica fecit, ut ille putans se decollare Simonem, decollaret arietem. Cuius membra Simon colligens tribus diebus se occultavit, et tertio die se Neroni ostendit dicens: „Fac sanguinem meum, qui effusus est, extergeri
16, quia ecce ego decollatus ut promiseram, die tertia surrexi.” Propter haec ergo et alia magica maleficia eius Nero ac Romani delusi intantum eum venerati sunt, quod ei imaginem in templo fecerunt, et hunc titulum scripserunt: „Simoni deo sancto”.
Tandem in superbiam Simon elatus ausus est se iactare, quod posset mortuos suscitare, et accidit, quod quidam iuvenis moreretur. Tunc Petrus et Paulus, qui Simoni contradicebant ipsius maleficia detegentes, vocati sunt. Et omnes hanc sententiam firmaverunt, quod ille occideretur, qui mortuum suscitare non posset. Simon ergo super mortuum faciens incantationes, coepit caput agitare defunctus. Tunc omnes exclamantes Petrum lapidare volebant, qui vix silentio imperato dixit: „Si vivit defunctus, surgat, loquatur et ambulet, alioquin sciatis esse phantasma, separetur autem Simon a lectulo, ut plene diaboli figmenta denudentur.” Separatur ergo Simon, et defunctus immobilis permansit. Petrus autem longe stans oratione facta exclamavit dicens: „Adolescens, in nomine Christi Nazareni crucifixi surge et ambula!” Et statim vivus surrexit. Cum autem populus vellet Simonem lapidare, Petrus non permisit, dicens: „Magister noster nos docuit, ut pro malis bona reddamus.”
Ut plura pertranseamus, tandem Simon populum convocavit, et a Galilaeis se offensum et ideo Urbem se deserere velle, quam tueri solebat, dixit, et diem statuere, qua in caelum ascenderet. Quo die lauro coronatus de Capitolio se deiciens volare coepit. Dixit autem Paulus ad Petrum: „Meum est orare, tuum imperare.” Dixitque Nero: „Verax est hic homo, vos autem seductores estis.” Tunc Paulus videns illum volantem ait: „Petre, quid cessas, perfice, quod coepisti. Iam enim vocat nos Dominus.” Tunc Petrus ait: „O vos angeli Satanae, qui eum in aera fertis, per Dominum Iesum Christum praecipio, ut ipsum non feratis amplius, sed corruere dimittatis.” Et continuo dimissus corruit, et confractus cervicibus exspiravit. Nero ergo talem virum perdidisse doluit, sanctosque apostolos captivans in custodiam Mamertini sub cura militum Processi et Martiniani tradidit. Ubi dum multa miracula facerent super his, qui infirmabantur et ad eos confluebant, videntes Processus et Martinianus crediderunt in Christum, et omnes, qui erant in custodia. Et Petrus facto signo crucis in monte Carpesio in custodia Mamertini, mox emanarunt aquae de monte, et baptizati sunt numero XLVII. Unde ipsi Christiani et milites apostolos libere abire rogavere.
Dicit autem Leo et etiam Linus, quod cum Petrus venisset ad portam in loco, ubi nunc dicitur Sancta Maria ad passus, vidit Christum sibi occurrentem, et ait: „Domine, quo vadis?” Qui respondit: „Venio Romam iterum crucifigi (intellige: in membris).” Petrus ait: „Ergo, Domine, revertar, ut tecum crucifigar.” His dictis Dominus in caelum ascendit. Cum ergo Petrus hoc dictum intellexisset de sua passione, rediit, et fratribus rettulit. A ministris ergo Neronis capitur. Tunc Petrus tamquam alienigena iussus est crucifigi, et Paulus, quia civis erat Romanus, capite truncari. (H)
Circa tertium de gloria ipsorum sufficiat pro conclusione, quod istorum beatorum apostolorum gloria claruit revelata per plura miracula. Et patet prosequendo legendam. Data quippe in eos sententia mortis, ut testatur Dionysius in Epistola ad Timotheum de morte Pauli: Coeperunt – inquit – turbae gentilium et Iudaeorum apostolos percutere, et in facies eorum conspuere. Fratres autem, id est Christiani, plangebant. Cumque educerentur, et ubi ad invicem separarentur, tunc Paulus ait valefaciens Petro: „Pax tecum, fundamentum ecclesiarum et pastor ovium Christi.” Petrus autem ad Paulum ait: „Vade in pace, praedicator bonorum morum et dux salutis iustorum.” Cum ergo Petrus venisset ad crucem, ait: „Quoniam Deus meus de caelo ad terram descendit, ut pro nobis pateretur, recta cruce sublimatus est. Me autem de terra ad caelum vocare dignatur, ideo crux mea caput in terra debet ostendere et pedes in caelum dirigere. Non enim sum dignus ita in cruce esse, ut Dominus meus.” Et sic deorsum verso capite crucifigi voluit. Cumque populus furens vellet ipsum liberare, rogavit, ne passionem suam impedirent. Ut autem testatur, Egippus et Linus fideles, qui ibi flebant, viderunt angelos stantes cum coronis de floribus rosarum et liliorum, et Petrum in cruce cum eis stantem, et Christum Iesum praesentem, a quo librum Petrus accepit et verba, quae loquebatur, exinde legere videbatur, gratias scilicet Christo agens, et fideles Christo recommendans, et inter alia dicens: „Tu, Domine Iesu, mihi omnia es, totum es, tu mihi solus, gratias tibi ago spiritu toto.” Et sic emisit spiritum in Christi praesentia et beatorum angelorum, et sic claret eius gloria. (I)

Denique ut satisfaciamus communi eorum festo, quoniam est hodie festum utriusque, scilicet Petri et Pauli, idcirco beati etiam Pauli martyrium breviter pro devotione populi applicemus, et solum quoad eius mortem gloriosam, quoniam alia speciali sermone de eius commemoratione tractabimus. Itaque beatus Paulus postquam separatus fuisset a Petro, et ductus in locum passionis, flexis genibus oravit cum lacrimis, et gratias egit, quod scilicet pro Christo pateretur. Post hoc fratribus valefecit, et genibus flexis collum extendit, et sic decollatus mox caput de corpore exsiliens „Iesus Christus” exclamavit, et cadens in terram mox ubi cecidit, fons vivus emanavit. Secundoque inde exsiliens „Iesus Christus” exclamavit, et in terram cadens secundo loco fontem ut prius effecit. Tertio exsiliens „Iesus” insonuit, et cadens tertio loco fontem fecit. Unde locus ille usque hodie aquas emanans trifontis nomen accepit, et sic gloriosissime ad Christum Iesum anima migravit, quem dilexit, et frequentissime in vita, in epistolis et praedicationibus nominavit. In morte quoque ipsum nomen invocavit, in quo solo est hominum salus. De eius autem vulnere unda lactis usque in vestimenta militis prosiliit, et postea sanguis effluxit. In aere lux immensa emicuit, et de corpore odor suavissimus emanavit. Haec causa brevitatis hic sufficiant. Rogemus ergo Dominum Iesum, ut istorum apostolorum meritis det nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro.



1 Ps 138,17
2 Editio: siue
3 Col 2,3
4 Ps 33,13, cf. I Pt 3,10
5 Mt 16,19
6 Lc 12,59, cf. Mt 5,26
7 Apc 1,18
8 Lc 5,21, cf. Mc 2,7
9 Ioh 20,23
10 Is 43,25
11 Sap 14,9
12 Lam 4,8
13 Ps 31,5
14 Mt 8,4
15 Ps 138,17
16 Editio: extergi