Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

Domenica III. post octavas seu quarta post epiphaniam. Sermo primus super evangelio pro simplicibus

Ascendente Iesu in naviculam secuti sunt eum discipuli eius et ecce motus magnus factus est in mari Matth. VIII. Et in evangelio hodierno. A Sicut docet Origenes Christus Dominus cum natus in terris magna miracula operatus esset in terris ut se verum Deum ostenderet omnium terrarum: ac etiam salvatorem hominum se ostendisset in mundatione leprosi et curatione paralitici prout praedicte dominice historia continet. Consequenter transivit ad mare ut et ibi miracula faceret quatinus se non tantum terrae et hominum dominum demostraret.: sed etiam maris et aeris, ventis et tempestatibus imperando omnipotentiam suae deitatis sic manifestaret. Et de hoc loquitur hodiernum evangelium.

Textus

In illo tempore. Ascendente Iesu in naviculam secuti sunt eum discipuli eius. Et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat, et accesserunt ad eum discipuli eius et suscitaverunt eum dicentes. Domine, salva nos, perimus. Et dicit eis: Quid timidi estis? Modice fidei. Tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est subito tranquilitas magna.Porro homines mirati sunt dicentes: Qualis est hic quia venti et mare oboediunt ei. Matth. VIII. In hoc sacro evangelio tria praecipua misteria notabimus pro sermone.

Circa primum de periculo maris sacrum evangelium dicit: In illo tempre ascendente Iesu etc. Sed quo tempore et ubi Dominus Iesus fecit hoc, quod legitur hic. Respondetur secundum doctores quod in mari Galileae haec fecit primo anno predicationis suae, videlicet XXXI. anno aetatis suae, ultima die Iulii postquam descendisset de monte et mundasset leprosum ac curasset paraliticum, servum Centurionis et plures alios infirmos ut refert Mattheus. Tunc videns turbas multas circum se, volens turbarum declinare tumultum, ascendit in naviculam et secuti sunt eum discipuli etc. Iuxta haec dicta evangelii alique questiones occurrunt.

Prima questio de naviculae ascensione. Quare Christus Dominus voluit in navicula transfretari mare cum discipulis et non in maiori navi. Navicula enim diminutivum est et sic significant parvam navem. Ad hoc respondetur secundum doctores quod triplici ratione. Primo propter commendandum miraculum quod maius esse claret cum parva navicula in tam magna tempestate non obruitur. Secundo propter humilitatis exemplum et virtutis documentum. Nam contra superbiam hominum Christus veniens in omnibus humilia et parva elegit scilicet humilem virginem matrem parvam civitatem Nazareth conceptioni, et Bethlehem parvam nativitati, artum praesepium in quo reclinaretur, artam refectionem pro nutrimento scilicet lac virgineum, artam tandem crucem, artum sepulcrum etc. Item contra superbiam simul et avaritiam nunquam legitur ascendisse Christus navem mercatorum sed parvam naviculam. Unde Augustinus: Omnia inquit mundi huius delectabilia contempsit homo Deus ut hominibus ea contemnenda et caelestia desideranda monstraret.

B

Tertio hoc Christus fecit propter designandum misterium. Et enim quid per naviculam significari voluit quam cum discipulis intravit nisi haec praecipua in quibus debemus sequi eum ut discipuli. Primo scilicet poenitentiam quae est secunda tabula post naufragium scilicet originalis peccati ut dicit Hieronimus: per quam in hoc mari magno, hoc est in mundo duci possumus ad portum caelestem. Haec poenitentia tanquam navicula debet esse arta, quia ut Christus dicit Matth. VII.: arta est via quae ducit in caelum divinum, unde haec figurata est per arcam Noe quam qui intraverunt salvati sunt, et qui non intraverunt perierunt. Sic et in poenitentia qui non fuerint peribunt et qui in ea sunt salvabuntur.In hoc tantum est differentia secundum quod ait Chrisosthomus Li. De laudibus Pauli: quod in arcam Noe qualis quis intravit, talis exivit, lupus intravit, lupus exivit, leo inravit, leo exivit, corvus intravit, corvus exivit, homo intravit, homo exivit, quia nec lupo arca abstulit rapacitatem, nec leoni superbam ferocitatem, nec corvo nigredinem, sed arca poenitentiae vel navis mutat hominem de lupo rapacitatis in agnum mansuetudinis, et de leone superbiae in ove humilitatis, de corvo nigredinis carnalitatis et peccati in albedinem innocentiae, et de homine in angelum etc.

Secundo per naviculam significare voluit Christus crucem quam ascendere voluit, ac eius Ecclesiae fidem et imitanionem ut dicit Rabanus qua mare huius seculi transeundo pervenimus ad caelum. Nimirum navicula in principio et fine est arta, in medio lata. Sic crux Christi superius erat tam srticta quod Christus in ea pendens non habebat ubi caput reclinaret, et inferius circa pedes Christi fuit tam stricta quod pedes ambo Christi simul confixi erant. Sed in medio corpore Christi erat ita dilatata quod per extensionem corporis Christi omnia ossa poterant dinumerari iuxta quod praedixerat ps.: foderunt manus meas et pedes meos et dinumeraverunt omnia ossa mea. Hanc etiam Ecclesia discipulorum Christi imitando per fidem et amorem in principio fuit valde stricta, quia per multas persecutiones martirio fuit angustiata. Et similiter in fine tempore persecutoris Antichristi erit summae angustata sed in medio tempore est perorbem totum magnis possessionibus dilatata. Et sic patet quod propter talia misteria Christus ascendit naviculam et secuti sunt eum (inquit) discipuli, quia nos debemus Christum sequi in poententia et fide ac oboedientia Ecclesiae, quia dicit Augustinus De vita christiana : Christiani nomen frustra sortitur qui Christum minime imitatur o ergo christiane imitare Christi crucem in poenitentia crucifigendo in te peccata, quia ut Gregorius dicit: Quid prodest quod fide Deo iungimur, moribus autem disiungimur.

C

Secunda questio de maris commotionis origine. Utrum haec maris tempestas fuerit naturaliter vel miraculose a Deo exorta. Respondetur secundum Origenem quod voluntate Christi fuit miraculose exorta. Hoc autem fecit Christus primo propter suae deitatis declarationem, quia ipse Deus est qui educit ventos de thesauris suis idest occultis dicente psa.: Et iterum tu dominaris potestati maris motum autem fluctuum eius tu mitigas. Secundo hoc voluit Christus facere propter nostram instructionem ut doceamur quod qui vult converti ad poenitentiam et sequelam Christi sciat pro certo quod commuoveri permittit Deus sibi tempestates tentationum et adversitatum mundi ac pericula ut probetur secundum illud Ecci. II. Scriptum: fili accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et in timore et prepara animam tuam ad tentationem qasi diceret pro certo scias tentationes occurrere ideo prepara te.

Tertia questio de periculo maris designatione. Unde est quod per mare tempestuosum designantur pericula mundi et eius tentationum. Ad quod respondetur secundum doctores quod pluribus rationibus.

D

Primo propter animarum periclitationem quia animae periclitantur in mundo sicut naves in mari immo periculosior est mundus animabus quam sit mare navibus. Unde Bernardus dicit: In mare Marsiliae de centum navibus vixuna perit, sed in mari huiusmundi de centum animabus vixuna salvatur. Periculum inquit probat transeuntium raritas et pereuntium multitudo. Haec Bernardus. Secundo propter beluarum monstruosam conditionem. Nam in mari mirabilia monstra sunt ut enim dicit Hugo de flo. Can. Aliquando inventus est ibi piscis vel belua per omnia sicut miles in equo, aliquando belua plurimarum linguarum et capitum. Sic mundus iste plenus est monstruosis hominibus, ita quod multi habent oculos in pedibus, quia semper figunt totum contuitum in terram per affectum cordis, et habent pedes in capite, quia semper cogitant terram scilicet aurum et huiusmodi ut sunt avari. Alii habent multas linguas scilicet adulationis detractionis, mendacii. Alii habent gladios in labiis ut maledici et vituperia loquentes, ps.: Gladius sub labiis eorum. Alii autem habent multa capita ut vitiorum sectatores, quia Augustinus dicit quod peccator tot daemoniorum servus est quot vitiorum. Tertio propter comescionem piscium et devorationem. Nam in mari maiores pisces comedunt et devorant minores, sic in mundo potentes affligendo devorant pauperes. Ambrosius super Lucam: Pisces sunt homines qui hanc vitam quasi natant. Et nota quod sicut dicit Thomas in postilla super Iob: est in mari quidam piscis magnus qui vocatur cetus qui quando vult comedere in esuriae aperit os suum et emittit anhelitum odoriferum, et pisces sequentes hunc odorem absorbet. Sic in hoc mundo maiores, scilicet, potentes homines emittunt anhelitum odoriferum verbis promittendo divitias dignitates et huiusmodi quae multi sequentes decipiuntur et devorantur a diabolo. Item alii etiam pisces dicuntur esse in mari qui parvos pisces quos, scilicet beluae insequntur ut comedant defendunt. Sed ipsemet tandem illos comedunt, sic principes multi comedunt proprios iobbaginos spoliando ps.: Qui devorant plebem meam sicut escam panis. Quarto propter diversitatem fortunae et alterationem, quia mare nunquam est omnino quietum sed semper fluctuando elevatur et depromitur, sic homines in mundo. Boetius: Hunc continuum ludum ludimus, summa infimis et infima summis mutare habemus. Haec ille hoc est prospera adversis. Haec sufficiant.

E

Circa secundum principale de discipulorum turbatione tria praecipua notantur in ipso sacro evangelio.

Et secundum hoc tres questiones occurrunt pertractandae. Prima questio cur Christus voluit in navi periculi tempore dormire. Ad quod secundum doctores dantur rationes. Prima ut se verum corpus humanum sumpsisse ostenderet qui per miracula prius tacta et postea facienda se verum deum ostenderat. Et sic doceret credere eum verum Deum et hominem verum. Unde Origenes dicit: est inquit res mirabilis et stupenda is qui nunquam dormit nequam dormitat, scilicet Deus dormire dicitur. Dormiebat quidem corpore sed vigilabat deitate demostrans quia verum humanum portabat corpus quod coruptibile idest passibile induerat. Haec ille. Secunda ratio ut nos poenitentes securos redderet. Nimirum Mar. IV. dicitur: quod Christus erat in puppi navis super cervical dormiens ubi Teophil dicit: dormiebat super cervical siquidem ligneum. Haec ille. Unde per hoc lignum navis significatur lignum crucis in quo Christus dormivit pro nobis per mortem poenitentialem, et sic docuit quod si poenitentiam agimus pro peccatis secure dormiremus in morte quia salvabimur. Matth. III. Poenitentiam agite appropinquabit regnum caelorum. Sed omnibus qui moriuntur extra poenitentiam vae illis quia damnabuntur.

F

Tertia ratio secundum Hilarium ut afflictis hominibus Deum saepe quasi dormire doceret dum liberare non festinaret. Nam Chritus Deus aliquibus semper vigilat ut beatis in caelo quorum semper et in aeternum recordatur et ab omni adversitate defensat. Item aliquibus semper dormit ut in inferno positis quos nunquam liberat, sed hominibus in hoc mundo existentibus aliquando vigilat aliquando dormit. Vigilat cum in afflicitione vel in periculis adiuvat vel liberat. Sed dormire dicitur quando illos tribulari permittit. Unde tunc debet homo cum discipulis accedere et suscitare praecibus sicut faciebat ps. dicens: Exurge quare obdormis Domine, quare faciem tuam avertis oblivisceris tribulationem etc. Secunda questio quomodo discipuli suscitaverunt Christum dormientem. Respondet Origenes dicens sic: Tanto metu inquit discipuli fuerant conterriti et pene animo alienati ut irrueret in Iesum et non modeste ac leniter sed turbulenter suscitarent eum dicunt: Domine salva nos, perimus. Quod veraces discipuli salvatorem vobiscum habetis et de periculo timet vita vobiscum est et de morte soliciti estis. Sed respondeant parvuli sumus et adhuc infirmi ideo timemus. Haec omnia Origenes. Sed tamen advertere debemus quod discipuli turbati vehementur in tali periculo nihilominus ad Christum recurrere voluerunt et eum recognoverunt Dominum et salvatroem dicentes: Domine, salva nos ecetera. Sic et nos vehementer afflicti aliqua passione et turbati ad Christum solum non ad incantatores et divinos recurramus. Psalmus: Ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me. Sed heu multi contrarium faciunt. Tertia questio quare Christus discipulos de tali timore in periculo mortis redarguit dicens: Quid timidi estis modicae fidei, cum timere in periculo mortis sit naturale, et per consequens non est peccatum. Iuxta illud philosophi in ethicis quod naturalibus passionibus nec meremur ne demeremur. Respondet Ambrosius super Lu. dicens: Bene arguuntur qui praesente Christo timebant cum utique ibi aderat qui perire non poterat. Item Christus super Matth. Dicit quod arguendi erant quia non decentem de Christo opinionem habebant, quod hoc signo videtur quia excitaverunt eum et sic putabant quod excitatus poterat mare increpare nondum aunt dormiens. Haec secundum Christum. Quando timor naturalis non redarguitur in eis sed modicitas fidei ideo ait eis: Quid timidi estis modicae fidei. Origenes quasi dicens inquit: Si potentem me super terram cognovistis quare non creditis quod in mari potens sim. Et si mors irrueret nonne debuistis eam constantissime sustinere. Qui modicum credit arguetur, qui nihil credit condemnabitur. Haec Origenes. Unde ergo carissimi discamus Christum firmiter credere ut per eum aeternaliter salvemur.

G

Circa tertium de miraculosa tempestatis sedatione dicit evangelium: Tunc surgens Christus imperavit ventis et mari, et facta est subito tranquilitas magna. Secundum Christum, et doctores tria sunt simul facta tunc miraculosa.

Inquit idem Chrisosthomus cum eum naturaliter fluctuatio terminatur, sicquod usque ad multum temporis aque concutiuntur. Nam et omni tempore in se mare est fluctuosum aliquo modo sed haec omnia soluebantur et facta est omnimo da tranquilitas. Haec secundum Chrisosthomus. Ideo dicit evangelium quod facta est tranquilitas non simpliciter sed magne addit: ita quod homines mirati sunt eo quod nunquam tantam in mari tranquilitatem viderant et dicebant non quidem interrogative sed assertive. Secundum Origenem loquentes sic: Qualis est haec in quam fortis quam magnus qui iubet omni creature et obediunt ei, soli homines cum demonibus resistunt et immo in iudicio damnabuntur. Haec secundum Origenem. Ex istis dictis sicut dicit Simon de Cassia arguuntur merito creaturae rationales quod inoboedientes sunt Deo. Nam si mirati sunt homines quod venti et mare oboedierunt tamen haec plus dicunt ipsi homines mirari quod cum omnia oboedierint Christo, solus homo in mundo non oboedit et diabolus ad suam damnationem perpetuam et iustissimam.

H

Questio ergo occurrit unus vel quibus ex modis probari potest quod hominem non oboedire Dei praeceptis sit intur?? alia miracula mirabilis pravitatis et dementiae. Ad quasi diceret respondetur quod pluria concurrunt mirabilia in hominis inoboedientia quae haec comprobant. Primum mirabile in considerando amorem, quia ut dicit Ambrosius naturaliter impraessum est homini amare se amantem et quia Deus per omnibus aliis creaturis amat hominem. Diabolus ?? hominem et perdere vult ac mactare. Iohannes X. Fur. In. Diabolus furans animas non venit nisi ut mactet et perdat. Mirum ergo est quod tu peccator non amas Deum oboediendo sibi qui te super omnia amat, sed amas diabolum qui te occidit et perdit. Secundum mirabile in considerando bonitatem. Nam omnia bonumappetunt et malum refugiunt naturaliter, I. Ethi. et VI. Thopi. Unumquodque quando tum habet de bonitate tantum habet de eligibilitate, sed Deus est summum bonum ut dicit Anselmus. Diabolus autem indicibiliter malus, siliter pectum est summum malum. Mirum ergo est quod spreto summo bono Deo adheres diabolo et pectore. Tertium mirabile in considerando Christi crucem. Nam haec naturale est etiam brutis animalibus quod diligunt liberari a mortis faucibus et oboediunt suis liberatoribus. Exemplum Leo quem a sentibus lesum beatus Hyeronimus curavit tanquod illi desuiendo oboedivit. Item elephas (ut Solinus dicit domesticatus) superoboedit liberanti se ut de haec habetur in sermone ferie tercie post Pascha sub ?? Haec latius. Item oves oboediunt pastori liberanti a lupis etc. Sequitur ergo quod multo fortius debet homo oboedire liberatori suo in Christo qui sua cruce et morte redemit a diabolo, sed heu heu haec mirum est quod homo pector nedum Christo oboedit, sed insuper diabolo se tradit a quo liberatus est per Christum in passione. Et praeterea Christum salvatorem quantum in se est crucifigi diabolo oboediendo. Haec VI. Rursum crucifigentes Christum in se etc.

I

Quartum mirabile in considerando donarum exolutionem. Nam qualia donaria persolvit Deus suis servis sibi oboedientibus nisi quae habet scilicet mortem eternam et inferni supplicia. Iuxta illud Rom. VI. Stipendia peccati mors. Mirum ergo est quod homo peccator magis vult suire oboediendo diabolo pro suppliciis quam Deo pro aeterna beatitudine. Quintum mirabile in considerando electionis puersitatem. Nam omnis oridnate eligens debet ?? aliis rebus modi et etiam salutem suam prae aliorum huius modi salute prae eligere. Iuxta illud Augustinus. Ordinata caritas a sempiterno incipit. Sed ecce hoc mirum est quod adeo invaluit humana caecitas (ut inquit Augustinus) quod scilicet cum homo omnia alia velit ?? bona et nichil habere malum. Non malum servuum, non tunicam, non pecuniam malam, non domum denique non caligam malam et tamen vult ?? et suam animam esse malam. Unde certe mirum velle quod se ipsum possideat diabolus per peccatum. Sua autem viliora pro se habeat vel mundus rapiat. Sextum mirabile in considerando finalem beatitudinem, quia cum omnes homines naturaliter beatitudinem appetant ut dicit Augustinus XIII. De Trinitate. Tanquam finem suum ultimum ad quem creati sunt. Mirum ergo est quod tu peccator ad illam non tendis sine qua perpetuo male stabis. Septimum in considernado Gehennae ignem. Mirum est quod tu peccator stare vis in ardoribus sempiternis et tibi accumulare usque ad mortem peccando ignem infernalem. Sicut legitur in vita ??? fore beato Arsenio quondam in visione quasi ethiopem vidisse qui colligabat fascem lignorum ut in dorso portaret et cum levare non posset plura ligna superaddebat. Dictumque est Arsenio quod sic faciunt mundi peccatores qui cum tot peccatam haberent quod ignem eis debitum non sufficerent tolerare nichilominus quotidiae plura superaddunt. De ergo et ve peccatoribus nisi penituerint ante mortem melius illis fuisset si nati non fuissent, ut de Iuda dicit Christus. Unde ergo carissime age poenitentiam. Rogemus ergo Christum etc.