[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo IX.]

De sancto Antonio ordinis minorum
Sermo cum legenda

In medio ecclesiae aperuit os eius et implevit eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus, stolam gloriae induit eum. Ecci. XV. 1 (A)

Haec verba canit Ecclesia in Introitu missae de hoc sancto, scilicet patre Antonio. Quibus verbis commendatur eius sanctitas, quod scilicet fuerit multum utilis populo per doctrinam praedicationemque verbi Dei. Idcirco dicitur: In medio ecclesiae aperuit os eius, scilicet ad docendum populum. Et quod plenus fuerit sapientiae et gratiae dono, idcirco additur: Et implevit eum Dominus spiritu sapientiae, scilicet ad degustandum divinae gratiae dulcedinem. Unde sapientia dicitur quasi sapida scientia, quae proprie est divinarum rerum cognitio, et aeternae veritatis dilectabilis contemplatio secundum Augustinum XIV. De Trinitate. Et quoniam cum hoc habuit etiam donum intellectus, scilicet quoad conversandum in omni sanctitate morum, ideo dicitur: et intellectus, quae non modo de divinis et aeternis est, sed etiam de rebus visibilibus et spiritualibus temporaliter exortis vel humanis. Praeterea ex quo perseverantibus in sancta vita et salutari doctrina repromisit Deus caelestem corporis et animae gloriam, qua dotabitur homo in patria. Ideo de hoc commendans beatum Antonium subdit: stolam gloriae induit eum. Unde iuxta haec tria mysteria notabimus ad honorem ipsius beati patris Antonii, secundum quod de his tribus commendatur:
· Primo de praedicationis fructuositate, ibi: In medio ecclesiae aperuit os etc.
· Secundo de plenitudinis gratiositate, ibi: Implevit eum Dominus spiritu sapientiae
· Tertio de beatitudinis gloriositate, ibi: Stolam gloriae induit eum (B)

Circa primum de praedicatione salubri et fructifera sit pro conclusione, quod beatus Antonius pro fructu praedicationis probatur multum commendabilis et gloriosae sanctitatis. Declaratur ex dictis trium praecipue doctorum. Primus est Gregorius, qui in libro Dialogorum dicit sic: Maius est – inquit – miraculum praedicationis verbo atque orationis solatio peccatorem convertere, quam carnem mortuum suscitare. Cuius rationem idem Moralium XIX. tangit dicens sic: Si magnae mercedis est a morte eripere carnem quandoque morituram, quanti est meriti a morte animam liberare in caelesti patria sine fine victuram. Haec Gregorius. Secundus doctor Richardus in Beniamin ado. dicit sic: Nescio si potest homo a Deo in hac vita aliquid maius accipere, an possit hac gratia interim maiorem gratiam Deus conferre homini, quam ut eius ministerio perversi homines in melius mutentur, ut de filiis diaboli filii Dei inveniantur. Haec Richardus. Tertius est Innocentius extra de offi. iudicis ordi. c. „Inter cetera” dicens sic: Inter cetera, quae ad salutem spectant populi Christiani, pabulum verbi Dei permaxime sibi noscitur esse necessarium, quia sicut corpus materiali, sic anima spirituali cibo nutritur, eo quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
2 Unde ibidem iniungitur episcopis, ut per se vel per alios praedicare debeant ad salutem animarum. Ex dictis accipitur pro documento, quod Christianus in maximo periculo damnationis est, qui audit quidem verbum Dei, sed obicere ponit gratiae Dei, nec convertitur a peccatis per verbum Dei. Nam Augustinus De civitate Dei dicit: Nisi intus assit gratia Salvatoris, frustra exterius impenditur vel auditur praedicatio veritatis. Et ponit exemplum de Cain, quem Dominus volentem occidere fratrem praemonuit, et poenam comminatus adiunxit, Gen. IV. c. 3, tamen ei nil valuit, quia gratiam Dei revocantem non curavit, sed contempsit.
Item aliud documentum, quod Christiano est adhuc maius periculum non audire verbum Dei. Nam revera magis debet homo requirere quotidie verbum Dei, quam cibum corporalem, quo nullo die vult vel potest carere. Quod ostenditur pluribus rationibus. Primo quidem ratione nutritionis, quia cibus corporalis nutrit ventrem, cibus vero divini verbi et boni operis nutrit mentem, et reficit ac satiat animam, quae improportionabiliter melior est, quam corpus. Matth. VI.: Nonne anima plus est, quam esca et corpus etc. 4 Sicut enim stultus esset, qui eligeret potius corpus suum perire fame, quam vestimentum suum atteri, sic qui animam vult fame occidere non audiendo verbum Dei pro corporis cibo quaerendo. Secundo ratione permansionis, quia cibus mentis manet cum anima, sed cibus corporis peribit. Cor. VI.: Esca ventri et venter escis: Deus hanc et has destruet, scilicet in morte. 5 Tertio ratione vivificationis, quia cibus verbi Dei vitam dat aeternam. Sed cibus corporis vitam temporalem sustentat. Propter haec praemissa Ioh. VI. dicit Dominus: Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis. 6 Propterea Gregorius homilia VIII. hoc signum dicit esse salutis et vitae aeternae, si videlicet quis libenter verbum Dei audit, dicens: Verba Dei, fratres – inquit –, mente retinete, quae aure percipitis. Cibus enim mentis est sermo Dei, et quasi acceptus cibus stomacho languente reicitur, quando auditus sermo in ventre memoriae non tenetur, sed si quis alimenta non retinet, huius profecto de vita desperatur, aeternae ergo mortis periculum formidate, si cibum sanctae exhortationis non accipitis, si verba vitae in memoria non tenetis. Haec ille.
Ad praedicta exemplum in isto beato Antonio, quem Deus in signum huius sicut in vita mirificavit dando sibi gratiam recuperandi animas perditas, sic exsistenti in caelo dedit gratiam mirabiliter per eius merita recuperandi hominibus res perditas. Nam refertur, quod cuiusdam navigantis bursa ducatis plena in mare cecidit, quam piscis degluttivit. Tandem per piscatores casu captus ab eodem homine, cuius erat pecunia, emitur, et fratribus minoribus elemosynarie datur, ut pro fortuna prospera sanctum invocent Antonium. Cum ergo fratres in ventre piscis exenterans pecuniam invenissent, signis veris datis cognoverunt illam esse, et reddiderunt homini, ac sancti Antonii merita extulerunt, et sic patet etc. (C)
Quaeritur: Unde est, quod praedicator non semper animas lucratur. Respondit Gregorius in homilia de evangelistis dicens: Praedicatorum lingua saepe restringitur ex culpa propria. Nam teste Ps.
7 peccatori dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas? Saepe autem ex culpa subiectorum. Unde Ezechielis c. III. 8 Dominus dicit: Linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, quoniam domus exasperans est. Nam quod pastoris taciturnitas aliquando sibi et subiectis noceat, certissime scitur. Haec Gregorius. Ut ergo verbi Dei praedicatio facere possit fructum vitae aeternae, oportet primo ex parte audientium, ut scilicet audiant diligenter praedicationem et reverenter, et cum hoc effectualiter, scilicet praecepta observando, sine quo non est salus. Ideo Lu. XI. dicit Christus: Beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud, 9 scilicet opere implendo. Nam I. q. I. „Interrogo” Augustinus dicit: Quanta sollicitudine observamus, quando corpus Christi nobis ministratur, ut nil ex ipso in terram cadat, tanta sollicitudine observemus, ne verbum Domini, quod nobis erogatur, dum aliud cogitamus aut loquimur, de corde puro pereat, quare non minus erit reus, qui verbum Dei negligenter audierit, quam ille, qui corpus Christi sua negligentia in terram cadere permisit. Haec ille. Sed cum praedicatio devote auditur, dicit Gregorius XXX. Moralium, quod pro gratia auditorum datur – inquit – bonus sermo etiam malis doctoribus, ut Pharisaeis, de quibus dicitur: Omnia, quaecumque dixerint, facite. 10 Haec ille. Secundo ex parte praedicatorum, ut sibi et aliis fructificent, oportet, quod sint ab omni peccato mundi. Unde dist. XXXV. „Sexto” in fine Ambrosius ait: Qui Christum annunciat, ab omni vitiorum incentivo praestare se debet alienum. Et ad idem dist. L. „Quid est hoc”, et c. „Cum exaudiero”. Nam secundum Antoninum Florentinum in Summa confessorum: Quotiens quis in peccato mortali exsistens praedicat, totiens mortaliter peccat. Ideo Chrysostomus dist. XL. „Multi” dicit: Bene docendo et male vivendo Deum instruis, quomodo te debeat condemnare. Secundo requiritur, ut sint sufficienter docti VIII. q. I. „Oportet”, quia dist. XXXVIII.: Ignorantia (inquit concilium) mater est cunctorum errorum, maxime in his, qui docendi officium in populo Dei susceperunt. Tertio ut sint charitate fervidi tam ad praedicandum verbo, quam ad aedificandum exemplo. Unde Gregorius VIII. Moralium: Mens vitiis et exterioribus occupata igne divini amoris non candet. Idcirco ad supernum desiderium inflammare auditores nequeunt verba, quae frigido corde proferuntur. Neque enim res, quae in seipsa non arserit, alium accendit. Haec ille. Idem Gregorius in Registro: Quod per linguam praedicamus, per exempla destruimus, qui male vivimus. Ad propositum beatus Antonius fuit magnae et praeclarae sanctitatis sapientiae et charitatis, ut in eius vita claret. Merito ergo praedicatio eius fuit multum acceptabilis et multum fructuosa et sibi maxime meritoria. Unde pro magnis eius meritis et praemiis confidere possumus, quod intercessor apud Deum pro nobis miseris obtineat. (D)
Circa secundum principale de plenitudine spiritus sapientiae quaeritur: Qualiter anima sancta impletur sapientiae spiritu et gratia, ut sit perfecte sancta et Deo acceptissima. Ad quod respondetur secundum dictamina Hugonis De arca li. II. tit. VI. et li. III. per totum, qui dicit, quod sapientia Dei – inquit – in cordibus sanctorum tamquam in Paradiso invisibili crescit sic vel his gradibus. Primo – inquit – seminatur per timorem. Secundo rigatur per gratiam. Quarto radicatur per fidem. Quinto oritur per compunctionem. Sexto crescit per desiderationem divinorum et amorem. Septimo viret, frondet et ramos expandit per spem. Octavo floret disciplinam et morum honestatem. Nono fructificat per virtutis operationem. Decimo maturescit per perseverantiam. Undecimo carpitur per mortem. Duodecimo infertur ad convivium mensae regis per Dei visionem. Et haec ex verbis Hugonis breviter prosequi sufficiat paucis pro lucida claritate additis.
Primo namque, ut dicit, sapientia Dei per timorem seminatur. Nam dicente Ps.: Initium sapientiae timor Domini, quia per timorem periculi declinat omnis homo a malo. Prover. XV. Bernardus super Cantica sermone I.: Non aliud est vera et consummata sapientia, quam declinare a malo et facere bonum. Secundo sapientia per gratiam rigatur, quia iam – inquit – a sordibus defaecatum spiritualis gaudii delectatione perfundere incipit, ut scilicet delectetur in Domino, et speret in eius bonitate. Tertio moritur per humilitatem, quia sicut semen germinare non potest, nisi prius in terra moriatur et computrescat, ita – inquit – nos germen bonum ferre non possumus, nisi prius moriamur mundo per humilem nostri cognitionem et dolorem. Quarto radicatur per fidem, qua fideles fundantur in Deo et Christo. Quinto exoritur per compunctionem, qua veritas in luctu et confessione manifestatur.
Sexto crescit per desiderium, scilicet divinorum, per quod tamquam virgula fumi sursum tollitur caelestibus appropinquans et de terrenorum concupiscentia evaporans. Sicque homo totus spiritualis efficitur, et se ab humanis seducit aspectibus, et ad terrena concupiscenda ac carnalia horrescit. Unde Gregorius super Ezechielem: Dulce est esse in humanis rebus, sed ei tantum, qui spiritualia non gustavit. Gustato autem spiritu desipit omnis caro. Sicque ergo si quaeratur, quid est spiritus sapientiae, respondetur breviter, secundum quod dicit Auctor de spiritu, quod non est aliud, quam amor delectabilis boni, scilicet Dei, et eorum, qui sunt ad Deum. Unde sapientia a sapore dicta. Visio enim mentis intelligentia est, gustus sapientia, illa contemplatur, ista delectatur. Haec Auctor. Hinc Ecci. I.: Dilectio Dei honorabilis sapientia.
11 Et Richardus addit in expositione Isa.: Omne caput languidum – dicit –, quod hoc dono sapientiae nil possidetur melius, nil ditius, nil tutius invenitur etc., et sic eius perfectio est in charitate et gratia.
Septimo tandem haec sapientia Dei viret, frondet et ramos suos expandit per spem, quae per studium bonae operationis servat virorem suum, quem amor Dei nutrit, ne arescat in hieme praesentis vitae per temptationes et adversitates. Octavo floret per floridos mores et pios exinde prodeuntes. Nono fructificat per virtutem. Fructus enim boni operis est virtus occulta rectae intentionis. Decimo maturescat per perseverantiam, qua bonum, quod inchoamus, usque in finem non deserimus. Undecimo per mortem carpitur, ut ad regis aeterni convivium transferatur. Et sic duodecimo cibat in vultus Dei visione. Unde Ps.: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectatio in dextera tua etc. 12 Haec secundum Hugo. Ad propositum: Beatus pater Antonius secundum hos modos sapientiae spiritu adimpletus fore dinoscitur, ut claret ex eius serie vitae prosequendo. (E)
Legitur quippe, quod ipse gloriosus pater in civitate Ulixbona, sita in regno Portugaliae, in extremis mundi finibus, duxit originem ex parentibus honestis, habitantibus inibi propinquo limine imminente ostio templi Beatae Virginis Mariae, in quo beati Vincentii martyris corpus honorifice quiescit, qui in baptismo Fernandus vocatus litteris traditus et imbutus est. Tandem adolescens effectus sentire cum praeter solitum coepisset, motus illicitos in carne nequaquam frena voluptati laxavit, sed concupiscentiae habenas restrinxit timore Domini agitatus, tantamque gratiam a Domino est adeptus, ut anno circiter decimoquinto spretis mundi oblectationibus ad monasterium canonicorum regularium sancti Augustini inibi fundatum sumpto habitu devotius convolaret, ubi annis fere duobus commoratus propter vitandum amicorum frequentiam obtenta superioris licentia ad monasterium Sanctae Crucis de Colimbria eius ordinis se transtulit, ubi tam carus Deo et hominibus vixit, ut in eo aedificarentur. Post haec autem fratrum minorum quinque martyrum reliquias a Marochio deportari accidit per dominum Petrum infantem, qui se liberatum miraculose per illorum merita promulgans, eorum gloriosa martyria narrabat. Quo audito beatus Antonius fervens spiritu prae desiderio martyrii decrevit intrare ordinem minorum, morantibus autem fratribus minoribus iuxta illam civitatem Colimbriam desiderium suum patefecit, qui libenter annuentes et spondentes, quod scilicet eum mitterent ad partes infidelium pro martyrii palma, consequentes susceperunt. Cui transeunti quidam concanonicus frater in amaritudine cordis dixit: „Vade, vade – inquit –, quia forsitan sanctus eris.” Ad quem vir Dei ait humiliter: „Cum me sanctum fore audieris, Deum collaudabis.” Veniens ergo ad ordinem minorum petiit sibi nomen mutari propter vitandam frequentiam parentum et amicorum requirentium importunitatem. Et sic mutato vocabulo Antonius sibi nomen imponitur. Tandem ardore martyrii flagrans, iuxta promissum licentiam petiit eundi ad terram Saracenorum.
Quo itinere arrepto Deus occulto iudicio gravi morbo illum flagellavit per totum hiemis spatium, propter quod fraudatus desiderio compulsus est vi ventorum non prospere flantium applicari in Romandiolam. Instante quoque tunc capitulo, ministro Romandiolae commendatus in omni disciplina, oratione et abstinentia, laboribus et vigiliis ac regulari observantia profecit mira humilitate, ut nulla prorsus litteraturae mentio ab eius ore personaret, sed scientiam omnem et intellectum in obsequium Crucifixi captivans peritior videbatur in abluendis scutellis et coquinae supellectilibus, quam in exponendis Scripturis. (F)

Post multum vero temporis contigit pro suscipiendis ordinibus convenisse fratres ad Forlivii civitatem, ac praedicatores e diversis partibus, inter quos affuit Antonius. Instante quoque collationis hora congregatis ex more fratribus minister loci coepit supplicare fratribus praedicatorum de ordine, ut exhortationis gratia salutis verbum proponerent, illis se excusantibus, quod forent improvisi. Sic sicque aliis singulis recusantibus Spiritus instinctu convertit se minister ad fratrem Antonium praecipiens, ut quodcumque Spiritus suggereret, congregatis fratribus annunciaret. Ipse vero totis viribus quoad potuit renitens, tandem ad clamorem omnium simpliciter loqui exorsus est. Et ecce Spiritu Sancto operante tanta prudentia brevi sermonis compendio multa disseruit, ut omnes in stuporem versi et sancta consolatione perfusi humilitatis meritum in servo Dei Antonio cum dono scientiae venerarentur.
Non multo post tempore minister generalis haec audiens iniunxit fratri Antonio praedicationis officium, in quo tandem tam ferventissime laboravit ob animarum zelum sine requie discurrens per civitates et loca praedicando, et confessiones audiendo ac docendo, ut usque ad solis occasum quam saepe ieiunus perseveraret, ex quo etiam continua aegrotatione fatigatus nihilominus toto posse insistebat verbi Dei labori. Quot lustraverit provincias, et terrarum partes verbi Dei semine repleverit, longum est enarrare. Nam cardinalium multitudo et ipse summus pontifex ardentissima devotione eius praedicationem audiebant. Nempe talia et tam profunda de Scripturis facundo eructabat eloquio, ut ab ipso domino papa familiari quadam praerogativa arca testamenti vocaretur. Haereticorum etiam turba non parva, inter quos haeresiarcha nomine Bonovillus ab annis triginta errore abductus per Antonium Domino operante ad veritatis viam redierat, tanta quoque multitudo virorum ac mulierum confluebat ad eius praedicationem, ut ad spatiosa pratorum loca numero excrescente ambitus capacitatem oporteret statuere cathedram, medio quoque noctis tempore surgentes mutuo praevenire ad locum, ubi praedicabat, accensis luminibus festinabant omnis aetatis, sexus et conditionis homines, et tanto eius praedicationi intendebant, ut cum saepe triginta milia hominum assisterent, non murmur, non vox aliqua sonaret in tanta multitudine, beatum se putabat, qui de eius tunica aliquid praecidere vel fimbriam eius tangere poterat, ibi discordes ad pacem revocabantur, aliena quaeque restituebantur et usurae, meretrices et famosi malefactores convertebantur. Et tanta multitudo ad confitenda peccata mittebatur, ut nec fratres, nec sacerdotes alii, quorum non parva sequebatur frequentia, ad audiendum confessiones sufficerent. Dicebant plerique, quod divina visione commoniti ad audiendum Antonium et eius consiliis obtemperandum venire habuissent in mandatis. Ecce quanta gratia, ecce quantus fructus eius praedicationis, necdum plene potuimus dicere. (G)

Circa tertium de gloria eius beatitudinis sit pro conclusione, quod beati patris Antonii praecellentissima claret gloria per lucida plura miracula. E quibus, quia non sufficimus omnia, aliqua saltem narremus. Primo quidem in vita claruit miraculis, quorum unum est, quod antiquus hostis volens eum a proposito fervidae praedicationis impedire, nocte quadam in principio quadragesimalis praedicationis nisus est guttur viri Dei violenter comprimere et suffocare. At ipse invocato Virginis Gloriosae nomine fronti signum vivificae crucis impressit. Fugatoque generis humani inimico confestim oculos de somno surgens aperuit. Et ecce tota cella, in qua iacebat, luce caelitus illustrata fulgebat, cuius radios ferre diabolus nequiens confusus recedebat. Fertur etiam, quod Beata Virgo sibi in cella cum lumine multo apparuit, et magno angelorum comitatu, inter quos etiam beatus ac gloriosus aderat Hieronymus. Ipsam quoque Gloriosissimam Virginem Antonius salutando genuflexo petiit, ut ipsum certum redderet de corporis gloriosa assumptione, et tunc Beata Virgo certificavit eum dicens, quod secure praedicaret ipsam Virginem corpore et anima fore plene glorificatum et in caelum assumptam. Cumque Antonius dixisset: Cur ergo beatus Hieronymus de hoc dubitandum in sermone de assumptione dixerit, Virgo respondit, quia Hieronymus de hoc nondum fuit certificatus, et ideo non est ausus id affirmare. Illico beatus Hieronymus ait: „Mea – inquit – dubitatio fuit occasio, ut ipsa Domina nostra, Virgo Beata pluribus revelaret, quoniam corpore glorioso et anima est assumpta.” Sicque visione disparente Antonius multum consolatus remansit. (H)

Aliud quoque miraculum, dum praedicaret Ariminiae sanctus Antonius, tunc aderat quidam haereticus, qui non sane sentiens de corpore Christi in contemptu illius, hostias non consecratas saepius asino suo praebebat in cibum, quem cum Antonius persuaderet in fide veritatis, et ille recusaret, convenit cum eo, ut de hoc experientia fieret sic, quod per dies tres asinus suus praedictus sine cibo transiret, et die tertia in foro celebrata missa ab Antonio reservatoque sacramento illud inter hostias non consecratas reponeret, atque hoc modo asinus famelicus invitaretur ad pabulum. Quod cum factum fuisset coram multitudine maxima, animal illud appropinquans sportae, in qua corpus Christi inter hostias non consecratas reverenter erat reconditum, ecce divino miraculo cognovit Dominum suum, et caput et pedes inclinans humiliter adoravit, neque curavit de cibo, quo indigebat. Cumque verberibus ab haeretico angeretur et traheretur et volveretur, semper faciebat adorando, ut prius, ob quod haeretici ad fidem redierunt, et Antonius gratias Deo egit.
Item aliud miraculum, quod dum multi haeretici Antonio in quadam civitate detraherent, et populum a praedicatione averterent, beatus Antonius ad litus inibi maris accedens praecepit pisces convenire, et ecce per turmas venientes audierunt eum praedicantem, nec eorum maiores impediebant, ut solent, minores, et tandem benedicens eis abierunt, aspicientibus haec cunctis et mirantibus. Propter hoc ergo miraculum et etiam propter illud aliud descriptum
primo articulo sermonis 13 immediate ante litteram „C” beatus Antonius piscem gestare depingitur. (I)
Secundo in morte claruit miraculis. Nam obitum suum longe ante praescivit, ne tamen fratres desolatos reddere celavit. Et decimo quinto die ante mortem, cum esset super quendam collem constitutus, amoenam Paduae planitiem aspiciens exsultans spiritu ad fratrem itineris comitem conversus praedixit in proximo civitatem Paduanam honore magno decorandam, quod impletum est per eius sacri corporis reliquias et merita. Tandem anno Dominicae incarnationis MCCXXXI. die XIII. Iunii, cum esset destitutus viribus crescente infirmitate, facta confessione hymnum
O Gloriosa Domina,
excelsa super sidera
etc.
cantare coepit. Quo finito erectis mox in caelum oculis directe prolixius respiciebat, quem frater sustentans, quid cerneret, interrogavit. Et ille respondit: „Video Dominum meum.” Cumque fratres oleo sacro eum ungere venissent, ait: „Non est necesse, habeo enim unctionem hanc intra me. Verumtamen bonum est, et mihi bene placet.” Quibus finitis ecce anima illa sanctissima carne soluta in aeternam claritatem est absorpta, cuius transitum fratres celantes, ne populorum premerentur incursu, ecce pueri per civitatem catervatim incedentes clamabant dicentes: „Mortuus est pater sanctus, mortuus est sanctus Antonius”, ad quod omnes populi accurrentes, lamentum sumunt dicentes: „Quo, reverende pater, progrederis a nobis, filiis tuis? In Christo enim Iesu tu nos per evangelium genuisti.” Talibus vocibus in aera levatis cunctorum animos ad luctum invitabant. Tandem tanta populorum multitudine concurrente, ut per medium civitatis incedere non valerent multis cum cereis et luminaribus, ut quasi civitas ardere videretur, episcopo Paduano missarum sollemnia celebrante corpus beati Antonii summo honore traditum est sepulturae. Haec causa brevitatis omissis multis sufficiant.
Tertio post mortem claruit plurimis miraculis per orbem. Statim enim die eadem allati sunt multi variis infirmitatibus detenti, qui mox beati Antonii meritis sunt sanitati restituti, paralytici, caeci, claudi atque surdi, aluti
14 Graecum? invocantes, ibi claudus sicut cervus saliebat, lingua mutorum laudes clamabat, paralytici, gibbosi, contracti et innumerabiles alii languidi, mortui et infirmi sunt liberati. Unde canitur de eo:
Si quaeris miracula,
mors, error, calamitas,
daemon, lepra fugiunt,
aegri surgunt sani,


cedunt mare, vincula,
membra resque perditas
petunt et accipiunt
iuvenes et cani,

pereunt pericula,
cessat et necessitas,
narrent hi, qui sentiunt,
dicant Paduani.

O ergo beatissime pater Antoni, ora pro nobis, ut detur gratia et gloria.



1 Ecl 15,5
2 Mt 4,4
3 Gn 4,7
4 Mt 6,25
5 I Cor 5,13
6 Ioh 6,27
7 Ps 49,16
8 Ez 3,26
9 Lc 11,28
10 Mt 23,4
11 Ecl 1,14
12 Ps 15,10
13 Editio: sermone
14 Vocabulum Graceum?