Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus: Pomerium de tempore, Pars hiemalis

Sermo XXXV.]

Dominica eadem

Sermo secundus, scilicet de Dei et operum eius bonitate ac pietate, necnon et iustitia

Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Matth. XIII.[1] et in evangelio hodierno. (A)

Sicut dicit Dionysius De angelica hierarchia et est Philosophi I. Caeli et Platonis in Timaeo dictum: Optimi est optima facere, sed Deus est optimus, quia essentialiter bonus, a quo sunt omnia alia bona. Ideo ex natura divinae bonitatis est, quod semper et in omnibus, quae facit, bona facit. Unde Gen. I. scribitur: Vidit Deus cuncta, quae fecerat et erant valde bona.[2] Hoc idem probat hoc evangelium mystice, cum dicit: Simile est regnum caelorum homini,[3] id est ipsi Deo, qui pro nobis ex sua bonitate et caritate immensa factus est homo, qui seminavit bonum semen in agro. Sed quoniam, ut ait Isidorus De summo bono c. II. li. I.: Malum non est a Deo creatum, sed a diabolo inventum. Ideo dicitur, quod inimicus homo, hoc est diabolus superseminavit zizaniam multorum malorum ita, quod servi Dei sancti homines admirarentur de tam multis malis pullulantibus in mundo, et dicerent Deo: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Sicut patet in themate praecepto ex evangelio. Proinde in sermone isto de operum Dei bonitate et diaboli perversitate tria mysteria notabimus ex hoc ipso evangelio elicienda, in quo notatur:

Circa primum de divina bonitate in seminando, hoc est in operando, quia contraria iuxta se posita magis elucescunt, ut dicit Philosophus. Ideo de bonitate Dei seminantis bona opera et de malitia diaboli superseminantis mala zizaniae simul prosequamur in hoc articulo sermonis. (B)

Notandum ergo, quod bonus Deus in sex agris seminavit bonum semen, in quibus praeter sextum diabolus superseminavit zizaniam:
Primo in agro caelesti

Secundo in agro Paradisi

Tertio in agro huius mundi

Quarto in agro cordis humani

Quinto in agro ecclesiasticae fidei

Sexto in agro virginali

Primo Deus bonus seminavit in agro caelesti bonum semen tritici, videlicet angelicam creaturam creando optimam, quae ad similitudinem tritici fuit alba per omnimodam puritatem et rubea per caritatem. Quia autem angeli in principio creationis fuerint boni et puri, probat Magister li. II. dist. III. dicens: Non enim potuit Creator optimus auctor mali esse et ideo totum bonum erat, quod ex Deo ipsis, scilicet angelis erat, et sic probat Magister, quod boni erant omnes angeli, quando primo facti sunt, sed ea bonitate, quam natura incipiens acceperat. Cui consonat illud Platonis in Timaeo dictum: Optimus est mundi auctor in optimis naturis productis, longe ab eo invidia relegatur, quia voluit, scilicet omnibus bona. Bonitas quippe Dei fuit causa factionis mundi et originis omnium rerum. Haec ibi. Denique, quod angeli habuerunt caritatem, probat Magister ubi supra dicens: Solet quaeri, utrum angeli aliquam Dei vel sui habuerunt dilectionem. Ad quod dici potest, quod naturalem habebant dilectionem, ut memoriam et intellectum et ingenium, qua Deum et se aliquatenus diligebant, per quam tamen non merebantur. Haec ibi.Huius ratio secundum doctores, quia radix meriti, scilicet gratia eis adhuc non fuit addita, et ideo non merebant. Patet ergo, quod Deus creando in caelo empyreo angelos omnes bonum semen seminavit. Sed ibi Lucifer, princeps angelorum, qui per aversionem a Deo facti sunt mali, superseminavit zizaniam superbiae, quia ut Isidorus De summo bono dicens: Postquam creatus est bonus eminentiam naturae et profunditatem scientiae perpendens, in suusm creatorem superbivit intantum, quod etiam se aequare ei praesumpsit dicens Isa. XIV.: In caelum ascendam super astra caeli exaltabo solium meum et ero similis altissimo.[4] Ubi per astra intelligit ceteros angelos et per caelum aequalitatem Dei, quasi diceret: Nulli volo subesse, sed omnibus praeesse. (C)

Sed quomodo peccare angelus potuit, cum tam bonus creatus fuit, quod nulla alia creatura sic ad Dei bonitatem et perfectionem appropinquavit, et in tam optimo loco, scilicet in caelo empyreo creatus fuit. Respondetur secundum doctores, quia liberum arbitrium habuit, quod pro tunc flecti potuit ad utrumque, scilicet ad bonum vel ad malum. Sed postquam per liberum arbitrium boni elegerunt bonum et subesse Deo sic confirmati sunt in bono, quod nunquam possunt flecti ad malum; et mali sic sunt obstinati in malo, quod nunquam possunt velle bonum. Unde hoc modo praedicto diabolus superseminavit zizania in caelo, quando persuavit angelis talem suam superbiam, et multi illorum consentientes et adhaerentesceciderunt et perierunt pariter cum illo per superbiam. Nam scribitur Ecci. XIII.: Qui communicaverit superbo, induet superbiam.[5] O ergo tu homo, qui superbis, quomodo speras in caelum ascendere, cum etiam angeli in caelo creati per superbiam inde corruerunt.

Secundo in agro Paradisi, scilicet terrestris Deus bonus seminavit bonum semen, scilicet humanam naturam, quam quidem locavit in Paradisum delitiarum tanquam triticum, quod est album intus et rubeum exterius, quia homo creatus est in innocentiae puritate et caritatis habuit rubedinem, ut enim Augustinus dicit: Adam praedita caritate, quam prius habuit, malus factus est. Haec ille in quadam homelia. (D)

Idem quoque Augustinus contra Iulianum in responsionibus dicit sic: Quid est homo, nisi bonum opus Dei et nobile semen. Haec ille. Nobile, inquam, semen, quia homo prius maximis bonis nobilitatus a Deo extitit tanquam optimum opus Dei ad similitudinem seminis tritici, ut declaratur ex pluribus.

Primo ex pretiositate, quia tritcum ex terra producitur et nobilissimum est inter omnia semina, quibus communiter fruuntur homines et nutriuntur, ac etiam pretiosus est. Sic homo inter omnes creaturas Dei corporales fuit factus ex terra et nobilissima et pretiosissima creatura, utpote imagine Dei et similitudine insignita. Gen. III.: Faciamus hominem etc.[6]

Secundo ex localitate, quia sicut triticum licet exterius in agro, scilicet seminatur, tamen ad loca tutoria in horrea Domini dignioraque castra congregatur et locatur. Sic homo licet ex limo terrae extra Paradisum sit a Deo formatur, ut Gen. II., Lyra narrat in agro Damasceno, tamen in loco nobilissimo et tutissimo terrestris Paradisi locatus fuit. Hoc ideo, quod sciret se ad hoc factum, videlicet ut si se ad oboedentiam conditoris vinculo caritatis astringeret ad caelestem Paradisum et angelorum societatem sine morte carnis transiret, sicut haec dicit Gregorius. Proinde sic Deus ordinavit, quod Adam et Eva post exulatum per poenitentiam tandem ad beatitudinem pervenerunt, ut dicit Anselmus II. li. „Cur Deus homo” c. XVI., scilicet cum Christus ascendit in caelum.

Tertio nobilitas hominis patet ex nobili exemplaritate. Nam panis tritici significat in Scriptura sapientiam divinam. Ecci. XV.: Cibavit illum panem vitae et intellectus.[7] Et in hoc evangelio per triticum verba sapientiae significantur. Sed Adam huiusmodi sapientia in Paradiso ut triticum bonum plenus erat, quia Dei notitiam et praesentiam quasi interiori aspiratione iugitur, contemplabatur, non in aenigmate, sicut nos modo in via, sed prae omnibus viatoribus communibus excellentius, nem tamen ita excellenter, sicut illi, qui sunt in patria, sed medio modo secundum Thomam. Item Adam praenovit fidem de Christi incarnatione secundum Thomam II. II. q. II. ar. VII., unde prophetavit de Christo et Ecclasia dicens: Hoc nunc os ex ossibus etc.[8] De hoc habes *III. sermone LXX. T.* Item scivit creaturas, nam omnibus nomina imposuit, Gen. II. Ecce ergo patet, quod Deus hominem tanquam nobile triticum et optimum seminavit, sed diabolus zizania superseminavit, videlicet quando hominem decepit et ad ioboedentiam induxit, et sic hoc omnia bona praedicta homo amisit, et miserias huius vitae ac mala plurima incurrit, ut patet. Ex his, o tu Christiane, agnosce, quam malum sit Deo non credere et non oboedire eius praeceptis, Ecce enim Deus, cum praeceptum boni dedisset, ne de ligno vetito comederet, quia sic morte morerentur. Diabolus dixit: Nequaquam moriemini, et diabolo Eva credidit ac vetitum comedit. De qua Augustinus li. IV. De civitate Dei c. XVII.: Magna infidelitas fuit, quod verbis diaboli plus credidit, quam Dei, tandem et Adam comedit, et sic per inoboedentiam omnes facti sumus filii irae, ecce omnes mori tenemur de necessitate. Vide ergo, o homo, fallaciam diaboli, de quo Bernardus exclamat dicens: O diabole nequam, ubi est illud tuum nequaquam, en omnes morimur etc. Heu, quot sunt modo Christiani, qui saltem opere plus credunt diabolo, quam Deo, quia nec comminationes Dei in Scripturis factas curant, nec praeceptaaut documenta, sed diabolum sequuntur ei oboediendo. O Deus, et ne quid est homo, quod plus volunt homines perire cum diabolo in peccatis perseverando, quam tecum, Iesu bone, velint regnare oboediendo. (E)

Tertio in agro huius mundi seminavit multa bona semina, scilicet multitudinem et diversitatem creaturarum, ex quibus homo instrueretur ad cognoscendum et ad amandum creatorem, quas quidem creaturas dedit, dedit Deus ad usum hominum, iuxta illud Ps.: Omnia subiecisti sub pede eius o et b v etc. Sed diabolus superseminavit in mundo toto zizania, scilicet magnam discordiam, magnam fraudulentiam et magnam miseriam. Nimirum homines maxime discordant, litigant et bellant, ut adquirant bona temporalia et rerum ac possesionum dominia, magnam etiam fraudulentiam invicem faciunt, cum quilibet nititur decipere alterum. Unde Prover. XX.: Omnis emptor dicit, malum est, malum est, et cum recesserit, gloriatur, suavis est homini panis mendacii, id est per mendacium adquisitus et postea implebitur os eius calculo. Haec ibi. Hoc est rationem debet reddere Deo et punietur igne. Nam secundum Catholicon: Calculus est ratio vel lapis ignitus. Denique in mundo seminavit diabolus hominibus magnam miseriam tam in nascendo, quam vivendo ac tandem moriendo. Unde Augustinus dicit: Exquo Adam diabolo suadente lapsus est et de Paradiso expulsus omnes dies eius pleni sunt miseria, et ideo puer nascens plorat, nondum loquit, et statim prophetat, et sic patet.

Quarto in agro animae humanae Deus seminavit bonum semen, scilicet imaginem et similitudinem suam. Gen. III.: Et semina virtutum ac gratiarum dona etc. Sed diabolus superseminavit zizania concupiae carnalis, quia, ut scribitur Gen. VIII.: Sensus et cogitatio humani cordis proni sunt ad malum omni tempore ab adolescentia sua, et sic seminavit semen omnium vitiorum. (F)

Quinto in agro Ecclesiae Deus seminavit bonum semen, scilicet verbi Dei veritatis doctrinae fidei morum et sacrorum. Iste est ager emptus pretio sanguis Christi in sepulturam peregrinorum, qui dictus est acheldemach, is est ager sanguis Christi. Mat. XXVII. Ad sepulturam enim peregrinorum esse dicitur, quia sancti Dei, qui in corpore peregrinantur a Domino in agro isto, scilicet fidei et unionis Ecclesiae, sepeliuntur usque ad mortem perseverando, et sic in agro aliqua semina sunt ad alimentum hominum et vitae conservationem, sic in Ecclesia est sacramentum Eucharistiae, alia sunt pro medicina faciendaet infirmorum curatione, sic sacramenta alia. Sed in isto agro diabolus superseminavit pessima semina zizaniarum, scilicet hereticam pravitatem cum multis erroribus, scismaticam divisionem cum multis seditionibus, simoniacam praelationem et huiusmodi mala.

Sexto in agro beatae Virginis Mariae Deus seminavit ponendo optimum super omnia verbum, id est filium suum aeternum cum omni plenitudine gratiarum et virtutum ac donorum Spiritus Sancti, ita, quod diabolus nunquam posset ibi aliquid malum seminare. Unde Deus dixit eidem Can. IV.: Tota pulchra es amica mea et ma. etc. Sicque patet, quod Deus vicit diabolum in seminando bono, quia bonum secundum Dionysium est potentius malo, nec diabolus potest tantum in malo abundare, quantum Deus abundat in bono. Voluit ergo Deus superabundantem suam bonitatem in Virgine Matre ostendere, ut omnes peccatores discant ad eam recurrere tanquam ad matrem gratiae et misericordiae, ut canit Ecclesia: O ergo peccator, o peccatrix, recognosce tua peccata et scito, quia diabolus seminavit in te talia, ut perdat te aeternaliter. Age ergo poenitentiam, recurre ad matrem, ut per eam ex bonitate Dei detur gratia, qua consequaris veniam et gloriam. (G)

Circa secundum de divina pietate in expectando, quia sacrum evangelium dicit, quod Deus zizania praedicta diaboli permisit crescere simul cum tritico usque ad messem, id est finem mundi. Quaeritur ergo: Cur omnipotens Deus patitur et permittit peccatorem et hereticum in Ecclesia diutius vivere? Ratio quaestionis est, quia Deus bene scit, quod multi tales non convertentur a peccatis. Et quia regula generalis theologiae est, quod peccator statim, ut peccat, aeternam damnationem demeretur eo, quod contra bonum aeternum, scilicet contra Deum peccavit. Unde Magister in II. dist. XLII. dicit: Peccatum mortale est, quod meretur poenam aeternam et probat per dictum Augustini. Ideo sicut homicida, qui occidit regem, statim traditur morte plectendus petanti. Sic est in proposito. Mirum ergo est, quod Deus differt sententiam damnationis, cum sciat talem non conversum. Respondetur ad hoc secundum theologos, quod pluribus rationibus hoc Deus facit, ex quibus sex breviter declarabimus pro aedificatione:

Prima ratio dicitur amoris divini ostensio, ut scilicet ostendatur, quod Deus multum amat hominum salutem adeo, quod voluntate antecedente vult omnes etiam peccatores salvari per poenitentiam, unde Eze. XVIII.: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, dicit Dominus: revertimini et vivite. Et I. Thi. II.: Qui vult omnes homines solvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. O ergo amorose Deus, quantum deberemus te reamare pro tali bonitate. O peccator, perpende, quod in hoc Deus nos homines plus amavit, quam angelos, quia illos statim, ut peccaverunt, aeternaliter damnavit, sed te, ecce quot annis peccantem nondum usquam mortem perdidit, time ergo et age poenitentiam.

Secunda ratio dicitur benignitatis miseratio, ut scilicet misericordia benignitatis divinae clarescat in his, qui convertuntur ad poenitentiam, unde Isa. XXX.: Propterea expectat vos Deus, ut misereatur vestri, et Apostolus Ro. II.: An in gratias, quam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit, an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis.

Tertia ratio dicitur caritativa attractio, nam ut Philosophus II. li. Rethoricae dicit: Generosus est animus humanus, non vult trahi, nisi amore, et quia Deo plus placet ex amore hominem converti ad poenitentiam, quam timore, ideo vult amabiliter expectare peccatorem magis, quam statim punire. Nam si Deus statim peccatores perderet, et metu solo potius quam amore homines poeniterent, et a peccatis abstinerent, et sic vera caritas et vera poenitentia non esset. (H)

Proinde Leo papa de poenitentia dist. I. c. „Multiplex” inquit: Misericordia Dei lapsibus humanis subvenit, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per poenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternae, divinae, inquit, voluntatis praesidiis ordinatis, scilicet ex caritate. Declaratur hoc, quia primo videmus, quod Deus non solum pie expectat, sed insuper ex caritate infinita tota die super ostium cordis stat pulsando, ut homo sibi aperiat per poenitentiam. Apoc. III.: Ego sto ad ostium et pulso, si quis aperuerit, intra etc. Sed quia multi sunt homines, qui prae mulitudine peccatorum suorum timerent, quod Christus dedignaretur eos suscipere, ideo talibus insuper securitatem praestat dicens hortando Iere. III.: Tu anima fornicata es, cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, et ego suscipiam te. O dulce verbum, o dulcis promissio Domini Iesu, revertere, inquit, post quantamcunque offensarum multitudinem et suscipiam. Denique quia multi sunt duri ad conversionem, ideo ex caritate comminatur poenas, Lu. XIII. dicens: Ego dico vobis, nisi poenitentiam egeritis, omnes peribitis. Ut autem plus alliciat amore, promittit regna caelestia. Mat. III.: Poenitentiam agite, appropinquvavit regnum caelorum. Insuper quia multi sunt tam malae naturae, quod verba eis nihil prosunt, idcirco ex caritate paterna impendit verbera et flagella, nam quare Deus nos tot pestilentiis guerris et flagellis affigit nisi, ut convertamur et non pereamus. Unde dicens Gregorius: Mala, quae nos hic praemunt, ad Deum ire compellunt. Ecce ergo patet, quod multiplex misericordia nobis subvenit. Propterea quoque Deus peccatores damnare differt, ut tam multiplici caritate attrahat peccatores, ne pereant. (I)

Quarta ratio dicitur divinitatis propria et naturalis inclinatio, nam Hieronymus De poenitentia dist. I. c. „Quia divinitatis” inquit: Natura est clemens et pia magisque ad indulgentiam quam ad vindictam poenitentia. Non vult ergo mortem peccatoris, sed convertatur et vivat. Haec ille. Ideoque, ut dicit Chrysostomus super Matth.: Deus opus misericordiae cito facit, quia hoc est sibi secundum proprietatem naturalem deitatis, sed opus iustitiae punientis est Deo alienum, ut scribitur Isa XXVIII.: Ergo tarde hoc facit. Nam quidquid quis facit secundum naturam, cito facit, quod autem contra naturam est, tarde facit. Haec Chrysostomus. Exempli gratia avis prompta est ad volandum, et cito facit hoc, similiter psicis ad natandum, quia hoc est naturale, sed tarde peditant. Item gvae cito fertur deorsum descendendo, et leve sursum ascendendo. Sed tarde trahitur gue sursum, quia hoc sibi est innaturale, illud autem naturale. Sic quia naturale proprium est Deo misereri, ut dicit Gregorius, ergo prompte poenitenti miseretur statim, sed punire est iustitiae opus non tam naturale, ideo hoc tardius facit.

Quinta ratio dicitur aequitatis et iustitiae comprobatio, quia sic Dei iustitia magis approbatur, ita quod non possint mali se ipsos excusare dicens: Ideo non sumus conversi, quia non expectavit nos Dei iustitia sufficienti tempore. Sed cum sic Deus diutius expectat, approbatur Dei iustitia, quia habuerunt tempus conversionis, sed noluerunt. Et quia ut dicit Gregorius in Moralibus: Quos Deus diutius, ut convertant, expectat, illos si non convertentur, durius damnat, et sic patet.

Sexta ratio dicitur fructificatio, quia iustis ex malorum supervenientum persecutione utilitas multiplex purgationis, scilicet et gratiae ac gloriae adquiritur. Immo ex hoc solo etiam, quod iusti inter malos bene vixerunt, magnam laudem et gloriam consequentur. Nam Loth laudatur, quod inter pessimos bene vixit, I. Pe. II. Et Noe similiter, Gen. VI. Proinde Augustinus super psalmum dicens sic: Non putetis, fratres, gratis vivere malos, et de eis nil boni agere Deum in mundo. Omnis malus autem ideo vivit, ut convertatur, aut ut bonus per eum exerceatur. Haec ille. Et per consequens meritum et gloria bono augeatur. O ergo homo peccator, pensa Dei iuditia et convertere ad Deum poenitendo. (K)

Circa tertium de aequitate iustitiae in comburendo, scilicet igne infernali malos, sicut docet evangelium dicens, quod zizania, id est malos omnes alligari mandavit Deus ad comburendum. Notandum breviter, quod Augustinus in Enchiridio dicens, quod Deus bonus nunquam in mundo permitteret aliquid malum, nisi inde elicere praenoverit aliquid bonum, et hoc est pro regula generali. Unde si Deus non potest de malis hominum peccatorum poenitentiam elicere et misericordiam, propter quam permittit eos in Ecclesia vivere, saltem elicit iustitiae aequitatem eos acriter puniendo in inferno. Et hoc est valde bonum et pulchrum ad Dei laudem et ad decorem universi, sicut ostendit in exemplis pluribus Augustinus:

Primum exemplum, quod ita decenter stat fur in patibulo, sicut miles in equo. Sic in proposito, quia peccator est fur animae propriae, ideo suspenditur iuste in patibulo infernali.

Secundum, quod ita pulchre et ad honorem regis stat latro in rota crurifragia, sicut fidelis servus in aula regia. Sic in proposito.

Tertium, quod ita decet ad honorem regis malefactorem includere in carcere, sicut gemmam preciosam includere in ornatu corone, sic etc.

Quartum, quod ita decet regem habere servos stabularios stercore equorum infectos, sicut et domesticos purpura aurea indutos.

Quintum et sextum ex evangelio, quoniam ita decenter mali traduntur igni comburendi, sicut et paleae comburuntur et zizania, bonos autem recondi in caelo, sicut triticum in area Domini decet. (L)

Pro exemplo finali legitur inter miracula, quod quidam homo, cum semper in vita tota luxuriose et male vixisset, ad horam mortis veniens vidit ante se diabolum astare, cui ait: Quis es tu? Ille ait: Ego sum diabolus tuus dominus et dilectus, nam mihi semper deservivisti. Ideo iam solvam tibi stipendium poenarum. At ille miser haec audiens timuit volebatque oculos horribiliter huc vel illuc, ne diabolum videret. Sed diabolus undique se illius aspectu obiiciebat. Unde homo anxiatus cepit clamare dicens: Cito ego te, diabole, cito ad misericordiam Dei, et ibi respondebo tibi. Diabolus ait: Et ego cito te ad iustitiam Dei, et stabo contra te, et sic anima illius egressa est. Revelatumque narratur, quod anima illa infelix coram iudice cepit dicere: Domine, plenus es misericordia per passionem tuam et matris tuae incrita, rogo te, miserere mei et libera me a daemone isto. Econtra diabolus iustitiam Dei allegans dicens: Tu dixisti: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Iudica ergo hunc esse meum ob culpam. Tunc iudex ad animam ait: Quare non cogitasti in vita misericordiam invocare per poenitentiam veram? Cur in peccatis perseverasti? At illa obmutuit et iudex sententiam tulit dicens: Do te diabolo, cui servivisti, meam passionem et beneficia caritatis meae in vita non recognovisti, ut convertereris a peccatis, ergo non es digna per me liberari, et sic diabolus animam illam rapuit ad infernam.

Rogemus ergo etc.





[1] Mt 13,27

[2] Gn 1,31

[3] Mt 13,24

[4] „Cf” Is 14,13–14

[5] Sir 13,1

[6] „Cf” Gn 1,26

[7] Sir 15,3

[8] Gn. 2,23