[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XII.]

De sancto Iohanne Baptista
Sermo tertius, scilicet de eius ortu et sancta vita ac dignitate

Quis putas puer iste erit, etenim manus Domini erat cum illo. Lu. I. 1 (A)

Haec verba dicta sunt de Iohanne Baptista, de quo legimus, quod testimonium sanctitatis habuit et laudis a tota Sancta Trinitate. Nam Deus Pater eius magnam sanctitatem testatus est, cum ipsum angelo assimilavit, Malach. III. dicens: Ecce ego mitto angelum meum, qui praeparabit viam ante faciem tuam.
2 Et exponitur de Iohanne, qui baptizando et praedicando praeparavit viam fidei ad Christum, dicitur autem angelus non natura, sed propter vitae sanctitatem, quia angelicam vitam duxit in terris secundum Lyram. Item Dei Filius testimonium fecit de eius sanctitate, Mat. XI. dicens: Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista. 3 Denique Spiritus Sanctus testatus est eius sanctitatem per ora hominum, scilicet Zachariae, dicens: Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis, praeibis enim etc. 4 Et omnium, qui audierunt eius miraculosum ortum ac nativitatem, ut enim testatur Sacrum Evangelium, posuerunt omnes, qui audierunt in corde suo commendantes memoriae dicentes: Quis putas puer iste erit, quod dicit: valde magnus erit, cuius causa subditur: etenim manus Domini erat cum illo, id est virtus Dei operativa miraculorum in eius annunciatione, conceptione et nativitate ostensorum. Haec Lyra. Ad laudem ergo ipsius merito accipiuntur verba praemissa pro sermone. Iuxta quae tria mysteria hic prosequi libeat, scilicet propter quae merito omnes admirantes possumus dicere de Iohanne: Quis putas puer iste est, quia manus Dei cum illo.
· Primum de eius ortu mirabili
· Secundum de eius vita angelicali
· Tertium de eius dignitate praegrandi (B)
Circa primum de ortu mirabili Iohannis sit pro documento conclusionis, quod secundum Sacrum Evangelium claret Iohannem per miraculum Dei dono generatum. Nam Lu. I. scribitur, quod Zacharias, pater Iohannis et Elisabeth, uxor illius erant ambo iusti ante Deum incedentes in omnibus mandatis Domini sine querela, scilicet nulli nocebant, sed pacifice conversabantur, et non erat eis filius, eo quod Elisabeth esset sterilis, et ambo processissent in diebus suis. Et sic duplici ex causa carebant prole. Una causa erat specialis in Elisabeth, scilicet sterilitas. Alia communis in utroque, scilicet senectus, quia processerant in diebus suis, ita quod transierat tempus generandi in patre et concipiendi in matre secundum cursum communem naturae. Ex quibus patet Iohannis conceptio miraculosa, quia non fuit per naturam tantum, sed per naturam gratia Dei adiutam. Haec Lyra, Simon de Cassia. Natura defecerat in parentibus, ut per naturae legem non possent generare, sed ex gratia cooperante speciali. Sed circa hoc aliquae quaestiones occurrunt pro aedificatione plurimorum de ipsa sterilitate:
· Prima quaestio de eius ratione
· Secunda de remeditatione
· Tertia de gratiarumactione
Prima quaestio: Unde est, quod Deus aliquibus a principio claudit uterum, quibus tamen providet de prole in posterum? Respondetur, quod sterilitas est in coniugibus quandoque ex malitia voluntaria. Nam Augustinus XXXII. q. II. c. „Aliquando” dicit, quod non sunt verae coniuges, sed meretrices et adulteri, qui eo animo coniuncti sunt, ut prolis generationem impediant contra bonum matrimonii, vel qui venena sterilitatis procurant, aut conceptos fetus intra viscera aliquo modo exstinguunt. Haec Augustinus, unde talis condictio vitiat matrimonium secundum doctores super IV. ita, quod si apponatur in contractu, nihil agitur, quia hoc est contra bonum prolis, et ideo annullat matrimonium, extra de condi. appo. c. VI. Quandoque autem sterilitas in coniugibus non imputatur pro peccato, quia est praeter voluntatem ex aliqua causa vel naturali, vel accidentali. Est tamen in opprobrium et praemii detrimentum nuptiarum, quia dicit Glossa Ambrosii super Lu. I.: Opprobrium est mulieribus non habere filios, non habere praemia nuptiarum, propter quod ipsae nuptiae celebrantur, scilicet ut numerus electorum in caelo impleatur. Quandoque autem hoc Deus ipse facit, quod claudit uterum alicuius ad tempus, ut postea mirabilius denuo aperiat, et non credatur libidinis esse, quod nascitur, sed hoc magis divini muneris fore cognoscatur. Omnes enim, quos ex sterilibus mulieribus recitat Scriptura esse natos, excellentes pueri leguntur, ut patet de Isaac nato ex Sara sterili usque ad XC annum. Cui repromissio erat per Christum omnium gentium benedictio. Item de Rachel sterili genitus est Ioseph, dominus totius Aegypti, et Samuel, sanctus propheta de Anna sterili. Sic et Iohannes Baptista excellentissimus sanctus ex Elisabeth sterili. In his ergo consolari possunt steriles. (C)

Secunda quaestio: Quid remedii debet adhibere, scilicet sterilis mulier, ut habere possit prolem? Respondetur, quod nullum aliud melius potest remedium adhiberi, quam Deum orare per se et per alios sanctos viros. Sicut legitur de sancta Anna I. Regum I., quod lacrimas fundebat coram Domino, et Heli sacerdotem pro orando deprecabatur pro se, et sic prolem sanctissimum Samuelem obtinuit. Sic et Rebecca, quae fuit infecunda, per orationem fusam a se et ab Isaac concepit et peperit, ut dicit Gregorius. Sic et sanctus Ioachim et Anna Beatam Virginem oratione obtinuerunt, ut ait Damascenus. Unde stultissime et pessime faciunt ac peccant, qui in talibus remedia ab incantatricibus requirunt, quia diabolus non potest prolem dare homini. Solus enim Deus creat animam humanam, ut patet per Magistrum in II. dist. XVIII. c. VI. allegans Augustinum: Dicimus – inquit – corpus tantum per coniugii copulam seminare, creationem vero animae solum creatorem nosse, eiusque iudicio corpus compingi atque formari in utero, ac formato iam corpore animam creari et infundi, ut vivat in utero homo ex anima constans et corpore. Haec et plura ibi. Non potest ergo diabolus vel aliqua creatura praeter Deum prolem dare, quod etiam testatur Ps. dicens: Qui finxit singulatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum.
5 Super quibus verbis Hieronymus sub anathematis vinculo condemnat illos, qui dicunt animas humanas non de nihilo singulatim a Deo creari. Haec ibi supra li. Sententiarum. (D)
Tertia quaestio: Qualiter tam parentes, quam steriles debeant cum gratiarumactione Deo placere? Respondetur, quod sicut Glossa super Lu. I. dicit: Parentes magnas gratias debent agere pro ortu sanctorum filiorum, sicut fecerunt Zacharias et Elisabeth. Et eadem Glossa rationem tangit dicens, quod hoc est magni meriti habere tales liberos heredes in caelo. Subdit quoque ibidem Glossa dicens sic: Divinum ergo munus est fecunditas parentis. Agant ergo parentes gratias, quia genuerunt. Filii agant gratias, quia geniti sunt. Matres agant specialius, quia honorantur praemiis coniugii. Stipendium enim suae militiae sunt filii. Haec Glossa patet li. Originalium. Denique steriles ut recompensent sibi tale meritum, debent Deo gratias agere pro sua voluntate, sic tamen, quod ipsi intendant fructibus spiritualibus per pietatis et misericordiae opera, qui fructus sunt Deo magis placidi, quam carnales. Et quia forsitan Deus sic disposuit, ut tales proficiant in spiritualibus fructibus pro sua utilitate salutis hoc modo. Unde et propter occupationem circa ea, quae Dei sunt, viduitas praefertur matrimonio, I. Cor. VII.: Mulier innupta et virgo cogitant, quae Domini sunt, ut sit sancta spiritu et corpore, quae autem nupta est, cogitat, quae sunt mundi.
6 Et sic patet, quod bonus Deus omnibus viam salutis aperit. (E)
Circa secundum principale de angelica vita Iohannis quaeritur, utrum Iohannes sit merito vocatus Dei angelus, cum enim fuerit mortalis homo similis nobis, unde ergo dici potuit angelus Malach. III.: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id est Iohannem.
7 Ad hoc respondet Chrysostomus super Mat. dicens sic: Puto – inquit –, si non est audaciae dicere, quod gloriosior est Iohannes, quia homo fuit, et si propter meritum virtutis angelus est vocatus, quam si nomine angelus et natura fuisset. Angelus enim hoc ipso, quod angelus est, non tantum est virtutis praemium, quantum naturae proprietas. Iste autem mirabilis est, qui in humana natura angelicam transgressus est sanctitatem, et hoc tenuit per gratiam, quod non habuit ex natura. Haec Chrysostomus. Ex quo dicto Chrysostomi tria possumus accipere documenta.
Primum est, quod homo Christianus in gratia Dei exsistens plus debet gaudere et Deo gratias agere pro eo, quod factus est homo, quam si fuisset angelus factus, quia quamvis secundum naturam homo sit inferior creatura, quam angelus, tamen per gratiam Christi homo est plus dignificatus, quam angelus, quoniam Deus factus est homo. Et quia per gratiam potest homo multis praeferri angelis praemia caelestia adquirendo, unde Bernardus: Plus gaudeo, bone Iesu, me angelis praeferri per tuam gratiam, quam fuisse angelum per naturam.
Secundum documentum, quod homo potest sic vivere, quod pro sua sanctitate merito reputetur Dei angelus, sicut et beatus Iohannes vocatus est angelus, non quidem per naturam, sed et proprietatem sanctae vitae et conformis virtutis. (F)
Si autem quaeras: Quae sunt istae virtutes, quae ex hominibus efficiunt angelos Dei secundum proprietates? Respondetur secundum doctores: Prima est puritas, quia proprium est angelis esse puros ab omni inquinamento peccati, unde Dionysius dicit, quod angelus est speculum purissimum deiformis bonitatis. Qui ergo a peccatis se cavet, merito angelicam vitam ducit. Iohannes fuit purissimus, unde Chrysostomus dicit: Conversatio Iohannis omnium hominum vitam faciebat culpabilem apparere, quemadmodum si videris albam vestem, dicis: Satis candida est. Si vero posueris eam iuxta nivem, incipit tibi sordida apparere, et si sordida non est. Merito ergo pro sua puritate Iohannes vocatur angelus Dei. Secunda virtus est humilitas, quia angeli sunt tam humiles, ut cum sint creaturae nobilissimae, non tamen dedignantur ministrare inferioribus, scilicet hominibus. Heb. I.: Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capiunt salutis.
8 Per humilitatem ergo homo efficitur angelicus, quia ut dicit Salvator Lu. XVIII.: Qui se humiliaverit, exaltabitur, 9 scilicet ad consortium angelorum. Talis fuit Iohannes dicens: Non sum dignus solvere corrigiam etc. 10 Tertia virtus est charitas, quia proprium est angelorum charitatem habere ad Deum, ad se mutuo, et ad nos peccatores, quoniam in charitate sunt beatificati, quae regnat in patria, I. Ioh. IV.: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. 11 Augustinus: Charitas est excellentissimum donum, quod solum dividit inter filios regni et perditionis. Qui ergo vivit in charitate, angelicam vitam ducit. Beatus Iohannes ardentem charitatem habuit ad Deum et ad omnes, ex qua omnibus salutis vitam praedicabat, et etiam inimicis, scilicet Herodi et Herodiadi etc. (G)
Tertium documentum est a contrario, scilicet quod homo malus per vitia propria daemonibus merito dicitur diabolus. Unde et Christus Iudam vocavit diabolum propter malitiam Ioh. VI. dicens: Unus ex vobis diabolus est.
12 Si quaeras: Quae sunt ista vitia, per quae homo efficitur conformis, ut diabolus dicatur, respondetur secundum Hugonem de Sancto Victore dicentem: Duobus – inquit – vitiis diabolus est diabolus, superbia scilicet et invidiae odio. Cui dicto concordat verbum Ps. dicentis: Superbia eorum, id est: daemonum, qui te oderunt, ascendit semper, 13 quoniam in istis vitiis sunt inveterati a principio in perpetuum. Et idcirco tertium, quo diabolus est diabolus, additur scilicet obstinatio vel perseveratio in malo, quia secundum Hieronymum angelicum est non peccare, humanum peccare et emendare, sed diabolicum perseverare. Et Chrysostomus li. De lapsis dicit consimiliter: Peccare humanum est – inquit –, sed permanere in peccato est diabolicum. Et ponit idem Chrysostomus in homilia ad Theodorum exemplum dicens: Non est grande cadere luctantem, sed iacere deiectum, cum posset surgere. Non est perniciosum in proelio vulnerari, sed post acceptum vulnus desperatione curandi medelam vulneri denegari. Haec ille. Ex istis ergo praedictis patet, quod homo superbia et odio plenus et in peccato obstinatus mortali quocumque merito diabolus reputatur in terris. O ergo peccator, expavesce perire cum diabolo, et poenitentiam age. O homo Christiane, Iohannem sectare in puritate, humilitate et charitate, ut possis cum angelis societatem in caelis habere. O anima Christi sanguine redempta, cur opera facis diaboli, cuius tamen etiam nomen habere expavescis? Noli, carissime, esse diabolus, sed potius velis esse angelus cum Iohanne, ut vivas in beatitudine. (H)
Circa tertium principale de dignitate grandi Iohannis sint pro conclusione dicta Iohannis Os Aurei in sermone de decollatione Baptistae, ubi multipliciter commendat Iohannis maximam dignitatem dicens sic: Iohannes schola virtutum, magisterium vitae, sanctitatis forma, norma iustitiae, virginitatis speculum, pudicitiae titulus, castitatis exemplum, poenitentiae via, peccatorum venia, fidei disciplina. Iohannes maior homine, angelis par, legis summa, evangelii sanctio, apostolorum vox, silentium prophetarum, lucerna mundi, praecursor iudicis, Christi mediator, Domini testis, totius medius Trinitatis. Haec ille. Ex quibus claret mira sanctitas et dignitas Iohannis. Nam dicitur schola virtutum, quia in eius vita omnes clarent virtutes, quia contra superbiam fuit humilissimus, in vestitu exterius et in corde interius, ut se indignum diceret solvere corrigiam calciamenti Christi. Item contra avaritiam fuit in eo summa paupertas, qua omnia reliquit. Contra luxuriam summa castitas, qua etiam inimicos dilexit, scilicet Herodem etc. Contra gulam summa abstinentia in cibo et potu, ut tantum locustas et mel silvestre sumeret, et aquam tantum biberet. Contra iram summa patientia martyrii. Contra acediam summa diligentia boni operis, quia adhuc in pueritia desertum intravit. Propter haec etiam ipse dicitur magisterium vitae, sanctitatis forma, norma iustitiae. Item dicitur virginitatis speculum, pudicitiae titulus et castitatis exemplum omnibus imitandum ad agendum caelibem vitam. Item dicitur poenitentiae via, quia asperam egit poenitentiam. Et dicitur peccatorum venia, quia praedicavit remissionem peccatorum per poenitentiam. Dicitur fidei disciplina, quia Christum et eius fidem praedicavit. Item dicitur Iohannes maior homine et angelis par propter magnitudinem sanctitatis, qua inter homines angelicam vitam duxit, ut supra dictum est. Nam dicente Salvatore: Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista. Item dicitur legis summa, quia dicente Christo Mat. XI.: Omnes prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt.
14 Et ob hoc etiam dicitur silentium prophetarum. Unde in signum silentii vel cessationis legis veteris ab annunciatione Iohannis Zacharias obmutuit usque ad tempus eius nativitatis. Dicitur quoque evangelii sanctio, id est institutio, et apostolorum vox, quia ipso Christo teste: A diebus Iohannis regnum caelorum vim patitur 15 poenitentiae. Ipse enim incepit praedicare consecutionem regni caelestis per poenitentiam, quod ante esse non poterat, ut exponit Lyra. Et etiam quia veritas de Christo in lege sub figuris occultata a Iohanne est manifeste ostensa, dicente: Ecce agnus Dei. 16 Et propter hoc etiam dicitur lucerna mundi, quia mundo manifestavit Christum, quem apostoli praedicaverunt. Item dicitur praecursor iudicis et mediator Christi, inquantum Christum praecurrit, et per eius baptismum populus Israel ad Christum est dispositus. Item dicitur Domini testis, inquantum venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, id est Christo. Denique dicitur totius medius Trinitatis, inquantum Trinitas exstitit manifesta, dum Iohannes baptizavit Christum. O ergo sanctissime hominum, Iohannes, o dignissime sanctorum propter amorem Domini Iesu, qui te sic dignificavit, te rogitamus, ora pro nobis peccatoribus, et impetra gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.



1 Lc 1,6
2 Mal 3,1; Mt 11,10
3 Mt 11,11
4 Lc 1,76
5 Ps 32,15
6 I Cor 6,34
7 Mal 3,1; cf. Mt 11,10; Mc 1,2
8 Hbr 1,14
9 Lc 18,14 et Mt 23,13
10 Mc 1,7 et Lc 3,16
11 I Io 4,16
12 Ioh 6, 71
13 Ps 73,23
14 Mt 11,13
15 Mt 11,12
16 Ioh 1,28; 1,35