[Pelbartus: Pomerium de
tempore, Pars hiemalis
Sermo XXXVI.]
Dominica Septuagesimae
Sermo primus videlicet super evangelio pro simplici populo
Simile est regnum caelorum homini patri familias, qui
exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Matth. XX.[1]
(M)
Sicut dicit Augustinus li. De vita Christiana: Nequaquam datur nobis quies felicitatis aeternae absque vitae huius certamine et labore, ideo Christus in parabola huius evangelii proponit nobis exemplum, quod homo quilibet debet operari in vinea Domini tanquam fidelis operarius, ut possit in sero, hoc est in hora mortis mercedem aeternae felicitatis adquirere. Et hoc est, quod sacrum evangelium parabolice narrat dicens:
Textus:
In illo tempore dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum caelorum huiusmodi patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno. Misit eos in vineam suam. Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos et illis dixit: Ite et vos in vineam meam et quod iustum fueris dabo vobis. Illi autem abierunt. Iterarum autem exiit circa festam et nonam horam, et fecit similiter. Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dixit illis: Quid hic statis tota die otiosi? Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. Cum sero autem factum esset, dixit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios et redde illis mercedem inveniens a novissimis usque ad primos. Cum venissent ergo, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. Venientes autem et primi arbitrati sunt, quod plus esset accepturi. Acceperunt autem et ipsi singulos denarios, et accipientes murmurabant adversus patrem familias dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus. At ille respondens uni eorum dixit: Amice, non facio tibi iniuriam. Nonne ex denario convenisti mecum. Tolle, quod tuum est et vade. Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. An non licet mihi, quod volo facere, an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum. Sic erunt novissimi primi et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.[2] Matth. XX.
In hoc sacro evangelio tria misteria praecipua sub parabola insinuantur contemplanda, ut patet intuenti:
- Primo divinae bonitatis caritas, hoc in evangelii principio
- Secundo remunerandae felicitatis qualitas, hoc in reddendo denario
- Tertio humanae pravitatis periculositas, hoc in conclusionis termino (N)
- Primo in vineae plantatione
- Secundo in operarios conductione
- Tertio in varia horarum vocatione, et hoc pro totius vitae designatione
Prima ratio apparentiae, nam
vinea in vitibus iuxta terram turpissima apparet, sed in frondibus et fructibus
ac in alto pulcherrima est. Sic in Sancta Ecclesia animae turpes videntur, quia
caeci, claudi, infirmi, multi pauperesque sunt in ea, et omnes homines sunt
miseriis multis expositi ac mortales, sed superius, id est in caelo et ib
fructibus beatitudinis aeternae est pulcherrima. I Ioh. III.: Carissimi,
filii Dei sumus, sed nondum apparet, quid erimus. Cum autem apparuerit, similes
ei erimus, quia videbimus Deum sicut est etc.[5]
Secunda ratio consistentiae, quia
vinea consistit in multis vitibus, et sic Ecclesia ex multis fidelibus, ut
dicit Gregorius in homilia.
Tertia ratio culturae et
praescindentiae, nam vinea si debite non colitur et non praescinditur, fit
silvestris et in labruscas vertitur. Sic anima in Ecclesia nisi colatur,
fructrum aeternae vitae perdit. Debet ergo sicut vinea primo purgari, sic anima
mundari a vitiis per poenitentiam. Secundo debet fodi per confessionem, sicut
enim in fodiendo terra aperitur, sic in confessione secreta peccata aperiuntur
coram sacerdotem.
Tertio debet putari per satisfactionem. Augustinus:
Satisfacere est causas peccatorum excidere et earum suggestionibus aditum non
praebere.
Quarto vinea solet appodiari
ligneo palo et huiusmodi, sic anima debet appodiari ligno crucis Christi et
exemplo sanctorum, ne decidat in peccatum et damnationem. Unde I.Pe. II.:
Christus passus est pro vobis, ut sequamini vestigia
eius, qui peccatum non fecit.[6]
Unde sicut palmites adhaerentes viti, id est Christo, qui dicit: Ego sum
vitis vera et vos palmites.[7]
Ioh. XV. Tales sunt facientes optimum vinum, videlicet ex quo
confici habet sanguis Christi in Eucharistia. Sed palmites recisae non valent,
nisi ad ignem, sic animae Christo per gratiam haerentes et amorem consequentes
praemia sanguis Christi caelestia in fructu beatitudinis aeternae, sed recisae
per peccatum igni Gehennae tradentur. (O)
Quarta ratio differentiae in collectione, scilicet vindemiae.
Nam ut Petrus de Crescentiis li. IV. de rurali commodo dicens:
Aliqui male observant tempus vindemiandi uvas vindemiando, antequam uvae
maturantur, ideo infirmum et non permanens faciunt vinum. Alii vindemiant
tardius postquam sunt maturae, et hi[8]
non solum vineas laedunt resolutis iam viribus, sed tale vinum passibilius et
minus durabile faciunt. Alii vero bono et debito maturitatis tempore vindemiant[9].
Cognoscitur autem hoc tempus debitum gustu et visu. Dicentes ergo Avicenna,
Democritus et Africanus: Sex solum diebus et non pluribus uvam maturam
plene debere permanere, sic et spiritualiter in Ecclesia animae sunt
differentes in colligendo tanquam vindemiando fructum boni operis in caelo.
Aliqui enim sunt homines, qui nondum maturitatem poenitentiae in satisfaciendo
perfecerunt, licet in poenitentia decesserunt, et isti non bonum faciunt, sed
acerbum vinum, et non permanentes eo, quod in purgatorio debent acerbitatem
sustinere poenae et i?? in caelum ire. Alii
sunt, qui post maturitatem bonorum operum resolutis viribus poenitentiae segnius
operantur et tarditate remissionis torpescunt. Et tales saepe laedunt etiam
vineam, id est animam et Ecclesiam per pigritiam, quia
saepe negligenter agendo in peccatum mortale cadunt, et isti si poenitentiam
agunt per multos tamen ignes purgatorii salvantur. Sed alii, ut boni perfecti
in maturitate meritorum vinum aeternae iocunditatis faciunt, quod per sex dies
usque septem consummant, quia tota vita nostra septem diebus Hebdomadarum
currit, et hoc maturum esse cognoscunt vinum fidei et gustu gratiae Dei in
praesenti et tandem gloriae in futuro. O ergo mira Christi caritas, qua diligit
nos per omnia ad fructum salutis aeternae. (P)
Secundo caritas Dei notatur in parabola in operariorum
conditione, quid enim designatur per operarios, nisi sancti homines, qui
tanquam mercennarii per mercedem aeternae beatitudinis conducti sunt ad
docendum opera salutis pro gloria Dei, ut dicit Chrysostomus. In
hoc autem maxima caritas Dei secundum Gregorium significatur,
quod a principio mane usque ad sero, hoc est a principio mundi usque finem,
nullo tempore destitit Deus mittere operarios ad excolendum plebem suam quasi
vineam erudiendo, scilicet ad fidem, poenitentiam et salutem, quia prius misit
patriarchas, et hos primo mane, id est prima aetate mundi, quae fuit ab Adam
usque ad Noe continens duo milia CCLX annos, ut dicit metrista in
versibus, qui habentur communiter. Isti patriarchae fuerunt primi
patres, scilicet Adam, Abel, Seth, Enoch.
Item hora tertia, quae secundum
Gregorium significat secundam mundi aetatem, scilicet a Noe usque Abraam, quae
continebat annos MCXLI, tunc Deus misit alios patriarchas, scilicet Noe et
filios eius.
Item hora sexta, hoc est tertia
aetate mundi, scilicet ab Abraham usque Moysen, quae continet annos CCCCCV,
misit alios, scilicet Abraham, Isac, Iacob et filios eius.
Item hora nona, scilicet a Moyse
usque ad David, annis MCCCXIV, misit Moysen prophetam cum Aaron sacerdote et
Hur, Caleph, Iosue et ceteriis.
Item aetas quinta, scilicet a
David post MC annos circa usque Christum annumeratur sub hora nona Veteris
Testamenti, quae misit prophetas multos., scilicet Nathan, Isaiam, Ieremiam,
Danielem etc.
Denique urgente mundi vespere pro
aetate sexta quasi undecima hora, scilicet a Christo usque antichristum misit
apostolos, martyres, confessores, doctores etc.
Ultima quidem aetate, scilicet
septima a tempore antichristi mittet Helyam et Enoch de paradiso et plures
religiosos Christianos, qui convertent mundum totum et Iudeos omnes ad fidem
Christi etc. Et sic patet magna Dei caritas, qua omni tempore quaerit salutem
hominum. (Q)
Tertio caritas Dei ostenditur in varia horarum vocatione,
quia Deus non solum sanctos conduxit ad nos erudiendum verbo et exemplo ad
salutem et poenitentiam, sed insuper singulos nostrum vocat ad poenitentiam a
peccatis et salutem variis horis totius vitae nostrae mercedem aeternam
promittens. Nam ut dicitur in evangelio, vocavit operarios de foro et quosdam
tota die stantes otiosos, et pluribus horis exivit ad vocandum omnes et
singulos ex caritate. Attendite hic, carissimi, caritatem Dei. Quid est de foro
vocasse, nisi de statu vitioso mundi huius secundum intentionem Origenae
et Gregorii: Forum (inquit Gregorius) est hic mundus, vendunt
et emunt fraudem sibi facientes. In hic foro, id est in mundo vendunt multi
homines animas proprias mercatori diabolo pro vili pretio peccati, alii pro
carnali delectatione, ut luxuriosi, alii pro parvo numismate periurantes, alii
pro furto et huiusmodi, alii pro pompa mundi etc. Unde Ambrosius De beata
vita et scribitur XV. q. I. „Non est” dicit sic: Voluntarium servum
sibi diabolus auctionatur. Glossa: id est emit et adquirit
iuri suo. Neminem iugo servitutis diabolus possidet, nisi se ei prius
peccatorum aere vendiderit. Haec ibi Glossa. Nam ipsum peccatum dat nobis
diabolus pro pretio, ut demus ei nos ad occidendum. Haec Glossa ibidem.
Sed ecce caritas Dei patet, qua in hoc foro discurrit vocando ad opera
poenitentiae et tanquam piissimus mercator denarium vitae offerendo, ne
diabolus nos venundando pereamus, sed heu, multi non curant hoc. (R)
Sicut exemplum legitur in Libro apum dist. V.,
quod quidam viri boni du min taberna bibentes incaluissent mero, conferre
ceperunt de futura vita. Tunc unus pravus inter eos ait: Clerici nos decipiunt
fingentes animas post hanc vitam vivere. Riserunt omnes super huiusmodi dicto.
Et ecce mox advenit homo magnae staturae, qui consedit et cum eis bibere visus
est, et quaesivit, quis esset iste sermo inter eos. Tunc ille pravus homo
replicavit sermonem addens: Ego libenter venderem animam, inquit, meam foro
optimo; statuo praetio statim ille persoluit pecuniam et biberunt plenos
calices pro victima ridentibus omnibus. Vespere facto emptor dixit: Si quis
emerit equum capistri vinculo vel freno alligatum, nunquid in ius ementis cedet
et capistrum. Respondentibus illis utique, statim ille, quod diabolus esset in
specie hominis se manifestavit, et horrorem incussit, et videntibus omnibus
illum cum corpore et anima rapuit. Item omnibus horis vitae nostrae nos
Deus vocare ad poenitentiam consequenterque ad salutem ostendit ex maxima
caritate in eo, quod omnes aetates humanae vitae describit, quibus Deus homines
vocat. (S)
Pro quo sciendum, quod secundum Isidorum Li. de numero
c. II. aliosque doctores communiter sex aetates hominisdistinguuntur:
Prima est infantia, quae septem
annis finitur, et in hac multi quidem ad Christum vocantur electi per baptismi
gratiam, ut patet de pueris baptisatis. Sed de his evangelium hoc obmittit
loquens, quia pueri in ista aetate infantili nondum sunt doli capaces vel
discretionis, et ideo non sunt idonei ad operandum in vinea Domini per
poenitentiam et opera virtutum.
Sed secunda aetas hominis dicitur
pueritia, quae XIV. annis finitur, et tunc multi tanquam prima hora diei
vocantur ad poenitentiam et opera salutis ex Dei caritate, ut patet de sanctis Iohanne
Baptista, qui septennis vel secundum aliquos quinquennis heremum intravit. Item
de sancto Vito martyre, de sancto Triphone, de sancta Agnete XIII annorum et
sic de aliis.
Tertia aetas hominis dicitur
adolescentia quasi ad gignendum adulta, quae usque ad XXVIII. annos
protenditur, et haec significatur per tertiam horam in evangelio hoc, quia in
ea solis in altum proficientis calor crescit. In hac vocavit Deus ad
poenitentiam ex caritate multos, scilicet Iohannem evangelistam, Paulum,
Franciscum, Ludovicum etc. Hac hora dicuntur stetisse otiosi in foro, quia
dicit Augustinus XXI. De civitate Dei : Paucissimi sunt tantae
felicitatis, ut ab ineunte adolescentia nulla peccata damnabilia commiserint.
Item Salustius in Iugurtino dicit: Cum de virtutibus agitur
nulla excellentior, quam ea, quae in castis adolescentibus invenitur.
Quarta aetas est iuventus, quae L.
annis terminatur, et haec per sextam horam designatur. In hac Deus vocavit
Petrum apostolum, Andream, item Arsenium et multos. Nam sol hora sexta stat in
meridie, computando ab hora ortus tempore aequinoctii. Sic homo in iuventute
est in aetate perfecta.
Quinta aetas est gravitas vel
senium, quae a L. anno declinat in senectutem et LXX. anno concluditur secundum
Isidorum, et significatur per nonam horam, qua sol a meridie descendit.
In hac etiam Deus ex caritate vocat multos, ut latronem etc.
Sexta aetas est senectus vel
decrepitus, quae durat usque finem vitae, et haec significatur undecima hora,
in qua multi ex caritate Dei vocantur, scilicet qui circa mortem convertuntur.
Et sic patet. O ergo caritas, quae omnis aetatis et conditionis homines salvari
praesto est. (T)
Circa secundum principale de felicitatis remuneratione
ipsum evangelium dicit: Cum sero factum esset dixit Dominus vineae, id
est Deus pater, procuratori suo, hoc est Christo, qui missus est ad
procurandum salutem hominum. Ipse est retributor, quia pater omne iudicium
dedit filio,[10]
Ioh. V., scilicet tam remunerationis iustorum, quam punitionis
malorum. Voca, inquit, operarios et redde illis etc. Littera
plana est, sed ex ea documentum elicitur salubre, videlicet qualiter et quibus
hominibus reddet in futuro Christus felicitatem aeternam. Ad quod declarandum
notemus, quod iuxta passus huius evangelii notantur plura praecipua autem tria
de remuneratione aeterna: primo quam sit desideranda; secundo
quibus sit danda; tertio quibus neganda.
Primo, inquam, notatur, quod sit
desideranda illa felicitas aeterna in eo, quod Christus eam assimilavit
denario. Sed quare? Advertendum secundum doctores, quod denario
comparatur quadruplici ratione: primo ratione regii signi noti et
scripturae, quia ex utraque parte denarius habet imaginem vel signum regis et
scripturam, quibus agnoscitur eius veritas, sic in beatitudine anima
transformatur in imaginem Dei, et habebit ex utraque parte notitiam omnium
scripturarum; hoc est tam ex parte Dei, quam creaturarum. Unde II. Cor.
III.: Nos revelata facie gloriam Domini speculantes transformamur in
eandem imaginem etc. [11]
Videbit enim et sciet peroptime Sanctam Trinitatem: Patrem, Filium et Spiritum
Sanctum et cum hoc Christi humanitatem Deo coniunctam; videbit etiam Christum
in hostia consecrata sicut nos videmus imaginem in speculo. Item ex altera
parte habebit scientiam omnium artium et creaturarum, multo plus etiam si fit
anima pueri primo nati super omnes doctores mundi huius, et sciet grammaticam,
logicam et omnes artes ac creaturas caelestes et terrestres. Gregorius:
Quid est, quod non videat, qui videntem omnia videt? Benedictus ergo, qui
studet in libro bonae vitae. Et quia secundum Philosophum I.
Metaphysicae: Omnes homines naturaliter scire desiderant, ergo
illa beatitudo sicut denarius immo improportionabiliter plus, quam denarius est
desiderabilis. Secundo ratione circularis figurae, in qua non est
invenire finem vel principium. Ideoque denarius significat perpetuitetem
beatitudinis. Ecci. XVIII.: Merces Domini manet in aeternum.[12]
(V)
Tertio ratione aequalis solutionis pro mercede, quia
sicut dicit evangelium: omnibus operariis aequales denarii sunt soluti. Sed
quomodo in caelo omnibus aequalis beatitudo detur, cum ibi aliqui sint maiores
aliis in praemio? Respondetur, quod sicut denarii dati istis operariis
habuerunt aliquo modo aequalitatem, scilicet in figura circulari, tamen in
valore apud operarios inaequalitatem, quia homines varii negotiantes cum
denariis aliqui plus lucrantur, alii minus. Sic in beatitudinem est aequalitas
in duratione perpetuitatis, sed cum hoc est differentia in modo et claritate
visionis divinae et felicitatis. Ioh. XIV.: In domo patris mei
mansiones multae sunt,[13]
is est diversi gradus beatitudinis. Quarto per denarium beatitudo
significatur ratione cupiditatis humanae. Nam pecuniam valde cupiunt homines
pro magnis divitiis eam congregando. Iuvenalis: Crescit amor
nummi quantum pecunia crescit. Unde et evangelium hoc dicit, quod primi
cupiebant plures denarios accipere, propter quod murmurabant eo, quod plus eis
non dabatur, sic beatitudo est summe appetibilis secundum Augustinum.
Sed quaeritur, quomodo dicitur in evangelio, quod murmuraverunt operarii, cum
ut Gregorius ait: Regnum caelorum nullus murmurans accipit.
Respondetur secundum Chrysostomum et doctores, quod hoc murmur in
parabola dicitur per figuram synthesim, id est per suppositionem, ut sit sensus,
supposito vel admisso, quod ibi fieri posset murmuratio taliter Deus respondere
posset murmuranti. Vel secundum alios per murmur istud exponitur admiratio de
magna Dei misericordia, quae saepe facit, quod novissimi, id est ultimo
conversi erunt, scilicet primi in caelo, sicut latro prius, quam Petrus vel
alii discipuli Christi accepit Paradisum. Et sic etiam primi, id est prius
conversi erunt novissimi. Haec breviter sufficiant.
De secundo, scilicet quibus sit
danda beatitudo per denarium significata, et similiter de tertio quibus negatur
pro malitia, quia pauci sunt electi, tertio articulo sequenti sermonis patebit.
(X)
Circa tertium notandum, quod grave periculum humanae
malitiae probatur ex hoc, quod Christus concludendo parabolam dicit: Multi
enim sunt vocati, pauci vero electi, ergo sequitur, quod ex hominibus multi
pereunt aeternaliter per malitiam. Unde Augustinus De civitate Dei c. XXI.
dicens expresse, quod plures erunt homines in poenis, qua min gloria. Et
idem li. XXI. c. XII. dicit, quod in universa massa humani
generis multo plures sunt damnati, qua min luce. Et hoc idem tenendum
probat Richardus super IV. dist. XLIV. q. II. ar. II. Et causa
brevitatis hic sufficiat quaestionem hanc pertractare: Unde est, quod plures
homines damnantur, quam salventur? Et ratio quaestionis, quia Deus bonus vult
omnes salvari, ut dicit Apostolus I. Thim. II.[14],
quantum est ex sua bonitate et voluntate antecedente secundum Scotum et
omnes doctores. Et etiam omnis homo naturaliter appetit beatitudinem,
ut Augustinus dicit XIII. De Trinitate c. VIII. Mirum est ergo,
unde fit, quod plures damnentur. Ad hoc breviter respondetur secundum
theologos, doctores, quod hoc est triplici ratione vel ex tribus. (Y)
Primo ex corrupta vitio natura, qua homo pronior est ad
malum et sequitur, ut in pluribus bona sensibilia deserto bono rationis, et sic
factum est, quod sicut scribitur Eccs I.: Perversi difficile
corriguntur et stultorum, id est peccatorum infinitus est numerus[15],
unde sicut videmus, quod terra corrupta vel arbor plures facit malos fructus,
quam bonos. Arbor autem bona vel terra sana, sicut est in Paradiso plures
fructus bonos facit, quam malos, sic in hominibus vitio corrupta natura plures
sunt mali, quam boni; sed in angelis plures permanserunt boni, quam qui
peccaverunt, ut patet secundum Thomam parte I. q. LXIII. ar. IX.
Sed dicens: Nonne voluntas Dei est efficacior, qua vult omnes salvari?
Respondetur, quod licet sit efficacior, tamen non decet cogere aliquem, ut
convertatur, sed immittit adversitates ex pietate, ut convertamur, sicut pius
pater, qui flagellis facit filium ire ad scolas.
Secundo quam hoc est ex
voluntatis humanae malitia, qua multo plures nolunt facere ea, quae sunt
salutis, et rebellant divinae inspirationi, qua Deus omnes vocat. Unde Augustinus
XXIII. q. IV. c. „Nabucodonosor” dicit: Vasis irae nunquam Deus
redderet interitum, si non spontaneum inveniretur homo habere peccatum,
haec et plura ibi.
Tertio ex divini decreti iustitia
et eius apud plurimos non observantia. Pro quo nota, quod ex evangelio
colligendo decreta divinae iustitiae secundum quae statuit hominibus dare
beatitudinem vel negare aliquibus sunt praecipue quattor. (Z)
Primum est, quod beatitudo nemini
detur, nisi tantummodo membris Christi et in eius fide exsistentibus, Mar.
ultimo: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui
vero non crediderit, condemnabitur.[16]
Et hoc in evangelio significatur in eo, quod Deus pater dixit procuratori
Christo: Voca operarios et redde etc. Sed quia multo plures sunt in toto
mundo homines, qui non habent veram fidem Christi, ut pagani, heretici,
schismatici et huiusmodi, ergo plures damnantur, quia omnes tales.
Secundum decretum est, quod nulli
detur beatitudo etiam inter credentes, nisi praecepta decalogi observantibus, Matth.
XIX.: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.[17]
Hoc notatur in evangelio, cum dicitur, quod conventio facta est ex denario. Remigius:
Denarius dicitur, qui antiquitus pro decem numis computabatur, recte ergo
decalogus significatur, sed quia pauci observan ergo etc.
Tertium est, quod nulli beatitudo
detur peccatorum, nisi veram poenitentiam et bona opera agentibus, unde dicit Athanasius:
Qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, qui vero mala, in ignem aeternam.
Unde in evangelio operariis dicitur Christus reddidisse denarium. Ambrosius
de Cain li.: Non otiantibus, nec dormientibus, scilicet in peccato,
sed vigilantibus et operantibus pollicentur praemia, sed quam pauci vere
poenitent, ut idem dicit De poenitentiis dist. III. c. „Reperiuntur”.
Immo Gregorius in homilia: Fratres, inquit, carissimi,
mores vestros inspicite et si iam Dei operarii estis, attendite: penset
quisque, quid egit, scilicet peccando et consideret, si in vinea Dei laboret,
cum soli operarii accipiant mercedem vitae.
Quartum decretum, quod nulli
detur beatitudo, nisi in statu gratiae finaliter perseverando decentibus. Nam Matth.
XXIV.: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.[18]
Et Apoca. paenultimo: Nil inquinatum intrabit in caelum.[19]
Hoc significat in eo, quod sero facto solutum est operariis, ut dicit
evangelium. Sero quippe est hora finalis, qua cessant homines operari, sed
vadunt domum mercedem accipientes operis. Sic in hora mortis finitur vita
praesens et ibunt homines in domum, scilicet boni in caelum, mali in infernum
et quilibet tunc recipiet mercedem secundum opera sua. Sed quia ut Hieronymus
in testamento dicit: Ex decem milibus vix unus bene, id est in
gratia moriturex his, qui semper male vixerunt, ergo plures damnantur. Unde
narrat exemplum Meffret, quod quidam magister
Parisiens post mortem apparuit episcopo dicens se esse damnatum, et inter alia
quaesivit episcopum, si mundus adhuc staret. Ait episcopus: Cur hoc quaeris.
Respondit: Quia tot animae istis diebus descenderunt in infernum, quod vix
putassem tot homines fuisse in mundo. O ergo carissimi, poenitentiam agite.
O peccatores, vos velletis, quod dicerem omnes salvari, sed hoc ego non audeo
dicere, quia falsum est, sed dico, quod veritas dicens Lu. XIII.:
Nisi poenitentiam egeritis, praedicta servando, omnes peribitis.[20]
Rogemus ergo etc.
[1]
Mt 20,1
[2]
Mt 20,1–16
[3]
I Cor 6,20
[4]
Cf. I Pt 1,18
[5]
I Io 3,2
[6]Cf.
I Pt 2,21–22
[7]
Ioh 15,5
[8]
Ms.: hii
[9]
Ms.: vindemiat
[10]
Cf Ioh 5,22
[11]
II Cor 3,18
[12]
Sir 18,22
[13]
Ioh 14,2
[14]
I Tim 2,4
[15]
Ecl 1,15
[16]
Mc 16,16
[17]
Mt 19,17
[18]
Mt 24,13
[19]
Cf. Apc 21,27
[20]
Cf. Lc 13,5