[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo VI.]

De corpore Christi
Sermo secundus, scilicet de sacramenti huius amorositate et specierum eius ratione ac dulcore

Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Ioh. VI. 1, et in evangelio hodierno. (A)

Verba sunt dulcissimi Salvatoris nostri, quibus insinuat amoris sui erga nos magnitudinem ac multitudinem et dulcedinem. Magnitudo eius amoris insinuatur in hoc, quod seipsum nobis dedit in tam mirabili sacramento. Unde dicit: Caro mea vere est, scilicet in Eucharistia, quod dicit: „Ecce quantum vos, homines dilexi, quare vere carnem meam dedi vobis in cibum, quam pro vobis ex Virgine sumpsi.” Item amoris multitudinem insinuat in hoc, quod non solam carnem, sed et sanguinem, et cum hoc animam et deitatem nobis dedit. Ideo dicit: Caro mea, et cum hoc et sanguis meus. Et haec non semel, sed pluries sumenda dedit. Et quare dedit in vita laborando pro nostra salute XXXIII annis, dedit in morte pro nostra redemptione carnem passionibus multis exponendo et sanguinem totum fundendo, animam emittendo etc., dedit etiam se in praemium repromittendo aeternum in caelo. Unde de his Ecclesia canit:
Se nascens dedit socium,
convescens in edulium,
se moriens in pretium,
se regnans dat in praemium.

Denique amoris dulcedinem insinuat in hoc, quod dicit: in cibum et potum, scilicet dulcissimae charitatis pro nostra vita aeterna. Unde et subdit: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. 2 Agamus ergo, carissimi, gratias de tanta et tali dilectione Christi, et gratanter ac devote audiamus dicentem: Caro mea vere etc. In quibus verbis tria mysteria de hoc dulcissimo sacramento contemplemur:
· Primum dicitur amorosa donatio Salvatoris, ibi: Caro mea et sanguis etc.
· Secundum dicitur gratiosa refectio peccatoris, quare vere est cibus etc.
· Tertium dicitur dulcorosa devotio humani cordis, quae sequitur ex praemissis (B)
Circa primum de amorosa donatione Salvatoris accipiamus pro conclusionis documento videlicet verba Bernardi dicentis, quod ineffabilem vel incomprehensibilem charitatem Christus nobis monstravit, cum seipsum in edulium vitae aeternae donavit. Idem quoque addit dicens: Puto, quod omnes angeli suis intelligentiis non possunt capere vehementiam tantae charitatis. Et declaratur conclusio ex triplici gradu vel signo magnae dilectionis:
· Primo magnum est pro aliquo omnia sua dare
· Secundo maius est omnes suos donare
· Tertio maximum est seipsum superimpendere
Primo namque magnae dilectionis est omnia sua dare pro aliquo, hoc fecit nobis Christus, cum scilicet dedit nobis caelum et terram et omnia in servitium. Ps.: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves etc. 3 Ideo Augustinus ait: O anima mea, dilige Deum, qui dedit tibi caelum cum sideribus, aerem cum volatilibus, aquam cum piscibus, terram cum germinibus, totumque mundum cum his, quae in eo sunt, omnibus.
Secundo quoque maioris dilectionis est donare omnes suos caros, scilicet filios, parentes et amicos pro aliquo, hoc fecit nobis Christus, cum dedit omnes angelos tamquam suos filios nobilissimos. Nam angeli saepe in Scripturis dicuntur filii Dei, Iob I. et XXXVIII. 4, quos omnes dedit nobis in ministerium salutis. Heb. I.: Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, quae hereditatem capient salutis. 5 Ubi Chrysostomus: O quantus honor nobis exstitit, quod angelos ad nos sicut ad amicos et cives, scilicet caelestes transmittit. Item dedit omnes amicos, id est sanctos apostolos, martyres et confessores et quosque beatos caelestes in patrocinium. Et quod est maius, dedit Christus nobis suam gloriosam matrem in advocatam pro nobis et matrem adoptatam, ut dicit Bernardus, et Ecclesia canit.
Tertio praeterea maximae dilectionis gradus et signum est dare se. Nam Ioh. XV.: Maiorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam, 6 id est vitam animalem, ponat pro amicis suis. Christus ergo maximam et ineffabilem dilectionem nobis exhibuit, cum nobis dedit in incarnatione seipsum in socium huius nostrae peregrinationis et miseriae mortalis, et adhuc maiorem, cum dedit se nobis in servum nostrae necessitatis et salutis XXXIII annis. Matt. XX.: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et ponere animam suam redemptionem pro multis. 7 Praeter haec adhuc per maximam dilectionem exhibuit, cum se dedit pro nobis in mortem acerbissimam, et in huius memoriam iugem in nobis permanendum nobis dedit se totum, id est: corpus, sanguinem, animam et deitatem in sacrificium quotidianum in sacramento. Eph. V.: Dilexit nos et seipsum obtulit pro nobis hostiam et oblationem Deo in odorem suavitatis. 8 Ecce amorosum donum. Unde in Clementina de reliquiis et veneratione sanctorum „Si Dominum” habetur sic: O divini amoris immensitas, divinae pietatis superabundantia, divinae largitatis affluentia, dedit nobis omnia sub pedibus, angelicos spiritus ministros, volens adhuc exuberantem charitatem demonstrare, seipsum nobis exhibuit in cibum. O singularis et divina liberalitas, ubi donatio venit in donum, et datum est idem penitus cum datore. De ista etiam amorosa datione Augustinus dicit: Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi? Donavit vitam, donavit voluntatem liberam, ingenium et substantiam. Et quid plura: donavit seipsum et omnia sua, ut essent omnia tua. Proinde quidam dicit versus:
Christe, tuos, tua, te posuisti dans cruci pro me.
Ergo meos, mea, me merito nunc exigis a me.

Haec sufficiant. (C)
Circa secundum de refectione vel sumptione sacramenti sufficiat hic quaestionem solvere et tractare de speciebus huius sacramenti, sub quibus sumitur a fidelibus, quia de communicatione latissime actum est, ut pertinebat in cena Domini. Quaeritur itaque hic: Quare Christus voluit suum sacrum corpus et sanguinem ad reficiendum vel sumendum nobis sub panis et vini speciebus dare? Et ratio quaestionis una est, quia hoc sacramentum praefigurabatur in lege, scilicet Moysaica per esum agni Paschalis, ut dicitur in IV. dist. VIII. Quare ergo noluit in specie carnis et sanguinis agnelli hoc instituere et dare, cum aeque potuit, et caro agni maiorem convenientiam habuit ad carnem, quam panis, sic magis etiam sanguis agni ad sanguinem, quam vinum? Item praefigurabatur etiam in favo mellis, quo illuminati scilicet sunt oculi Ionathae, I. Reg. XIII. 9 Et ipse Christus post suam resurrectionem favum mellis comedit, Luc. VI. 10 Quare ergo noluit dare et instituere in specie mellis? Item lac etiam magis assimilatur sanguini ut fontis eiusdem secundum physicos. Et Glossa super Luc. XI. testatur et dicit, quod de sanguine Virginis Christus est conceptus, qui eiusdem Virginis lacte est enutritus. Et quoniam multi sunt, qui vinum horrent, nec sumere possunt, lac non sic, quo omnes homines enutriuntur, et etiam in Paradiso si perstitissent, omnes lac maternum suxissent ad enutriendum in pueritia sua. Quare ergo noluit Christus instituere sanguinem sub specie lactis? Praeterea ratio alia est de duplicitate speciei, quam facit Glossa I. Cor. XI. dicens sic: Cum totus Christus sit sub specie panis, et totus sub specie vini sumatur, cur non in una specie, sed in duabus datur? Haec Glossa. Sed ad haec respondendo notemus tres praecipuas veritates ex sententia Richardi super IV. dist. XI. et aliorum:
· Prima veritas de ipsarum specierum duplicitate
· Secunda de aliarum specierum incongruitate
· Tertia de panis et vini specierum summa congruitate (D)
Prima veritas, quod Christus sacramentum Eucharistiae convenienter instituit sub duplici specie. Et hoc triplici ratione declaratur. Prima ratio ex parte incarnationis. Unde Glossa ubi supra dicit: Ideo non sub utraque specie datur, ut ostendatur Christus totam humanam naturam, id est animam et corpus assumpsisse, ut utrumque redimeretur. Panis enim ad corpus refertur, vinum ad animam, quare vinum operatur sanguinem, in quo sedes est animae. Ideo ergo in duabus speciebus celebratur, ut animae et carnis susceptio in Christo, et utriusque liberatio in nobis significetur. Haec Glossa. Secunda ratio ex parte passionis, quia per utramque speciem perfecte designatur passio Christi, cuius memoriale est hoc sacramentum, in qua, scilicet passione Christi separatus fuit sanguis a carne, ideo convenienter sacerdos separatim conficit secundum institutionem Christi. Haec secundum Lyram. Tertia ratio ex parte refectionis. Nam licet Christus non sit divisus, tamen corpus Christi divisum a sanguine consecratur, ut usus refectionis, ad quem est sacramentum, insinuetur. Ipsa enim refectio hominis in cibo et potu consistit. Humana enim natura sic condita est, ut duplici alimonia egeat, videlicet cibo et potu, et sic convenienter duplicem alimoniam spiritualem habet in hoc sacramento, scilicet in cibum corpus Christi, et in potu sanguinem. Haec concorditer secundum Thomam.
Quod si dicas: Cum sic sub duplici specie sit institutum, quare ergo non datur populo sub duplici specie. Respondetur secundum Lyram super Ioh. VI., quod in primitiva Ecclesia quamvis populus sub utraque specie communicaret, tamen postea provide ordinatum est, ut non communicet sub specie vini. Tum propter periculum effusionis, tum quia sub specie panis continetur etiam sanguis Christi per realem concomitantiam, et sic sub specie panis etiam sanguis quodammodo accipitur et totus Christus, sed sub utraque specie sumendum est a sacerdote celebrante. Nam Eucharistia non tantum est sacramentum, sed etiam est Ecclesiae sacrificium, inquantum continet Christum passum. Et ideo quando sacerdos, qui est minister Ecclesiae, celebrat et sumit, proficit non solum sacerdoti sumenti, sed etiam toti Ecclesiae, et illis, qui sunt in Purgatorio. Quando autem sumitur a laico, tunc proficit solum sumenti, quia officium eius non est offerre sacrificium, sed tantum sumere sacramentum. Idcirco non dent sumere sub specie vini sanguinem Christi, nisi sacerdos offerens sacrificium Deo in persona Christi. (E)
Secunda veritas, quod sacramentum Eucharistiae non congruebat institui sub alia specie, quam panis et vini, quamvis hoc esset Deo aeque possibile, nam quamvis fuerit in lege praefiguratum per agnum Paschalem et etiam per mellis favum, ut patuit in obiectionibus, tamen ex quo lex scripta debebat cessare et determinari in Christo, et sacerdotium Christi perfectius est sacerdotio legis. Et quia lex naturae erat duratura, idcirco hoc sacramentum novae legis, quae est sempiterna, debuit potius institui in tali materia, in quali fuit praefiguratum in lege naturae, scilicet per sacrificium Melchisedech, qui panem et vinum obtulit. Non conveniebat ergo institui de carne agni Paschalis vel alterius animalis, aut sanguine, aut etiam de melle, et ceteris figuris. Item omnia alia, quae in cibum et potum eveniunt, atque in usum humanum conveniunt, ut caro et sanguis animalium, mel, lac, oleum, pisces et quaecumque similia, non tam munde tractantur, sicut panis et vinum. Nam adhaerere solent ex contactu, et quodammodo inquinare. Cum ergo hoc sacramentum requirat maximam munditiam celebrandi, tractandi et sumendi, ergo non conveniebant huic sacramento, quod si dicas: Nonne aqua mundius tractatur, et purior potus est, quam vinum? Respondetur, quod verum est, tamen aqua se sola non conveniebat huic sacramento, nisi inquantum apponitur vino, ut in ipsum misceatur et transeat, ad significandum, quod populus transit et unitur in Christum per charitatem. Quare autem aqua per se non convenit huic sacramento, ratio est, quia aqua solet venire in usum humanum etiam pro immunditiis abluendis et sordibus, unde magis convenit sacramento baptismi, quo abluimur a peccatis. Item mel quamvis habeat suavitatem, tamen est inflativum, et ideo magis temporalium suavitatem, quae inflat, quam charitatis significat, propter quod etiam non conveniebat. Lac quoque cibus est parvulorum et usu carentium rationis. Iste autem cibus est grandium, scilicet in fide et charitate, ut dicit Augustinus, ergo etc. (F)
Tertia veritas, quod sacramentum Eucharistiae summe conveniebat institui sub panis et vini specie, et ideo Christus sic instituit triplici ratione. Primo ratione mundissimae conditionis et celebrationis, quia panis et vinum prae ceteris cibis, scilicet humanis mundiores sunt, ut supra patuit. Ideoque ut doceat mundos esse ministros huius sacramenti et suscipientes ipsum, voluit sic instituere et sub utraque specie, ut utriusque, scilicet corporis et animae munditiam ostendat requiri. Unde dist. XXXI. c. „Ante triennium” Gregorius dicit: Nullus debet ad altaris mysterium accedere, nisi cuius castitas ante fuerit approbata. Et Richardus de potestate ligandi et solvendi c. XXI. dicit, quod peccator criminosus si ante absolutionem sacerdotis ad communionem corporis Christi accedat, pro certo iudicium sibi manducat et bibit, etiam si cum iam ante multum poeniteat, scilicet per solam contritionem. Unde requiritur omnimoda munditia, scilicet corporis et animae, et non solum contritionis, sed etiam confessionis. Et hoc tenent doctores, ut patuit sermone III. de cena Domini „E”, „F”. Secundo quoque ratione virtuosissimae refectionis. Unde Glossa super I. Cor. XI. dicit: Panis prae ceteris cibis reficit et sustentat, et vinum laetificat cor hominis. Sic spiritualiter hoc sacramentum animam magis reficit, sustentat et laetificat per affectus charitatem. Et quia haec refectio ordinatur ad salutem animae et corporis, quam repraesentat utramque panis et vinum, quae dignius, utilius et communius in cibum et potum veniunt hominum, adeo quod sine pane alius cibus insipidus est, et sine vino minus sapidus est cibus vel potus. Et quia sicut palato non sano panis poena est, ut dicit Augustinus, sic et vinum febricitanti. Sic hoc sacramentum digne accedentibus confert vitam, indignis autem poenam, I. Cor. XI.: Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. 11 Tertio denique ratione significationis, quia panis et vinum prae ceteris Christum significant et eius passionem, cuius est hoc sacramentum memoriale. Augustinus super Ioh.: Cum – inquit – sint multa grana seminum, prae ceteris Christus se comparavit frumento, Ioh. XII.: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet, si autem mortuum fuerit, multum fructum affert 12, et inter plantas prae ceteris comparavit se viti, Ioh. XV.: Ego sum vitis vera, et vos palmites. 13 Nam revera prae omnibus aliis maiorem laborem panis et vinum per totum annum requirit, ut claret in opere circa seminationem frumenti et culturam vineae. Et post multos labores ultimo omnium panis in furno igne pistatur, et ex racemis vinum in torculari exprimitur. Sic Christus Dominus post multiplicem laborem in hac vita fuit ultimo charitatis igne in passione decoctus, et totus eius sanguis in crucis torculari expressus, ut ipse ait Isa. LXIII.: Torcular calcavi solus. 14 Convenienter ergo Christus hoc sacramentum instituit de pane triticeo. Unde ubi non salvatur ratio panis triticei, non conficitur hoc sacramentum, scilicet de hordeaceo pane vel de siligine et ceteris, secundum etiam Scotum. Item nec de farina tritici non coagulata, vel nondum igne cocta, nec depasta, nec etiam in pane facto de aqua rosea vel artificiali, sed debet esse ex aqua naturali, sicut et Christus de huiusmodi confecit. Item non potest etiam sanguis confici nisi de vino vitis, ergo de aceto vel de agresta et de uva matura non expressa ac similibus, quibus non est forma substantialis vini, non conficitur. Haec Richardus et doctores super IV. O ergo Iesu bone, quam pie, quam gratiose, quam rationabiliter teipsum nobis dedisti in sacramento, tibi in omnibus laus et gloria. (G)
Circa tertium de dulcedine devotionis in hoc sacramento sit pro conclusione verbum beati Hieronymi in De transitu suae mortis dicentis, quod in hac esca sacratissima est omnis suavitas, omne delectamentum, et omnis desiderii dulcedo. Et ostenditur praecipue ex septem dulcoribus in eo.
Primus dulcor praesentiae. Unde Hieronymus ubi supra: In hoc sacramento est gratiosa praesentia, ibi se manifestat clementia amorosi Iesu, ibi omne, quod desiderari potest, quia ibi est plenitudo omnium gratiarum. Haec ille. Revera maximus est dulcor devotionis in anima, cum fide percipit hic praesentem amorosum Iesum et eius corpus et sanguinem gloriosissimum et animam et deitatem, qui pro nostro amore tam gratiose se nobis donavit ad videndum, ad tractandum, ad gustandum, unde Thomas in legenda corporis Christi dicit: Quid hoc sacramento pretiosius et nobilius, in quo nobis sumendus proponitur Christus, verus Deus, quid hoc sacramento dulcius et suavius, per quod spiritualis dulcedo in suo fonte potatur.
Secundus dulcor assistentiae, quia pro reverentia huius sacramenti assistunt angelorum chori, ut dicit Gregorius de consecratione dist. II. „Quid sit”. Astat et Beata Virgo Maria et omnes beati, quia ut dicit Hieronymus Contra Vigilantium, animae sanctorum in hoc mundo comitantur Christum, quocumque ierit, et sic astat caelestis curia saltem e caelo reverenter adorando, ut patuit sermone I. „G”. Quanta ergo dulcedo animae, cum recogitat esse se in angelorum et beatorum astantium laeta societate in praesentia Christi Iesu.
Tertius dulcor reficientiae. Unde in Clementina de reliquiis et veneratione sanctorum „Si Dominum”: Hic cibus plene reficit, vere nutrit, scilicet gratia, summeque impinguat non corpus, sed cor, non carnem, sed animam et mentem. (H)
Legiturque per miraculum etiam corpus reficere plerumque. Nam Caesarius in suo Dialogo refert, quod Coloniae quaedam matrona in communicando tanta dulcedine reficiebatur, ut sine omni esurie a Dominica, qua communicabat, usque ad alteram Dominicam, qua iterum communicare solebat, sine omni cibo corporali sola dulcedine divinitus ex sacramento viveret in Christo. Cumque suo confessori haec aperuisset, illeque rem tam mirabilem episcopo recitasset, pro temptando porrexit sibi hostiam non consecratam ipsa ignorante, et mox vehementer adeo esurire coepit, ut mox morituram se crederet, si non manducaret. Unde suis peccatis imputans gratiam illam perdidisse ad confessorem cucurrit, et confessa iterato communicavit verum corpus Christi, cuius virtute mox esuries cessavit. Et sic episcopus et presbyter glorificaverunt Deum.
Quartus dulcor sempiternae vitae, quia digne sumentibus est vitae aeternae solatium, Ioh. VI.: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. 15
Quintus dulcor memoriae, scilicet amoris et passionis Dominicae. Unde in Clementina ubi supra: In institutione quidem salutiferi sacramenti dixit Christus apostolis: „Hoc facite in meam commemorationem” 16, ut praecipuum et insigne memoriale sui amoris eximii, quo nobis dilexit, esset nobis hoc sacramentum. Et infra: Hoc est memoriale dulcissimum, memoriale salvificum, in quo gratam Redemptoris nostri recensemus memoriam, in quo profecto reficimur ipsius corporali praesentia Salvatoris. Haec ibi. Ut ergo anima hanc dulcedinem gustet, debet in hoc sacramento: Primo memorari Christi dilectionem et incarnationem. Secundo eius passionem et sui sanguinis effusionem. Tertio nostram redemptionem et salutem, ut patet in Clementina ibidem.
Sextus dulcor efficaciae, quia prae omnibus aliis hoc sacramentum efficit hominem totaliter divinum, et convertit in Christum per amoris gratiam. Augustinus in li. Confessionum: Crede, et manducabis me, nec ego in te, sed tu mutaberis in me. Haec dicit in persona Christi.
Septimus dulcor confidentiae. Nam per hoc sacramentum assecuratur homo de beatitudine pluribus modis. Primo tamquam per praefigurativum et praenosticativum, quia sicut Dionysius De caelesti hierarchia dicit, hoc sacramentum est praenosticativum vitae aeternae et figurativum. In qua vita, scilicet caelesti sicut beati habent Christum videre praesentem, quo fruuntur, sic nos in sacramento habemus praesentem. Secundo tamquam per viaticum, cuius vigore pervenitur ad Christum in patriam, unde datur transeuntibus de hac vita ad ipsum. Nam dist. L. „Poenitentes” dicitur sic: Viaticum omnibus in morte positis non est negandum. Glossa: poenitentibus digne. Tertio tamquam per pignus gloriae securum utpote aequivalens, quia in eo est fons gloriae et beatitudinis totius, scilicet Christus. Et ideo sicut de pignore per ipsum sufficienter securamur pro repromissionis caelestis restitutione. Proinde canit Ecclesia: O sacrum convivium, in quo Christus sumitur, recolitur memoria passionis eius, mens impletur gratia, et futurae gloriae nobis pignus datur. O ergo Iesu bone, te suppliciter adoramus, da nobis sentire tuam dulcedinem in praesenti per gratiam et in futuro per gloriam. Amen.



1 Ioh 6,56
2 Ioh 6,57
3 Ps 8,8
4 Iob 1,6; 38,7
5 Hbr 1,14
6 Ioh 15,13
7 Mt 20,28
8 Eph 5,2
9 I Sm 14,27
10 Lc 24,42
11 I Cor 10,29
12 Ioh 12,24-25
13 Ioh 15,1-6
14 Is 63,3
15 Ioh 6,59
16 Lc 22,19