[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo IV.]

De Sancta Trinitate
Sermo IV. de eius scilicet collaudatione et fide firma ac utilitate invocationis

Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu, laudemus et superexaltemus eum in saecula. Verba sunt Ecclesiae apposita cantico trium puerorum descripto Dan. III. ca. (A)

Quae verba merito assumimus pro themate sermonis, quia magnam auctoritatem habent ab Ecclesia, quae haec verba assumit in laudem Sanctae Trinitatis. Ut enim dist. X. „Quis nesciat” Innocentius dicit: Ab omnibus observari debet, quod Sancta Mater observat et approbat Ecclesia. Et ut Augustinus Contra Faustum ait: Propterea credimus etiam evangelio, quia auctoritas Ecclesiae commonet. Quoniam autem Sancta Ecclesia Romana hodie statuit celebrari festum Beatae Trinitatis praecipue propter haereticorum confusionem et fidelium instructionem simplicium, quia olim circa Trinitatem divinarum personarum multae haereses succrescebant, Carolus ergo imperator rogavit magistrum suum, Alcuinum, ut scilicet historiam de Trinitate componeret, per quam errores eliminaret, et fidem catholicam doceret, et sic illa ordinata festum hoc institutum est unicum, ut simplices homines instruerentur, quod Deus Pater et Deus Filius, cuius festum celebratur in Nativitate, et Deus Spiritus Sanctus, cuius festum celebratur in die Penthecostes, non sunt plures dii, sed unicus Deus, ideo hoc uno festo Trinitatis simul coluntur. Et hoc insinuat etiam Ecclesia in his verbis dictis, adhortans filios suos: Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu. Ecce tres personas nominat. Subdit: Laudemus et superexaltemus eum. Non dicit: „eos”, sed eum, ut unum Deum credamus. Et sic patet thema. Iuxta quae verba de Sancta Trinitate tria mysteria notabimus:
· Primum de eius laudis devotione, quia dicitur: Benedicamus, laudamus et superexaltemus etc.
· Secundum de eius veritatis fidei tentione, cum dicitur: Patrem et Filium cum Sancto Spiritu
· Tertium de eius invocationis fructificatione, quod sequitur ad praemissa (B)

Circa primum de devotione laudis, quam Sanctissimae Trinitati debemus reverenter exsolvere vel exhibere, accipiamus pro documento conclusionem, quod omnis Christianus magna devotione debet Sanctam Trinitatem laudare. Et hoc ostenditur per plures rationes, quia hoc debeat secundum alphabetum. Primo propter assuescendum officium, quod habebimus in patria caelesti. Libenter enim debet homo assuescere illud officium, quod in perpetuum habebit facere, et in quo habebit beatificare, hoc autem est laudare Sanctam Trinitatem, quam ut dicit Augustinus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus sine fine saeculorum, iuxta illud Ps. LXXXIII.: Beati, qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te.
1 Sed vae mundo ab scandalis, quia multi et plures nunc assuescunt laudes infernales diaboli et eius cultus ad periculum damnationis suae, quia velint assuescere cultum laudis divinae ad suam beatitudinem, ut sunt omnes peccatores. Quidam lingua mentiendo, maledicendo, blasphemando et alia mala assuescendo, de quibus Chrysostomus: Sicut – inquit – unusquisque hominum, de qua terra vel natione sit, lingua cognoscit, sic spiritualiter qui de terra infernali est, per linguam cognoscitur maliloquam, et qui de caelesti patria est, per linguam Deum laudantem, alii autem opere peccando quocumque vitio. Unde Hieronymus: Totiens diabolo genuflectimus, quotienscumque peccamus. Idem: Sicut iustus flectit genua sua Deo ipsum laudando, sic peccator diabolo, etc. Secundo propter beneficium, scilicet acceptum debemus Sanctam Trinitatem benedicere et laudare gratias agendo. Gregorius I. Moralium: Deo benedicere est de eius munere gratias agere. Dignum quippe est semper Deo gratias referre, quia numquam cessat benefacere. Haec ille. Bernardus: Disce, homo, in referendo gratiam non esse segnis, disce ad singula dona gratias agere. Nam ad locum, unde exeunt, flumina gratiarum revertuntur. Agere ergo debemus Sanctae Trinitati gratias pro beneficio creationis, conservationis, redemptionis, iustificationis, vocationis et caelicae repromissionis, etc. (C)
Quaeritur hic: Utrum aequalem gratiarumactionem teneamur singulis personis reddere. Ratio quaestionis est, quia cum pro singulis donis et beneficiis gratias agere debeamus, Christus autem Dei Filius plura nobis beneficia contulit, scilicet carnem assumendo, pro nobis patiendo, corpus et sanguinem nobis in Eucharistia dando, et multimode opera salutis nostrae perficiendo. Cur ergo ipsi maiores gratiarumactiones non debeamus, quam Patri et Spiritu Sancto. Respondetur ad haec secundum Bonaventuram super III. dist. IX. inter quaestiones circa litteram, quod gratiarumactio respicit non tantum excellentiam dantis, sed etiam excellentiam et numerum munerum, quia ut dicit Gregorius in homilia de confessoribus: Quanto crescunt dona, tanto etiam rationes crescunt donorum. Unde extensive de pluribus possumus et debemus Christo gratias agere, scilicet de incarnatione, passione, morte etc. Sed quoniam ista Pater et Spiritus Sanctus cum Christo aequaliter voluerunt, ideo intensive aequaliter debemus in omnibus gratias agere Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Tertio propter cavendum vitium debemus devote benedicere et laudare Sanctam Trinitatem invocando in omni opere, in comedendo et bibendo, ad mensam sedere inchoando, vel deponere in lectum ad dormitum, aut in surgendo, et ceteris, unde Psalmus: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo.
2 Cassiodorus: Quidquid vel loquimur, vel mente gerimus, id divinis laudibus applicetur, scilicet dicendo: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Idem super Ps. CXL. dicit: Si linguam semper laudibus occupamus, vitabimus vitiorum pericula. Unde Isa. XLVIII.: Propter nomen meum, scilicet invocatum a te longe faciam furorem meum, 3 scilicet quem demereris propter peccata tua. Sequitur: Et laude mea infrenabo te, ne intereas, dicit Dominus. Quarto propter debitum, scilicet adorationis cultum, quia homo propter hoc est creatus, et linguae munus inter omnes creaturas propter hoc accepit, ut debeat Sanctam Trinitatem benedicere et laudare suppliciter adorando et glorificando, Isa. XLIII.: Omnem, qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum. 4 Ideo Augustinus li. Confessionum: Vae tacentibus de te, Domine, quoniam loquaces muti sunt, id est: digni sunt fore muti, et nunc et in Inferno a Dei laudibus alieni. Debemus ergo hic lingua adorare Trinitatem, ut mereamur eam laudare in caelo sine fine. (D)
Sed de ista adoratione quaeritur hic, qualiter debeat adorari Sancta Trinitas, an per singulas personas distincte, an unica adoratione. Respondetur secundum Bonaventuram super dist. IX. in quaestione circa litteram, quod tres personae divinae unica et simplici adoratione sunt adorandae. Unde Damascenus, ut ibidem allegatur a Magistro, dicit sic: Unus Christus est Deus perfectus et homo perfectus, quem adoramus cum Patre et Spiritu Sancto una adoratione. Haec ille. Ratio secundum Bonaventuram, quia adoratio convenit divinae maiestati, quae est unica et non multiplicata, quamvis enim personae divinae distinguantur ratione originis et relationis, non tamen ratione adorationis. Unde non sequitur, quod respectu emanationis et originis habeant diversas adorationes, sed tantum sequitur, quod habeant diversas relationes vel proprietates personales. Et hoc (inquit idem Bonaventura) fides dictat sana. Nam adoratio sequitur fidem. Sed non inquantum distinguit fides tres personas per relationum pluralitatem, sed inquantum unit per maiestatis unitatem. Haec Bonaventura. Ex quo patet documentum, quod cum quis orat Deum Patrem vel Filium, non debet intendere ad excludendum Spiritum Sanctum, et econverso. Unde et canitur in Symbolo de Spiritu Sancto: Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur. Nec debet maiori adoratione adorare Patrem Filio, aut Filium, quam Spiritum Sanctum, et econverso, sed una adoratione, scilicet latriae omnes debet adorare, quia ut dicit Bonaventura ubi supra: Sicut in personis est una et aeque summa bonitas, sic unica et aequalis maiestas. Ideo sicut una dilectione diliguntur, sic una adoratione adorantur, scilicet latria, quae ita debetur Patri, sicut Filio et Spiritui Sancto, nec uni maior, quam alteri personarum. Item aliud documentum, quod cum quis dicit orans: Pater noster, qui es in caelis, debet intentionem ferre ad totam Sanctam Trinitatem, et non ad solam personam Patris, quia tota divina essentia et totus Deus in Patre et Filio et Spiritu Sancto est „Pater noster”, scilicet creatione et adoptione. Nam et ipse Christus secundum deitatem „Pater noster” est, quamvis secundum humanitatem sit frater noster. Tertium documentum, quod quascumque orationes diriguntur ab Ecclesia ad personas vel personam sive Patris, sive Filii, sive Spiritus Sancti, sicut dicendo: Pater de caelis Deus, miserere nobis. Fili, Redemptor mundi Deus, miserere nobis. Spiritus Sancte Deus, miserere nobis. Sancta Trinitas Deus, miserere nobis. Semper hoc est ratione essentialium attributorum, ut dicit Thomas super IV. dist. XV. q. V. ar. III.: Quoniam Deus oratur ratione suae bonitatis, quae essentialis est tribus personis, per quam bonitatem largitur nobis suam beatitudinem et gratiam. Ideo oratio semper dirigi debet ad essentiam divinam. Et si dirigatur ad personam, hoc est ratione essentialium attributorum. Sic ergo patet, qualiter debemus adorare Trinitatem.
Quinto propter exemplum debemus laudare et benedicere Sanctam Trinitatem, quia ut dicit Augustinus, omnia, quae fecit Deus, laudant Deum. Unde et Ps.: Omnis spiritus laudet Dominum.
5 Ergo eorum exemplo et spiritus humanus. Unde peccatores peiores sunt bufonibus, quia isti laudant Deum, sed non est speciosa laus in ore peccatoris, Ecci. XV. 6, ergo etc. Sexto propter fructum. Unde dicit Dominus I. Reg. II.: Qui honorificat me, glorificabo eum. 7 De isto fructu invocationis Sanctae Trinitatis patebit articulo III. huius sermonis. O itaque homo, lauda Deum et Sanctam Trinitatem. (E)
Circa secundum principale de fidei tentione veritatis Sanctae Trinitatis sit pro conclusione verbum beati Gregorii dicentis sic: Haec Summa Trinitas magis est fide veneranda et firmiter credenda, quam curiose investiganda, et ostenditur hoc triplici ratione:
· Primo quia investigare est vanum
· Secundo quia est periculosum
· Tertio quia est confusione dignum
Primo quia vanum est curiose investigare Sanctae Trinitatis veritatem, quia homo non potest consequi suum intentum, eo quod incomprehensibilis est. Unde Ambrosius, ut allegatur a Magistro I. Sententiarum dist. IX., dicit sic: Impossibile est scire divinae generationis secretum, mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed et angelorum, supra Potestates, supra Cherubim, supra Seraphim et supra omnem sensum est. Haec ille. Itaque ut Hilarius dicit, in talibus soli Deo de se credendum est, qui se solus novit. Ad id legitur in Apocryphis Esdrae, quod cum Esdras miraretur, cur mali in mundo prosperantur, et boni opprimuntur, aliaque secreta Dei vellet inquirere, angelus sibi apparens dixit: „Si vales, flammam ignis pondera, flatum venti mensura, et diem praeteritam revoca”, ac si diceret: Si ea, quae circa te sunt, non vales comprehendere, quomodo divina valebis capere. Item de beato Augustino legitur, quod dum libros de Trinitate componere vellet, et per litus maris meditando deambularet, puerum pulcherrimum in litore ludentem et calce foveam facientem invenit, et cum argenteo cochleari aquam de mari in illam parvam foveam fundere vidit, interroganti Augustino, quid facere sic vellet, respondit: „Volo – inquit – totam aquam maris cum cochleari in hanc foveam infundere.” Tunc Augustinus risit dicens: „Quomodo hoc possibile est fieri, cum mare sit maximum?” Ad quod ille: „Facilius est hoc mihi agere, quam ea, quae tu cogitas adimplere, scilicet Trinitatis mysteria tuo ingenio capere et libris comprehendere.” Et hoc dicto disparuit. Tunc Augustinus se recognovit, etc. (F)

Secundo quia periculosum est. Unde li. De Trinitate Augustinus ait: Ubi quaeritur unitas Trinitatis, nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur. Et iterum idem dicit: Mentis humanae acies invalida in tam excellenti luce non figitur, nisi per iustitiam fidei emendetur. Idem: Demus Deo omnia posse, et nos non omnia intelligere posse.
Tertio quia est confusione dignum, quia qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria, sicut – inquit – qui mel comedit multum, non est ei bonum. Haec Prover. XXV.
8 Hinc Bernardus ad Eugenium: Dicimus – inquit – tres, sed non ad confusionem Trinitatis. Quaeris, quomodo possit hoc esse, sufficiat tibi credere sic esse, scrutari hoc temeritas est, credere pietas est, nosse vita aeterna. Haec Bernardus. Qui ergo non vult confusibiliter errare, sufficiat sibi credere de Trinitate ipsi Sacrae Scripturae et fidem catholicam tenere, nil aliud inquirendo. (G)
Notandum est autem, quod sex sunt praecipua secreta videlicet in Trinitate et miranda mysteria sola fide tenenda et humano intellectu incomprehensibilia, ex sola Scriptura Sacra per Dei revelationem nimis firmiter credibilia. Alphabetum: Primum est de alietate, scilicet personarum in essentiae divinae unitate. Unde Athanasius in Symbolo: Fides catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate et Trinitatem in unitate veneremur. Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti. Sed Patris et Filii et Spiritus Sancti unica est deitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas. Hoc enim est valde mirabile, quod unus Deus dicitur et tamen tres sunt, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Nimirum si quaeritur a te, quis est Deus verus, respondes, quod ille, qui fecit caelum et terram et omnia, quae in eis sunt, hoc enim et Iudaeus et paganus dicit. Sed si quaeritur, quis est ille, qui fecit omnia, infidelis non habet, quid amplius respondeat, nisi quod Deus ipse fecit, sed Christianus respondet, quod ille Deus est Pater, Filius et Spiritus Sanctus, et sic confitendo Deum summe beatum per felicitatem amoris, scilicet mutui (qui fuit ab aeterno inter divinas personas secundum Sacras Scripturas), meretur vitam aeternam. Ad praedicta exemplum: Si Petrus, Iacobus et Iohannes tres quidem personae essent unicus homo, nonne mirabile foret? Sed quis potest hoc capere de Deo? Respondetur, quod intelligere non potes, sed tene fide, quia Deus ipse dicit et sanctis revelavit, quod tres personae sunt unum, Ioh. X.: Ego et Pater unum sumus.
9 Et I. Ioh. V.: Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, hi tres unum sunt. 10 Adiuvatur autem haec fides exemplo quamvis non sufficienter, quia nulla creatura habet talem unitatem essentiae cum alietate personarum, sed solus Deus. Accipe tamen exemplum secundum Augustinum de verbis Domini sermone XVI. dicentem: Videmus in caelo unicum Solem currentem, fulgentem atque calentem. Similiter ignis tria habet, flammam, lucem et fervorem, divide, si potes, Solem vel ignem, et tunc divide Trinitatem. Sic et de anima unica humana, in qua sunt tres potentiae, ut patuit sermone II. „E”.
Secundum mirabile secretum est in Trinitate de beatae generationis et processionis aeternitate, quia Pater gignit Filium, et uterque spirat Spiritum Sanctum, et tamen Pater non praecessit Filium, nec ambo Spiritum Sanctum, sed ab aeterno et in aeternum et nunc et semper gignit Pater Filium, et uterque spirat Spiritum Sanctum sine termino. Ratio secundum Bonaventuram super I. dist. IX., quia simplex infinitaque est generatio et processio in divinis. Sic ergo Pater aeternus, ita et Filius, et Spiritus Sanctus sine omni termino, ut dicit Athanasius 11. Adiuvatur autem in hoc fides secundum Augustinum VI. De Trinitate exemplo tali: Quia lumen – inquit – semper nascitur a Sole et est, sic et ab igne splendor et calor, et si ignis esset aeternus, eius splendor et calor eius esset aeternus. Sic in proposito. (H)
Tertium mirabile de circumcessionis qualitate, quia quaelibet personarum est in qualibet earum, Ioh. XIV.: Ego in Patre et Pater in me est, etc.
12 Augustinus De fide ad Petrum: Propter unitatem naturalem totus Pater in Filio et Spiritu Sancto, totusque Spiritus Sanctus in Patre et Filio est, nullus horum extra quemlibet ipsorum est. Haec ille. Ratio secundum Bonaventuram super I. dist. XIX.: Illa, quorum unum est extra alterum, differunt per substantiam, sed personae sunt unica substantia, et tota deitatis plenitudo, quae est in Patre et in Filio et Spiritu Sancto, et econverso, ergo etc. In hoc exemplum adiuvat tale secundum Dionysium, quia plura lumina sunt simul in eodem aeris puncto. Aliud secundum Bonaventuram ubi supra, quia videmus, quod propter convenientiam genus est in specie, et utrumque simul in individuo, ut animal et homo in Petro, et econverso. Quartum mirabile de donationis totalitate, quia omnia, quae habet Pater, dedit Filio, et tamen totum sibi retinuit, sic et Pater et Filius omnia dederunt Spiritui Sancto, et tamen totam perfectionem sibi retinuerunt. Unde Ioh. XVII.: Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt 13 (dicit Christus Patri). Gregorius Nazianzenus in sermone Pentecostes: Omnia, quae Pater est, hoc et Filius est, excepto eo, quod innatus est Pater, omnia, quae Filius est et Spiritus Sanctus est, propter hoc, quod natus est Filius, sed haec non secundum substantiam separant, sed erga substantiam discernuntur, scilicet per solas proprietates. Haec ille. Ad id exemplum magister totam suam scientiam dat baccalaureo, et totam sibi retinet, et ambo totam dant discipulo. Sic etc. Quinto mirabile est de aequalitate, quia ibi est summa aequalitas virtutis secundum sapientiam, potentiam, bonitatem. Augustinus De fide ad Petrum: Nullus horum alium aut praecedit aeternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate. Exemplum de potentiis tribus rationalis animae, quae sunt aequalis potestatis et bonitatis et virtutis, quia se invicem capiunt secundum Augustinum li. De Trinitate. Sextum de fecunditate, quia cum singulae sint omnipotentes, non potest tamen Filium generare, nisi Pater, nec potest spirare Spiritus Sanctus, sed tantum Pater et Filius, quia ut dicit Augustinus De fide ad Petrum, proprium est Patris, quod genuit Filium, et proprium Filii, quod genitus est a Patre, et Spiritus Sancti, quod ab utroque procedit. (I)
Quaeri potest: Cum Pater totam essentiam et omnipotentiam dat Filio et Spiritui Sancto, quare ergo non dat potentiam generandi Filio. Respondetur secundum Bonaventuram super I. dist. VII., quod propter duo. Unum est, quia hoc non est possibile, quia fecunditas ad generandum est in Patre, pro eo quod est principium primum, scilicet a quo originem habet Filius et Spiritus Sanctus, et ideo non est possibile, quod ipsum principium communicet alii primitatem, quia sic esset oppositio in adiecto, quod scilicet persona producta sit prima. Nam non est possibile facere ea, quae implicant contradictionem, simul esse vera. Aliud est, quia non convenit, nec debet, quia in emanatione personarum necesse est distingui eas per originem, ergo per generare et generari, ergo si hoc daret Pater Filio, ut posset generare alium filium, aut Spiritui Sancto, ut posset spirare alium spiritum sanctum, tunc posset facere, quod Pater non distingueretur a Filio, nec Filius a Spiritu Sancto. Ad id iuvamur exemplo, quia Deus non potest facere de seipso, quod non sit Deus, nec conveniens est, immo absurdum esset hoc posse sic. O ergo Beata Trinitas, vere tu magnus, vere incomprehensibilis Deus. Tibi, Domine Deus magne et miserabilis, laus et omne bonum et omnis gloria. (K)

Circa tertium principale de utilitate invocationis sit breviter pro conclusione, quod nomen Beatae Trinitatis fideliter invocare hominibus est multum utile et salubre, patet per sex utilitates. Prima utilitas dicitur acceptationis, quia cum anima humana sit creata ad imaginem Sanctae Trinitatis, dum homo in se hanc Dei imaginem honorat munde conservando, Deus acceptat eius opera. Ideo Ecci. X.: Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.
14 Unde et propter hoc, ut scilicet acceptabile foret sacrificium laudis nostrae Deo, ordinavit Ecclesia in Synodo Nicaena, ut in fine cuiuslibet psalmi diceretur: Gloria Patri et Filio etc., inclinando reverenter. Quem usum Hieronymus edidit et Damasus papa approbavit. De hoc autem Iacobus de Voragine sermone de sancto Hieronymo narrat, quod in quodam monasterio Cisterciensi quidam monachus Beatae Virgini devotus quadam die in officio exsistens in choro vidit Beatam Virginem Mariam de altari cum multo splendore procedere, et cum versus „Gloria Patri et Filio etc.” a fratribus diceretur, illa substitit, et profunde se inclinavit usque finem versus. Quam monachus devotus interrogavit, cur se inclinasset, et respondit: „Quando iste versus ab Ecclesia dicitur, ego et omnes angeli in caelo inclinamus, et reverentiam Sanctae Trinitati exhibemus, quia sic laudare Deum est sibi multum acceptum.” Secunda dicitur benedictionis. Ambrosius in Commentario: Deus benedicitur – inquit –, cum laudibus dignis extollitur, homines autem Deus sic benedicit, ut suae gratiae dona eis impertiatur. Haec ille. Unde sacramenta, et praecipue baptismus et poenitentia conferuntur per invocationem Trinitatis pro benedictione consequenda. Tertia dicitur cumulationis, scilicet meritorum. Bernardus super Cantica sermone XXXIII.: Magna fides de Deo meretur magna. De hoc latius supra sermone II. „C”. (L)
Quarta dicitur deturbationis, scilicet daemonum. Nulli enim dubii, quod daemones fugiunt territi ad nomen Dei, iuxta illud Ps.: Terribile et sanctum nomen eius.
15 Unde legitur in legenda communi, quod quidam notarius consuluit magum, ut ditaretur, et hoc fuisse dicitur in Constantinopoli. Ille ergo duxit eum ad locum, ubi multitudo daemonum residebat, et unus inter eos in throno exsistens quaesivit dicens: „Vis servus meus esse?” At notarius signavit se dicens: „Ego sum servus Sanctae Trinitatis.” Quo audito omnes daemones aufugerunt. Tandem cum intrasset ecclesiam Sanctae Sophiae, ecce imago Crucifixi oculos ad ipsum convertebat, quocumque diverteret pro dilectionis signo. Quinta dicitur evitationis, scilicet malorum. Refert Damascenus li. IV., quod apud Constantinopolim pestis gravis mox cessavit, dum puer quidam canticum Sanctae Trinitatis decantavit, quod 16 raptus ab angelo didicerat, scilicet „Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus et immortalis, misericors salvator, miserere nobis.” Sexta finalis salvationis. Ioel. II.: Omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, etc. 17 Refert Discipulus in Promptuario, quod quidam miles, cum omni sero se consignaret in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, contigit eum subito mori, sed Dei iudicio propter hoc indultum est sibi ad corpus redire, et poenitentiam salutem agere. Rogemus ergo Sanctam Trinitatem, ut salvemur.



1 Ps 83,5
2 Ps 33,2
3 Is 48,9
4 Is 43,7
5 Ps 150,6
6 Ecl 15,9
7 Cf. I Sm 2,30
8 Prv 25,27
9 Ioh 10,30
10 Cf. I Io 5,8
11 Editio: Arhana; Hagenau 1500.: Athana
12 Ioh 14,10
13 Ioh 17,10
14 Ecl 10,31
15 Ps 110,9
16 Editio: qui
17 Ioel 2,32