[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo X.]

De sancto Iohanne Baptista
Sermo primus, scilicet de celebri eius nativitate ac praerogativa nobilitatis

Multi in nativitate eius gaudebunt, erit enim magnus coram Domino. Haec verba dixit angelus annuncians Iohannis nativitatem. Luc. I. 1 (A)

Quibus insinuatur, quod nativitas beati Iohannis multum gaudiosa foret omnibus Deum diligentibus. Primo quidem eius patri et matri, quia per eum gratia mirabilis prophetiae sunt impleti. Nam pater de eo prophetavit dicens: Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis, praeibis enim ante faciem Domini, etc.
2 Et Elisabeth prophetavit Beatae Virgini Mariae dicens: Beata, quae credidisti, quia perficientur in te ea, quae dicta sunt ab angelo, 3 et ipsam matrem esse Dei recognovit, propter quod angelus dixit Zachariae: Erit tibi gaudium et exsultatio. Patet Lucae, quo supra. 4 Secundo quoque gaudium erat vicinis et cognatis, qui omnes congratulabantur eius nativitati, ut idem evangelista testatur. Inter quos magnum utique gaudium habuit ipsa gloriosissima Virgo Maria, quia per eius vocem primo auditam mox sanctificatus est et miraculis pluribus clarificatus, ad Dei gloriam nascebatur, ut praecurrendo annunciaret mundo Christum, Dei Filium. Tertio gaudium erat angelis Dei, qui gaudent super uno peccatore poenitentiam agente, Luc. XV. 5 Quanto magis super tali sancto, per quem convertendi erant multi peccatores ad Dominum Iesum, Luc. I. 6 Insuper quarto gaudium erat ipsi Christo Domino, cui praecursor talis et tantus suae gratiae dono nascebatur, et suus adventus mundo annunciabatur. Unde merito hodie totus mundus gaudium ostendit. Etiam apud infideles, quia dicente Lyra etiam a Saracenis et aliquibus aliis festivatur dies eius nativitatis. Hinc Ambrosius in homilia: Habet sanctorum editio laetitiam plurimorum, quia commune est bonum. Iustitia enim communis est virtus, et ideo in ortu iusti futurae vitae insigne praemittitur. Multo autem fortius hodie gaudendum est Christiano in Christo, et gratiae sunt agendae, quod talis ac tantus Deo carus pro nobis intercessor nascitur apud Christum, quo maior non surrexit inter natos mulierum, 7 teste Salvatore. Ecce ergo impletum est verbum hoc angeli dicentis: In nativitate eius multi gaudebunt, erit enim magnus. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro hoc sermone:
· Primum dicitur natalis celebritatis, ibi: In nativitate eius multi gaudebunt
· Secundum nobilis dignitatis, ibi: erit enim magnus
· Tertium dicitur caelestis felicitatis, coram Domino – inquit (B)
Circa primum de celebritate nativitatis Iohannis Baptistae quaeritur: Quare nativitatem sancti Iohannis Baptistae celebrat Ecclesia sollemni festivitate. Rationem quaestionis tangit Augustinus in sermone hodierno dicens: Post illum sacrosanctum Domini natalis diem nullius hominis nativitatem legimus celebrari, nisi solam Iohannis Baptistae (et a fortiori ex hoc sumitur argumentum de nativitate Virginis Mariae celebranda). Subdit Augustinus: In aliis sanctis et electis Dei novimus illum diem coli, quo illos post consummationem laborum et devictum triumphatumque mundum in perpetuas aeternitates praesens haec vita parturivit. In aliis consummata ultimi diei merita celebrantur. In hoc etiam prima die ipsa Iohannis initia consecrantur. Haec Augustinus. Ad haec respondetur per conclusionem, quod Sancta Ecclesia celebrat convenientissime natalem Iohannis Baptistae multiplici ratione secundum Autissiodorensem aliosque doctores:
· Prima ratio miraculosae conceptionis
· Secunda ratio dignissimae sanctificationis
· Tertia ratio gaudiosae dedicationis
· Quarta ratio salvificae instructionis
Prima ratio propter miraculosam conceptionem. Tres enim sunt potissimi sancti miraculose nati vel concepti. Primus est Christus, qui de virgine est natus. Secunda Beata Virgo Maria, quae ad preces et oblationes nata est ex sene patre et sterili matre, secundum quod dicit Hieronymus et Damascenus. Tertius est Iohannes Baptista, qui etiam de sene et sterili utroque parente est natus.
Unde in eius nativitate plurima sunt facta miracula. Primum est, quia ab angelo Gabriele est praenunciatus. Secundum, quia divino miraculo potentia generandi suis parentibus data est conceptus. Tertium, quia eius pater cum petivisset signum, miraculose factus est mutus usque ad diem suae nativitatis. Quartum, quia in utero positus Christum in utero Virginis Mariae exsistentem agnovit et exsultavit. Quintum, quia ex infusa sibi gratia divinitus in suam matrem spiritus prophetiae redundavit. Sextum, quia eius nomen (quod scilicet deberet vocari Iohannes, ab angelo est annunciatum patri et eius matri) fuit miraculose revelatum a Deo, quia ipsi hoc maritus non potuit indicare, cum esset mutus. Septimum, quia cum circumcideretur puer Iohannes, ipsius patri est loquela miraculose restituta, et prophetavit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit redemptionem plebis suae. Patent haec Luc. I.
8 Ex quo ergo multis miraculis nativitas Iohannis est illustrata, idcirco merito Ecclesia celebrat nativitatem eius, sicut et nativitatem Beatae Virginis Mariae ac nativitatem Christi. (C)
Secunda ratio propter dignissimam sanctificationem, quia Iohannes ante est sanctus, quam natus, ut dicit Augustinus. Nam cum esset in utero materno sexto mense, fuit sanctificatus, quod praedixit angelus dicens: Et Spiritu Sancto replebitur ex utero matris suae,
9 scilicet quoad purgationem originalis peccati et ad operationem boni meritorii, secundum Lyram. Et haec dignitas sanctificationis fuit magna et praecellentis praerogativae, scilicet respectu sanctificationis aliquorum. Nam in Veteri Testamento legitur sanctificatus praecipue Ieremias propheta, Iere. I.: Prius, quam te formavi in utero, novi te, et antequam exires de ventre, sanctificavi te. 10 Secundo in Novo Testamento legitur Iohannes Baptista. Et tertio ex hoc arguunt doctores de Beata Virgine Maria, quod multo fortius ipsa fuerit prae ceteris sanctificata, iuxta illud Ps.: Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus, 11 et hoc secundum nostros doctores praeservando eam ab originali macula. Et datur inter haec differentia, quia Ieremiae fuit praestitum in sanctificatione, ut mundaretur ab originali peccato, et quod numquam mortaliter peccaret, sed venialiter in pluribus peccavit. Iohannes autem Baptista secundum Thomam de articulis fidei fuit sic sanctificatus, quod a peccato originali fuit mundatus, et praestitum sibi fuit non peccare mortaliter, sed venialiter, quamvis (ut creditur) rarius, peccavit, etiam in venialibus paucioribus. Unde de eo canit Ecclesia:
Antra deserti teneris sub annis
civium turmas fugiens petisti,
ne levi saltem maculare vitam
famine posses.

Sed quamvis propter hoc in desertum fugerit, ut vitare posset omne vitium, tamen ex hoc non habetur, quod aliquando, licet in minimis et rarissime, non offenderit venialiter, nec audemus dicere, quod umquam venialiter peccavit Iohannes, eo quod Augustinus li. de natura et gratia praeter solam benedictam Virginem Mariam nullum excipit ab illa generali regula. I. Ioh. I.: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. 12 Beata autem Virgo Maria ita sanctificata fuit, quod nec mortaliter peccare potuit, nec venialiter. Unde propter dignam sanctificationem celebratur Iohannis nativitas, sicut et Beatae Virginis Mariae excellentius sanctificatae. (D)
Tertia ratio propter gaudiosam dedicationem. Sunt enim nativitates isti tres pro gaudio totius mundi dedicatae, ex omnibus nascentibus hominibus cum tristitia et ploratu, ut claret. Primo pro totius mundi gaudio dedicata est nativitas Christi, iuxta illud Lu. II. angeli dictum: Evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est nobis Salvator Christus.
13 Secundo dedicata est nativitas Virginis Mariae pro totius mundi gaudio, iuxta illud, quod canit Ecclesia: Nativitas tua, Dei genetrix Virgo, gaudium annunciat universo mundo, ex te enim natus est sol iustitiae, Christus, Deus noster. Tertio nativitas huius Iohannis, quia praecurrendo Salvatorem toti mundo nunciavit gaudium, ideo angelus dixit: In nativitate eius multi etc. 14 Unde Augustinus in sermone: Ipsa Iohannis initia consecrantur, pro hac absque dubio causa, quia per hunc Dominus adventum suum, ne subito insperatum homines non agnoscerent, voluit esse testatum, scilicet ad totius mundi gaudium, ergo convenienter celebrantur pro gaudio. (E)
Quarta ratio salvificae instructionis. Nam ex hoc, quod nativitates istorum specialissimorum sanctorum, scilicet Christi, Mariae et Iohannis Ecclesia celebrat gaudiose, instruimur, quid et qualiter ad gaudia sempiterna, ad quae sancti, scilicet ipsi pervenerunt, et nos eorum exemplo et imitatione pervenire possimus per nativitatem spiritualem. Est quippe nativitas secundum Isidorum quaedam corporalis, qua nascitur ad hanc miseram vitam. Et haec quibusdam est ad salutem consequendam, quibusdam pro suis peccatis cedet ad damnationem. Secunda est nativitas spiritualis, qua homo per Spiritus Sancti gratiam nascitur in Deo. Ioh. I.: Qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt.
15 Lyra: Inquantum homines recipientes gratiam trahuntur quodammodo ad naturam divinam, quia per donum gratiae efficiuntur consortes divinae naturae, ut dicitur II. Pet. I. 16 Sicut enim ferrum ignitum totum convertitur in ignem, sic homo per gratiam in Deum. Et per contrarium homo peccando mortaliter nascitur ex diabolo et in diabolum, iuxta illud Ioh. VIII.: Vos ex patre diabolo estis, et ideo opera eius vultis facere. 17 Et I. Ioh. III.: Qui facit peccatum, ex diabolo est, quoniam ab initio diabolus peccat. 18 Tertia est nativitas caelestis, quando in hora mortis nascimur in caelum. Unde sanctorum mors natale vocatur. Ut ergo fideles instruantur, qualiter exemplo sanctorum et praecipue beati Iohannis in caelum nascantur, tripliciter sollemnizare solet Ecclesia hanc nativitatis Iohannis diem. Primo vigiliam ieiunando, quod secundum Innocentium de observantia ieiunii et communiter doctores dicitur praeceptum ex Ecclesiae universali consuetudine, licet iure non inveniatur expressum. Nam secundum Richardum in IV. dist. XV.: Ieiunium consuetum, etiam si non sit per ius scriptum expresse praeceptum, nihilominus est observandum ab exsistentibus in illa regione, ubi est consuetum. Sed quare vigilia festi ieiunatur in Ecclesia, nisi ut doceamur, quod poenitentiae opera poenalia debemus sufferre in praesenti, si volumus in futuro cum sanctis festivare vel gaudere, sicut et Iohannes fecit ac docuit. Unde Salvator Matth. XI. ait: A diebus Iohannis regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud. 19 Lyra: Non enim potest homo natus in terra rapere caelum, nisi sibi faciat violentiam coercendo a delectabilibus proprium appetitum.
Secundo sollemnizat Ecclesia festum Iohannis hodie ignem vel faculas ardentes faciendo. Primo pro repraesentando, quod Iohannis ossa fuerunt combusta in Sebaste civitate, quae fuit olim Samaria, excepto digito, quo monstravit Christum, qui comburi non potuit in illo igne, et haec combustio facta fuit ab infidelibus iubente Iuliano Apostata, eo quod ad eius tumulum multa miracula fierent. Secundo ad significandum, quod iuxta Christi dictum ipse erat lucerna ardens et lucens, in quo docemur ipsum imitari in lumine fidei et ardore charitatis, ut possimus in caelo congaudere. Unde Bernardus in sermone hodierno: Quid prodest Iohannem praeconiis tot et tantis extollere, si negligimus ipsum in moribus imitari? Tales essemus, sicut qui laudant pugilantes, et ipsi pugnare non audent.
Tertio sollemnizat Ecclesia festum Iohannis octavas celebrando, quo docemur perseverare usque in finem vitae temporis numero septenario dierum et aetatum currentis, ut ad octavum felicitatis, quae post hanc vitam promittitur, perveniamus, quoniam dicente Salvatore Matth. XXIV.: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 20 O ergo homo Christiane, recogita haec in hodierna celebritate. O peccator, noli perire cum diabolo, sed sanctos imitari stude poenitentiam agendo, praecepta fidei ac charitatis servando et perseverando. (F)
Circa secundum principale de nobilitate, qua Iohannis nativitas exstitit, de munere illustrata sit pro conclusione, quod ipsa Iohannis nativitas hodierna mira nobilitatis praerogativa a Deo exstitit illustrata contra plurima incommoda, quae homo communiter incurrit ex culpa. Declaratur ex pluribus incommodis et defectibus, quibus nascimur.
Primus defectus, quia homo nascitur in immunditia, scilicet peccati, et ira, scilicet Dei ac beatorum angelorum, Eph. II.: Omnes nascimur – inquit – filii irae.
21 Ex hoc claret in pueris, qui sine baptismo moriuntur, quod Deus numquam admittet ad visionem suae faciei, nec assumentur ad consortium angelorum, et hoc propter immunditiam peccati originalis, de quo Ps.: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. 22 Unde Bonaventura in quodam sermone dicit: Vae nobis hominibus, quia in peccatis nascimur, in peccatis vivimus, in peccatis morimur, et nescimus, utrum salvabimur aut damnabimur. Si autem primi parentes contra Deum non peccassent, nil horum incurrissemus, sed in innocentia nati fuissemus, et in ea vixissemus, ac vivi in patriam translati fuissemus, nec damnationis aeternae periculum timuissemus. Nam ut Gregorius IV. Moralium dicit: Si parentem primum nulla putredo peccati corripuisset, nequaquam ex se filios gehennae generasset. Sed hi, qui nunc per Redemptorem salvandi sunt, soli electi ab eo nascerentur. Haec ille. Contra hunc defectum peccati originalis in nativitate Iohannes speciali praerogativa sanctus fuit. (G)
Secundus defectus, quia homo nascitur plorans cum vagitus maestitia. Nam Solinus De mirabilibus mundi li. II. c. VIII. dicit: Nascentium vox prima vagitus est. Nam laetitiae sensus vel signum differtur usque in quadragesimum diem. Solus enim Zorastes, qui postea rex fuit Babyloniorum, eadem hora, qua natus est, legitur risisse, nec hoc in natura ei bonum praetendebat, futurus enim fuit magicarum artium primus inventor. Sed unde vel quare est hoc, quod pueri recenter nati plorant, et usque quadragesimum diem laetitiae vel iucunditatis signa non ostendunt? Respondetur, quia nascuntur ad miseriam. Ista enim communis cantilena omnium prima A vel E, et sic masculi deplorant Adae peccatum et miseriam eius, feminae Evae offensam et ignominiam. Unde Bernardus De consideratione li. II. dicit, quod homo ideo nascitur cum fletu, quia brevi vivens tempore repletur multis miseriis.
23 Si ergo quaeratur: Quis est, qui mox prophetat, antequam loquitur? Respondet Augustinus, quod puer nondum loquitur et prophetat, scilicet ploratu, quod iam ad miseriam nascitur et morte amara finietur. Et tunc etiam quilibet in ultimo exhalationis spiraculo habet dolorosam secundam cantilenam finalem, videlicet FF, qua efflat spiritum suum. O ergo quam stulti, qui haec duo extrema vitae miserabilis non bene curant, ut poenitentiam agant, sed ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad Inferna descendunt, Iob XXI. 24 O vere beati, qui lugent horum recordantes, quoniam ipsi consolabuntur, Matth. V. 25 Nam si Adam non peccasset, iucundi nati fuissemus in Paradiso sine omni dolore parentum, et vixissemus sine miseria numquam morituri. Nunc autem pro exsulatu miseri nascimur et ploramus. Unde Maximus in sermone dicit sic: Nullus ignorat omnem parvulum materno ab utero prodeuntem maestis concrepare vagitibus. Solus Iohannes Baptista ultra legem communem laetitiae exsultatione nativitatem suam praevenit, qui priusquam nasceretur, prophetavit. (H)
Tertius defectus, quia homo nascitur cum stultitia. Nam ignorat bonum et malum. Prover. XXII.: Stultitia colligata est in corde pueri.
26 Et hoc propter carentiam usus rationis. Sed quaeritur de statu innocentiae: Numquid tunc pueri nati mox usum rationis et membrorum habuissent? Ad quod respondetur secundum Magistrum et doctores communiter in II. dist. XX., quod pueri in Paradiso nati fuissent parvuli membris, et suo modo sensu ac intelligentia imperfecti, ut in illis exspectaretur aetas ad ambulandum et loquendum, sicut et in nobis modo, et sic per intervallum temporis sensum et cognitione proficiebant usque ad perfectum. Et ut dicit Augustinus ibidem: Licet Deus potuerit eis praestare, quod multis animalibus praestitit, quorum pulli quamvis sint parvuli, tamen mox ut nascuntur, currunt et matres sequuntur. Tamen communiter doctores dicunt, quod homo eis praestitum non fuisset, ut mox nati usum membrorum plenum et rationis habuissent. Et hoc fuisset in eis non propter vitium naturae, sicut in nobis, sed pro conditione naturae nobilisque complexionis et tenerrimae in pueritia. Verumtamen putatur, quod in ipsis usus membrorum et rationis fuisset acceleratus, ut non exspectaretur tanta aetas ad haec, sicut in nobis. Beatus Iohannes in hoc exstitit privilegiatus, quia in utero positus Dominum Iesum in utero Virginis positum cognovit et exsultavit, et sic secundum quosdam usus rationis tunc in eo acceleratus fuit instinctu Spiritus Sancti, sicut canitur in officio: Acceleratur ratio in puero nondum nato instinctu Sacri Pneumatis sibi dato, novit praesentem Dominum in Virgine clam latentem, adoravit cum iubilo. De hoc latius sermone IV. „G”. (I)
Quartus defectus, quia homo nascitur communiter cum imbecillitate et impotentia, adeo quod puer natus in nullo se possit iuvare vel defendere, ut videmus. Quaeritur: Numquid in Paradiso potuisset se homo in pueritia a nocivis iuvare vel cavere. Respondetur secundum doctores super II. ubi supra, quod primo et principalius per divinam providentiam postquam per parentum curam et per propriam tandem prudentiam ibi homo praeservatus fuisset, ne pateretur laesionem ab aliquo duro, puta gladio, ligno, lapide, ferro vel alio extrinseco, ut aestu, frigore vel acre et aliis. Divina enim providentia sic tuebatur, ut nil ei occurreret ex improviso, a quo laederetur, et sine laesione sensisset calorem et frigus in maxima temperantia pro congruitate sanitatis. Beatus Iohannes tantam Dei dono fortitudinem et potentiam virium accepit, ut in utero matris se exsultando moveret ad Christum adorandum. Et tandem quinquennis, vel secundum alios septennis puerulus desertum intraret et ibi eremiticam vitam usque ad tricesimum annum duceret, nec tam tenera natura in tanta laederetur asperitate in arduo antro deserti manendo inter feras et bestias ac scorpiones sociatus, locustis et melle silvestri et aqua sine pane et omni cocto vel potu inebriativo pastus, dura et aspera veste non calefactiva, scilicet de pilis camelorum indutus. O ergo homo, qui delicate nutris corpus tuum in vitiis, cum sis viribus fortis, non vis ieiunare, etiam quando teneris, vide, quomodo in iudicio confunderis per hunc puerum. (K)

Circa tertium principale de felicitate. Pro conclusione sufficiat illud, quod Ecclesia canit dicens:
O nimis felix meritique celsi
nesciens labem nivei pudoris
praepotens martyr eremique cultor,
maxime vatum.
Serta ter denis [alios coronant]
aucta crementis duplicata quosdam
trina centeno cumulata fructu
te, sacer, ornant.

Patet in hymno. Ad quod applicentur miracula. Legitur, quod eius intercessione Deus defendit terram vel civitatem ab hostibus. Nam ut habetur in legenda, regina Longobardorum construxit ecclesiam in honore sancti Iohannis Baptistae. Cumque procedente tempore Constantinus imperator invadere disponeret illam terram, de exitu belli consuluit quendam virum sanctum, cui oranti nocte responsum est: Iohanni regina ecclesiam construxit, et ipse pro Longobardis continue intercedit, et ideo superari non possunt. Hoc idem miraculum testatur Paulus in historia Longobardorum. Item eius intercessionem invocando iuvat in periculo mortis. Nam refert Gregorius in III. li. Dialogorum de quodam presbytero, nomine Sanctulo, quem Longobardi adiudicaverunt neci caput plectendum, et ad id perficiendum elegerunt fortem virum lictorem, cuius cum gladium vidisset Sanctulus, dixit publice: „Sancte Iohannes, suscipe ictum.” Et ecce statim manus carnificis in alto riguerunt, ut gladium nullatenus movere posset. Mirantur de hoc Longobardi, iussus, ut surgeret Sanctulus, surrexit, petitusque, ut ipsum carnificem sanaret, praestito iuramento, quod de cetero nullum Christianum feriret, ipsum carnificem vir Dei Sanctulus orando sanavit, et statim brachia deposuit. Haec sufficiant.
O ergo carissimi, accedamus humiliter supplicantes, ut Iesus ipsius beati Iohannis meritis et precibus det nobis gratiam in praesenti, et gloriam in futuro. Amen.



1 Lc 1,14,15
2 Lc 1,76
3 Cf. Lc 1,45: …beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino.
4 Lc 1,14
5 Cf. Lc 15,10
6 Cf. Lc 1,16,17
7 Mt 11,11
8 Cf. Lc 1,68: Benedictus Deus Israhel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae.
9 Lc 1,15
10 Ier 1,5
11 Ps 45,5
12 I Io 1,8
13 Lc 2,10
14 Lc 1,14
15 Ioh 1,12
16 II Pt 1,4
17 Ioh 8,44
18 I Io 3,8
19 Mt 11,12
20 Mt 10, 22
21 Eph 2,3
22 Ps 50,7
23 Cf. Iob 14,1
24 Iob 21,13
25 Mt 5,5
26 Prv 22,15