[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo VIII.]

De corpore Christi
Sermo IV., scilicet de huius sacramenti institutione sub velamine et adoratione

Hic est panis, qui de caelo descendit, qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Ioh. VI. 1 et in evangelio hodierno. (A)

Sancta Mater Ecclesia hodie nos invitat ad celebrandum reverenter et devote festum ipsius corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi. Et ad id praecipue in evangelio per verba praedicta monet nos triplici ratione. Primo ratione dignitatis, scilicet huius sacramenti corporis Christi, quia in hoc sacramento vere est Christus, Deus caeli et terrae, et idcirco proponit nobis verbum testimonii Christi dicens: Hic est panis, quod dicit: sub specie ista panis est vere Christus Deus, et ideo adorandus. Secundo ratione charitatis, quam nobis ipse Christus exhibuit, ideo subdit: qui de caelo descendit, quod dicit: Ecce quantum nos Christus dilexit, quia pro nostro amore de caelo descendit in carnem, quam in hoc sacramento nobis manducandum dedit, debemus ergo ipsum reamare et pro amore ipsius hoc festum devote colere in gratiarumactione, quia ut ait Gregorius: Indignus est de dandis, qui ingratus est de datis. Tertio ratione utilitatis et nostrae salutis, quae provenit nobis ex hoc sacramento, propter quod subdit: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.
2 Reverenter ergo hoc sacramentum hodie colamus, ut vitae aeternae praemium adquiramus, et ad ipsum manducandum digni simus. Audiamus ergo Christum et Ecclesiam hodie dicentem: Hic est panis, qui de caelo etc. Iuxta quae verba tria mysteria in hoc sermone notabimus:
· Primum dicitur institutionis
· Secundum dicitur velationis
· Tertium dicitur adorationis (B)
Circa primum de institutione sacramenti Eucharistiae quaeritur: Cur Christus voluit nobis realiter suum sacrum corpus et sanguinem sub sacramento dandum instituere, quia nimirum aliis sacramentis – scilicet baptismo, confirmatione etc. – Christus non continetur secundum substantiam realiter, sed solum adest secundum virtutem et gratiam suam. Cur ergo in hoc sacramento non suffecit eo modo dare gratiam suam, sicut in aliis. Sed quod est maximum, voluit se realiter secundum substantiam dare nobis in hoc sacramento Eucharistiae, in quo est verum corpus Christi et verus sanguis. Ioh. VI.: Caro mea vere est cibus, et sanguis etc.
3 Respondetur ergo secundum Franciscum de Mayronis et doctores super IV. dist. VIII. communiter per conclusionem, quod summe congruebat Christum Dominum realiter nobis dare se in sacramento Eucharistiae ad manducandum, et hoc pluribus rationibus, propter quas voluit Christus sic instituere Eucharistiae sacramentum.
· Prima ratio ex parte huius sacramenti
· Secunda ratio ex parte nostri
· Tertia ex parte ipsius Christi Iesu benedicti
Primo ex parte sacramenti, quia ut dicit Augustinus De civitate Dei et experientia cognoscimus, Deus providit cuilibet creaturae cibum secundum conditionem naturae suae. Nam creaturas pure corporales ut vegetabilia et bruta nutrit cibo totaliter corporali, scilicet de terra, de herba et feno et similibus. Creaturas vero omnino spirituales ut angelos reficit cibo omnino spirituali, scilicet visione deitatis. Matth. XVIII.: Angeli eorum semper vident faciem Patris etc. 4, ergo homo cum sit partim corporalis et partim spiritualis et rationalis ad Dei imaginem factus, debuit tali alimento nutriri ad vitam aeternam, quod contineret utrumque, scilicet deitatem Christi cum humanitate, sicut est in hoc sacramento, ne scilicet homo spiritualiter moreretur morte aeterna. Nimirum sicut in III. ca. Gen. legimus, homo incurrit mortem per cibum ligni vetiti teste Domino: Quacumque hora comederitis ex eo, morte moriemini, 5 ergo conveniens fuit, ut per cibum vitae in sacramento hoc ipsa hominis vita aeterna restauraretur. Sed quia videmus in vita corporali, quod homo primo nascitur, deinde nutritur, et sic in vita conservatur, ita in vita spirituali esse debet, quod homo primo nascatur regeneratus per baptismum, et tandem nutriatur per Eucharistiae sacramentum. Sed quoniam hoc modo videmus in nativitate corporali, quod genitus non coniungitur parenti secundum substantiam, sed tantum secundum virtutem, in nutritione autem cibus coniungitur nutrito secundum substantiam, quia ut dicitur II. De anima: Alimentum convertitur in substantiam aliti, ergo in ipsa vita spirituali Christus in baptismo solum est secundum virtutem et gratiae effectum regenerationis. Sed in sacramento Eucharistiae, quod est alimentum spirituale, est secundum substantiam realiter. Denique ex quo homo sic factus est, ut duplici alimonia indigeat in corpore, scilicet in cibo et potu, idcirco sub duplici specie hoc sacramentum institutum est. (C)
Sed nota hic pro simplicibus, quod sicut in nutrimento cibus corporalis licet sit ordinatus ad conservationem vitae vel nutritionem, tamen accidit persaepe esse in detrimentum. Et primo si quis iratis pectoribus sumat, tunc enim potius in languoris, quam cibationis materiam transmutatur, ut dicit Iohannitii Isagoge
6 de remediis sanitatis. Nam secundum Avicennam tunc cholericis mox humoribus commotis ex ira cibus permiscetur in homine. Cholericus autem humor morbosus est teste Galeno. Sic hoc sacramentum iram tenentibus contra proximum est ad damnationem. Ambrosius: In damnationem – inquit – vergit corporis et animae Eucharistia irato contra quempiam animo manducare. Secundo fit in detrimentum, si quis cibum non bene coctum sumat, sic cum homo ad hoc sacramentum non satis bene se praeparat per fervorem contritionis et devotionis. I. Cor. XI.: Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat. Qui enim manducat indigne etc. 7 Tertio fit in detrimentum, si plus (sic!) mensuram in sumendo accedat. Sic qui circa hoc sacramentum plus sapit, quam oporteat, nec sibi sufficit fides Ecclesiae, talis in errorem labitur. Quarto cibus nocet, cum quis mox post sumptum cibum somno seipsum dat, quia sic impura fit digestio et febris sequitur secundum Avicennam VIII. li. medicinalium et Constantinum etc. Sic cum homo post sumptam Eucharistiam somno peccati labitur, nec gratiam acceptam bene custodit, damnationem adquirit, II. Ioh. unico: Videte, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis. 8 Congruebat ergo hoc sacramentum cibale sic etc. (D)
Secundo ex parte nostri voluit Christus hoc sacramentum instituere dando realiter suum scilicet corpus et sanguinem. Primo propter sacrificium in remissionem peccati, ut habeamus efficacissimum sacrificium, quod offeratur tam pro vivis, quam pro mortuis, scilicet in Purgatorio exsistentibus. Secundo hoc voluit Christus propter meritum nostrae fidei. Nam hoc sacramentum dicitur mysterium fidei, ut patet in canone missae, quia per hoc sacramentum fides et eius meritum multum sublimatur, in eo, quod credit Deo in tam difficili re et supra omnem rationem arduissime. Augustinus de verbis Domini: Ambula per fidem, et pervenies ad speciem. Nemo laetificatur in patria, quem fides non consolatur in via. Ideo Iohannes XX.: Beati, qui non viderunt, et crediderunt,
9 quia scilicet propter fidem veram habebimus in futuro claram visionem. Item Maximus in sermone: Enarrari non potest, credi potest, et si lingua et sensus deficit, tamen fides sufficit. Nam magna est fidei perfectio, et erit copiosa remuneratio, cum tantum de Deo per fidem concipimus, quod sermone non potest explicari. Tertio voluit Christus hoc sacramentum altissimum instituere propter fulcimentum nostrae spei. Unde hoc sacramentum dicitur arrha et pignus futurae gloriae. Sicut enim per pignus de bono promisso quis certificatur, sic nos per hoc sacramentum de futura beatitudine promissa. Unde canit Ecclesia: O sacrum convivium, in quo Christus sumitur, recolitur memoria passionis eius, mens impletur gratia, et futurae gloriae nobis pignus datur. Proinde Alexander de Hales in IV. Summae dicit, quod divina sapientia sui corporis et sanguinis sacramentum instituit, ut ad gustum divinitatis alliceret, et invitaret per gustum humanitatis. Quarto voluit propter incendium charitatis Dei. Nam in hoc per amoris sui magnitudinem invitat nos ad suum amorem, quia ut dicit Ambrosius: Naturale est diligere se diligentem. Unde pro signo unionis per amorem voluit nobis se dare in cibum. Nam dixit Ioh. VI.: Qui manducat carnem meam etc., in me manet, et ego in eo. 10 Maximum quippe signum dilectionis est velle fieri idem vel unum cum dilecto, iuxta illud Philosophi: Amicus est alter ego. O ardens et inflammata charitas Iesu! O amor clementissimi cordis Iesu, ut loquar cum Bernardo, quam cordialiter debemus te diligere, Iesu dulcissime, qui dedisti nobis carnem in cibum, sanguinem in potum, animam in redemptionem, deitatem in glorificationem etc. Novimus quippe, carissimi, quia parvulus naturaliter amat nutritorem suum, quia de lacte eius alitur et nutritur, quantum ergo, o Christiana anima, debes Christum reamare, qui suo proprio corpore et sanguine te pascit. (E)
Tertio ex parte Christi voluit Dominus hoc sacramentum instituere, scilicet propter eius dilectionis et passionis iugem recordationem. Unde dixit: Hoc facite, quotienscumque sumitis in meam commemorationem.
11 Nimirum in hoc sacramento passio Christi repraesentatur. Primo ex consideratione specierum, quibus conficitur, scilicet de pane triticeo et vino, quae multis laboribus perficiuntur, ut patet de pane, cuius triticum seminatur, metitur, excutitur, molitur, cribratur, et ultimo igne decoquitur inter ferrea instrumenta hostiae. Sic Christus a pueritia multiplici labore et passione fuit attritus. Ut enim dicit Augustinus: Tota vita Christi crux fuit et martyrium, et tandem inter clavos ferreos suspensus, igne charitatis in passione fuit assatus. Item vinum etiam ut fiat, multos labores circa vineam requirit, post quos tandem in torculari fortiter exprimitur. Sic sanguis Christi in torculari crucis totus fuit expressus. Secundo quoque in hoc sacramento passio Christi repraesentatur ex consideratione consecrationis, quia divisim consecratur sanguis sub specie vini et corpus sub specie panis. Et sub numero quinario verborum in forma consecrandi, scilicet: Hoc est enim corpus meum. 12 Quamvis enim non sit de necessitate, tamen peccaret, qui omitteret. De forma autem sanguinis inter doctores est varia opinio, sed cum Scoto tenendum est tutius, quod scilicet tota forma ab Ecclesia tradita dicatur, et intentionem applicet sacerdos intentioni Ecclesiae. Ad propositum ergo convenienter repraesentatur, quod sanguis Christi fuit separatus a carne in passione effluens per quinque vulnera Christi praecipua. Tertio in hoc sacramento repraesentatur passio Christi in modo sumptionis, quia frangitur hostia a sacerdote, dentibus atteritur, et deglutita occultatur. Sic Christus passionibus attritus et mortuus tandem in sepulchro est clausus. Ecce ergo, o Christiane, adverte, quantum es dilectus a Christo, et iugiter eius memoriam passionis in corde reconde. Unde ut dicitur in Clementina de reliquiis et veneratione sanctorum c. „Si Dominum”: Alia, quorum memoriam agimus, spiritu menteque complectimur, sed nec propter hoc realem eorum praesentiam obtinemus. In hac vero Christi sacramentali commemoratione ipse Christus praesens est sub alia quidem forma, sed in propria substantia, iuxta illud praemissum: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Matth. VI. 13 Quod certe tam perfecte implevit, ut et in caelo maneret, et hic nobiscum esset corporaliter in sacramento pro nostro amore et salute. O ergo Iesu bone, tibi laus et gratiarumactio. (F)
Circa secundum de velatione quaeritur: Quare Christus voluit suum sacrum corpus et sanguinem velare in hoc sacramento sub panis et vini specie; nonne melius fuisset tradere in hoc sacramento aperta visione, quia ex hoc magis charitas et fides probationem accepisset. Sed ad haec respondetur per conclusionem iuxta Innocentium de sacramentis alios quoque, quod summe decuit corpus et sanguinem Christi nobis sub velamento tradi, praecipue triplici ratione:
· Primo propter indignitatem, quoad malos
· Secundo propter utilitatem, quoad bonos
· Tertio propter imbecillitatem, quoad cunctos
Primo propter indignitatem, quoad malos, quia mali non essent digni sic aperta visione videre, et ne pro tali visione percuterentur ab angelo et perirent. Sicut legitur de Bethsamitis, qui percussi sunt et interfecti, eo quod arcam Domini conspexissent, I. Reg. VI.
14, quia ut dicit Glossa: Nulli licebat videre arcam detectam, nisi pontifici digne accedenti. Et hoc sub poena mortis inhibebatur, Nume. IV. 15 Haec autem arca figura fuit sacramenti. (G)
Quaeritur ergo, utrum Christianus exsistens in peccato mortali peccet videndo vel aspiciendo in hoc sacramento corpus Christi. Et ratio, quia talis tangendo vel sumendo peccat mortaliter et damnabiliter, I. q. I.: Omnia sacramenta – inquit – obsunt indigne tractantibus, et est verbum Augustini; quare ergo non peccat videndo? Ad haec respondetur breviter secundum Bonaventuram, Richardum quoque super IV. dist. IX. et concordantem Thomam aliosque, quod aliud est de tactu vel gustu huius sacramenti, et aliud de visu, quia exsistens in peccato mortali peccat hoc sacramentum tangendo vel sumendo, ex quo propinquius coniungi habet Christo corpori, eo quod irreverentiam facit sic sacramento. Unde Isa. LII.: Mundamini, qui fertis vasa Domini.
16 Et I. Cor. XI.: Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit etc. 17 Posset tamen esse aliquis casus, in quo peccator tangendo corpus Christi excusaretur, puta cum hoc faceret cum timore et reverentia propter aliquam necessariam causam, videlicet quando non exsistente praesente alio digniori erigeret hostiam iacentem in terra et huiusmodi, in quo casu etiam laicus hoc posset facere secundum Richardum. Sed peccator videndo corpus Christi non peccat, quia taliter nullam facit irreverentiam sacramento, cum non tam propinque iungatur eidem, ut sic. Sicut exempli gratia: Si tu habes oculos aegros aspiciendo regem a remotis, non imputatur pro irreverentia regi fienda. Sed si manus stercore foedatas vel labia sic foedata haberes, quibus ipsum regem tractares vel osculare velles, imputaretur. Sic in proposito. Unde peccator videndo corpus Christi non peccat, immo aliquid meretur, si tamen cum humilitate et reverentia videat, etsi per censuram Ecclesiasticam non sit prohibitus.
Notandum ergo secundum ipsos doctores, quod aliqui sunt peccatores, qui ab Ecclesia arcentur a visione huius sacramenti vel prohibentur, ut sunt haeretici excommunicati et interdicti ac huiusmodi, tales peccant se ingerendo et videre volendo, quia non oboediunt Ecclesiae, ut patet extra de pe. et re. „Quod in te” secundum Hostiensem et Raimundum 18 ac Wilhelmum. Unde interdicti tempore non est ecclesiae fenestra aperienda tempore elevationis corporis Christi, ut videant interdicti extra ecclesiam auscultantes missam. Secundo alii sunt peccatores, qui non prohibentur ab ecclesia, sunt tamen in peccato manentes, nec contriti. Tales videndo corpus Christi non peccant, tamen secundum Albertum non debent videre multo aspectu, sed viso illo percutere pectus, quasi non sint digni ad faciem Christi videndam. Refert sanctus Bernardinus in suo quodam sermone, quod matrona quaedam dum iram teneret contra proximum, et ad Ierusalem peregrinationis devotione venisset et communicari vellet, mox ut sacerdos corpus Christi ad aspectum eidem exhibuit, vultum illa coacta avertit facie retrorsum conversa divino miraculo, et se indignam etiam visione, nedum sumptione corporis Christi est confessa. Tertio alii sunt peccatores, qui ad contuitum corporis Christi compunguntur, humiliter et reverenter se gerentes peccata dolent, et tales plura bona promerentur, scilicet peccati recognitionem ac remissionem. Exemplum de Petro, qui cum Christum negasset, ad aspectum Christi se recognovit, et amare flevit. Item gratiae adquisitionem pro reverentia, iuxta illud Ecci. XXXII.: Pro reverentia accedet tibi bona gratia. 194 Atque salutem, Augustinus: Intuitus Salvatoris salus est peccatoris. De his latius sermone I. ar. III. (H)
Secundo propter utilitatem, quoad bonos, voluit Christus corpus suum velatum dare, Innocentius de sacramentis: Hoc – inquit – sacramentum sub alia specie sumitur ad augendum, scilicet fidelibus, meritum fidei, quia fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Et ad favendum sensui, ne abhorreret animus, quod cerneret oculus, quia non consuevimus carnem humanam crudam et sanguinem bibere. Haec ille. Unde legitur, quod Hugo de Sancto Victore dum missam celebraret, quadam vice post Agnus Dei Christus quasi puerulus formosissimus in hostia super patena sibi apparuit, cuius visione indicibiliter est consolatus. Cui tandem puer ait: „Hugo dilecte mi, manduca me!” Ad quem ille: „Quo ausu, amantissime Domine, in tali forma audeam dentibus manducare?” Cui Christus: „Nisi manducaveris me, non habebis vitam in te.” Tunc Hugo oravit dicens: „O amantissime Domine, si sic necesse est, oro, ut vultum tuum gloriosum abscondas a me.” Et mox Christo disparente in forma panis ille eum sumpsit.
Tertio propter imbecillitatem, quoad cunctos, quoniam claritatem corporis Iesu nullus viator posset inspicere naturaliter, cum indicibiliter splendidior sit sole. O vere magnum Deum Iesum! (I)

Circa tertium principale de adoratione quaeritur, utrum Christus in sacramento Eucharistiae debeat adorari aequali sub maiestate, sicut est in caelesti beatitudine. Et ratio quaestionis, quia videtur magna differentia, eo quod Christus in caelo regnans est in summa gloria. In sacramento autem est in summa humilitate velatus corruptibilibus et accidentalibus speciebus panis et vini. Quomodo ergo aequali maiestate adoratur? Ad haec respondendo pro simplicium aedificatione notemus tres praecipuas veritates a theologicis doctoribus recollectas. Prima veritas, quod divina Christi Iesu maiestas et gloriosa eius dignitas in nullo minuitur per species ipsas. Sic enim Christi, Filii Dei maiestas et dignitas non fuit aliquo modo diminuta in carnis ex Virgine sumptione per unionem, ut Leo papa testatur: Divinitas – inquit – nullum detrimentum omnipotentiae subiit, nec Dei formam forma servi violavit, quia quod erat, esse non desiit. Sic a fortiori cum idem corpus Deo unitum et de Virgine natum velavit accidentibus non inhaerentibus ipsi, sed per se stantibus, in nullo maiestas Christi est diminuta. Exemplum, sicut dignitas regis non minoratur, si veste humili induatur ob suorum utilitatem, sed ipsa vestis honoratur, sic de speciebus. Secunda veritas, quod quamvis Christus sit velatus in Eucharistia, ne videatur visione aperta, non minori tamen, quam in caelo fulget maiestatis gloria, ut per Magistrum patet in IV. dist. XII. Idem nempe per omnia Christus aeque potens, aeque gloriosus Deus inseparabiliter cum Patre et Spiritu Sancto praesens est in sacramento tam mirabili, secundum quod dicit Franciscus de Mayronis in sermone de corpore Christi. Ex quibus clarent plura magnalia in hoc sacramento. Primum quia sicut in caelo Dei Filius ab aeterno Patre genitus est idem Patri et aequalis maiestatis in gloria, ita et in hoc sacramento idem est Dei Filius per omnia. Secundum, quod sicut in caelo producit Spiritum Sanctum, ita nec in hoc sacramento desinit spirare Christus Spiritum Sanctum. Tertium, quod sicut exsistens in caelo scit omnia, quae sunt, erunt et fuerunt, et disponit mundum ac regit, aliis prospera, aliis adversa dando, alios eligendo et gratiam infundendo, alios per demeritis peccatorum reprobando, ita haec omnia potest et facit ipse idem exsistens in sacramento. Quartum, quod sicut in caelo glorificat omnes angelos et beatos, et ab omnibus adoratur, ita in hoc sacramento secundum deitatem et visionem intellectualem, qua ab omnibus beatis videtur et adoratur, ut patuit latius
sermone primo „F” et „G”. Tertia veritas, quod sicut Christus exsistens in caelo adoratur summa reverentia latriae pro divina maiestate, sic reverenter adorari debet in sacramento Eucharistiae, et patet ex praemissis. Unde legitur de sancta virgine Clara ordinis secundi beati Francisci, quod corpus Domini cum susceptura prius lacrimis calidis rigabat, et cum tremore accedens non minus formidabat in sacramento latentem, quam caelum terramque regentem. (K)
Sed qualiter adorari debeat Eucharistia, nota secundum Franciscum de Mayronis ubi supra aliqua documenta. Unum est, quod adoratio vel eius intentio non est dirigenda ad id, quod cernitur, sed ad id, quod creditur tantum, quia illud est dignum adoratione. Nam ut ait Gregorius et extra de celebratione missae: Cum Marthae dicitur hoc sacramentum mysterium fidei, quoniam aliud ibi creditur, quam cernatur, et aliud ibi cernitur, quam credatur. Species enim panis et vini cernitur, et veritas corporis et sanguinis Christi creditur, ergo intentio adorantis non debet dirigi ad species visas, sed ad contentum. Secundum documentum est, quia ex quo verba consecrationis secrete proferuntur a sacerdote, hostia non est adoranda, donec adoretur et elevetur ab ipso sacerdote, quia nondum ibi constat esse corpus Christi, ut sic vitetur idolatria. Tertium documentum, quod sacerdos in communicando fidei dicit: Credis hoc esse corpus Christi de Virgine natum et passum etc., debet quilibet tunc dirigere intentionem suam ad illud, quod creditur, et non ad id, quod cernitur. Unde tutius esse dicere Credis hic vel in hoc esse corpus Christi, tamen secundum Scotum simplices intentionem ad fidem Ecclesiae dirigentes non errant, sed excusantur. Quartum quod licet Christus oculo corporali non videatur in sacramento proprie, tamen non errant fideles, qui dicunt Dominum se vidisse, quia nullus errat in verbis, qui possunt verificari eo modo, quo verificatur Scriptura divina, in qua dicitur a simili, quod Moyses vidit Dominum corporaliter in rubo, non quod ibi viderit deitatem, sed quia Dominus assistebat illi rubo. Sic in proposito. O ergo Christiane, gaude, quia Deum vides in sacramento. Dicam ergo cum Augustino de consecratione dist. II.: O sacramentum pietatis, o signum unitatis, o vinculum charitatis, qui vult vivere, accedat et credat. O ergo bone Iesu, per hoc sacramentum da nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.



1 Ioh 6,59
2 Ioh 6,52
3 Ioh 6,56
4 Mt 18,10
5 Gn 3,3-5
6 Editio: Iohannes Isagoge
7 I Cor 10,28-29
8 II Io 1,8
9 Ioh 20,29
10 Ioh 6,57
11 I Cor 10,25 (Lc 22,19)
12 Mt 26,26; Mc 14,22; Lc 22; I Cor 10,24: Hoc est corpus meum.
13 Mt 28,20
14 I Sm 6,18-20
15 Nm 4,21
16 Is 52,11
17 I Cor 10,29
18 Univ. Inc. 758: Rayne.; RMK III 21: Raym.
19 Ecl 32,9; 32,1