Cf.: Gratianus: Decretum. Cum apparatu Johannis Teutonici et additionibus Bartholomaei Brixiensis. Bibl. nat. Inc. 147.: Distinctio VIII. Differt autem ius naturale a consuetudine et constitutione, nam iure naturali omnia sunt communia omnibus, quod non solum inter eos servatur creditur, de quibus legitur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una etc., verum etiam ex praecedenti tempore a philosophis traditum invenitur, unde apud Platonem illa civitas iustissime ordinata traditur, in qua quisque proprios nescit affectus. Iure ergo consuetudinis vel constitutionis hoc meum est, illud vero alterius. Unde Augustinus ait supra Iohannem: Iure divino omnia sunt communia omnibus, iure vero constitutionis hoc meum, illud vero alterius est. Quo iure defendis villas Ecclesiae Dignitate vero ius naturale similiter praevalet consuetudini et constitutioni, quaecumque enim vel moribus recepta sunt vel scripturis comprehensa, si naturali iuri fuerint adversa, vana et irrita habenda sunt. Unde Augustinus ait in li. Confessionum II.: Adversus naturale ius nulli quicque agere licet. Quae contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diversitate sunt vitanda, ut pactum inter se gentis aut civitatis consuetudine vel lege firmatum civis aut peregrini libidine violetur, turpis est enim omnis pars universo suo non congruens. Cum autem Deus aliquid contra pactum quorumlibet iubet fieri, et si ibi numquam factum est, tamen faciendum est, etsi omissum est, restaurandum est, etsi statutum non erat, instituendum est. Scilicet enim regi licet in civitate, cui regnat, iubere aliquid, quod neque autem ipsum quisquam, nec ipse umquam iusserat, etsi non est contra societatem civitatis eius, obtemperatur ei, immo contra societatem fit, si ei non obtemperetur, generale quippe pactum est societatis humanae obtemperare regibus suis, quanto magis Deo regnatori universae creaturae suae ad ea, quae iusserat, sine dubitatione serviendum est, sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad oboediendum praeponitur, ita Deus omnibus. |